장음표시 사용
141쪽
De Plantis bi Animalibus. C. IX. 337
cerni, qui paullatim, dum Coquitur, rubrum colorem induit. Aliquando una cum san-fuine ' erupit ex apertis Venis manifestus Chy-us, aliquot horis pos pastum ; unde liquet non unam circumactionem requiri, ut 1anguinis induat speciem.
arte Chymica ad eXamen revocandus est, ' quod fecerunt viri docti, qui in eo per destillationem Chymicam duo esse salium genera, & duo olea animadverterunt. Est nimirum sal volatilis, &sal fixus ad marini naturam maxime accedenS. Haec autem simul mista varie sanguinem temperant, pro Varia eorum proportione. Sanguis etiam, eadem de causa, varie admisto Chylo adficitur , quod pluribus experimentis deprehensum est. Atque hinc forte mallima morborum oritur
ordine progrediamur, ante omnia inperfectioribus animalibus cibus ore manditur, seu dentibus conteritur; quod dum fit, saliva aliquatenus miscetur & maceratur. Deinde in stomachum cadit, ubi concoquitur; com1sque in intestina delabitur, per Pylorum, subtilioresque ejus partes V enas Lacteas subeunt; unde in sanguinem ea via, quam diximus, feruntur.
cho Concoquatur Cibus , & Ueteres quidem. fieri hoc calore dicebant; sed cum Piscium stomachus nullo calore sensibili praeditus sit
142쪽
& tamen cibos non minus concoquat, alia ejus rei quaerenda fuit cauta. Videmus etiam quotidiana experientia multum abeste , ut quod acerrimo Calore coqui tyr, aeque celeriter dissolvatur, ac quod in animalium stomachum demittitur. Canes ossa dentibus comminuta, °lutita intra aliquot horas concoquunt, quae vix aliquot diebus, in olla cocta , in pultem
Verisimilius ergo est fermentis nonnullis eam fieri dissolutionem , cum constet variis liquoribus corpora etiam solidissima dissolvi. Potest primum aliquid ad concoctionem conferre saliva , quae est aliquot salinis particulis praegnans. Deinde cum in stomacho humanolint glandulae, ut diximus, cum de Galilitarum ventriculis ageremus , quae liquorem spiritu o- sum evomunt; credibile est eo liquore ciborum particulas dissolvi, atque in pultem subalbam
i 6. Cum sanguis humanus plenus sit sale volatili , spirituosiuque oleis, quae facillime inflammantur ; credibile est subtilissimas horum partes, arteriis in stomachi glandulas delatas, & cibo mistas brevi tempore eum dissolvere. Quod tamen ut certo adfirmari posset, indigeremus Variis experimentis, circa eas sanguinis partes sumendis; quae interea dum sumantur, ne conjecturae plenum adsensum praebeamus cavendum
II. Non opus est hic repetamus qua via seratur in venas Chylus, sed cum una cum sanguine per totum corpus agatur, eum in Ve. uis , in quas varia ex variis glandibus incidunt
143쪽
De Plantis N Animalibus. C. IX. I 3s
fermenta, coqui dubium non est. Dum autem ita sanguis per corpus fertur, fieri non potest, quin variae ejus particulae carnibus aut ossibus adhaereant, eorumque molem exsiccatae& induratae augeant, nisi carnes & osse aliunde minua tur. Atque hoc est, quod Nutritio dici solet, quae quando copiosior est, augmentum corpori parit.
