장음표시 사용
131쪽
De Plantis N Animalibus. C. VIII. I 27
tum sanguis , quasi amoto aggere , ab extremis ad media fluere, ex tumore Uense, intelligetur.
I . Anastomoses etiam, singulari demonstrantur experimento. Aperitur peditas animalis viventis & postquam paullo Iupra cor vincta est δε orta, inter vinculum & cor secatur. Quo peracto, non modo sanguis universus venarum, sed etiam arteriarum cffunditur brevi tempore ex Corde, per sinistrum ventriculum , per quem sanguis in Aortam transire solet. Hoc autem fieri non posset, nisi ex Aorta paterent sanguini meatus in extremas venas, quibuS ad truncum, deinde ad cor refertur. I s. Dum autem sanguis in orbem, per Cor& venas fertur , in Corde & arteriis pullationem excitat ; quam manu cordi & arteriis extriinsecus adposita sentimus, & in corde etiam ex visceribus animalis vivi detracto videmus.
Quod qua ratione fiat, quaerunt Anatomi &Philosophi, & in duas quidem , circa Cordispulsationis causam, abeunt sententias. Alii existimant, quotiescumque in ventriculos cordis incidit novus sanguis , eum misceri particulis prioris, quae supersunt in corde, &quae sunt ei instar fermenti, quo subito estervescit&dilatatur. Ea autem rarefactione sanguinis, existi. mant cordis ipsius substantiam dilatari, quod Di tole vocatur. Deinde sanguine ex ventriculo dextro in Venam Arteriosam , & ex laevo in Aortam effuso, cor laxius fit & longius, quod S Ole dicitur. Sed dissicile est intellectu, qui tam brevi tempore sanguis in corde fermenti adquirat naturam, aut quomodo non exhauria
132쪽
tur sons liquoris, aut corporis solidi, quod sanguini mistum in fermentum eum commu
motui, sed spiritibus animalibus, in ipsam cordis substantiam influentibus , tribuunt. Certe cum cor duplicis generis fibrarum textura constet, ut in ejus descriptione, superiore Capite, diximus; si fluant spiritus animales inter eas fibras , quae a basi ad acumen recta tendunt, necesse est Cor dilatari ; contra vero si incidant iidem spiritus in eas quae sinuoso ductu a basi ad acumen pertinent , dum sinus delentur &Jonbiores fiunt fibrae, necesse est cor longius fieri. Sed quomodo vicibus ita emittantur exncrvis spiritus animales , nemo hactenus Ce tis rationibus docuit. Praeterea prout sanguis celerius aut leutius movetur , ut constat exemplo febricitantium ; cor etiam frequentius aut tardius pulsat, quod videtur ostendererem ex sanguinis motu oriri. Sed forte variae Causae huc concurrunt , cum notae , tum
ignotae , de quibus certum judicium ferri nequit. I7. Quaerunt etiam Philosophi , qua copia sanguis singulis pulsationibus in Cor infundatur, & quo tempore totius sanguinis absolvatur circulatio ξ Cujus copiae, & temporis ratio ita inita est. I 8. In ove quae viva II 8 libras pondere aequabat, inventae sunt tantum s librae&ι sanguinis , quae est tantum i ponderis ovis. In agno, cujus pondus fuit 3o librarum & l dum
133쪽
De Plantis Animalibus. C. VIII. I 2
