장음표시 사용
121쪽
De Planiis N Animalibus. C. VII. o
minis tamen formatione est unica, quae ita ab Anatomis ' describitur. Est , inquiunt, carnea substantia , quae circulum refert , & figura placentam imitatur, unde nomen 1uum nacta est. Fundo Uitri quasi radicibus apta est, &per fiat longa vasa foetui adhaeret. Ex ea parte, quae laetum respicit, in sua superficie, venas ιχ
arterias insignes habet, miro Ordine eam per-Vadentes. Altera vero, quae Utero adhaerescit, rubra & inaequalis est, nec ulla conspicua habet vasa. Si adcuratius inspiciantur haec omnia, liquebit Placentam nihil esse, praeter contextum radicum vasdrum umbilicatium , conneXorum inter se materia quadam, per quam eorum percolantur succi. so. Vasa umbilicalia ex Placenta ad foetum, per membranas quibus involutus est, ducta sunt, consistitque, Funiculo, venis, arteriis, & Uracho ; quae varie extra foetum implicantur, Carnessque fibris miscentur , donec subeant ejus Umbilicum. s I. Foetus tribus membranis involvitur quarum cxtima Chorion , proxima Alyantoides, intima Amision dicitur. Harum trium membranarum extimam & intimam pζrreptant etiam vasa umbilicatis, & Amnion foetui conjungunt, tota que simul minam Utero Placentae radicibus adfigunt. Intra easdem membranas, Continentur
humores limpidissimi, qui initio foeturae aliter se habent, ac sub finem. Hoc enim tempore, si eis adfundas spiritum nitri, non mutantur; sed initio , ut Chylus solet, crassiores fiunt & candescunt. a. Aliata ,
122쪽
sa. Alia non indigna. quidem observatu, nec ea pauca hisce addi posse novimus; sed brevitatis
causa, aut aliis de rationibus, a nobis omittuntur. Jam si partium memoratarum usus a nobis quaeratur, primum respondemus necesse est, circa haec non αὐ-ων, sed conjecturas tantum. posse eroponi; itaque , quantumvis verisimiles , iis quae cernuntur aequiparari neutiquam posse. s3 Placenta ideo esse videtur, cum ut ei mollius incumbat foetus, tum etiam ut retineatur quasi radicibus, ne nimium per Uterum sursum, deorsum feratur, pro gestantis variis motibus.
Adde& huic, ut radici vasorum umbilicatium, eosdem ac hisce, partim saltem, usus posse adtribui. sq. Funiculus ' umbilicatis primum, judicibus Anatomis , inservi Conservationi vasorum umbilicatium, quae complectitur. Deinde membranas inter se, & cum foetu connectit; imci etiam foetum ipsum sustinet, veluti suspensum.
Arteriar sanguinem a corde foetus, ad carunculas Chorii, atque ad Amnion devehunt. Venae vero Cuin eumdem referunt, tum etiam ex matris Rrteriis exceptum ad cor foetus vehunt, qui Cir cumactione alitur & vivificatur scelus. Urachus inservit excretioni urinae. Etenim altera parte
fundo Vesicae conjunctus, altera ad Atlantoidem tunicam extenditur , & ad eam , Tubae instar , dilatatur , ad initium umbilici angustis. simus. Atque hac urina egeritur , ut docetss. Praeterquam qudd Chorion integrum ste-
123쪽
De Plantis by Animalibus. C. VII. II '
tum cum reliquis tunicis complectitur & fovet, umbilicatium vasorum ramificationes varias sustinet, quae sine dubio sanguinis circulationi conducunt. In extremitate utraque Chorii variorum animalium , ut vaccarum, glandulae sunt; in quibus excretus succus flavus non parum forte ad temperandum recte sanguinem
confert.1 6. Atlantois multo tenuior est, pellucet, neque ullos habet vasorum ramos, videturque exincipiendae urinae, qua turget, destinata. Nec totum Amnion complectitur, si proprie loquamur, sed tantum cinguli instar cingit: csimque se in longum protensa sit & duplex , intestini instar , ideo nomen aena τοῦ hoc est , intestini quin farcimina fiunt , du
