Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 2. posteriores. Operum philosophicorum tomus 4

발행: 1722년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

. De Plastis V Animalibus. C. VIT. I

modi etiam sunt Reminarum, in omnibus animalibus , mammae.1 Similiter in Jecinore, Cholidochus meatus est vas excretorium, quo bilis a sanguine secernitur; hac, nimirum, ratione. Cum Jecur plenum sit ramis venarum Cavae & Portae, varie Mus substantiae irretitis; extremitates capillares eorum ramorum in glandulis memoratis: desinunt. Sanguis autem per Portam in Jecur invectus iis glandulis suppeditat biliosam materiam, quam ex sanguine separant. Deinde per peculiares tubulos, sanguineorum vasorum Comites , atque in iisdem glandulis desinentes , partem biliosae materiae in Cholidochum meatum , qui est horum vasorum Veluti truncus; partem vero, per similes tubos, in Vesiculam fellis emittunt. Est quoque tubus, qui C)ssicus dicitur, &qui incidit in Meatum Cholidochum, formatque tubum Communem; per quem bilis, tam ex Vesicula fellis, quam ex Meatu Choli- docho in Duodenum effunditur. 16. Sanguis eo pacto biliosis particulis purgatus, per extremo S CaVae capillares ramos regreditur ad Cor. Ii enim rami sensim augentur, donec essiciant majorem truncum; qui ex convexitate Jecinoris prodiens recta ad Corsan gimem defert. Itaque, hac in parte, sanguis per Portam vehitur eodem modo ac per Ar terias ; sive ex trunco ad extremos ramos tran sit, cum per Cavam ab extremis ramis ad trun cum fluat.1 . De Liene, diu Anatomi nihil paene norant, nisi I. arteriis potissimum eum permeari, quibus crassus musculus quo videtur primo in-

112쪽

tuitu constare, irrigatur: a. secundo ab eo ad stomachum meatum esse, qui Vas breve dicitur De ejus usu, multi multa dixerant, sed nihil satis explorati, aut quod verisimilitudine sua animum perceΗeret proferre potuerant Ιmo vero non defuerunt viri docii, qui id viscus aut inutile, aut etiam motibus nonnullis noxium cile putarent; quod Canes, quibus detractum fuerat , non modo convaluissent, sed etiam aliquando Velocius, quam antea, currere Visi

fument.18. Tandem ' Lien 1 viris diligentissimis adcuratius inspectus, visus est constare membianis contextis, quae inter se cellulas relinquunt, quales in radiis mellis cernuntur. Hae cellulae sunt sibi invicem adnexae variis fibris, &vasibus, quae per eaS porriguntur, easque proinde trabium instar fulciunt. Earum figura non est eadem, neque ad certum figurarum genus potest referri Interea omnes sunt inter se perviae, meaissique illis patet in tubum . qui est instar venae, totamque longitudinem lienis medius inter utrumque

latus percurrit. -

a'. Cellulae videntur ideo comparatae, ut ininnumeros glandularum, aut Vesicularum racemos contineant. Glandulae ovales sunt, & subalbae, quarum munus est ex sanguine, per ex mas arterias adlato, peculiarem succum eX cernere Huic succo magis coquendo multum conducere possunt nervuli, qui eodem tendunt. Dein satis in Liene coctus. per cellulas, in venosum, quem diximus , tubum fertur, atque hinc per Venae

Splenicae ramum in Jecur pervenit.: 3O. Non

113쪽

-De mastis V Animalibus. C. VII. Ioy

so. Non indignum est observatu , circa memoratas glandulas, eas nullum ramum ex venoso tubo trahere; qua in re diiberunt a glandulis Jecinoris, quae in biliosorum vasorum extrema succum suuin effundunt. Adde quod tubus, qui Lieni excretorii vasis loco est, nudequaque innumeris tenuibus foraminibus pertusus est, per quae quod ex cellulis defluit in illum fertur.3 i. Si quaeratur quis sit usus succi, per glandulas excreti, non facilis est responsio, quia purus haberi nequit; cum in cellulas decidens illi- . co iterum sanguini misceatur. Itaque ejus natura satis cognosci non potest, nec proinde ejus usus certus & exploratus statui. Attamen sumta sunt experimenta nonnulla, quae non ineptae conjecturae viain munire possunt. 32. Ex variis destillatis, Chymici arte, Lienibus, defluxit liquor; qui empyreuma redolet,& qui adfusus sanguini recens emisso bullas in eo excitat. nigrsimque Colorem ei conciliat. Ex iisdem Sal est eductus, qui perinde empyreuma redolebat, primUmque sapori acidus erat, deinde etiam amarus. Neve quis putet eam aciditatem igne, ut quidam existimant Chymici, creatam fuisse ; sed contra ut in Liene eam prius fuisse constet, totus Lien, Cellulae HUS, membranaeque, &c. saporem habent acidum. Si in lacconjiciantur, turbidum & foetidum faciunt, nec

