장음표시 사용
271쪽
ν iectionis tuae derogemus , ad in potissimum scripta direximus, quae in omnium fratrum , & Coepiscoporum nostrorum facies ire notitiam, non tantum eorum , qui in ea prouincia sunt, sed etiam qui vicinis dilectionis tuae prouinciis adiunguntur. Sciet , quisquis hoc, postposita Patrum Ac Apostolicae Sedis authoritate , neglexerit, a nobis districtius vindicandum , ut loci sui minimὸ dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat post tot prohibitiones impunc pos.
se tentari: contumeliae enim studio fit, quicquid interdictum toties usurpatur.
sint pras a. III. πT AE c autem singulis gradibus ob-
Dist. 77. e let seruanda sunt tempora: Si ab infamtia Ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, inter lectores usque ad vicesimum aetatis annum , continuata obseruatione
perduret. Si maior iam , & grandaevus accesserit, ita tamen, ut post baptismum statim se diuinae militiae desideret mancipari , siue inter lectores, siue inter exo cistas quinquennio teneatur, exinde acOlythus, vel subdiaconus quatuor annis,& sic ad benedictionem diaconatus, sim retur, accedat, in quo ordine quinque annis, si inculpatὸ se gessierit, haerere debebit. Exinde suffragantibus stipendiis, per tot gradus datis propriae fidei documentis , presbuteri, sacerdotium p terit promereri. De quo loco si eum exactior ad bonos mores vita produxerit, summum Pontificatum sperare debebit. Hac tamen lege seruata, ut neque digamus, neque poenitens ad hos gradus posisit admitti. Sin , ut etiam defensores Ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supradicta obseruatione teneantur, si meruerint esse iuordine clericatus. Data I x. Kal. Mart. Dominis nostris Honorio xii. dc Theodosio v III. Augg. Conss. Ad presbyteros Ravennatium.
ZO s i Mi Episcopi commonitorium I
prest,rteris de diaconibus, qui Ra- Saro .uennae sunt. Ex relatione sextris nostri
Archidami prestyteri qualiter suscepti sitis, Vel quid egeritis, agnouimus : vel qualiter illi suscepti sunt, qhi contra C
nones aduersumnos ad comitatum,nescio qua audentes temeritate, ire voluerunζ.
Ad quos haec, quae nunc misimus, olim
scripta feceramus , eorum, quas iniurio- Se miserant, respondentes epistolis. Sed quoniam non potuerunt rei in sua, hoc est in nostra Ecclesia Romana, cum nOstris compresbyteris commorari: has ad vos illis tradendas literas destinauimus, in quibus decreto nostro sanximus, memoratos perturbatores omnium ab Apostolicae nostrae Sedis communione alienos fuisse , atque nostra subscriptione, prolatam sententiam suscepisse. Illos etiam , qui cmenato huius facto , consilioque assensum commodare voluerunt: vestrae charitatis cst aestimare qualiter habeantur. Quibus hoc obiicere vos deinbetis , quod iuxta canonum praecepta fortiter incurrere , de qualitur presbyteros non decebat, rebelles existere tentaverunt. Vos tamen monemus, inspeculis esse debere : ne qua eorum P rumpat audacia, quos anathematizatos
scit sancta , ω Apostolica Ecclesia. De his vero , qui eorum se societati iunxerunt, quid de his agere debeamus, cum reuersi fueritis, consilio meliori tractabimus. Et alia manu. Datum V. Nonas O- - b. Honorix II. dc Theodosio v III.
272쪽
numquam per ambitum ordinetur An- es.
I. O Nir A C i v s Episcopus -HONORIO Augusto. EG -clesiae meae , cui Dcus no- - meum sacerdotium,
vobis res humanas regentibus , deputauit, cura constringit, ne causis eius, quamuis adhuc corporis incommoditate detincar , propter conuentus, qui a sacerdotibus uniuersis, & CICricis,& Christianae plebis perturbatiombus gitantur,apud aures Christianissimi Principis desim. Siquidem secus, quam oportet , Uentat, non vos id facere, qui cuncta aequa moderatione componitis di sed nos per nostram tacentes desidiam videbimur , quod ciuitatis quietem, Ecclesitae Pacem peruertere valcat, amisisse. Climenim humanis rebus diuinae cultor religionis, Domino fauente, praesideas: n
stra culpa erit, si non id sub vestra gloria quam certum est diuinis semper rebus animo promptiore fauisseὶ firmo Se stabili iure custodiatur, quod per tot annorum seriem, & sub illis etiam Principibus obtinuit, quos nulla nostrae religionis cura constrinxit, id est ut seruentur licita, M sub vestrae imperio clementiae, minime, quae sunt Illicita, formidentur. Ipsa enim Ecclesia deuotionem tuam, Christianillime Imperator, meo quidem se mone , sed suo venerabili appellat affecti L, quam Christus Deus noster , vestrisidias rector , de gubernator impcrij viii desponsatam sibi, & intactam virginem seruat : nec in ea aliquos patiamini insidiantium procellarum fluctus inlidi, dc quietam faciem tempestatis insolitae tumore turbari, gloriosiissimc S tranquillissime Imperator Auguste:ipsa verb,quae uni desponsata, vestra tamen mater est: Ecclesia, hac pietatem vestram legatione, quam suis sacerdotibus commisit, appcllat, praeterita, praesentiaque repetit. Vobis sin quit rcligiosὸ imperantibus modo tutus est populus , tam fidus Deo, quam tibi, qui es Princeps Christianus. Ecce enim inter Ipsa mysteria, inter preces suas , quas pro vestri felicitate dependit imperij, teste, apud quem, Zc de cuius sede agitur, sancto Petro, si licitis pro religionis obseruantia vocibus clamat, cum solicita petitione miscetur oratio: ne nos in varias res semel evulsa distrahat a cultu solito, tentatore solicitante , discordia. Ageret pluribus, Prin-c s Christianissime , nisi apud te suarumcuet secura causarum, & nisii in oppres
