Institutiones juris canonici in varios tractatus divisae auctore D. Bouix Tractatus De Parocho ubi et de vicariis parochialibus, necnon monialium, militum et xenodochiorum cappellanis

발행: 1855년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

PARS TERTIA.

Quod idem est, et valet adhuc revocatio, etsi juramento fr-u mala sit promissio; quia neque juramentum mutat naturam nescit Sauchez..., GongaleZ...ὶ. Penurus tamen eritu PraeΙatus tu omnibus illis casibus, in quibus alias obligatus et non eMet revocationem facere; quia pro omuibus illis vide-

Muidem Cardinalis de Luea Beneflciis, discursu TT, n. 33ὶ sic adnotat: a Demum observandum, quod manualia a Mecularia prohibitum non est couferri perpetuo. s Et citat tanquam id Oeentem Gongaleg, in regulam 8 cancellariae, glossa 5, S 6, v. 36; qui tamen Gonetaleg id loco citato noudicit. Sed commode interpretari possunt illa dicti Cardinalis Verba, eo SenSu, quod prohibitum non sit bouesiciatos riusmodi relinquere perpetuo in suis benuficiis; ita nempe ut nonnisi ex eorum culpa inviti removeantur. Et ita de facto plerumque ab Episcopis, etiam in Gullia, peragi, pro paterno

quo clerum Suum prosequuntur affectu, praesumendum eSt. Quod autem Episcopus ita possit beneficium manuale in perpetuum conferre, ut manus sibi liget, ne posSit jam revocare, ridimus a Leurenio rejectum. Nota l. - Supposuimus parochos Galliae, qui deservitores vocantur, habere beneflcium manuale. Et revera erectae fuerunt illae parochiae auctoritate ecclesiastica; et unicuique

destinati sunt certi reditus, pensio nempe gubernii; et ab initio amovibiles ad nutum Episcopi sore ejusmodi paroch

expreMe cautum est, et perpetua dein praxi servatum. Unde nulla videtur deesse conditio ad beneflcii manualis erectionem

Si quis tamen contenderet ejusmodi parochias non esse beneficiis manualibus accensendas, sed meris Osciis, pariter admittere deberet dictos parochos posse, regulariter loquendo, Sive causa ab Ordinario revocari. a Regula juris est iuduhin lata inquit Marsantonius, tom. ultimo, additione is , quod u Episcopi aliique praelati jus habentes deputandi vicarios,u possint illos ad libitum et voluntatem removere... Idemque Disiligod by Corale

432쪽

a procedit in quocumque vicario exercente curam animarum, a qui potest ad nutum deputantis amoveri; ac praesertima quoties deputans in actu deputationis talem facultatem sibiu reservavit; cum tali casu, qui vicariam hujusmodi tanquamu amovibilem acceptavit, non possit dictum qualitatem impu-K gi Bre... POSito autem quod aliqua vicaria, sive Eliam aliquare cuppellania sit ad nutum amo ibilis, potest deputans remina vere sine necessitate exprimendi causam; quae necessitas; a pugnat cum libera facultate ad placitum revocandi; quiau hoe importat esse ossicium de sui natura amovibile, et cum

a tali conditione concessum et acceptatum, ut etiam absque a ulla causa posSit jam electus revocari, et alius in ejus locum re substitui ... Et licet aliqui teneant, quod deputatus ad alia quod oficium ecclesiasticum ad nutum, non possit removeri u absque causa Superiori exprimenda, Praesertim quando rea motio denigrare posset aliquo modo existimationem pe a Sonae remo endae, eertum est, quod Anssicit quaelibet eausa a etiam levis et levissima. . . Solumque Sustineri posset contra-it ria opinio, quoties probaretur amotionem factam suisse κ odio impellente, vel ex alia causa veram redolente mali

Nota 2. - Supra citata decisio Botae in Hispalensi 23 juniit 642, coram Peutingero magnam vim habet ad probandum.

hodiernos Galliae parochos, deservitorum nomine nuncupatos, posse ab Episcopo, etiam sine eausa, ad nutum revocari. Num ejusmodi deservitores non magis possunt praetendere perpetuitatem, quam Hispalenses curati; nee melius landatur

eorum praetensum jus, ut non revocentur sine causa. Et ia-men Hispalenses curati quoad utramque praetensionem causa ceciderunt. Aliunde celebris illa Rotae decisio magistralis est in hac materia; siquidem perpetuo postea fuit a doetoribus, et coram tribunalibus ecclesiasticis adducta, ut ad instar regulae habita.