parum ejus colorem mutant.

33. His positis, succus qui per glandulas excernitur, non Videtur sanguini iterum misceri,Sisi hinc magnam quampiam utilitatem trahat 'secur; quod ex Vena splenica colligitur. Neque enim in truncum venae Cavod redit, ut reli-

114쪽

quae omnes, quae sanguinem ex visceribus referunt . postquam excretio aliqua in eo facta

est, sed per Portam recta in Jecur devehit sanguinem.

34. Cum ergo Lien propter usum jecinoris esse videatur, hujus vero munus sit bilis excretio , videtur splenicus succus ad hanc excretionem quidpiam conferre. Nimirum, iterum fermentat sanguinem, quo fit ut ejus variae partes facilius separentur in glandulis in quas incidit. Fortasse etiam sanguis, in quem acidae illae puliculae in jecinore infusae sunt, aliquot earum servat, quas in Cavam defert, atque hinc in Cor ; qua ratione fit , ut fermentum illud toti massae sanguinis commune fiat. Hinc sanguis eam dispositionem nancisci potest, ut facilius liquores, quos secum defert, glandulis percolandos, prout pori earum apti sunt iis excipiendis, tradat; exempli gratia, ad formandam salivam, succum pancreaticum, succum nervo sum, &c. 3s. Dignuig est praeterea observatu membranam, quae Lienem involvit, plenam esse vasibus i mphaticis , quae in receptaculum Fecqueti su - .perfluas serositates devehunt ex arteriis. Atque hinc intelligere est inutilem non esse oeconomiae animali Lienem; cujus detractio, si animalibus nonnullis nocere Visia non est, necesse fuit ad cretionem aliquam carnis, ejus loco, usum Rus aliquatenus praestitisse. 36. . Partibus memoratis Vicinus est, ut antea diximus Stomachus; sed de eo iterum dicemus, . ubi de Nutritione agemus. Iis quae de Intestinis diximus, addemus ea inYolvi omento hoc

. est

115쪽

est tenui membrana, in qua sunt multi sacculi adipo si , qui Venas & arterias Complectuntur. Forte hi sacculi in eum perculiarem usum sunt facti, ut adipem, nimirum, alio devehant. 37. Renes, ut jam diximus, hoc munere funguntur , ut urinam secernant, suntque instar duarum spongiarum; in quibu mediis est concavitas, quae pelvis dici solet , & fere semper

urina turget. Ex pelVi duorum renum Vasia, quae Getheres dicuntur, ad Vesicam urinam deferunt, quamvis ita collo Vesicae inserantur, ut nullus iὲlic cernatur meatus, per quem in V esicam4ncia dere possit Urina. 38. Secretio ' autem urinae fit, ope glandu- Iarum quae per Renum superficiem spariae sunt,& in quas a Corde desertur sanguis , per extremos Arteriarum emulgentium ramos. Postquam sanguis in glandulis memoratis serum superfluum reliquit , redit per emulgentes venas in Cavam ; seram vero decidit in tubos innumeros, fibrarum instar, & quidem sat validarum; quae una junctae conficiunt id quod carnosa Renum pars dicitur, & quarum singulae in glandulam desinunt. Hinc serum in Pediim cadit, unde in Vesicam, ut diximus, per Uretheres devehitura

39. Hic autem in animali oeconomia mirum plane est I. quomodo ex Stomacho tam brevi tempore perveniant liquores in Renes & Vesicam, cum nullus tubus sit, qui ex stomacho ad Rencs tendat, aut etiam ex In testinis. Nullus certe hactenus deprehendi potuit , attamen innumeris experimentis constat haustum liquo-

. rem, . ' M. Malpi abiur. '