sionibus idolorum , in haereticorum correctionibus, fide tua, diuino cultu pariter cum imperio semper florente , vici sui. Habet refugiu in , pium tuae mansuetudinis animum, cum suae religionis veneratione coniunctum. Cum quicquid huic proficiat, vos agatis, conferatis fi tribus, x consacerdotibus meis, probatissimis viris, a me, & ab omnibus , qui Ecclesiam faciunt istiusmodi, legatis, quibus precamur, sacrae causam religio nis prosequentibus, in urbe vestrae Inansuetudinis , hoc animo , quo postulam adnuitis, in perperitum statui uniuersialis Ecclesiae consulatis. Datum Kal. Iulus. Rescriptum Honorij QUA, ad Bonifa
vis denub Roma Episcopi ordinati fue
V IcτOR HONOR ius, laclytus trium- it phator , s emper Augustus , sancto
ac vcnerabili BONI FACIO, Papae Vr- Victoribis aeternae. Scripta b alitudinis tuae debita reuerentiae gratulatione suscepimus: quibus recensitis , Egimus omnipotenti Deo maximas gratias , quod sanctimoniam tuam post longam incommodum optatae redditam didicimus sanitati. Et ideo reuertcntibus venerabilibus viris gaudium nostrum sacrorum apicum az- testatione signamus, ac petimus, Vci quotidianis orationibus Apostolatus tuus studium, ac votum suum circa salutem, at
que imperium nostrum dignetur impendere. Illud autem pietati nostrae satis placitum esse cognosce, quod sanctimonia tua de Ecclesiarum, aut populi per-
273쪽
ratione postit cumire , satis clementia no
stra credidit esse prouisum. Denique beatitudine tua praedicante, id ad cunctorum
clericorum notitiam voluimus perueni
ce , ut si quid fortὸ religioni tuae quod
non optamus) humana sorte contigerit, sciant omnes ab ambitionibus esse ces-Xγῆ . νν. si sandum. At si duo contra sis temeritate ἀ- certantes , fuerint ordinati , nullum ex
his futurum penitus sacerdotem, sed illum solum in Sede Apostolica permansurum , quem ex numero clericorum
noua orditiatione diuinum iudicium de uniuersitatis consensus elegerit. Vnde id obseruandum cst, ut omnes tranquillam mentem , & pacificos animos exscrentistatis nostrae admonitione custodiant, nec aliquid seditiosis conspirationibus tentare conentur: cum Ccrtum sit, nulli partium sua studia profutura.
Episbia Bonifacij Episivi urbis Romae ad
Episiopos Galbae, de Maximo Episopo, diuersis criminitas accusso. III. ONI FAC Ius Episcopus, P A- ITROCLo. REMIGIO, MAxIMO, HI LA RIO, SE v ERO, VALERIO, IULIANO, CASTORIO, LEONTIO, CONSTANTINO, IOANNI, MONTANO, MARINO, MAVRIT I o , dc caeteris Episcopis per Gallias , dc septem prouincias constitutis. Valentinae nos clerici ciuitatis adierunt proponentes per libellum crimina, quae Maximum , teste tota prouincia, asserunt commisisse : delegata toties cognitione illum constituta semper subterfugisse iudicia, nec confisum conscientia festinas se, ut si esset thnocens, examinatis omnibus purgaretur, quae voties detreta, cx nostrarum quoque chartarum instructio ne cognouimus. Qui econtrario probauit de si illa, quae dicta sunt, quia ad ea confutanda, cum essent innumera, a decessoribus meis prouincialis est delegata cognitio. Conuentus otiam dicitur euitasse, dc adesse minime voluisse, S nullus dubitat, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absoluatur, qui est innocens, quaerit. Sed astuta cauillatio corum , qui versiitis agendum
credunt esse consiliis, ni im quam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim
de omnibus, quisquis se subterfugere iudicium dilationibus putat. Veniet aliquando tamenisse , qui talis perhibetur, in medium, nec prodest illi toties latuisse, toties subterfugisse, quem sui actus,& commissa quocunque fit gerit, ea quae obiiciuntur illi , si vera sunt, crimina persequuntur. Debueram quidem iam nunc dignam pro eius accusatis in nostro iudicio actibus , qui cognitionem,& decretum iudicum saepe declinando credidit inludendum, ferre sententiam, at ne aliquis praecocem forsitan iudicaret, & sibi, qui absens est, licet sit quaesitus a nobis, reseruatum eta nihil diceret : maluimus , intercapedine temporis data differri: cum hoc etiam eius accusatores atarerent. De cuius intentionibus,& moribus sit securum, Maximum tanto magis damnanda coni mittere , quant