433쪽

PARS TERTIA.

Quando cura alicui clericorum eollegio, verbi gratia, cathedrali capitulo aduexa fuit, exerceri debet, non ab omnibus simul, aut Singulis per vices cauovicis, sed ab uno ad hoc desiguaudo et deputaudo. Ita si quidem praescripsit Tridentina

Unodus, ut supra Rapite 2ὶ jam fuit adnotatum. Εjusmodi

autem deputatus ad curam viearius curatus dieitur. Et licet capitulum curam in habitu retinere dicatur, in ejus tameti exercitio sese intromittere ncquit, sed totum curae exercitium est penes vicarium curatum; qui ideo pro vero parocho habetur. Olim ejusmodi vicarius curatus remanebat ad nutum

capituli revocabilis. At Tridentina synodus voluit posse ipsum auctoritate Episcopi constitui perpetuum. Posse. inquam : dictu etiam synodus liberum secit Ordinariis, ut, si ita expedire judiearent, ejusmodi vicarium relinquerent ad nutum capituli revocabilem. Hinc nonnulli hodiedum exstaut ejusmodi vicarii curati, ad nutum collegii revocabiles. Et de his quaestio nunc

est, quomodo cauovice removeautur.

l. Refert Faguanus sin myut Cum ad monasterium, de Statu monact., libri 3 decretalium, D. 39ὶ suisse a Mera Coi gregatione Coucilii decisum tu hunc modum : u An vicarii et amovi biles deputati ad nutum capituli pro exercitio curae, a prie via approbatione Episcopi, possint ab ipso Episcopo sinea causa amoveri 3 - Sacra Cougregatio censuit vicarios prae-u dictos posse a capitulo amoveri ad intum capituli: ab Ordba nario vero nomisi ex causa legitima et probata, propter u quam, etiamsi perpetui sent, amoveri posseut. v Reperies etiam a Garcia relatam Me Beneficiis, parte l, cap. 2.

n. 94ὶ sequentum Sacrae Cougregationis Concilii declaratio-

434쪽

nem : a Capitulum ecclesiae Civitatensis habet unitas mensaeu nonnullas parochiales, quibus ab immemorabili tempore de-it serviri faciuut per vicarios ad eorum nutum amovi biles v juxta facultatem sibi expresse a Sede ApoStolica conceMam. et ni nunc, ex declaratione Sacrae Congregatiouiis, non possuntu deputari, nisi praevio examine et approbatione Episcopi: et u sic deputati possunt ad nutum capituli, et ab ipso quoqueu Ordinario removeri. Quaeritur, an amotio ab Episcopo fieri u possit sine causa - Congregatio censuit, vicarios ipsos a posse a capitulo amoveri ad nutum capituli; ab Ordinario κ vero, nonnisi ex causa legitima, atque approbata, propter u quam, etiamsi perpetui essent, B moveri possent. D2. Sed remanet solvenda quaestio, an ejusmodi vicarii curati, ad nutum amovi biles, possint a capitulo removeri sine causa. Et videtur respoudendum assirmativo, eum hac limitatione, modo non eae odio remotio stat. Quam doctrinam esse communiter receptam, satis testantur haec Benedicti XIV verba :u A capitulis et monasteriis deputari solent vicarii temporarii. re ad nutum amovi biles, qui animarum curam exerceant in re parochiis, iisdem capitullis seu monasteriis unitis, a quihusu tamen de jure communi possunt, etiam sine causa, divelli ac K removeri, modo remotio fiat absque dolo et non ex odio. In re citatis constitutionibus Pampi lonensibus statutum fuit, neu iidem, indicta causa, e curae exercitio eVocarentur . . . Sed κ cum contigisset remotionem sine causa fieri, nota deci-κ sione 886. n. 29, coram Cerro) illam sustinuit, nulla habitare ratione synodalis constitutionis is de Synodo disseesana, libro 12, capite I, u. 2 . Idem notatum reperies apud Devoti Institutiones, libro i, titulo 3, secl. 9 . Quam pariter doctrinam tradit Ferraris verbo Uiearius pa-roehialis, tr. 59, edit. Matriti 1787ὶ in hunc modum : a Vin carii temporarii a capitulis et monasteriis destinati curae . animarum, in parochiis illis unitis, etiam siue causa remo- η Veri possunt; nec remotio in synodo prohiberi potest. MUnde quoad remotionem ejusmodi vicariorum, ad nutum