i 8. Ut initium faciamus a primis Animalis exordiis, dum in ovo latet , videtur quidem
potissimarum saltem partium rudimenta habere; sed cum ea tenuissima sint & mollia, aut, si velimus , subtilissimarum membranarum instar, quae subeuntibus novis particulis conspicuae fiunt ; nutritio prima Retsis nihil aliud esse videtur, praeter accessionem particularum vitelli Ovi, quae sacculos membranaceos inflant, &distendunt. Deinde dum succus ille, calore matris agitatus , tenuissimos illos meatus pererrat, partes quaedam ejus hic illic, pro ratione porulorum quibus excipiuntur, haerent, quo fit ut augeatur moles foetus. Postea perpetua coctione , accessioneque variorum satium. partes quaedam indurescunt, si sintque instar musculorum, variis fibris constantium, deinde musculi indurati osseam naturam adquirunt. 19. Hinc in foetu quinque, vel sex hebdomadum, musculis ossa mollitie non cedunt ;cumque sis sint tendonibus adnexa, nihil videntur esse praeter tendonum adeoque musculorum Continuationem, quae induruit paullatim. Nec sane cartilagines & membranae, seu tendineo
rum' Vide O Mogia Compendium Galliee editum Lutetiae a
144쪽
rum filamentorum expansiones , ut ossium duritiem contrahant ineptae sunt, & saepe in ossa revera mutantur. Non raro Aorta circa cordis basin, non in Cervis modo & Bobus, sed etiam in Hominibus aetatis provectioris, ostea deprehen
ΣΟ. Foetu jam eo usque adaucto, &essi icto, ut ossa duritiem aliquam contraxerint, potest considerari Nutritio ratione carnium Romum. Ad carnem quidem quod adtinet, reliquasque molliores corporiS partes Carni intertextas, nutritionem ejus sanguinis opera fieri Veteres & Recem-tiores consentiunt; sed non est una eorum circa rationem, qua fit, sententia. a I. Veteres existimabant sanguinem , postquam ad extremos & tenuissimos venarum pervenerat ramos, iis egredi mutarsque veluti in
rorem, qui densatus instar glutinis fieret; ex quo glutine singulae corporis partes ad se id adtraherent, quoa sibi quibusque conveniret, idque in substantiam suam commutarent. Itaque, si iis credimus, Caro ad se adtraheret quod alendae carni aptum esset, ossaque similiter, adtram1-que in carnem & ossa converterent, Sartutibus,
ut loquebantur, adtractricibus, & ad milatrici
22. Uerum cum haec opinio contraria sit circulationi sanguinis, certissime demonstratae, si nihil aliud esset, reaicienda foret. Sed praeterea nullo modo ostendit qua ratione fiant eae muta tiones in sanguine; & virtutes nescio quas, quae intelligi nequeunt fingit ; adeo ut adcura tius philosophantibus: nulli ratione satisfacere possit.
145쪽
De Plaηtis Y Animalibus. C. IX. I I
a 3. Multo convenientior est rerum naturae eorum sententia, qui existimant sanguinem in corde rariorem factum, & magno impetu in arterias erumpentem, quaquaversum niti iis egredi, adeoque per poros, si qui pateant, elabi. . Cum autem pori arctiores sint, quam ut libero per eos quaquaversum sanguineae particulae possint m veri, certa dumtaxat via qua porus patet progrediuntur ; & dum alias aliae proxime sequuntur; continuae fiunt, fibramque formant, aut fibrae
aq. Ossa vero aluntur admissis in poros particulis sanguinis durioribus ac minus flexilibus, quales sunt salinae, quas ei inesse observavimus. Aliquando in animalium recen S mortuorum stactis ossibus, inventae sunt guttulae sanguineae; unde colligere licet per ossium poros sanguinis. partes meare. Deinde arte Chymica resolutis ossibus, animadvertimus praeter phlegma & oleum faetidum, multum salis volatilis ex iis elabi; remanente capite mortuo, quod crassius sulfur, &salem fixum complectitur. Itaque credibile est
sanguinis particulis minis, sulfure irretitis,potissimum os a constare,adeoque ejuscemodi particulis
χς. Si quis quaerat, quis sit ergo medullae in ossibus usus. quoniam iis alendis non inservit prespondent medullam es se oleolam sanguinis partem purissimam, vesicuissique tenuissimis inclusam , cujus est duplex usus. Primum a sanguine in circulum acto resorpta, salem qui in eo est, ne nimis acris sit, obtundit, ut fit omni pi guedine , & fluidiorem sanguinem reddit. Secundo medulla, dum ossium poros varie permeati im-
146쪽
I 2 PHYSIC E LIB. IV. impedit quominus fragilia sint, ut essent, si plane sicca forent, nullaque pinguedine imbuta. Sic arundines, quibus scipionum instar utimur, oleo incoquuntur ut fiexiliores sint; alioqui nimis rigidae, prae siccitate, facillime frangerentur. Hoc autem auimalium Ossibus plane necessarium est, ne oneribus, quae sustinere oportet, fraugantur.