tardius se constituto iudicio praesentaret. Quem Manichaeorum inuolutum caligine arguunt, turpi secta olim , itane eum possit abluere animum sordida se improbatione obiectae rei, gesta Synodalia proferentcs , dc commissis inuolutam undiisque flagitiis , nullum enim sanitatis habuisse respectum, quem furore suo, & insatia temeritate ad saecularium quoquo
iudicum tribunalia subditum quaestioni, quod in vili quoque persona turpissimum est, obiicerent peruenisse & homicidij damnatum afferunt gestis prolatis in medium. Et hunc talem, post tanta, talia que commissa Episcopatus adhuc sibi nomen in suis latibulis vindicare, in propriae ciuitatis infamiam, nimiis doloribus conqueruntur , dc sanctum nomen vendica do sibi velle polluere. Ideoque fratres charissimi, quia audiendus hic praese lare se noluit, ne conuictus forsitan ab accusantibus se clericis posset digna tan dem , aliquando praesentatus, Episcopali iudicio pronunciationis congruae feri risententia. Quamquam illi, cum haec edocta fuerint, quae potest huius nominis esse iactura, qui pudorem nunquam habuisse sacerdotij perhibetur, de locum suum ne modico quidem tempore custodisset dilationem dedimus , dc decreuimus vestrum debere intra prouinciameia rara
se iudicium, de congregari Synodum ante diem Calendarum Nouembrium : Vis adesse voluerit, praesens, si confidit, ad obiecta respondeat: si adesse neglexerit,
dilationem sentcntiae de absentia non lucretur , nam manifestum est confiteri eum de crimine , qui indulto, δί toties delegato iudicio , purgandi se occasion non utidur. Niliu enim interest, virlim
274쪽
in praesenti examine omnia , quae dicta sunt, comprobentur, cum ipsa quoque
confessione procurata toties constet absentia. Nos autem per omnes prouincias
literas dirigemus , ne excusationem sibi ignorationis obtendat r ut ad prouinciam venire cogatur, & illic se constituto praesentare iudicio: Quicquid autem vestra cliaritas de hac cata duxerit decernendum , cum ad nos relatum fuerit, nostra, ut condecet, necesse est authori- n. Christi late firmetur. Datum sub die idus Iuni, Monaxio V. C. Cons. Vt in unaquaque prouincia nemo , contempto Met potirano, Episcopus ordinetur.
1 v. O NI F A C Iu s Episcopus urbis Ro- limae. HIL Avio Episcopo Narbonensi. Difficilem quidem fidem querimoniis commodamus, quarum sacerdotes Domini pulsat intentio : maxime, cum eos loquuntur quippiam contra Patrum statuta tentasse, sed frequenter has asserit , sicut nunc , multitudo causantium. Ecce enim, ut charitas tua r cognoscit ex subditis, Lutubensis Ecclesiae cleri ordo, vel plebis preces suas, vel l
chrymas ad nos, quantum datur intelligi, magno cum dolore miserunt, dicen-wS , Coepiscopum nostrum Pataoclum sua petitione cessante , in locum dec dentis Episcopi, nescio quem, in aliena prouincia, praetermita Metropolitano, contra Patrum regulas ordinasse ; quod nequaquam possumus ferre patienter, quia conuenit nos paternarum sanctio- C. .m num diligentes esse custodes. Nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicaenae: quae impraecipit, ut eadem proprie verba ponamus, per Vnamquaminque prouinciam ius Metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse subiectas , quod illi quia aliter credendum non est, seruandum, sancto Spiritu suggerente, sibimet censuerunt. V de, frater charissime, si ita res sunt, & Ecclesiam supraclictam prouinciae tuae limes incladat, nostra authoritate communitus , quod quidem facere sponte deberes, desideriis supplicantium M voluntate respecta ad eundem locum , in quo ordinatio talis celebrata dicitur, Metropolitani iure munitus , εc praeceptionibus nostris fretus accede , inteli gens arbitrio tuo, secundum regulas P trum , quaecunquc facienda sunt, a nobis esse concessa, ita ut peractis omnibus
Apostolicae Sedi, quicquid statueris , te
referente clarescat, cui totius prouinciae ordinationem liquet esse mandatam.Nemo ergo corum terminos audax temerator excedat, nec aliquid in illorum contumeliam partibus suis, quae sibi non videntur concesse , defendat. Cesset huiusmodi pressa nostra authoritate praesumptio eorum, qui ultra licitum suae linmitem dignitatis extendunt. bd idcirco dicimus , ut aduertat Charitas tua aded nos canonum praecepta seruare, ut ita constitutio quoque nostra definiat: quateniis Metropolitani sui unaquaeque prouincia in omnibus rebus ordinati nem semper expectet. Datum v. Id. Febr. Dominis nostris Honorio x III. &Theodosio x. Augustis, Consulibus.
De Proseero se Hiiario , qui quosdam
N r O , ω caeteris Galliarum Episcopis. Apostolici verba praecepti sunt apud I os, atque gentiles sine offensione nos esse debere. Hoc quisquis Christianus
est, tota animi virtute custodit. Quod cum ita sit, non parum periculi illum manere poterit ante Deum, qui hoc detrectat etiam fidelibus exhibere. Nam qualiter nos, qui neminem perire volumus, ista coruristent , quae authoribus Christianis percellunt animos Christianos, Dominicus in Evangelio sermo testatur.
