Bibliotheca iuris canonici veteris in duos tomos distributa. Quorum vnus canonum ecclesiasticorum codices antiquos, tum Graecos, tum Latinos complectitur; subiunctis vetustissimis eorundem canonum collectoribus Latinis alter vero insigniores iuris ca

발행: 1661년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

rigendos agat beneuolentia, quam seueritas. plus cohortatio, quam commotio, plus charitas, quam potestas. Sed ab his, qui quae sua sunt quarunt , non quae

Christi Iesu , facile ab hac lege disceditur, & dum dominari magis, quam Co sulere subditis placet, honor inflat superbiam, & quod prouisum est ad concordiam, tendit ad noxam, quod, ut neces.se habemus ita dicere, non de paruo animi dolore procedit. Meipsum enim quodammodo trahi in culpam sentio , Cum te a traditis tibi regulis immodice discessisse cognosco . qui si tuae aestimationis parum diligens cras, meae saltem famae

parcere dcbuisti: ne, quae tuo tantum facta sunt animo , nostro viderentur gesta iudicio. Rc legat fraternitas tua paginas nostras, omniaque ad tuos missa malo res Apostolicae Sedis Praesulum scripta percurrat, M vel a me, vel a praecesGribus meis inueniet ordinatum , quod a te cognouimus esse praesumptum. Venit

namque ad nos cum Episcopis prouinciae suae frater noster Atticus , veteris Epirimetropolitanus Antistes, & de indignissisma amictione , quam pertulit, lachry-mabili actione conquestus est , coram adstantibus diaconibus tuis r qui querelis

flebilibus nihil contra refcrcndo, ea, quae nobis ingercbantur, fide non carere monstrabant. Legebatur quoque in literis tuis, quas udem diaconi tui detulerunt, quod frater Atticus Thessalonicam venitici, quodque Consensum suum etiam

scripturae professione signasset, ut de illo non aliud a nobis posset intelligi, quam proprij arbitrij, & spontaneae deuotionis fuisse , quod venerat, quodque chartulam de obedientiae sponsione conscripserat: in cuius tamen chartulae mentione signum prodebatur iniuriae. Non enim necessarium fuerat, ut obligaretur scripto, qui obedientiam suam ipso iam voluntarii aduentus probabat officio, unde deplorationibus supradicti haec verba cpistolae tuae testimonium praebuerunt,& per hoc, quod non cst tacitum, nudatum est illud, quod silentio fuerat ad yrtum , aditam scilicet Illyrici praefecturam, & si1blimis limam inter mundanos apices potestatem in exhibitionem insontis Antistitis incitatam, ut missa exc- Cutione terribili, quae omnia sibi officia publica ad effectum praeceptionis adiun- seret, a sacris Ecclesiae ailytis nullo vel falso insimulatus crimine extraheret sacerdos : cui non ob molestiam aegritudinis, non ob saeuitiam hyemis darentur induciae , sed iter asperum , de periculis plenum per inulas nives agere cogeretur.

quod tanti laboris , tantique discriministruit, ut ex his, qui Episcopum comitati sunt, quidam desecisse dicantur. Multum stupeo, frater charissime, sed & plurimum doleo, quod in eum, de quonihil amplius indicaucras , quam quod euocatus adesse differret, NI excusationem infirmitatis obtenderet, tam atrOciter , & tam vehementer pomeris com moueri : praesertim clim, etiam si tale aliquid mereretur , expectandum tibi fuerat , quid ad tua consulta rescriberem. Sed ut video benc de meis moribus existimasti, Sc quam ciuilia pro conseruanda sacerdotali concordia responsurus es

sem , verissimὸ praevidisti. Et ideo m

tus tuos exequi sine dissimulatione pro perasti : ne , cum moderationis nostrae

aliud disponentia scripta sumpsisses, faciendi id , quod factum cst , licentiam

non haberes. An forte aliquod tibi facinus innotuerat, & metropolitanum Episcopum noui apud se criminis pondus vr-gcbat hoc quidem alienum ab illo esse etiam tu nihil ei obiiciendo confirmas, sed etiam siquid graue , intolerandumque committcret, nostra erat expectanda censura: ut nil prilis ipse deccrneres, quam quod nobis placere cognosceres. Vices enim nostras ita tuae credidimus charitati, ut in partem sis vocatus solicitudinis, non in ξlenitudinem potestatis: unde sicut multum nos ea, quae a te pio sunt curata , laetificant; ita nimium ca, quae sunt perperam gcsta, contristant: dc necesse est post multarum experimenta

causarum solicitius prospici, & diligentius praecaueri , quatinus per spiritum

charitatis, de pacis omnis materia scandalorum de Ecclesiis Domini, quas tibi

commcndauimus , auferatur , praeeminentc quidem in illis prouinciis Episcopatus tui fastigio , sed amputato toti usurpationis excessu. Vt Meimpolitanissa iura fruentur. I G i et v R secundum sanctorum Pa trum canones , spiritu Dei conditos, is& totius mundi reuerentia consecratos, uitar metropolitanos singularum prouinciarum Episcopos , quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura praetendi

tur, ius traditae sibi antiquitus dignitatis

292쪽

LEONIS

intemeratum habere decernimus: ita ut a regulis praestitutis nulla aut negligentia, aut praesumptione discedant. Vt a Mempoliraris non uici, non bigami, non viduarum mariti, sed inreprel status aiatinentur Episivi. xxxIII. TN ciuitatibus , quarum rectores ob-

Iierint, de substituendis Episcopis haec

forma seruetur, ut is, qui ordinandus est, etiamsi bonae vitae testimonio fulciatur, non laicus, non neophytus, nec secundae coniugis sit maritus , aut qui unam quidem habeat, vel habuerit, sed quam D .si. e. sibi viduam copularit. Sacerdotum enim ορο ε excellens est electio, ut haec, quae in

esus membris Ecclesiae non vocantur ad

culpam , in illis tamen habeantur illi

cita.