o. . Amnion succum complectitur, in quo scelus veluti natat, & praeterea instar Chorii vasa habet Varia , ex umbilicalibus emissa, glandulasque, quae eumdem usum praestare videntur. Sed praecipuus est conservatio succi, quo foetus alitur; hunc enim nutritivum succum esse ostenderunt Anatomi; cum ex sapore & consistentia, tum etiam quia prorsus similis in Embryonis
s 8. Olim existimarant Embryonem umbilico solo ali, qudd falsum esse ostendit memoratum experimentum; si enim sucosis, quo alitur, per umbilicales tantum venas subiret, nullum umquam inveniretur in stomacho alimentum, sed illico sanguini misceretur. Verum is succusos ingressus in stomachum descendit , unde etiam fit ut infantes. recens nati illico oblatam
124쪽
nutricis mammam fugant; sugendo, nimirum,
antequam nascantur ac sueti. Excrementa etiam,
in eorum intestinis, inVeniuntur, qvse nulla, ex Veterum Hypothesi, esse possent. 19. De hominum, animaliumque perfectiorum generatione multi eruditi viri scripsere. &plerorumque nunc ea est sententia ut existinient ex Ovario cadere ova in Uterum , atque illic haud aliter crescere ac ova Gallinarum, quamvis tot involucra non habeant. Est tamen hoc
dissidium, inter eos qui ex ovis haec animalia nasci solent dicere. ' Alii vesiculas, quae in O- vario cernuntur, ova proprie dicta esse existia mant. Alii vero censent eas Ovx non esse, sed inservire formandae glandulae lutei coloris; quae ad separandum & excludendum ovum, quando
6o. Ova autem in Uterum ex Ovario cadere contendunt jam plerique, I. quia ex Analogia constante, quae inter Omnia Animalia cernitur, circa potissimas Corporis partes , non potest ejus partis alius esse usus: a. quia constat Animalium persectiorum femellis excidere ova, quod jam a Veteribus observatum: 3.quia nonnumquam in Tubis, per quas Ova in uterum incidunt, inventi funt ΕmbryoneS. . 61. Exploditur vero, & quidem merito eorum sententia, qui ex humore solo, Mechanicis
legibus, per calorem Uteri, formari Animalia contendunt. Neh certe hoc facilius intellectu est, quam injecto in Catinum metallo; calore ignis , formari posse Horologii rotas, & partes
reliquas ; quod tamen nemo sanus adfirmaret.
125쪽
De Plantis N Animalibus. C. VIII. m
Λlii quamdam Naturam Plasticam formationi praeesse existimant, quae ita materiam, qua animalia constant, formet, &sensim essingat. Sed conjectura est, quae verisimilior non est aliorum sententia, qui corpora omnium animalium, quae umquam nascitura essent, & plurium aliorum, formata in primarum foeminarum Ovariis a Deo comiciunt; nec ullam mutationem iis contingere, nisi quod ex intonsipicuis fiunt augmento partium conspicua. - Certe, ut alibi videbimus , materia in infinitum dividi cum possit, nihil o stat quominus animalia aliis alia minora in infini
Capuae VIII. De Gnis,'Arteriis, Circulatione Sanguinis. Item de Vasibus omphaticis.
a per quos Sanguis per omnia ejus membra fluit. Alii constant pelle tenui, suntque in-geuti numero per totum corpus sparsi. Facile ita possunt comprimi, ut sanguis per eos fluens sistatur , vocanturque Gnae. Alii vero crassiore tunic1 constant, neque usque adeo ad cxtremam pellem, tantoque numero pertinent; solentque Arteriae dici. a. Maximae totius corporis Vente ac Arteriae sunt potissimum quatuor, quae sunt basi Cordis adnexae, hiantque in quatuor ejus , quae descripsimus, luperiore Capite, ostia.