435쪽

PARA TERTIA.

eollegii alieujus amovibilium, sic breviter jus tommune exarari potest: l ' Non possunt removeri ab Episcopo, nisi pro culpa, Pro qua em removere posset, si larent perpetui. 2' capitulum autem potest eos removere ad nutum. 3' Atque etiam sine causa, modo non ex odio.

NORMA REMOVE DI PAR HOS REGULARES REMisSIVE). Posse religiosos regendis par hiis prefici, in tractatu de Iure regularium ostendemus. Atque ibidem de modo canonieo eos removendi disseremus. Distiirco by Corale

436쪽

TRACTA A DE PABOCHO.

De coadiutoribus parochorum. et de norma canonica eos constituendi. Ex dictis supra, nequit removeri parochus per depositionem Reu privationem beneficii, nisi ob grave delictum. Exigittameu animarum Spirituale bonum, ut ipsi non relinquatur parochiur administratio, quando huic ossicio evaSit impar. etiam citra omnem culpam suam, verbi gratia. ex infirmitate vel senio. Hinc a legibus ecclesiasti eis Statutae coadjutoriae quarum hic quoad parochos exponenda norma.

QUID SIT ET QUOTUPLEX COADIUTORIA.

l' u Coadjutoria est saevitas, ex causa, auctoritate juriSu vel sudicis cuipiam concessa, adjuvandi Praelatum, vel aliumn beneficiatum, in ecclesiae vel beneficii regimine . . Hanc definitionem tradit Ferraris verbo Coadjutor, n. i); et addit eam esse, quoad senSum, communiter apud doctores receptam. 2 Accurate distinguendi sunt eoadjutores proprie dicti, aeoadjutoribus improprie distis. Non enim omnis qui Episcopum, vel parochum, Vel canonicum adjuvat, ideo est, in sensu juris, Episcopi, parochive, aut canonici coadjutor. Sed ut quis sit in vero et stricto sensu Episcopi verbi gratia) coadjutor, neceme est ut cou tituatur a Superiore riusdem Episcopi, ut Disiligod by Corale

437쪽

jus saeuitatemque adjnvandi Episeopum ab illo superiore recipiat. Hinc vinarius generalis Εpiseopi, etsi largo quodam sensu dici queat ipsius coadjutor, quia de sacto eum adjuvat, in sensu tamen juris nequaquam est, aut dici potest coadjutori, siquidem non a superiore Episcopi deputatur, sed eum sibi Episcopus libere eligit, et libere eum amovere potest. Item quando Episcopus, ob parochi senium infirmitatesve, aut alias a jure determinatas causas, aliquem ei adjungit, cum facultate et potestate illum in exercitio curae adjuvandi, is verus est parochi coadjutor. Atuero quando parochus, ob populi multitudinem quae non est causa canonica, ut suo loco die mus, ob quam possit Episeopus eoadjutorem dare), vel libere, vel coactus ab Episeopo, sibi eligit et assumit sacerdotem. qui eum adjuvet, is stricto sensu coadjutor non est. Cum

nempe ejusmodi adjutores, etsi ab Ephscopo approbari debeant, eligi tamen et nominari possint a parochis, ipsi ut suo loco infra probamus) desieiunt a dicto essentiali ad verum

coadjutorem constituendum requisito, quod scilicet auctoritate superioris deputentur. Et revera, quamvis nonnunquam largo sensu coadjutores vocentur ejusmodi auxiliatores, rectius tamen aliis nominibus designantur; et in Gallia virari parochorum nuneupari solent.