d dia nis carnati remissium

denegetur. xHIV. TA M cum extra clericorum ordiis

l. nem constitutis nuptiarum societati, & procreationi filiorum studere sit liberum arbitrium , ad exhibendam α-men perfectae continentiae puritatem, ne subdiaconis quidem connubium ca nate conceditur, ut & qui habent, sint

.cm M. 7. tanquam non habentes, & qui non habent , permaneant singulares. Q d si in hoc ordine, qui quartus est a capite, dignum est custodiri, quanth magis in

primo, Vel secundo, tertiove seruandum est,ne aut leuitico, aut presbyterati honore , aut Episcopali excellentia quisquam idoneias aestimetur, qui se a voluptate Uxoris necdum fraenasse detegitur Vt nans imiaris ord aretur Antistis. xx XV. M ergo de summi sacerdotis ele- ctione tractabitur , ille omnibus praeponitur, quem cleri, plebisque consensus concorditer postularint: ita ut si in aliam sorte personam paritum se vota diuiserint, Metropolitani iudicio is ait xi praeponatur , qui maioribus de studiis

iuuatur,& meritis, tantum ut nullus inuitis, bc non petentibus ordinetur , ne ciuitas Episcopum non optatum aut Contemnat, aut oderit, & Miminus religiosa, quis conuenit, cui non licuerit habere, quem vescit.

Ut Metropolitanos Epiri de e&m, quem est ordinaturin Di pum, adraemunicen- Pinti rem referat, or de Metropia tam electo militer prouinciales Episcopi. DE persona autem consecrandi Epi- XVt scopi, & de cleri, plebisque con- . sensu metropolitanus Episcopus ad fraternitatem tuam referat,quodque in prouincia bene placuit scire te sectat, Horis dinationem ritὸ celebrandam tua qu que firmet authoritas, quae rectis dis p

sitionibus nihil morae , aut difficultatis debebit afferre, ne gregibus Domini diu

desit cura pastorum. Metropolitano verb defuncto, cum in m f. h. e locum eius alius fuerit subrogandus, prouinciales Episcopi ad ciuitatem Metro- ω. 7 .m polim conuenire debebunt, Vt omnium clericorum , atque omnium ciuium voluntate discussa , ex presbyteris eiusdem Ecclesiae, vel ex diaconis optimus eligatur. De cuius nomine ad tuam notitiam prouinciales reserant sacerdotes, impleturi vota poscentium, cum quod ipsis placuit, tibi quoque placuisse cognouerint. Sicut enim iustas electiones nullis dilationibus volumus fulgari, ita nihil permittimus te ignorante praesumi.

Ut bina per onum prouincialia usu rum Concilia celebrentur, os res dimcisis emerserit, nee fuerit Thessalom n- si Disivi iudicio terminata, adRoma. num referatur Antisitem.

DE Conciliis autem Discopalibus xum.

non aliud indicimus, quam sancti Patres salubriter ordinarunt, ut scilicet ιιιι.bini conuentus per annos singulos habeantur, in quibus de omnibus querelis quae inter diuersos Ecclesiae ordines nasci adsolent, iudicetur: ac si foria inter irsos, qui praesunt, de maioribus t quod a sit 3 peccatis causa nascitur, quae prout ciali nequeat examine dii ri, frate talem tuam de totius negotii qualitate Metropolitanus curabit instruere , ut si coram positis partibus nec tuo fuerit res sopita iudicio, ad nostram cognitionem, quicquid illud est, transferatur. Utsi iiDi passuum deserens ciuitatem, maiorem sedem ambirin causa petierit, nec istam obtinere poterit, O sua carere ribuit.

Si quis autem Episcopus, ciuitatis suae XXXVIII. medioctitate despeti , administr

293쪽

DECRETA

' r. si tionem loci celebrioris ambierit, & ad si ' maiorem se plebem quacunque ratione transtulerit, a cathedra qxudem pellatur aliena, sed carebit & propria , ut nec illis praesideat, quos per auaritiam concupiuit, nec illis quos per superbiam spreuit. Suis igitur terminis quisque contentus sit, nec si1pra mensuram iuris sui assectet augeri. y t nostin alienum clericum Alcirare, vel tenere praesemat ,suo Epycopo non praebente consensem.

xxxis. A LIENUM clericum , inuito Epi- . a IXscopo ipsius nemo suscipiat, nemo sollicitet, nisi fori ex placito charitatis id

inter dantem, accipientemque conuenerit. Nam grauius iniuriae reus est, qui de fratris Ecclesia id , quod est utilius, aut preciosius audet vel abiicere, vel tenere, Itaque si intra prouinciam res agitur, transfugam clericum ad Ecclesiam suam Metropolitanus redire compellet. Si autem longius recessit, tui praecepti authoritate re cabitur, ut nec cupiditati, nec ambitioni occasio relinquatur.

Vt in euocandis provinciali bin Disivis a Thessulanures Pontifice moderatis. ωnseruetur, ne subhucaure sacer uatis honor contumeliu addicatur, nec ampliusquam bini de prauinctu Disapi,

Me Hilari probauerint, dirigantur. N euocandis autem 1 te Episcopis I moderatissimum esse te Volumus, ne per maioris diligentiae speciem fraternis gloriari videaris iniuriis. Vnde si causa aliqua maior erit, ob quam rationabile, ac necessarium sit fiaternum aduocare conuentum, binos de singulis prouinciis Episcopos , quos Metropolitani crediderint esse mittendos , ad Daternitatem' tuam venire sufficiat. Vt non amplius a saluto Coxciij tempore,

quam Hes XV. remorentur Epis σι, Os inter eos fuerit oborta content Io , cuncta Rom. Pontifici sabnsorum insinuatione panda tur: ut ab eo quod Deo pla

cuerat , ordinetur.