Ait enim ipse Saluator , quod expediat scandalietanti unum de pusillis, in maris profunda demergi, & ideo quae sit eius
275쪽
iam poena quaeramus cui tale supplicium legimus expedire. Filii nostri praesentes Prosper,& Hilarius,quorvin circa Deum nostrum solicitudo laudanda est, tantum,
nescio quibus, presbyteris illic licere, quidissensioni Ecclesiarum studeant, i unt apud nos prosecuti , ut indisciplinatas
quaestiorins vocantes in medium pertinaciter eos dicant praedicare aduersantia vcritati , sed vestrae dilectioni iustius imputamus, quando illi supra vos habent copiam disputandi. Legimus, magi-sDum non esse disiapulum , hoc est , non sibi debere quenquam ad iniuriam doctorum vindicare doctrinam. Nam & hos ipsos a Deo nostro positos nouimus ad docendum , cum sit dicente Apostolo, eis tertius locus intra Ecclesiam deputandus. Quid illic spei est, ubi magistris tacentibus hi loquuntur , qui, si ita est, eorum discipuli non fuerunt Timeo ne
connivere sit hoc tacere, timeo ne magis
ipsi loquantur, qui permittunt illis taliter loqui. In talibus causis non caret suspicione taciturnitas , quia occurreret
veritas , si fit stas displiceret. Merito namque causa nos respicit, si silentio faueamus errori. Ergo corripiantur huiusmodi , non sit his liberum habere provoluntate sermonem , desinat, si ita res sunt, incessere nouitas vetustatem, desinat Ecclesiarum quietem inquietudo turbare. Conantur saepe nauseagio mergere, quos intra portum stantes statio facit fida securos. Fida quippe est omnium statio , quorum perfectis gressibus vestitia non mouentur. Recurrerunt ad Apo-olicam praedicti Sedem haec ipsa nobis
quae tentat perturbatio , conquerentes. Habetote,fratres charissimi pro Catholicae plebis pace tractatum, sciant se si tamen censentur prestytorij dignitateὶ vo- his esse subiectos, sciant, qubd sibi omnes , qui male docent, discere magis , ac
magis competat , quam docere. Nam
quid in Ecclesiis vos asitis , si illi summam teneant praedicandi nisi forte illud obsistat,quod non authoritate,non adhuc ratione colligitur , ut aliqui e fratrum numero nuper de laicorum consortio, in collegium nostrum fortassis admissi, nesciant quid sibi debeant vindicare. Super hix multa iam dicta sunt eo tempore, quoad seatris Tuenti dedimus scripta responsum. Nunc tamen repetentes saepius admonemus, ut vitentur huiusmodi, qui laborant per terras aliud, quam ille no steriussit agricola, seminare. Nec tamen mirari possumus , si haec erga viventes hi nunc tentare audent, qui nituntur etiam quiescentium fratrum memoriam dissipare.
assertio. AVovsτiNVM sanctae recordatio- II. nis virum pro vita sua, atque meri vis in nostra communione temper habuimus , nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit, quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam a meis semper decessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, Vtpote , qui ubique cunctis de amorisberit, & honori. Vnde resistatur talitibus , quos male crescere videmus, netis est, haec pati religiosas animas, quarum amictione , quia membra nostra sunt, nos quoque conuenit macerari, quamuis maneat hos beatitudo promissa, quicun- - .l que probantur persecutionem propter
iustitiam sustinere. Quibus quid promittat Dominus in fututum, sequens sermo declarat. Non est agentium causas lorum , uniuersalis Ecclesia quacunque nouitate pulsatur. Intelligamus haec ipsi vobis, quae nobis non placent, displic re. Quod ita demum probare poterimus, si imposito improbis silentio, de tali re in posterum querela cessauerit. Deus vos incolumes custodiat,sratres charissimi. Incipiunt praeteritorum Sedis Apostilicae Episivorum anhoritates de gratia Dei.
QVi A nonnulli, qui Catholico no- III.
mine gloriantur, in damnatis lineticorum sensibus seu prauitate, siue imperitia demorantes piissimis disputatoribus obviare praesumunt, & cum Pel gium , atque Celestium anathematizare non dubitent, magistris ramen nostris, tanquam necessarium modum excesserint, obloquuntur , eaque tantummodo
sequi, & probare profitentur, quae sacratissima beati Apostoli Sedes Petri contra inimicos gratiae Dei per ministerium praesulum suorum sanxit, & docuit. Ne cessisium fuit diligenter inquirere quid rectores Romanae Ecclesiae de haeresi,
quae eorum temporibus exorta fuerat, iudi-
276쪽
217 iudicarint, Ze contra nocentissimos li- heri arbitrij defensores , quid de gratia Dei sentiendum esse censuerint, ita ut etiam Africanorum Conciliorum quasdam sententias iungeremus , quaS Vti que suas fecerunt Apostolici Antistites, Cum probarunt. Vt ergo plenius , qui in aliquo dubitant, insuantur, constitutiones Sanctorum Patrum compCn
dioso manifestamus indiculo , quo siquis non nimium est contentiosus, agnoscat omnium disputationum Connexionem ex hac subditarum authorit
tum breuitate pendere: nulliamque sibi contradictionis superesse rationem , si cum Catholicis credat, Ac dicat. in .d Adam omnes homines laserit, nec
quenquam nisiChristi gratia possestuari.