3. Tubus qui pertinet ad id ostium dextri ventriculi Cordis, ubi sunt tres valvulae, quibus
126쪽
I 22 Prius 1 AE LIB. IV. introrsum pulsis patet ingressus sanguini, Vena
est, quae Cava vocatur. Ea non procul a Corde juata dorsi vertebras porrecta in duos ramos dividitur , quorum alter superiores partes petit, dividiturque iterum in ramos innumeros tenuiores , qui per eas . sparguntur. Hic ramu SVena Cada adscendens dicitur : alter vero ad inferiores artus descendit, per quos spargit ramulos suos, & vocatur Vena Cava descendens. Itaque omnes omnium artuum Venae, si pulmones &Cor excipias, sunt rami Venae Cavar. Nec pos sunt excipi, quae Mesenterium perreptant, hae enim in unicum coeunt Truncum , cui Venae
Portae nomen est, & qui subit inseriorem partem Jecinoris; atque ex raperiore ejusdem Jecinoris parte esreditur Ramus hepaticus , Uenae Cavae comunctus , antequam Cor subeat. Itaque & hic Ramus hepaticus & Vena Porta Cum omnibus suis ramis, haberi possimi Cavae divorgia. q. Vas, quod hiat ad alterum ostium ventriculi dextri Cordis, ubi sunt valvulae quae eXtror suin pulsar egredienti corde sanguini patent, Α teria est quae subiens pulmones illic in ramos di-Viditur innumerabiles. Veteres hanc Venam Arteriosam vocarunt, quia existimabant, quamquam sine ratione, ad dextrum Cordis ventriculum Venas tantum pertinere; Arterias verti eXIaevo ortum ducere.
s. Tubus qui adhaeret ostio finistri ventriculi, cui sunt valvulae duae irvumpenti sanguini paten
res, Vena est, cui Veteres, eodem errore da
cti, Arteriae Venofae nomen indiderunt, y cujuS rami per Pulmones sparsi sunt. Vas Vero quod
127쪽
De Planiis N Animalibus. C. VIII. I 13
adhaeret alteri ostio ventriculi sinistri Cordis &cujus valvulae tres egressuro Corde sanguini patent , 'dicitur Aorta, sive magna Arseria. Non procul a Corde, juxta dorsi vertebras porrecta ad Uenae Cavete latus, truncum suum in duos ramos dividit, quibus sanguinem in superiores& inferiores partes , instar Venae Cavae, . dise
6. In variis Venarum locis, praesertim ubi in duos dividuntur ramos, deprehens, stat valvulae, ita dispositae, ut intromisso in Venam stylo,& ita pulso ut ab extrema Vena ad Cor tendat, facile cedant; contra Vero impulso Contrariam in partem sty lo, a Corde, nimirum . ad extrema,
. Constitit quidem semper, ex quo Vel pisma Anatomiae elementa innotuerunt, sanguinem per Venas & Arterias fluere; sed unde &quo flueret, xv H. demum taculo innotuit. Ueteres existimabant eum a Jecinore proficisci, quasi ex ossicina in qua parabatur; partem essu Sexiguam in Uenam Portam cadere, atque illinet in omnes ejus ramos, sed longe maximam in Cavam ferri, & per ejus ramos similiter dinundi; ita tamen ut egressi Jecinore sanguinis pars non spernenda ventriculum dextrum Cordis peteret , ubi bifariam divideretur, ut in Pulmonem simul per Venam arteriosam, & in ventriculum sinistrum per medium septum effunderetur. In hoc ventriculo. ut putabant, convertebatur in arteriosum sanguinem, sive sphi- tum vitalem; qui Pulmonem per Arteriam Uenosam peteret, & per Λortam in totum corpus spargeretur.
128쪽
8. Consebant igitur Veteres Sanguinem semper moveri a medio Corpore ad extrema , neque umquam reVerti. Climque existimaroni non procedere sanguinem, nisi prout ad nutritionem animalis absumebatur, inde consequenS erat sanguinem lentissimo agi motu; atque in venis & anteriis restagnare potius, quam fluere. Hoc autem absurdum esse vel solus arteriarum pulsus, quo manifestum est guttam sanguinis propelli, satis ostendit. Falsum est quoque per medium Cordis septum quidquam transire, quod ipso ejus inspectu liquet. Nec etiam ea opinio Cum valvularum consentit situ, per quas licet quidem Sanguini ad medium corpus per Venas redire, sed non licet a Corde eo defluere. Verum expositi veriore sententia , quam falsa sit superior ita liquebit, ut ampliore confutatione non indigeat. V. Cum Vena Cava perpetuo sanguine turgeat , is sanguis valvulas tibi objectas pellit, quibus pro dispositione sua cedentibus, Cordis cavitatem implet, eaque impletione valvulas easdem dejicit. idem fit in Arteria venosia, quae pertinet ad valvulas eodem . modo dispositas Cum autem Cordis sit maximus calor, Ut experientia constat, guttae in id delapsae subito effervescunt, & rarefiunt quo motu nituntur per ostia Cordis elabi, nec tamen egredi pon1unt per ea quibus subierunt, propter rationem adlatam. Itaque Val vulas oppositas pellentes, iis cedentibus , illac elabuntur in geminas arterias oppositas; & sanguis ventriculo dextro Fressius per Venam arteriosam ad Pulmones tenditu qui
129쪽
De Plantis V Animalibus. C. VIII. Ias
ob valvularum dispositionem, ut jam diximus, sanguis regredi; unde fit ut jam Vacui ventriculi ingressuro sanguini, qua irrumpenti patent
Val. ulae, non resistant, novasque languinis undas excipiant, quae eamdem ac praecedenteS muta tionem patiuntur.