TTA ut a praestimio tempore non vl-1tra x v. dies, qui conuenerint, non re tardentur. Si autem in eo, quod cum fia- tribus tractandum , definiendumve credideris, diuersa eorum fuerit a tua voluntate sententia, ad nos omnia sub gestorum testificatioue ferentur , ut remotis ambiguitatibus, quod Deo placeat, decem

natur. Ad hunc enim finem omnem a sectum nostrum curamque dirigimus, ut quod ad unitatem concordiae, de quod ad custodiam pertinet disciplinae , nulla dissensione violetur, nulla desidia negligatur. Et te igitur, frater dilectissime, de

eos fiatres nostros, qui de tuis offenduntur excessibus, clim tamen non similis sit omnibus materia querelarum , hortor, dc moneo, ut quae pie sunt ordinata, salubriterque disposita, nulla conccnatione turbentur, nemo quod suum est, quaerat, sed quod alterius. Et sicut ait Apostolus, L. Carito. unusquisque vestrum proximo suo pla- ε - is ceat in bonum ad aedificationem. Non enim poterit unitatis nostrae firma esse compago, nisi nos ad inseparabilem soliditatem vinculum charitatis adstrinxerit: quia sicut in uno corpore multa membra habemus , omnia autem membra non eundem actum habent; ita multi unum

corpus sumus in Christo , singuli autem

alicr alterius membra. Connexio totius corporis unam sanitatem, Unam pulchritudinem facit. Et haec quidem connexio totius corporis unanimitatem requirit,

sed praecipue exigit concordiam sacerdotum, quibus etsi dignitas communis non est, tamen ordo generalis est. Quoniam& inter beatissimos Apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, de cum omnium par esset electio , uni tamen datum est , ut caeteris praeemineret. De qua forma Episcoporum quoque est orta distinctio. Et magna ordinatione prouisum cst , ne omnes sibi Omnia vcndicarcnt, sed essent in sinsulis prouinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, & rursum quidam in maioribus urbibus constituti solicitudinem eius susciperent ampliorem , per quos ad unam Petri sedem uniuersalis Ecclesiae cura conflueret, Mnihil usquam a suo capite dissideret. Quit ergo scit se quibusdam praepostum, non moleste serat aliquem sibi esse praelatum , sed obedientiam , quam exigit, etiam ipse dependat, & sicut non vult frauis oneris is cinam ferre, ita non audeat alij importabile pondus imponere. Discipuli enim sumus humilis, & mitis uatib. u. magistri,dicentis: Discite a me,quia mitis sum, & humilis corde, & inuenietis requiem animabus vestris,iugum enim meusuaue est, δc onus meum leue est. Quod quomodo expcriemur , nisi de illud in

294쪽

LEONI s

asariis. Q. obseruantiam veniat, quod idem Do- ita minus ait: Qui maior est vestrum , erit minister vester , qui autem se exaltauerit, humiliabitur , dc qui se humiliat,

exaltabitur

si salutem. Regressus admos filius meus Adeodatus, sedis nostrae diaconus, dilectionem tuam poposcisse memorauit, ut de his authoritatem Apostolicae Sedis acciperes , quae quidem magnam dissicultatem diiudicationis videmtur afferre: sed pro inspectione temporalium necessitatum adhibenda curatio est, ut vulnera , quae aduersitate hostilitatis inlata sunt , religionis maxime ratione

sanentur.

ὸd debeant femina , qua captis viris

ris prioribus copuiari , vi quodμπm sva quisque recipiat. X LI I. M ergo per bellicam cladem , M i. q. a. e. pcr grauissimos hostilitatis incursus

quaedam dicatis diuisa esse coniu

gia , ut abditistis in captiuitarem viris minae eorum remanserint destitutae, quae viros proprios aut interemptos putarent , aut nunquam a dominatione crederent liberandos, & in aliorum coniugium solitudine cogente transierint: Cumque nunc statu rerum , auxiliante Domino , in meliora conuerso nonnulli eorum , qui putabantur periisse , re mearint , merito charitas tua videtur

ambigere , quid de mulieribus , quae aliis iunctae sunt viris, a nobis debeat ordi-

nouimus scriptum, quod

iν. a Deo iungitur mulier viro , dc iterum Praceptum agnouimus , ut quod Deus iunxit, homo non separet, necesse est, vi lcgitimarum foedera nuptiarum redintegranda credamus , ω remotis malis , quae hostilitas intulit, unicuique id, quod legitime habuit, reformetur, ominesque studio procurandum est, ut recipiat

unusquisque quod proprium est. uod non probesur esse culpabilis , qui

uxorem capti in matrimonio vi

detur esse Artitus. x LIII. tamen culpabilis iudicetur, MI M tanquam alieni iuris peruasor li beatur , qui personam eius mariti , qui iam non esse existimabatur, assumpsit. Sic enim multa, quae ad eos, qui inc

ptiuitatem ducti sunt pertinebint , inius alienum transire potuerunt, & tamen plenum iustitiae est, ut iisdem reuersis pro pria reformentur. Quod si in mancipiis, vel in apris, aut etiam in domibus,ac posisessionibus rite seruatur; quantb magis in coniugiorum redintegratione faciendum est, ut quod bellica necessitate turbatum est, pacis remedio reformetur Vis viri de captiuitate rerr i , intemperantia uxorum ossensi non fuerint, e voluerint eas in coniugium recipere , t beram habeant fucultatem.