rv. T N praeuaricatione Adar omnes homi-Incs naturalem possibilitatem , M i nocentiam perdidisse , de neminem doptos do illius ruinae per liberum arbitiis trium posse coniurgere, nisi eum gratia Dei miserantis erexerit, pronuncianwBeatae memoriae Papa Innocentio , atque dicente in epistola ad Carthagine se Concilium: Liberum enim arbitrium ille perpessus, dum suis inconsultius vitiatur bonis, cadens in praeuaricationis profunda demersiis est, & nihil quemadmodum exinde surgere posset, inuenit: suaque in aeternum libertate deceptus huius ruinae latuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset aduen LUS , qui per nouae regenerationis puri GCationem omne praeteritum vitium sui baptisinatis lauacro purgauit.
nodnemo sit bonus seis viribus, ni a ticipatione ejus, qui sius bonus es. v. TEMINEM esse per semetipsum b ,, 1' num , nisi participationem sui ille donet, qui solus est bonus, quod in etiadem scriptis eiusdem Pontificis sententia
protestatur, dicens: Nunquid nos de eorum post haec remini mentibus aestime
mus, qui sibi se putant deberi, quod bo
ni sunt', nec illum considerant, Cuius
quotidie gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se adsequi posse confidunt. Mise nisigratia Dei continia iuvemur, inis Hai diaboli siperare non possumin. v I. MIN E M etiam baptismatis gratia 1 renouatum, idoneum esse ad superandas diaboli insidias, & ad euincendas carnis concupiscentias : nisi per quotidianum adiutorium Dei perseuerantiambonet convcrsationis acceperit:quod eius.
dem Antistitis in iisdem paginis dinrina confirmat, dicens: Nam quamuis hominem redimeret a praeteritis ille pecca tis , tamen sciens iterum posse peccare,
ad reparationem sibi , quemadmodum posset illum & post ista corrigere, multa seruauit. Quotidiana praestat ille remedia , quibus nisi si eti, confisique nimmur, nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adiuuante vincamur.
αοὶ per Christum libero bena utamur
OV o D nemo nisi per Christum , li- v ii.
bero bene utatur arbitrio, idem magister in epistola ad Mileuitanum Concilium data praedicat, dicens: Aduerte tandem 5 prauissimarum mentium peruersa doctiina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentilisseaenis estis utitur , in praeuaricationem praesumptione concideret,nec ex hac potuit erui, nisi ei prouidentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset aduentus. uod omnia Sanctorum merita dona Funt Dei.
in o o omnia studia, Momnia ope- V III.
ra, ac merita Samiorum adDei gloriam, laudemque referenda sint, quia nemo aliunde ei placet, nisi ex eo quod ipse donauerit. In quam nos sententiam diri git beatae recordationis Papae Zosimi regularis authoritas, cum scribens ad totius orbis Episcopos ait: Nos autem instinctu Dei,omnia enim bona ad auctorem suum
referenda sunt, unde nascuntur, ad fratrum & Coepiscoporum nostrorum conscientiam uniuersa retulimus. Hunc autem sermonem sincerissimae veritatis luce radiantem tanto Afri Episcopi honore venerati sunt , ut ita ad eundem virum scriberent : Illud vero , quod in litoris, quas in uniuersas prouincias curasti esse mittendas , posuisti dicens , Nos tamen instinctis Dei, &c. se accepimus dichium, ut illos, qui contra Dei adiutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis, velut cursim nansiens, amputares. Qiud enim tam libero fecistis arbitato, quam quod uniuersa in nostrae E
277쪽
Righumili ratis conscientiam retulistis λα-men instinetri Dei factum esse fideliter,sipientoque vidistis, Veraciter , fidenterque dixistis. Ideo utique, quia praepar tur voluntas a Domino, & ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum Fre M. ipse tangat corda filiorum. equot
enim spiritu Dei aguntur , hi fili, Dei
sunt, ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium , de in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus mastis illius valere non dubitemus auxi
IX. V o D ita Deus in cordibus homi- anum, atque in ipso libero operetur
arbitrio, ut sancta cogitatio, pium contalium, omnisque motus bonae voluntatis
ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus , sine quo nihil possumus. MD-.is. hanc enim nos professionem idem doctor instituit, qui cum ad totius orbis Episcopos de diuinae gratiae opitulatione
laqueretur: Ouod ergo, ait, tempus in tu nit . quo eius non egeamus auxilio In omnibus igitur actibus, causisque, cogitationibus , motibus, adiutor, dc protector orandus est. Superbum est enim, ut quicquam sibi humana natura praesumat, ερώσι. clamante Apostolo, Non est nobis conluctatio aduersus carnem & sanguinem, sed contra prinei pes M potestates aeris huius , contra spiritalia nequitiae in cri n. . lassibus. Et sicut ipse iterum dicit: Infelix ego homo, quia me liberabit de cor pote mortis huius Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Et iterum: Gratia Dei sum id, quodsum, Mgratia eius in me vacua non tuit, sed plusiliis omnibus laboravi: non ego autem,
sed gratia Dei mecum. α-d gratia Dei mn fiam precura disi
tat , sed etiam adiuuet, ne commista
tur, o praestat , ut sex impleatur, non
cut ait Pelagias facile, qua ne gratia