viveret, erat tantum sanguinis libra & i , quae est fere vigesima ponderis pars. In Anate, quae viva erat librarum a & rq unciarum, inventa est uncia I &i& 1 3 grana ianguinis, quod minus est quam 28pm s totius ponderis viventis Anatis. In Cuniculo, cujus viventis pondus erat IO Unciarum , 7 Drachmarum, & 1 O granorum ; fuere duae Drachinae & Π grana sanguinis, quae est circiter 3o ponderis pars. I9. In dextro ventriculo Cordis Canis, inventae sunto unciae sanguinis, postquam in Jugularem venam injectus fuisset liquor, quo san- suis coagulatus est. In alio etiam Cane, cui idem factum fuerat, major sanguinis occurrit copia. & eorum quidem corda sanguine concreto summopere erant distenta. itaque statuamus quatuor dumtaxat sanguinis uncias simul in cor . sine vi, admissas; neve majorem copiam sanguinis, quam reveri fit, admitti simul dicamus in Cor humanum, quod amplius multo est, & ampliora habet vasa; statuamus etiam quatuor tantum uncias, singulis Diastolis, admitti.ao. Si singulis minutis Is pulsationes adtribuamus, erunt tantum 4s intra horam , &i8 o unciae sanguinis intra id tempus transmittentur. Nam hic posterior numerus oritur eT
priori per multiplicato, qui est numerus Unciarum , ut diximus, singulis Diastolis, Cor ubeun
ai. Jam vero si statuerimus sanguinem humanum eamdem circiter servare proportionem cum pondere hominis, quam in aliis animalibds Observavimus; cumque id in quo maxima iam
134쪽
guinis copia invenitur, agnus, nimirum , h beat tantum vigesimam ponderis sui partem ;sequetur in homine lω libras pondere aequante , sanguinem non superaturum 8 libras sive Σου uncias. Qua supputatione admissa, totus languis iΑo vicibus intra horam circumagetur, hoc est, fere duabus vicibus intra minu
aa. Plerique alii Anatomi statuerunt dimidiam unciam summum, singulis Diastolis cor influere, & copiam sanguinis in corpore humatio esse inter Is & as libras. Sed modo adlata supputatio , ut adcuratior esse videtur , Ita duobus humani corporiS phaenomenis explicandis inservire potest, quae alioqui vix possunt expediri. Primum est subita refectio , quam ex liquidis alimentis percipimus , quae brevissimo tempore per Omnes Venas diffundi videntur, praesertim si tenuiora sint: ut vinum quo hausto, si generosius sit, intra minutum, nos totos calefieri sentimus. Alterum est, de quo superiore Capite diximus, Urinae subita secretio, quae fieri non potest per alia vasa, nisi quae ad
Renes pertinent hoc est, per arterias emulgentes per quas tamen tanta copia liquoris, S tam exiguo tempore ad Renes ferri nequit,
nisi totius sanguinis circulatio celerrima sit. Addere possumus Chyli in Ubera nutricum transitum, quem eo deferri, nisi per arterias, non posse hinc adparet; quod nulla sint peculiaria
vasia quibus ex stomacho in Mammas vehatur di quem tamen celerrime illuc ire experientia eonstat.
135쪽
De Plautis Y Antinalibus. C. VIII. IJ I
23. Hinc jam intelligemus unde Arteriarum
oriatur pulsus, Cum enim ex Corde in Aortam effundantur aliquot sanguinis unciae, tantus sanguinis adfluxus, undae instar, ex ejus trunco ad ramos omnes subito fertur. Postquam vero una Systole expulsus sanguis ad extremΟS ramΟS arteriarum pervenit, aut etiam antequam eo pervenerit sequitur altera unda, qua inflatur iterum
- unda impellitAr πυδε. Urgetsrque prior veniente, urgetque priorem. 2 . Praeter vasa, in humano corpore a Veteribus deprehensia , & quae oculis etiam incuriosis consipicua sunt ; hoc saeculo Anatomi, Cum alia multa , tum DuctAs se halicos invenerunt; qui tenuissimis membranis constant, valvulis referti sunt , originemque e glandulis ducunt, ex quibus aut in venas: sanguineas, aut in lacteas , liquorem limpidum vehunt; quo forte crassior aequo sanguis , aut chylus adtς-nuatur. Cum sint inventu dissiciles, nec semper eadem ratione per membra animalium ferantur , nondum satis plene Anatomis inno- tuisme videntur. ideoque non opus est ut prolixius de iis, in hoc Physicae Compendio, aga