ET ideo si viri post longam captiuita- XLI v.

tem reuersi ita in dilectione suarum

coniugum perseuerent, ut eas cupiant in suum redire consortium , omittendum

est , M inculpabile iudicandum , quod necessitas intulit , dc restituendum est quod fides poscit. Urs mulieres ad priores maritos redire noluerint , velut impiae, Ecclesiastica communione priuanda sint. SI autem aliquae mulieres ita posterio- x x virum virorum amore sunt captae , vemalint his cohaerere, quam ad legitimum redire consortium , merith sunt nota dae, ita ut etiam Ecclesiastica communione priuentur , quae de re excusabili contaminationem Criminis elegerunt,

oste; dentes sibimet pro sua incontinentia placuisse, quod iusta remissio poterat

expiare. Redeant ergo in suum statum voluntaria redintegratione coniugia, neque ullo modo ad opprobrium malae V luntatis trahatur , quod conditio necessiitatis extorsit i quia sicut hae mulieres, quae reuerti ad viros suos noluerint, impiae sunt habendae, ita illae, quae in affe-Etrum ex Deo initum redeunt , merito sunt laudandae. Captiuis aut errore, aut fame, non veneratione cibos immolatilios edere comput spaenitentia concedenda.

DE his autem Christianis, qui inter x L v x.

eos , , quibus fuerant captiuati, immolatiliis cibis asseruntur esse polluti, consultationi charitatis tuae hoc etiam respondendum esse credidimus, ut poe-pitentiae satisfactione purgentur , quae non tam temporis longitudine , quam cordis compunctione pensanda est. Et siue hoc error extorserit, siue fames sua iacit, non dubitetur abolendum, cum hu-

295쪽

x LVII.

iusmodi cibus pro metu , aut indigentia , non pro religionis veneratione ut sumptus.

ino hi, qui ad iterationem baptismi vesis , vel timore coacti ammos inclinarunt, paenitentia sntfibleuandi rem dia r ita ut seniiss aetatis , para lorum quoque,Vagratudin/- , cateraiamque necessitatum habeatur solicita consed ratione reseri .

Hi verb, de quibus similiter dilectio

tua nos credidit consulendos , qui ad iterandum baptismum vel metu hi, vel errore traducti sunt, & nunc se contra Catholicae fidei sacramentum egisse cognoscunt, ea est custodienda moderatio, qua in societatem nostram non nisi per poenitentiae remedium , dc perimpositionem Episcopalis manus , communionis recipiane unitatem. Tempora

poenitudinis , habita moderatione , tuo constituenda iudicio, prout conuersorum animos inspexeris esse deuotos, pariterque etiam habentes aetatis senilis intuitum , dc periculorum quorumque, aut aegritudinum respicientes necessitates. In quibus si quis ita grauiter urge tur , Ut dum adhuc poenitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem solicitudinem communionis gratia subueniri. Ut hi, qui ab hareticis bapti iti sunt , μίa m Spiritus inuocatione Amen ur.

NAM hi, qui baptisnum ab haereti

cis acceperunt, cum baptizati antea non fidissent, sola sancti Spiritus inuocatione per impositionem manuum confirmandi sunt, quia sermam tantum baptismi sine sanctificationis virtute, sempserunt. Et hanc regulam, Ut scitis , scruandam in omnibus Ecclesiis praedicamus, ut lauacrum semel initum nulla iteratione violetur , dicente Apostolo : Vnus Deus, una fides, unum baptisina, cuius ablutio nulla iteratione temeranda est, sed, ut diximus, sola sanctificatio Spiritus sancti inuocanda est, ut quod ab haereticis nemo accipit, a Catholicis sacerdotibus consequatur. Hanc autem epistolam nostram , quam ad consultatio nem tuae fiaternitatis emisimus, ad omnes fratres , ω comprouinciales tuos Episcopos iacias peruenire , ut Omnium obseruantiae data prosit auctoritas. Data

x II. Kal. Aprilium Cons. Maioriano Augusto. In causa Lupicini Dissopi Leo uniuersis Di pu per Caeseriensem Mauritaniam consituris.

CV M de ordinationibus sacerdotum

quaedam apud vos inlicite usurpata crebrior ad nos commeantium sermo perserret, ratio pietatis exegit , Ut pro

sollicidine i quam uniuersae Ecclesiae ex diuina insti rutione dependimus in re-

tum fidem studeremus agnoscere, Ut C mcurae nostrae proficiscenti a nobis con-

fratri & consacerdoti nostro Potentio delegantes, qui secundum scripta, quae per ipsum ad vos direximus, de Episcopis , quorum culpabilis ferebatur electro , quid veritas haberet, inquireret, nobisque omnia fideliter indicaret. Vnde quia idem plenissime notitiae nostrae cuncta reseravit, & sub quibus , qualibusque rectoribus quaedam Christi plebes in partibus prouinciae Caesariensis habeantur , sincera nobis relatione pate- cit, necessirium Lit, ut dolorem cordis nostri, quo pro dominicorum gregum periculis aestuamus, datis nunc quoque ad dilectionem vestram literis promeremus , mirantes tantum apud VOS Pi'. M. e.

per occasionem temporis impacati aut ambientium praesumptionem,aut tumultum valuisse popularem, ut indignis quibusque, & longe extra sacerdotale meritum constirutis pastorale fastigium, de subernatio Ecclesiae dederetur. Non est noc consiuere populis, sed nocere, nec praestare regimen, sed augere discrimen. Integritas enim praesidentium salus est subditorum, & ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est se a doctrinae.

Principatus autem , quem aut seditior. . l. e. contulit, aut ambitus occupauit, etiam- P- '

si moribus atque actibus non offendat, ipsius ramen inith sui est perniciosus exemplo, de difficile est, ut sono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata pri

cipio. Qubd si in quibustibet Ecclesiae

gradibus prouidenter , scienterque --randum est , ut in Domini domo nihil sit inordinatum, nihilque praeposterum,

quanto magis elaborandum est, ut inelectione eius, qui supra omnes gradus constituitur , non erretur Nam totius familiae Domini status , & ordo nutabit, si quod requiritur in corpore non inuCniatur in capite. Vbi est illa beati Pauli Diqitiam by GO le

296쪽

x. Tim.