x. T L L v D etiam, quod intra Cartha Inensis Synodi decreta constitutum est, quasi proprium Apostolicae Sedis amplectimui, quod scilicet tertio capitulo definitum est, Vt quicunque dixerit gratiam Dei, qua iustificamur per Iesiim Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatoriam valere, quae iam commissa sunt , non etiam ad adiutorium, Ut non committantur, anathemast. Et iterum quarto capitulo, Ut qui Gquis dixerit, gratiam Dei per IesumChristum propter hoc tantum nos adiuuare ad non peccandum , quia per ipsum nobis reuelatur, & aperitur intelligentia mandatorum , ut sciamus, quid appetere, de quid vitare debeamus ι non autem per illam nobis praestari, ut quod ficiendum
cognouimus, etiam facere diligamus ,α-que valeamus, anathema sit. Cum enim dieat Apostolus : Scientia inflat, chari-i. . . tas veris aedificat, valde impium est , ut credamus, ad eam, quae inflat, nos habere gratiam Christi, & ad eam, quae aedificat, non habere, cum sit utrumque donum Dei, & scire quid facere debeamus, de diligere ut faciamus,ut aedificante charitate scientia non possit inflare. Sicut a tem de Deo scriptum est, Qui docet ho- ω n. minem scientiam, ita etiam scriptum est, i M' 'Charitas ex Deo est. Item quinto capit
is, Ut quisquis dixerit ideo nobis gratiam . iustificationis dari, ut quod facere perliberum iubeam arbitrium, facilius posisimus implere per gratiam, tanquam de si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implore diuina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus
loquebatur, ubi non ait, Sine me disti ei-lius potestis facere : sed ait, Sine me ni- hil potestis facere. ἁ-d praeter saluta Sedis Apostolicae omnes orationes Chrisi gratiam resnant, qua genus humanum ab aeterna damna
RAETEREA beatissimae M Apostolicae xi. Sedis inuiolabiles sanctiones, quibus
nos piissimiPatres, pestiferae nouitatis et tione deiecta,& bonae voluntatis exordia, de incremenis probabilium studiorum, de in eis usque in finem perseuerantiam ad Christi gratiam referre docuerunt. Obsecrationum quoque sacerdotalium sacramentarespiciamus, quae ab Apostolis tradita in toto mundo, atque in omni Catholica Ecdlesia uniformiter celebrantur , Ut lehem credendi lex statuae supplicandi. Cum enim sanctarum plebium Praesules mandata sibimet legatione fungantur apud diuinam clementiam humani generis agunt causim, & tota s cum Ecclesia congemiscente postulant,
de precantur, uti delibus donetur fides,
278쪽
vi idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus, ut Iudaeis ablato cordis velamine lux veritatis apparcat, ut haeretici
Catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici spiritum rediuiuae charitatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia conferantur, ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis caeleuis misericordiae aula reseretur. Haec autem non per uactorie, neque in niter a Domino peti rerum ipsarum monstrat effectus , quandoquidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos erutos de potestate tenebrarum transserat in regnum fili, charitam s. r. iis suae, & ex vasis irae iaciat vasa misericordiae, quod adeo totum diuini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo gratiarum semper actio, laudisque confessio pro inluminatione talium, vel correctio
2ubii 'utiam Dei etiam baptistarniarum ustetur institura purgatio , cium exorc
imis, se ex flationibus stiritus ab eis
abigamur immundi. XII. TLLvo etiam , quod circa baptiza Ados in uniuerso mundo sancta Ecclesia
uniformiter agit, non ocioso contem-D - - plamur intuitu. Cum siue paruuli, siue
Mare. s. ruuCnes ad regenerationis veniunt sacra
mentum, non prius fontem vitae adeunt, Π --ε --exoreismis , & exsussiationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur, Ut tunc Vere appareat, quomodo
princeps mundi huius mittatur foras, Mquomodo prius alligetur fortis, & dein- ps vasa eius diripiantur in possessionem' translata victoris, qui captiuam ducit captiuitatem, & dat dona hominibus. His ergo Ecclesiasticis resulis, de ex diuina
sumptis authoritate documentis ita adiuuante Domino conformati sumus , ut omnium bonorum affectuum , atque rum & omnium Hadiorum, omniumque virtutum , quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profiteamur a thorem, & non dubitemus ab ipsius gratia omnia hominis merita praeueniri, per quem fit, ut aliquid boni de velle incipiamus , dc facere. Quo utique auxilio, de munere Dei non aufertur liberum am. hitrium, sed liberatur , ut de tenebroso lucidum, de prauo rectum, de languido sanum , de impru&nte sit prouidum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona, Se pro his quae largitus
est, aeterna praemia sit donacurus. Agit i. O iαι. νquippe in nobis, Ut quod Vult, dc Velimus, se agamus, nec ociosa esle in nobis patitur , quae CXercenda , non negligenda donauit , ut 8c nos cooperatores simus gratiae Dci, ac si quid in nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum solicite recurramus, qui sanat omnes languores nostros, dc redimit de interitu vitam nostram , de cui quotidie dicimus, Ne inducas nos in tentationem, M Πώ.εἰ sed libera nos a malo. Quae profundiores quaesiones nec contemnendaesint, nec penitus adserenda. ROFUNDIOR Es vero , difficilio-X I G. resque partes incurrentium quaestionum, quas latius pertractarunt, qui haereticis restiterunt,sicut non audemus con temnere , ita non necesse habemus adstruere. Qina ad confitendam gratiam Dei,cuius Operi, ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quicquid secundum praedictas regulas ApostolicaeSedis nos scripta docu runt, Vt prorsus non opinemur Catholi-Cum , quod apparuerit praefixis sententiis
esse contrarium. Expliciunt authoritates praeteritorum Sessis
vastitica Dis parum de gratia Dei, Otibero voluntatis arbitrio.