136쪽
CAPUT IX. De Sanguifcatione , Nutritione N Calore
Animalium. I. Dostquam egimus de sanguinis in Anim I lium corpore circulatione, de ejus formatione paucis etiam dicendum est. Norant quidem Veteres ex alimento sanguinem formari , sed qua ratione id fieret, aut quibus viis in eum perveniret alimentum concoctum ignorabant; quae omnia recentiorum Λnatomorum felicior industria retexit
coctus fuit, & in liquorem redactus, quam . quam crassiorem , in intestina decidit; quae si totus praeterlaberetur , nulla sui parte in Animalium corpore relicta , prorsus inutilis esset. Sed cum sint in eo tenuiores partes, &Crassiores dumtaxat egerantur , ex tenuioribus1st liquor candens , lactis instar ; qui Cfias dici solet, & quo admillo sanguis' augetur, animatque alitur & vegetatur. Veteres existimabant Chylum ex riatestinis extremis Venae Cavae ramulis adtrahi, quibus propterea vim exsugendi tribuebant. Deinde , ut opinabantur , Chylus ad Iecur ferebatur a quo
etiam adtrahebatur , atque in sanguinem co-Iore rubro cum eo communicato , mutabatur. Sed quamvis magno supercilio haec adfirmarentur, cum per se absurda , tum etiam experientiae contraria erant.
137쪽
De Plautis N Animalibus. C. IX. I 3τ
3. Itaque ut ductus, & motus Chyli melius cognoscerentur, instituta est Animalium vivorum dissectio, & Canibus datus est copiosus cibus ; ut postquam eum concoxissent, in spira tibus visceribus quaereretur Chylus. Hac arte Calparus Asellius, Cremonensis, invenit venas lacteas per Mesenterium, inter Venae Cavae ramulos , sparsas , & quarum extremitatesad intestina pertinent, unde in eas Chylus infreditur, In iisdem ductibus, deprehenduntur etiam Val-Vulae, per quas licet quidem Chylo ab intestinis recedere, sed eo retrogredi vetatur. . Paullo post Asellium , ' Joan. Pequetus, Medicus Parisiensis, medio XVII. taculo, invenit primum a Mesenterio, seu a venis Asellii ductus ferri in amplius receptaculum subjectum, in quod vehitur totus Chylus. Vidit deinde ex eo receptaculo sursum per Thoracem ad Subci vias Venas serpere alios ductus chyliseros, per quos Chylus sanguini adfunderetur. Utrumque
hoc inventum est ab eo, dum Circae motum cordis occuparetur, nec tale quidquam animo versaret. Exemtis enim Visceribus, cruoreque absterso, conspicuus fuit lacteus liquor, & candicantis Thoracis ductus; quos ulterius sequutus circa Diaphragma & Melanterium adnexos esse deprehendit. s. Ut , inventis Chyli ductibus, quam in partem ferretur sciremus, hoc artificio usus est Fequelas. Subclavias venas, sub eo loco quo sanguinem in Cavam effundunt, ligari oportet, ut subjectus liquor ad superiora transire non
138쪽
possit. Deinde aperto dextro Cordis ventriculo, per eum emittitur omnis sanguis, qui cis vinculum erat, purgaturque diligenter spongiis admotis. Tum premuntur Iacteae venae, digitos sursum ducendo, per receptaculum ad dummthoracicum, qui Iuxta vertebras adscendit. Paullatim ea vasa exhauriuntur, & ita Chylus ad Corfertur, ut totus in cavitatem dextram cordis incidat. Unde colligere necesse fuit chylum ex intestinis lacteas venas Asel Iianas subire, deinde in receptaculum Pequeti ferri, postea ex eo, per Ductum Thoracicum, adscendere in Subclavias Venas , per quas in Cavam ac tandem in Corvehitur.