3' Hinc eoadjutor paroelii definiri potest : Sacerdos ad auxiliandum par ho in exercitio euror, ordinarii revetoritate deputatus, eae eausis a jure deferminatis. Dicimus eae eausis a jure

determinatis, quia nequit Episcopus, nisi ob illas causas c adjutorem parocho dare; ac proinde datus extra illas causas, non esSet legitimus, nec proinde verus eosdjutor. Hac desinitione non comprehenduntur praelati vicarii par horum; tum quia hos sibi assumit ipse parochus, et approbat dumtaxat Episcopus ut suo loco dicemus ; tum quia adjunguntur parocho, non ob perennem ejus infirmitatem, aliamve sufficiem tem constituendae coadjutoriae causam ; sed plerumque ob nimiam populi multitudinem, quae non est una ex cauias Canonicis, quae locum dent eonstituendo coadjutori.

438쪽

428 TRACTATBA DE PAROCHO. 4' Iterum distinguuntur coadjutores, in temporales, Sive absque futura Successione, et perpetuos Seu cum futura succeω

QUIBUS Ex CAUSIS PAROCHO DARl POSSIT COADIUTOR. PROPOSITIO I . - vagna populi multitudo non est causa legitima, ob quam parocho dari possit eoad tor. - Ιd evincituri' argumento negativo : cx eo quod scilicet nulliui in jure causa haec designetur tanquant sussiciens, ad ejusmodi coadjutorem constituendum. Evincitur 2' argumento positivo : nempe ex eo quod in hoc casu jus alio remedio utcndum praescripserit. Etenim Tridentivum concilium sess. 21, c. 4ὶ sic decernit: u Epi-u Scopi, etiam tanquam Apostolicae Sedis delegati, in omnibusu ecclesiis parochialibus vel baptismalibus, in quibus popu-u lus ita numerosus Sit, ut unus rector non possit sussicerea ecclesiasticis Sacramentis mi uistrandis, et cultui divinou peragendo, cogant rectores vel alios ad quos pertinet, Sibi it tot sacerdotes ad hoc munus adjungere, quot sussiciant ada sacramenta exhibenda, et cultum divinum celebrandum. nErgo in dicto casu non debet Episcopus coadjutorem parocho dare; sed eum cogere ut ipse sibi suffcientem vicariorum numerum assumat. Qui tamen Vicarii, ut alibi dispouitur, approbari debent ab Episcopo. Evincitur 3' ex commvui doctorum sententia : inter quos sic Leurentus Forum benefletale, parte i , q. 154, n. 4ὶ : u Ubiu in ecclesiis parochialibus, vel etiam baptismalibus, populusa ita fit numerosus, ut unus rector non possit sussicere ecclea si asticis sacrameutis ministrandis, vel pluribus infirmis pro-u videndis, et divino cultui peragendo, non est causa S u ciens dividendi parochiam, aut constituendi aliam cum prae- Distiirco by Corale

439쪽

PARS TERTIA.

α cedentis praejudicio, neque etiam erigendi eoalutoriam: Aedu in vim Tridentini sem. 21. c. 4ὶ, cogendi per ordinarium a rectores, vel alii ad quos spectat, ad adjungendum sibi totu sacerdotes, quot sussiciant ad ministranda sacramenta, et a cultum divinum peragendum Lotteras..., Barbosa ..., Cor a radUS ..., citantes desuper declarationem Saerae Congrega-α tioni .uPROPOSITIO II . - Ouando parochus, eae aliqua perenni eorρ ris aut animi infirmitate, jam nequit paroesiam suam mete regere, clari ei potest et debet eoad tor. - In admittenda hac nostra conclusione unanimes sunt doctores. Inter quos sic Barbosa