CAEL Rsτν Nus uniuersis Episcopis
per Viennensem,& Narbonensem prouincias constitutis in Domino salutem. Cuperemus quidem de vestrarum Ecclesiarum ira ordinatione gauderet, ut congratularemur potius de profectu, quam aliquid admissum contra disciplinam Ecclesiasticam doleremus. Ad n stram enim laetitiam de benefacta perueniunt, de moeroris aculeis nos quae fuerint maletam, compungunt. Nec silere possumus, cum ad hoc, ut ab inlicitis r
uocemus aliquos, officij nostri prouocemur instinetii, in speculis 1 Deo constitu ti , ut vigilantiae nostrae diligentiam comprobantes, de quae coercenda sunt, resecemus, dc quae obseruanda sunt, sanciamus. Et quamuis circa longinqua spiritalis cura non deficit, sed per Omnia, qua nomen Dei praedicatur , extendit: nec notitiam nostram subterfugiunt, quae in euersionem regularum nouellae praesumptionis auctoritate tentantur.
279쪽
non debeam sacerdotes , aut clerici amsi payiis, m praecinm iambis in Ecclassa minis are. DI Di c t M v s enim quosdam Domni sacerdotes superstitioso potius cultui insemire quis mentis, vel fidei puritati. Sed non mirum, si contra Ecclesiasticum morem faciunt, qui in Ecclesia non creverunt, sed alio venientes itinere secum haec in Ecclesiam , quae in alia conuersatione habuerant, intulerunt , amicti pallio, & lumbos praecineti credunt se sanctae scripturae fidem, non per spiritum, sed rer literam completuros. Nam si ad hoc asta praecepta sunt, ut inliter seruarentur: cur non fiunt pariter quae sequuntur, ut lucernae in manibus ardentes una cum baculo teneantur. Habent suum ista mysterium, & intelligentibus ita clara sunt, ut ea magis, qua decet , significatione seruentur. Nam in lumborum praecinctione castitas, in baculo regimen pastorale , in lucernis ardentibus boni fulgor operis de quo dicitur , opera vestra luceant in indicatur. Habent tamen istum forsitan cultum morem potius quam rationem sequentes, qui remotioribus habitant locis, &procul a caeteris aegunt, unde hic habitus in Ecclesiis Gallicanis, ut tot annorum , tantorumque Pontificum in alterum habitum consiletudo vortatur Dis cernendi a plebe, vel caeteris sumus doctrina, non veste , conuersatione , non habitu , mentis puritate , non cultu. Nam si studere incipiamus nouitati, traditum nobis a Patribus ordinem calcabimus : ut locum superuacuis superstitionibus faciamus. Rudes ergo fidelium mentes ad talia non debemus inducere.
Docendi enim sunt potius, quam ludendi , nec imponendum eorum est oculis: sea mentibus infundenda praecepta sunt. Erant quidem multa, quae pro disciplina Ecclesiiastica, vel ipsius rei dicere ratione possemus, sed ab his ad alia deuo
in od nulli sit vittima paenitentia δε-
morientibus denegari, nec illorum desideriis abnui, qui obitus sui tempore hoe animae suae cupiunt remedio subueniri. Horremus fateor in tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate
desperet: quasi non possit ad se quouis
tempore Concurrenti succurrere , & periclitantem sub onere peccatorum hominem perdere, quo se ille expediri desiderat, & liberari: Quid hoc rogo, aliud
est , quam morienti mortem aὸdere, eiusque animam sua crudelitate, ne absoluta osse postit, occidere , cum Deus ad subuenienὸum parat1ssimus, inuitans ad poenitentiam , sic promittat peccatori, inquiens: Quacunque die conmersus fite , iirit, Peccata eius non reputabuntur ei. Et iterum: Nolo mortem peccatoris, sed tantum conuertatur, & vivat. Salutem ergo homini adimit , quisquis mortis tempore poenitentiam denegarit, Zc desperat de clementia Dei, qui eum ad subueniendum morienti sumcere vel momento posse non credit. Perdidisset la- Dis. ii. tro in cruce praemium, ad Christi dextcram pendens, si illum unius horae poenitentia non iuvisset, cum esset in poena, poenituit, &per unius sermonis promissionem, habitaculum paradis, Deo promittente,promeruit. Vcra ergo ad Deum conuersio in ultimis positorum mente potius est aestimanda, quam tempore, Pr pheta hoc taliter adserente,Cum Conu r- n sus ingemueris , tunc saluus eris. Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quo- η Et uis tempore non cst deneganda poenitentia postulanti: cum illi se obliget iudici,
cui occulin omnia noucrit reuelari.