116쪽

ri 2 PHYsICIE LIB. IV. rem , brevissimo post tempore, per Urinam, a multis emitti. Si misceri eum dixeris sanguini,

vix tempus sat longum esse videtur , ut tanta liquoris copia in Cor pervenire possit; atque illinc , per arterias emulgentes, in Renes ferri. Si quis censeret in corpore vivo tubos esse apertos, qui in cadaveribus cerni nequeant; oporteret tubos illos magnae esse tenuitatis, alioquin etiam in cadavere invenirentur; si autem tantae sunt tenuitatis , ut Anatomorum fugiant oculos , quamlumvis perspicaces, qui potest tanta aquae emissio, tam brevi dempore, fieri ξ Si di ocas corporis humani tubos variis meatibus jungi, ut omnes inter se apti & connexi sint , si non proxime, saltem aliis interpositis; hoc, quamvis verum, non solvet dissicultatem, nam tuborum inter se commissurae, ita ubique non patent, ut tantam liquoris copiam transinittere tam brevi tempore possint. 4O. Mirum est a. qua ratione eX emulgente arteria possit glandulis Renum percolari serum sanguinis, cum meatuS nullus Cernatur, quo per glandes in fibreos tubos & pelvim pervenire politi; quod dicendum etiam de conjunctione Uretherum cumVesica. Si injiciatur liquor in emulgentem arteriam summa vi, ut cernatur

meatus, si quis sit; inflantur quidem glandes , &colorem injecti liquoris induunt; sed in memoratos tubos, qui ad pelvim pertinent, nihil ex

illo liquore pervenit. qi. Attamen si aperiatur venter Canis Viven--.tis, esque arcte vinciatur vena emulgens, & urether alterius Renum; vivente adhuc sat diu animali, summopere in natur Ren, propter sanguinem

Di iii sed by Cooste

117쪽

De Plantis Y Animalibus. C. VII. II

nem qui eo defertur, nec per venam, aut Ure therem alio perrumpere potest. Hoc autem in statu, si Ren juxta longitudinem secetur, satis distincte glandulae , tubsque fibrei cernuntur. Videtur etiam, nonnullis in locis . cerni nexus glandularum cum fibris , at obscurius. Sed quamviS non cerneretur meatus ullus , necesse est tamen aliquem es ; cum non modo glandulae humore impleantur in arteriam immisis, verum etiam tubi vicini compressi urinam emit

tant.

42. Itaque hoc in negotio, ex ipsa partium, & usu manifesto colligendum est quod oculos fugit ; e6que posito ejusmodi

meatus esse, ut per eos brevi tempore, in vivo animali, ingens transmittatur humoris copia, quamvis quomodo hoc fiat hactenus invenire non potuerint Anatomi, ut nec alia multa expedire. q3 Veteres , qui non satis norant venarum Rarteriarum discrimen, existimabant Renes vim quamdam adtractricem habere , qua emulgerme sanguinem sero, per venas & arterias quae in eas tendunt, unde etiam nomen emulgentium nactae sunt. At Philosophi adcuratiores quae- fruerunt, quid esset ea vis adtractrix φ nec responsum ullum tulerunt, nisi es te qualitatem oc

cultam, quod idem est ac si dixis ient qui has voces primi invenerunt, es te nescio quid quod non intelligerent ; quo fieret ut Renes emulgerent sanguinem sero , quod Idiotae ipsi poterant aeque ac Philosophi respondere. Deinde temere statuerunt vim illam esse in Renibus; quidni enim dicere quispiam potuisset esse sanguinivim

118쪽

.im transitoriam , qua Renum poros permearet Z Itaque postquam eo pervenimus , quo per experientiam & rationem ire licet ; praestat fateri nos ulterius progredi non posse, quam ignorantiam nostram, inusitatis vocibus,

velare.