6. Cum hi ductus in Canibus tantum conspecti essent , dubitabant nonnulli an simi-Ies in hominibus . invenirentur ; quod in Cadaveribus humanis inveniri , aut satis distincte demonstrari non possent , quia ea paucis horis post pastum aperiri oportuisset,
quo tantum tempore turgent chyliferi doctus. Hi non multo post edita Pequcti inventa , contigit Lutetiae ' duos milites ebrios strictis gladiis certare ; quorum alter gravissime vulneratus a concurrente plebe ad Chirurgum delatus est , ubi antequam Cu. rari vulnus posset, interiit. Chirurgus cadavere servato , & paullo post disiectione ejus instituta, chyliferos ductus manifestli pluribus
ostendit , .chyloque exhausto in receptaculum lac immismum est, quod haud aliter ac chylus per eosdem tubos delatu S ex ventriculo dextro Cordis em uxit.' 7. Hinc
139쪽
misceri sanguini in Jecinore, ut existimabant temere Veteres , nec proinde jecur esse sanguinis ossicinam, quod jam ex ejus Visceris descriptione satis collegimus. Ipsa etiam exsugendi facultas inanis plane est, Cum liqueat ex lacteorum
vasorum dispositione Chylum sponte sua ea subire, & cum ingressus est, non posse regredi;
quo fit ut novo liquore priorem perpetuo impellente, sanguini indesinenter adfundatur. Inhiantia, emuxu prioris liquoriS, Vasia pondere suo,& mobilitate liquoribus omnibus communi feris tur Chylus, sine ulla adtractione; & cum redire ingressius nequeat, ulteriores valvulas impellit , quibηs omnibus superatis , in sanguinem cadit. 8. Chylus eo modo in sanguinem delatus materiam , qua augeatur, perpetuo ei praebet; alioqui brevi exhauriretur , transpirationibus perpetuis corporis Animalium. Antequam quomodo in sanguinem converti possit Chylus inquiramus. sanguinis jam formati tradenda est brevis descriptio.
9. Sanguis, diligenter Microscopii ope inspectus , constare deprehenditur tribus partibus. I. Est serum aqueum , quod constat particulis polygonis & pellucidis : a. Sunt variae fibrae , seu particulae fibrosae admistae: 3. Globuli rubri. Sed quia in sanguine ex vena emisso & coagulato, fibrosa substantia partim rubris particulis est
intertexta, masiamque Concretam cum iis conficit ; partim in sero aqueo disssoluta est; ideo
olim in sanguine purpureum dumtaxat liquOrem, & pellucidum aqueum esse exi Mabant.
140쪽
i 36 PHYsICAE LIB. IV. Sed ubi Microscopium adhiberi coepit, fibrosa
substantia inventa est. io. Ut autem cognoscamuS, quanta sit horum trium in sanguine copia , hoc institui potest experimentum. Librae aquae calidae tan. tum sanguinis ex aperta vena prosilientis adfundi sinamus , ut aquam pondere Unciarum . . trium & drachmae unius augeat. Deinde hic si per chartam percoletur , in charta manebit crassioris & concreti sanguinis uncia dimidia cum drachma una. Substantiae Vero aquear, leni destillatione in vas subjectum delapsae, erunt libra una, sex unciae & drachmae sex. Substan- tiar vero fuscae erunt drachmae duae , cum 1emisse. Itaque aquae drachmae tres cum dimidia In auras abire videntur , aut in charta , dum percolatur , haerere. Quia tamen rubris globulis videtur adhuc admista es. substantia illa fibrosa, massa sanguinea quae superesst , iterum est tepida aqui diluenda , deinde percolanda;
ac tandem, post lenem exsiccationem, sanguineae tincturae supererunt drachmae duae & aliquot grana. Unde colligere est vix duodecimam esse in sanguine rubicundae materiae partem, eumque potissimum serosis & fibrosis particulis constare. Hoc autem experimentum, in sanguine hominis , plena valetudine utentis, sumtum est. ii. Cum haec sit sanguinis natura , intelligere est Chyli maximam partem in serum & 1ibrosiam substantiam abire ; iniguam Vero in rubras particulas converti , quod videtur Variis coitionibus fieri. Sic in pulli formatio-nτ , obse1Famus fuscum primum liquorem