LEONIS

Apostoli per spiritum Dei emissa praeceptio: qua in persona Timothei omnium

Christi sacerciorum numerus eruditur , de unicuique nostrum dicitur, Manus ci- tb nemini imposueris , neque comm nices peccatis alienis Quid est cito manus imponere, nisi ante aetatem maturitatis , ante tempus examinis, ante meritum obedientiae, laboris, ante experie

tiam disciplinae sacerdotalem honorem tribuere non probatis i Et quid est communicare peccatis alienis , nisi & talem effici ordinantem , qualis est ille , qui non meruit ordinari Sicut enim boni operis sibi comparat fiuctum, qui rectum tenet in eligendo sacerdote iudicium: ita fraui semetipsum afficit damno , qui in

suum collegium adsumit indignum. Non ergo in cuiusquam persoria praetermi tendum est, quod in statutis generalibus Continetur, nec putandus est honor ille legitimus, qui fuerit contra diuinae legis praecepta conlatus. Dicente enim Apostolo , ut inter alias electionis regulas is Episcopus ordinetur , quem Vnius VXoris virum fuisse, aut esse constiterit. Tam sacrata semper habita est ista praeceptio, ut etiam de muliere sacerdotis eligendi eadem intelligeretur seruanda conditio: ne sorte illa, priusquam in matrimonium eius Veniret, qui aliam non habuissetv-xorem, alterius viri esses experta coniugiunt Quis igitur tolerare audeat, quod in tanti sacramenti perpetratur iniuriam, cum huic magno, Venerandoque mysterio , nec diuinae quidem legis statuta defuerint, quibus euadenter est definitum, ut virginem sacerdos accipiat Uxorem,& alterius thorum nesciat coniugis, quae uxor futura est sacerdotis Iam tum enim in sacerdotibus figurabatur Christi, MEcclesiae spiritale coniugium , Ut qu niam vir caput est mulicris, discat sponsa Verbi non alium virum nosse, quam Christum. - merito unam Clegit, V nam diligit, & aliam praeter ipsam suo consortio non adiungit. Si ergo etiam inveteri testamento haec secerdotalium coniugiorum forma seruata est : quantomasis sub Euangeli j gratia constituti Α-postolicis debemus ieruire praeceptis λVt quamlibet quis bonis moribus praeditus, & sanctis operibus inueniatur orna-L- , nequaquam tamen vel ad diaconi

gradum, vel ad presbyterii honorem, vel ad Episcopatus culmen ascendat: si aut

ipsum non unius uxoris Virum, aut

rem eius non unius viri fuisse claruerit γMonente vero Apostolo, atque di nte: I. .s.

Et hi autem probentur primum , & sieministrent , quid aliud intelligendum putamus , nisi ut in his prouectionibus

non solum matrimoniorum castunoniam, sed etiam laborum merita cogitemuS , ne aut a baptismo nouellis , aut a faeculari actu repente conuersis officium pastorale credatur Cum per omnes gradus militiae Christianae de incrementis prosemium debeant aestimari, an possint

cuiquam maiora committi, merito be totum Patrum venerabiles sanctiones, clim de saccrdomin electione loqueren tur , eosdem ut idoneos sacris administrationibus censuerint, qui multo tempore per singulos officiorum gradus prouecti, experimentum sui probabile praebuissent, ut viai cuique testimonium vitae suae actuum suorum ratio perhibcret. Si

enim ad honores mundi sine susti agio temporis , sine merito laboris indignum est peruenire , dc notari ambitus 1Olcnt, quos probitatis documenta non adiuuant, quam diligens, 5c quMn prudens habenda est dispensatio diuinorum munerum , & caelestium dignitatum Ne in aliquo Apostolica, & canonica decreta violentur,& his Ecclesia Domini regenda credatur, qui legitimarum institutionum nescij, oc totius humilitatis ignati non ab infimis sumcre incremendum, sed a summis volunt habere principium, cum valde iniquum sit, dc absurdum, ut imperiti magistris, noui antiquis, & rudes praeferantur emeritis. In domo quidem magna, sicut Apostolus disserit, necesse est, ut vasa diuersa sint, quaedam aurea , dc argentea, quaedam verb lignea, 3e fictilia , sed horum ministerium pro materiae qualitate discernitur , nec est pretiosorum idem usus , & vilium. Nam inordinata erunt omnia , si fictilia aureis , Ac lignea praeferuntur argenteis. Sicut autem in ligneis, de fictilibus eorum hominum species figuratur , qui nullis adhuc virtutibus nitent, ita Inaureis, &argenteis hi sne dubio declarantur, qui per longae eruditionis ignem, Mper fornacem diutures laboris excocti aurum probatum, de argentum purum esse meruerunt. Quibus si merces pro deuotione non redditur, omnis Ecclesiastica disciplina resoluitur: omnis ordo turbatur , dum in Ecclesia, qui nullum subierunt ministerium . peruerso eligentium

297쪽

L33 DECRETA

iudicio indebitum obtinent principatum. Cum ergo ii ter vos tantum Valuerint aut studia populorum, aut ambitus superboruin i ut non soldm laicos , sed

etiam secundarum uxorum viros, aut Vinduarum maritos ad ossicium cognoscamus pastorale prouectos: nonne aperti L . -τ α ε simae exigunt causae, ut Ecclesiae in quibus ista commissa sunt, iudicio seueriore purgentur, de non solum in tales Praesules, sed etiam in ordinatores eorum VI tio competens proferatur γ Sed circumstant nos hinc mansuetudo Mementiae, hinc censura iustitiae r de quia uniuersae