44. Haec Cum in maribus, tum in foeminis, consideratu dignissima sunt ; superest Uterus, foeminino sexui peculiaris. tu. Omnium quadrupedum femellis non gravidis, est instar Crumense arctissime clausae; sed quae foetu admissio, facile dilatatur, senssmque augetur. Sunt autem ei adnexi ductus, qui Tubae solent vocari, ad Ovariuω usque porriguntur, & per quos ex Ovario, ut in aliis animalibus, in Uterum decidunt ova, in quibus latet foetus; qui paullatim evolvitur, &crescit in Utero, donec pariendi tempus adsit. Sed haec paullo plenius describenda sunt, quamquam pleraque huc pertinentia, da- opera omittimus, in Anatomorum libris legenda. p. In Vaccis laetis, est tunica qu1 introrsum vestitur Oerui, tenuissima, & membranacea, foraminibusque exiguis ita pertust, ut per ea in cavitatem Uteri humor Viscosus perpetuo . fuat. Is humor fontem habet in vasculis i teis, quibus an glandulae adneXae sint, necne non satis constat; credibile tamen est aliquas esse, quandoquidem secretiones succorum glandularum ope fieri solent. Continua hute tunicae est

substantia rubicunda, & glandulosa; per quam

Vasia uterina sanguinem vehentia mirum in modum contorta & implicita sparguntur , atque hin C

119쪽

De Planiis N Animalibus. C. VII. II r

hinc inde ramos ad intimam tunicam mittunt. Haec vasorum dispositio videtur a Naturae Opifice ita esse comparata, ut facile Uterus dilatari, sine vasorum fractione, possit; haec enim, cum sinuosa admodum sint, haud aegre dilatato utero extenduntur , esque aptantur. Haec

substantia tegitur crassiore tunica carneis fibris, copios1sque instructa. Orificium vero interis num Uteri est summopere rugosum, plicisque Variae longitudinis , crassitiei, & figurae arcte

Clauditur. , .

46. Tubae 'uterinae geminae in Vaccis summo- tpere etiam sunt contortae. Superiores earum partes quae ad Ovaria pertinent, sunt laciniatae, fimbriae instar, cujus partes inaequabiliter producerentur. Hoc in loco, satis ampla est earum cavitas , sensisque adtenuatur, donec cornibus uteri inseratur, ubi in Vaccis nondum so tis ita clauditur, ut flatus ex superiore parte immissus uterum subire quidem facile possit, ex utero in Tubam adscendere vix queat. Fimbria autem Tubar scatet minutissimis glandulis, per quas excretio succi alicujus videtur fieri; quo fit via labentibus ovis lubrica, & mollis, ne rumpantur. Adhaeret autem Tuba membranae 4axiori , & ligamento membranaceo ad ventris interiora aliquatenus recedenti; quo fit ut quoties Tuba inflatur, erigitdrque, ad Ovarium accedat, sdque fimbriis suis ita amplectatur, ut facile ovum excipere possit. - . 9 Oarium constat coacervatione variarum Vesicularum, non unius magnitudinis, & quarum maximae nucem avellanam magnitudine sequant. Nonnullae sunt tenuissima tu nicii, ut facile lacerari

120쪽

rari queant; aliae vero crassiore, ut rumpi, sine vi, non possint. In aliis en limpidissimus liquor; in aliis turbidior, &crassior, candidi aut obscurioris coloris. Ceterum omnes hae vesiculae sunt fibris inter se connexae. Hujusmodi ovarium duplex est; ad dextram, nimirum, & ad finistram

singula sunt OVaria.

48. Ex illo vesicularum racemo, maxima, aut proxima Tubae, tempore concepisis, in Uterum per Tubam cadit, ubi paullatim, ut diximus, augetur; quod constat variis experimentis, quorum multa legere licet apud Guil Har. Seium, de Generatione Animalium, ali6sque.

Constat etiam in mulieribus eme Ovarium ejuscemodi, quale descripsimus in Vaccis . Nec

defuerunt, qui ex cadavere desumtum coqui curarim, ut facilius ova, quae vesicularum instar erant, secernerentur. EX racemo tum facile evelluntur, materia quae intra tunicam Continetur ,

quemadmodum in ovis fit , coctione indurata. Alioqui facillime rupta vix commode tractari,& cerni queunt. 49. Ut autem Pullorum in ovo formatio non fit, ita ut primum solae Pulli partes formentur, sed etiam umbilicalia vasa, quae postea evaΠe scunt, essinpuntur sic quoque perfectiorum animalium formatio prima iis addit vasa, a qui bus postea separantur in lucem edita. Imo vero in hisce multo operosior est Natura, excepti Spaucis. In avium formatione , nulla cernitur Placenta , plures vero habent OveS, Vaccae, Caprae, Cervae, Capreae, Damae &c. In hominis

SEARCH

MENU NAVIGATION