Guὸd per gradus Ecelesiasticos ad Disi
putas debeat poscium perueniri. ORDi NAτos verb quosdam, fia- xU I. tres charissimi, Episcopos, qui nul- Disti lis Ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastisium fuerint instituti, contra Patrum decrcta, huius ustirpatione, qui se hoc recognoscit fecisse, didicimus, cum ad Epist matum his gradibus, quibus frequentillime cautum est , debeat perueniri, ut minoribus initiati ossiciis ad
maiora firmentur. 'Debet enim ante esse
discipulus, quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere , quod didicit. Omnis
vitae institutio liac aὸ id, quo tendit se ratione confirmat. Qui minime literis operam dederit, praeceptor csse non potest literarum. Qui non per singula stipendia creuerit, ad emeritum stipendis ordinem . non potest peruenire t solum sacerdotium inter ista rogo villus est, quod facilius tribuitur, cum dissicilius impleatur Sed iam non satis est laicos ordinare,quos
280쪽
nullus flari ordo permittit, sed etiam
quonim crimina longe lateque per omnes penc sunt nota prouincias, ordinantur. Daniel enim nuper missa relatione ex Orientalibus ad nos partibus, ab omni , quod tenuerat, virginum monasterio nefariis est obiectionibus accusatus, multa de multis obiecta flagitia. In quanam lateret terrarum parte quaesitus est, ut si suae irinocentiae confideret, Contra se iudicium postulatum minimε declinaret , mistae ad Arelatensem Episcopum per Fortunatum subdiaconum nostrum, Praeceptioncs , ut ad iudicium destinani, ri. e. IeLur Episcopale. Tantis grauatus testimoniis , tanta iacinorum accusatione pulsatus, sacrarum ut diciturὶ virginum pollutus incestu Episcopus adscritur Ordinatus. In nostris libelli scriniis continentur , quorum ad vos quoque CXemplaria direximus. In Pontificij dignitatem hoc tempore, quoad causam dicendam missis a nobis steris vocabatur, o repsit. Sacro nomini absit inivr:a, facilius est ut hanc dignitatem tali dando ipse amiserit ordinator, quam eam obtineat ordinatus , cui conuicto sociabitur, qui
eum sibi credidit largiendo Pontificium sociandum, qualis enim ipse sit, quisquis
tales ordinarit, ostendit. His ergo in me dium nunc deductis , cum plerique Uestrum sint, qui Apostolicae Sedis statura
cognoucrint nobiscum tempore aliquanto versati, ad disciplinae normam, nostris Convcnta adhortationibus, omnia frater Ilitas vestra cuocare festinet. inuioa unaquaeque prouincia fio Metropolitano debeat ess contenta. xvii. II RI M v M , ut iuxta decreta cano-Boisse. . L num unaquaeque prouincia suo Mesu M. tropolitano contenta sit , ut decessoris
no stri data ad Narbonensum Episcopum
Corit1nciat constituta , nec ustirpatiosus locus alicui sacerdoti in alterius concedatur Iniuriam. Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus. Altcr in alterius prouincia nihil praesumat, nec emeritis
in suis Ecclesiis clericis peregrini & extranci , S qui ante ignorati sunt , adcxclusionem eorum, qui bene de suorum
ciuium merentur testimonio, praeponantur, ne nouum quoddam , de quo Episcopi fiant, institutum videatur esse collegium. nolentibus Hericis vel populis nemo debeat Di pus oriniari. NULLus inuitis detur Episcopus, XV III.
cleri, plebis, & ordinis conseris , Eadi .e se dc deliderium requiratur. Tunc alter de
altera eligatur Ecclesia , si de ciuitatis ipsius clericis, cui est Episcopus ordinandus , nullus dignus i quod euenire non credimus potuerit inueniri, primum enim illi reprobandi sunt,ut aliqui de alienis Ecclesiis merito praeferantur. Ha beat unusquisque suae fructum militiae in Ecclesia , in qua sua per omnia officia transegit aetatem. In aliena stipendia minime alter obrcpat, nec alij debitam alter sibi audeat vendicare merceiam. SILfacultas clericis ronitendi, si se viderint praefrauari, de quos sibi ingeri ex transuerso cognouerint, non timeant refutare. Qui si non debitum praemium , vel liberum de eo, qui cos recturus est, debent habere iudicium.
χod ab inlicitis sit ordinationibus
AB sti NEA TYR etiam ab inlicitis x 1 x.
ordinationibus,nullus ex latcIS, nul- , itus digamus,nullus qui sit viduae maritus, Lem. M. aut fiactat, ordinetur, sed irreprehensibilis, 3c qualem elegit Apostolus, fiat. Per Moysen Dominus praeccpIL, v UIncm accipiat ce dos Uxorem, subsequitur, 3c supplet Apostolus eodcm locutus spiritu, unius uxoris virum debere Episcopum conssecrari. Ad hanc crgo eligantur sermulam sacerdotes , & si quae factae fiant
ordinationes inlicitae, remoueantur,quoniam stare non possulat, nec discustionem nostram subicrfugere poterunt . quam uis latere se aettimcnt, qualiter pcrum
Tunt, ut nulla religionis reuerentia obscuritate fuscetur. Non sit vana gloriatio palliatis, Episcopalem morem, qui Episcopi sunt, sequantur. Daniel, ut diximus , qui accusationem Pontificali honore subterfugere se posse credidit, Se ad fastigium tantum accusatores suos latendo peruenit, a sanctitatis vestrae coetu in terim se nouerat segregatum, qui se nostro iudicio debet abiicere, si conscientiae suae nouit confidentiam se obtinere. Massiliensis vero Ecclesiae sacerdotem , qui dicitur squod dictu nefas est in necem fratris sui taliter gratulatus: ut huic, qui
eius sanguine Cruentatus aduenerat, portionem cum eodem habiturus, occurre