Sedis Apostolicae pietate compellimur

ira nostram temperare sententiam , Ut trutinato pondere delictorum, quorum Vtique non una mensura est , quaedam eredamus utcunque toleranda, quaedam vero penitus amputanda. Eos enim qui vel secundas nuptias interimi, vel viduarum se coniugio sociarunt, nec Apostolica, nec legalis authoritas sacerdotium obtendere permittit. Et multb magis illum, si fuerit in vestro iudicio confutatus, qui, sicut ad nos relatum est, duarum simul est maritus uxorum, vel illum qui ab uxore dimissus, alteram duxisse perhibetur. Caeteros verb, quorum prouectio hoc tantum reprehensionis incurrit,

quod ex laicis ad ossicium Episcopale dc- lecti sunt, neque ex hoc , quod uxores habent . potant esse culpabiles , susceptum sacerdotium tenere permittimus

non praeiudicantes Apostolicae Sedis si

Nie. C,ne. tutis, nec beatorum Patrum rosulas re-

- - soluentes, quibus salubriter conititutum est, ne primum, aut secundum, aut ζcrtium in Ecclesia gradum quisquam laicorum , quibus ibet sum agiis fultus ascendat, priusquam ad hoc meritum perlegitima augmenta perueniat. Quod enim nunc utcunque patimur esse veni

te , inultum postmodum esse non poterit, si quisquam id, quod omnino interdicimus usurparit. ciuia remissio peccati non dat licentiam delinquendi, neque quod

potuit aliqua ratione concedi , fas erit amplius impunc committi. Cum itaque de omnibus fere, quae fratris nostri Potentii relatio continebat, plenissime dilectionem vestram per David fratrem MCoepiscopum nostrum, qui de sacerdo-ril merito nobis est probatus, 3c moribus videatis instructum. Superest, frazres, Ut concorditer de salubres suscipiatis hor- rus , dc nihil per eootentionem agen

tes , sed ad omne studium deuotionis unanimes diuinis, de Apostoli eis constitutionibus pareatis, dc in nullo patiamini prouidentissima canonum decrera violari. Quae enim certarum remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis , ne quod ad tempus pia lenitate concessimus, iusta postulatione plectamus, in eos specialius, & propensius commouendi, qui in Episcopis ordinandis sanctorum Patrum

statuta neglexerunt, dc quos refutare de buerint, consecrauerint. Viide si qui E- mpiscopi talem consecrauerint sacerdo-Lem, qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprij honoris euaserint, ordinationis tamen ius ulterius non habebunt, nec unquam ei sacramento intererunt, quod neglecto diuino iudicio immerito praestiterunt. Illud sa--I

ne, quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem , inter omnia volumus canonum

statuta seruarit ut non in quibuslibet locis, neque in quibuscunque castellis, ocubi ante non tuerunt Episcopi, consecrentur: cum ubi minores sunt plebes, minor sque conuentus , presbyterorum

cura sussiciat, Episcopalia autem gubernacula non nisi maioribus populis , dc frequentioribus ciuitatibus oporteat praesidere , ne quod sanctorum Patrum

uinitus insipirata decreta Vetuerunt, vI-c

culis, de possessionibus vel obscuris , de solitariis municipiis tribuatur sacerdotale sestigium, & honor, cui debent excellentiora committi, ipsa sui numerositate vilescat. Quod nunc in sua dioecesi Restitutus Episcopus Actum esse causatus est, & rationabiliter postulauit, ut si Episcopi eorum locorum, in quibus non debuerant ordinari , humana conditione decesserint, loca ipsa ad ius eius Antistitis redeant, cur is fruerint ante priora: δίinutile est, ut sacerdotalis dignitas inconsiderata ordinandis facilitate superflua

multiplicatione minuatur. De his autem, quae in sacro Virginita- simiae eis proposito uonstitutae barbaricam per-- - tulere violentiam , dc integritatem pudoris non animo , sed corpore perdid om runt: ea nobis videtur seruanda moderatio , ut neque in viduarum deiiciantur gradu, nec in sacrarum , Ac perseuerantium virginum numero censeantur: quibus, si in omnibus virginalibus perseuerant, de castimoniae soIiditatem mente

custodiunt, Lacramentorum non est ne-

298쪽

ganda Communio, quia iniustum est illas in eo vel argui, vel notari, quod non voluntas amittit, sed vis hostilis eripuit.

Causam quoque Lupicini Episcopi illic iubemus audiri, cui multum , & saepius

postulanti communionem, ac rationem reddimus, quoniam cum ad nostrum iudicium prouocasset, immerito eum pendente negotio, a communione videbamus fuisse suspensum. Adiectum etiam illud est , quod huic temere superordinatus esse cognoscitur , qui non debuit

ordinari, antequam Lupicinus in praesenti positus , aut confutatus, aut cezze

confessus iustae possit subiacere sententiae , ut vacantem locum , quemadmodum disciplina Ecclesiastica exigit, is ,

qui consecrabatur , acciperet. Si quae vero aliae emerserint causae, quae ad statum Ecclesiarum, & ad concordiam pertineant sacerdotum, illic sub timore Domini volumus iudicio ventilentur, &de componendis , atque compositis omnibus ad nos relatio plena mittatur: ut ea, quae iuxta Ecclesiasticum morem IustE,& rationabiliter fiterint definita , nostra quoque sententia roborentur. Data I V.

Id. Augusti.