de Paroeho, cum addit. Giraldi. cap. 23, n. lὶ : a Temporalisu eoadjutor et revocabilis dari solet ecclesiae rectori, ab aen a ludinem, vel infirmitatem animi seu corporis, facto inutili, et et ministrare impotenti; ut pro eo ministret et ossicium a exerceat, cum congrua portione ex redditibus beneficii eia assignanda . nItem Ferraris verbo Coadjutor, i . li) causas enumerando ob quas sive par his, sive aliis generatim elericis eoadjutores dari possunt, sic habet: et Coadjutor ob varias causas dari po- et testet solet. Primo, datur coadjutor simpliciter et sine sua tura successione clericis ob morbum incurabilem et perpeti tuum scap. ra parte S, de clerico myrotante: cap. Pastoralis, et de Clerico myrotante, in 6ὶ. Secus dicendum, si morbus situ eurabilis et temporalis; tunc enim ipsemet clericus aegrotusu poterit sibi vicarium temporalem constituere pro tempore et morbi durantis arguitur capite Allelmus 19, causae l6,. q. l; juncto concilio Pridentino, SeM. 2I, c. l, de Ref. . . . a Secundo propter lepram ... Tertio datur coadjutor benefi-a citato propter amissum linguae usum scapite Consultation et bus si, de Cierim myrotante). Ouarto dandus est coadjutor et a rico beneficiato propter ejus amentiam capite Ouamvis l4,u causae 7, q. 1; cap. Pastoralis, de clerico oeyr., in l). Ouin οa datur coadjutor propter senectutem, qua ipse reddatur pera petuo inutilis ad executionem ossiciorum suorum capite Pe-

440쪽

430 TRACTATUR DE PABOCHO.

a tiisti 17, q. i: et dicto capite Pastoralis . a Circa hane Ferrarii enumerationem advertas, l' causas illas omnes reduci ad instrinitatem animi vel corporis, non quidem transitoriam, sed peremem, seu quae Permansura praevideatur; ne proinde eas comprehendi sub thesis nostrae formula; 2' concordare eanonistas in enumeraudis iisdem causis tanquam suilleientibus ut possit coadjutor a superiore deputari; 3' cum ex officio suo teneatur Episcopus providere ne parochia detrimentum patiatur, teneri eum, dictis existentibus causis, eoadjutorem par elio dare, regulariter saltem loquendo; idest, nisi alio modio parochianis succurri melius posse cireumstantiae suadeant; 4' textus juris, qui asserri solent quoad singulas ex dictis causis, etsi expresse nou loquantur Omnes de parochorum coadjutoribus, sed quidam Episcopis, quidam archidiaconis dandos coadjutores respiciant, recte tamen a canonisiis applieari parochorum coadjutoribus, ob rationis paritatem. Caeterum, praetermissis etiam juris textibus, ex sola ipsa

episcopalis muneris ratione colligi potest illa Episcoporum potestas coadjutores dandi parochis, qui ex dicta infirmitatis

causa explendo officio suo impares oVaserunt. Instructus enim

osse debet Episcopus necessaria potestate, ut parochia, erius curam habere jam parochus nequit, detrimentum non patiatur. Poterit proinde Episcopus providere, ut tali parocho al, quis substituatur, qui vices ejus gerat. Haec autem substitutio fieri nequit, ut dictum est, parochum deponendo et succes- orem proprio dietum constituendo. Remanet ergo ut, Vel parochus ipso sibi, vel Episcopus parocho aliquem adjungat :porro prius medium satis aptum quidem est, quando Parochus, mente et corpore validus, adjutore dumtaxat indiget ob nimiam populi multitudinem ; nec mirum in hoc casu ipsi pa-roelio a jure relictam suisse adjutoris seu vicarii sui electionem. Alvero quando ex sevio, corporisve et praesertim mentis infirmitate, regendae parochiae impar factus est parochus, nemo non videt aptum Eum hoc ipso non esse, ad recte eligendum adjutorem suum. Ergo tunc pertinere debet haec electio et

SEARCH

MENU NAVIGATION