Io. Ut autem intelligamus, qua ratione perpetuus is este Sanguinis decursus possit, in animum revocandum est, quotiescumque Uena Arteriosa admittit sanguinem ex Corde illapsum, eo sanguine necesIario impelli eum quo jam turgebat; ut per extremo S DUS ramos egredi cogatur , & subire hiantes extremitates Arteriae Uenosae, per quam ad Cor redit. Sunt enim inter Uenam Arteriosam & Arteriam Uenosam manifestae, & oculis conspicuae in fulmonibus Anasto-mOseS, per quas ex priore in posteriorem facile transit sanguis. Similiter Aortae sanguis novo accedente pellitur, erumpensique per extremos Mus ramos, subit Uenae GVae vascula; cum per Conspicuas, tum etiam oculorurn aciem fugientes Anastomoses. II. Igitur Sanguis ab extremis artubus ad Corredit, per Venam Cavam, ingrediturque ventriculum dextrum Cordis, unde in Uenam Arteriosam transit, deinde in Arteriam Venosam ; atque hinc in sinistrum ventriculum Cordis, unde adeXtrema membra decurrit, per truncum & ramos
hortae, qui Anastomosibus conjunguntur ramis Venae Cavae, per quo S ad truncum sanguis regressus iterum dextrum Cordis ventriculum subit. Atque ita fit sanguinis circulatio Veteribus ignota, & xvii. demum saeculo a Guil. Harteio Anglo in
130쪽
ixa. Csim ipsa vasorum dispositio hunc Sanguinis gyrum fatis comprobet, attamen & aliis manifellis experimentis prae oculis ponitur. I. Si animali vivo detrahatur ita pellis , ut Vena quaepiam consipicua fiat, deinde ea vena ita a vicina Carne separetur, ut submissio filo vinciri seorsim queat; vena illa inter ligaturam & Cor manifesto exhauritur & flaccescit, Contra vero interligaturam & artus extremos inflatur. Si eo in statu venam aperueris, inter Cor & ligaturam, exigua tantum sanguinis elabetur copia; cum sipungatur, inter ligaturam & corpus eXtremum,
tanti copia sanguis erumpat, ut facile necari eo profluvio animal possit. Hinc manisestum est
sanguinem , ex artubus extremis, ad Cor per Venas ferri; non a Corde ad extrema, ut existimabant Veteres. Idem etiam liquet, eX ratione'
qui Chirurgi sanguinem emissuri artus vineire solent; eum seniper, non inter vinculum &Cor, 1ed inter vinculum & extrema V enam ape rrant; quod mirum est a Veteribus, qur tam fie-quenter phlebotomia utebantur, non fuisse o
I 3. II. Alterum experimentum sumitur ex Venis pelli proximis, quarum parS aliqua Con sticua ita digito premitur, ni sanguini ab extrema vena redeunti meatus intercludatur, interesque superior pars venae ita comprimatur alio
digito ad superiora ex inferioribus sensim ducto, ut sanguis ad Cor repellatur; superioribus
Venae partibus evanescentibus , inferioribus Vero tumescentibus. Si ne hoc quidem sufficit, ut decursius sanguinis ostendatur ; tollatur digitus, quo meatus sanguini intercludebatur, &