INCIPIUNT DECRETA

De constituiti Eccosiasticis pro temporis

quatirate moderanos.

uersis Episcopis per L

caniam & Brutios , ω Siciliam constitutis. Necessaria rerum dispensatione constringimur, de Apostolicae Sedis moderamine conuenimur, sic canonum p ternorum decreta librare, & retro Praesulum, decessorumque nostrorum praecepta metiri: ut quae praesentium necessitas temporum restaurandis Ecclesiis telaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest fieri, temperemus , quo nec in Lotum formam veterum videamur excedere regularum , S

reparandis militiae clericalis ossiciis, quae per diuersas Italiae partes ita belli, famicque consumpsit incursio, ut in multis Ecclesiis sicut fratris & Coepiscopi nostri Ioannis , Rauennatis Ecclesiae sacerdotis , frequcnti rclatione comperimus in usquequaque deficiente seruitio mini strorum , nisi remittendo paulisper Ecclesiasticis promotionibus antiquitus interualla praefixa, remaneant sine quibus administrari nequeant i sacris ordinibus Ecclesiae funditus destitutae , atque in plurimis locis per inopiam competentis auxilii salutare subsidium redimendarum

desit animarum, nosque magno reatu, si tanto coarctante periculo, non aliquatenus consulemus, inuecti. Ut ibi nata perurget necesim , constituta Patram anui Iaseruentur, vel cum δε- fuerint clerici, de monachιs eligantur.

P Riscis igitur pro sui reuerentia II.

manentibus constitutis, quae Vbi nul mst. 11. e. lavet rerum, vel temporum perurg t a

gustia , regulariter conuenit custodiri, eatenus Ecclesiis, quae vel cunctis sunt priuatae ministris , vel sussicientibus viaque adeo dispoliatae seruitiis, ut plebibus ad se pertinentibus diuina munera supplere non vescant, tam Instituendi, quam

promouendi clericalis ossici j sic spatia di pensanda concedimus , ut si quis etiam de religioso proposito , & disciplinis mo- ο .ν . tinasterialibus eruditus ad clericale mu- se'

nus accedat, inprimis clus Vita praeteri

tis acta temporibus inquiratur vel si nullo graui facinore probatur inscctus, si secundam non habuit fortassis uxorem, nec a marito relictam sortitus ostenditur, si poenitentiam publicam fortassis non gessit, nec ulla corporis parte vitiatus amparet , si seruili , aut originariae non est conditioni obnoxius, si curiae iam probatur nexibus absolutus, si assecutus est literas , sine quibus vix fortassis ostiari, possit implere ministerium, vis his omnibus , quae sunt praedicta, fulcitur, continuo lector, vel notarius, aut certe de fensor effectus plast tres menses existat acolythus , maxime si huic aetas etiam sum agatur, sexto mense subdiaconi nomen accipiat, ac si modestae convcrs tionis, honestaeque voluntatis existit, no-

299쪽

DECRETA

no mense sit diaconus , completoque a no sit pressiyter , cui tamen quod ann rum fuerant interstitia conlatura, sancti

insiti sponte suscepta doceatur prae

deuotio.

ri si Mide Dicis ingantur ad clerum,mia assicit i.i in his, ea qua demo Aachis dicta fiat, inquiruntur. Ii I. verbde laicis quispiam Ecelesiasti nu .isis Ocis est adgregandus officiis, tantos

s. si .m licitii is in singulis, quae superius comprehensa sunt, huiusmodi decet examin ri persoriam, quantum inter mundanam, religiosisque vitam constat esse discriminis, quia utique conuenientia Ecclesiae ministeria reparanda sunt non inconuenientibus meritis ingerendi. Tantoque magis, quod sacris aptum possit esse seruitiis, in eorum quaerendum est instititutis , quantum de tempore , quo fuerant haec adsequenda , decerpitur e vimorum habere doceatur hoc probitas, quod prolixior consuetudo non contulit, ne per occasionem supplendae penuriae clericalis vitia potius diuinis cultibus intulisse iudicemur, non legitimae familiae confutemur procurasse compendiar quorum promotionibus super anni metas sex menses nihilominus subrogamus. Quoniam, sicut dictum est, distare conuenit inter tarsonam diuino cultui d di tam , dc de hucorum conuersatione venientem. Q tamen eatenus indulgenda credidimus, ut illis Ecclesiis, quibus infestatione bellorum vel nulla penitus, vel exigua remanserunt ministeria , renouentur. Quatenus his Deo propitio

restitutis in Ecclesiasticis gradibus subrogandis , canonum paternorum vetus forma se ructur, nec contra eos ulla ratione praeualcat, quod pro accedentis defectias remedio prouidetur, non aduersus sciet maiorum noua lege proponitur, caeteris Ecclesiis ab hac occasione cessurtibus, quas non simili clade vastatas pristinam faciendis ordinationibus conuenit tenere sententiam, quo magis hac opportunitate commoniti obseruantiam venerandorum canonum propensiti delegamus , singulorum graduum conscientias admonentes , ne in inlicitos prorumpe-

Dis.1o. e. re moliantur excessus. Nec sis esse com

quisque Pontificum bigamos , aut coniugia sortientes ab aliis derelicta, siue quonibet post poenimntiam , vel sine liceris, vel corpore vitiatos, vel conditionarios , aut curiae, publicarumque rerum nexibus implicatos, aut passim nulla temporis congruentis expectatione discutas diuinis seruituros applicare mysteriis, neque pro suo libito iura studiat aliena peruadere absque Sedis Apostolicae iusta dispositione mandante. ri ab Di pis , pnue me Papa , ne

Basilica dedicentur. BAsi Licas nouiter institutas, non pe- titis ex more praeceptionibus, dialia care non audeant, non ambiant sibimet a vindicare clericos potestatis alienae. Ur nusta retia de baptizandis, consigna

hoc perpetrauerint, honoris sei periculo sebiacebunt.

B Αρτ iet AN Dis, consgnandisque fidelibus pretia nulla praefigant, nec, Ita illationibus quibuslibet impositis exagi--re cupiant renascentes, quoniam quod gratis accipimus, gratis dare mandamur. --

Et ideo nihil a praedictis prorsus exigere

moliantur , quo vel paupertate cogente deterriti , vel indignatione reuocati redemptionis sui causas adire despiciante certum habentes , qubd qui prohibita deprehensi fuerint misisse , vel commis Ia non potius sua sponte correxerint,

periculum subituri proprij snt hono

ris.

Ut presbyteri modum debitam fruent, non

chri a conficiant, non con gnent, nec

in te quolibet Epi 'o , nisi iubea tur ab Vst, vel orare, vel sedere praesumant, nec acolythum , vel Fbdiaconum faciant.

NE c minus etiam presbyteros, ultra

suum modum tendere prohibemus,

nec Episcopali sestigio debita , sibimet

audacter adsumere r non conficiendi chrisinatis , non consignationis Pontificalis adhibendae sibimet arripere faculutatem: non praesente quolibet Antistite, nisi fortasse iubeantur, vel orationis, vel actionis sacrae suppetere sibi praesumant licentiam, neque sub eius aspectu, nisi iubeantur, aut sedere praesumant, aut venerabilia tractare mysteria, nec sibimeminerint ulla ratione conceὼ, sine summo Pontifice, subdiaconum, vel acolythum ius habere Aciendi; nec prorsus addubitent , si quicquam ad Episcopale ministerium specialiter pertinens suo motu

300쪽

putauerint exequendum , continuo se press yterij dignitate , M sacra comm nione privari. Quod fieri necesse est , censeamus, si eorum Praesule deferente, huiusmodi fuerit praeuaricatio Comprobata , nec ipso eorum Episcopo a culpa conniventiae, &vltione vacaturo, s 1mmoderata facientes dissimulauerit vindia

Similiter mi diaconi menseram propriam

iuxta Patrum decreta Dustodiant. VII. 'ΙΑco Nos quoque propriam con-ΜD. M. stituimus seruare mensuram , nec ' ultra tenorem paternis canonibus deputatum quippiam tentare permittimus ,

nihil eorum suo ministerio penitus applicare , quae primis ordinibus proprie decreuit antiquitas , absque Episcopo , vel presbytero baptietare non auctant, nisi praedictis fortassis officiis longius

constitutis necessitas extrema compellat, quod de laicis Christianis facere plerumque concedi cur.

Muod diaconi in presbyterio resere non psint, nec c.m tractous habetur Ecclesiasticω , nec scri corporis praerogati nem p ntibus debeant UrZare presbyteris.

VII 1. O N in presbyterio residere, cdm1 diuina celebrantur, vel Ecclesiasticus habetur quicunque tractatus , sacri corporis praerogationem sub conspectu Pontificis seu prcsbyteri, nisi his absentibus, ius non habeant exercendi. Cdmenim decreta venerabilium sanctionum nos quoque magnopere custodire nitamur , ac sine eorum dispendio etiam illa, qtaae pro alicuius utilitatis fortasse compendio videantur laxanda, credamin. d Apostolica Sedes paternos canones ossurio deuotoque custodiat. IX. nobis contra salutarium reuerentiam regularum cupiamus

temere nihil licere, M cum Sedes Apostolica super his omnibus fauente Domino , quae paternis Carionibus sunt praefixa, pio, deuotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam vel Pontificum vel ordinum subsequentum hanc obseruantiam refutare, quam beati Petti sedem dc sequi videat, dc docere:

satisque conueniens sit, ut totum Corpus

Ecclesiae in hac sibimet obseruatione concordet, quam illic vigere conspiciat,

vbi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum. Dicente autem scriptura , Or--τ.dinate in me charitatem. dc item, Omnia r. nta . cum ordine fiant. atque iterum Psalmista Vat. r. praedicante, circundate Sion, o complecti mιns eam, narrate in turribus eius, ponitqcorda me a 3n virtute eius, or aestribuite gradus eius, ut enarratis inprogenie altera, quoniam hic esDeus, Deus notier in aetemnum, o ipse reger nos inscula. Hic proculdubio , qui in Ecclesiasticarum narratur altitudine dignitatum, dc in cuius virtute bonis operibus corda ponenda sunt, gradibus utique distributis cunctis Deus noster, Sc rector populis praedica dus est Christianis, ubi nemo sibimet alia quid aestimet imminutum: cum δc de v-niuscuiusque gradus perfectione nil de- ,

perit, dc conuenienter retinendo, quod caelesti dispensatione conlatum est , pariter nobis 8c cognoscibilem Deum fieri, de tribuit esse rectorem. Nam de si quia indulgetur de temporum quantitatC moribus adgregata strenuitate pensatur di si Vitae iam proposito continetur, quod protelata fuerat aetate curandum, dummodo illa nullatenus dissi inulata subripiant: quorum quodlibet in esse claruerat merito clericalibus infulis reprobabilem conuincat esse persoriam. Etsi 1 Ila nonnunquam sinenda sunt, quae si caetero- rum constet integritas , sola nocere non valeant: illa tamen sunt magnop re praecauenda , quae recipi sine manifesta decoloratione non possunt. Ac si ea ipsa, quae nullo detrimento aliquoties indulgenda creduntur, Vel rerum, temporumque cogit intuitus , vel acceleratae prouisionis respectus excusat: quantb magis illa nullatenus mutilanda sunt, quae nec ulla necessitas, nec Ecclesiastica prorsus excorquet utilitas tVt praeter Pashale tempus, vel Penteco ennemo bapti ire praesemat, nisi omnes

tantum, quos aegritudo extrema comps Ierit.

B Αντ iΣANDI sibi quispiam passim x.

quocunque tempore nullam credat o.

inesse fiduciam, praeter Paschale festum, Dq.4 δώ-εc Pentecosten venerabile sacramentum, excepto duntaxat grauissimi languoris incursu , in quo verendum est , ne morbi crescente periculo sine remedio salutari fortassis aegrotans critio praeuemus

abscedat.

SEARCH

MENU NAVIGATION