26. Eadem hypothesi , facile explicatur calli, qui ossibus adnascitur, generatio, nempe, par tes salinae & oleone, quibus pori ossium permeantur, quando per ductus solitos ferri non possunt, & ossa aequaliter augere, in effracta parte, qua egressus patet, haerent, & inaequalem cal-
27. Si dum nutritione adduntur carni & ossibus partes, nihil ex animalium corpore elaberetur , aut minor copia particularum absumeretur, quam accedit; crescerent mirum in m dum, & perpetuo. Sed cum corpus poris sit refertum, ut vel ex sudore constat, & calore perpetuo agitetur; in auras abeunt .innumerae 1ubtiliores partes, quae ad extremam cutem accedunt , quibus fit ut incremento imponatur modus. Tenera aetate, dum plures accedunt Partes, quam abeunt; crescunt animalia; cum vero totidem abeunt ac subeunt, eodem in statu manent ; sed si contingat plures egredi quam succedere, ut fit morbis &senectute, decrescunt. i 28. Praeter calorem, quem motu vehementiore, aut in Sole positis aut ad ignem accede res sentimus; est alius constans ac perpetuus, qui naturalis erior dici solet. Hic si exstingu
147쪽
De Plantis , Animalibus. C. X. I 3
tur, actum est de tota Animalis Oeconomia, adestque eo destitutis mors praeientissima. 29. Videtur is Calor oriri ex motu 1anguinis, non eo dumtaxat quo a corde ad extrema tota sanguinis fertur moles, sed potissimum vario motu singularum ejus particularum; quae dum quaquaversum agitantur, commovent vicinas nervorum fibras, & caloris sensationem, in Mente nostra, procreant. IS autem motus sanguinis videtur oriri ex misiiura variorum fermentorum , quae sanguini illabuntur, ex Glan dibus plurimis. Sic videmus oleum Tartari,& oleum Vitrioli mista vehementer agitari, atque ita incalescere, ut liquor iis conflatus emer- vescat, & tangentium manus calefaciat. Nonnulli sanguinis , ut diximus, fermentationem potissimam in corde fieri opinantur, atque inde Calorem in reliqua membra manare, sed res difficultate, ut ostendimus, non caret.
I. Um de Nervis ageremus, diximus eos videri ex arteriis desinentibus in easdem glandulas, ex quibus Nervi originem ducunt, trahere subtilissimas sanguinis partes , quae spiritus animales vulg5 dici solent. Observavimus etiam Nervos, spiritibus animalibus turgentes, posse esse instrumenta sensuum; sed res est nunc copiosus diducenda, cum ad Λnimalium cognitionem pertineat.
148쪽
a Sensus summatim spectatus nihil aliud est,
praeter sentiendi facultatem; quae prout Variis Organis utitur, varia sortitur nomina. Scholastici propterea aiunt esse sensum internum, quem communem etiam vocant, & sensas externos seu particulares. Hisce volunt sensationes ad illum1nternum & communem deferri, qui eas discernat Sed, ut diximus, est unica facultas quae variis utitur organis. Una enim in nobis eademque Blens sentit quod auribus, oculis, naribus, tactu, & visu ad eam defertur, ut in Pneumatok
' di In unaquaque sensatione, tria distinguenda sunt ' I. est actio objecti in corporis nostri organa. Exempli causa, ante ignem 1edemus , caloremque sentimus; primum, ea in sensatione, considerandus particularum ignis adpulsus ad corpus nostrum, quod iis adficitur; a. Est organa. Sic corpus moVetur particularum ignis adpulsur Moto organo . percellitur sIeus, senisique eorpus suum adfectum fuisse . 4. De hac postrema sensationis, ut ita dicam, parte, non est hic agendi locus; ad Pneumatologiam ea, potius quam ad Physicam, pertinet. Sed de duabus prioribus dicendum nobis est quae ad solum Corpus spectant. Ante omnia' observandum, quamvis sensus quinque soleant numerari, quos ante diximus, omnes ad unum possie referri; et actum. nimirum, nullum enim objectum corpus nostrum adficit, nisi Tactu, ut postea de singulis ostendemus. Sed ut organa distinguerentur, Tactus partibus omnibus corporis adtributus est, quae admoveri su
perficiei objecti possunt, & in pelle proprie ejus
149쪽
De Plantis N Animalibus. C. X. I s
Ωdes constituitur. Verum si pro organis distinguendi erant sensus, plures forte fuerant constituendi, plura enim sunt quibus sentimus. Exempli causa, fames & sitis sunt sensationes vehementes, quae sua habent organa: ac proinde potuere sensum singularem , aut etiam geminos facere. De singulis tamen paucis agemus, quia sunt plurima circa haec cognitione dignissima. s. Ut a Visione initium faciamus, & ab oculo, qui ejus orsanum est, ordiamur, sic ab Anato mis describitur; quatenus quidem hoc ad institutum nostrum, Visionem, nempe, pertinet. Frimam se conspiciendam praebet Ionica cornea, quae pellucida est , & ad latera videtur alba. Proxima sequitur Tunica uvea, quae pertula est, ea parte quae pupilla dicitur. Circa hanc Tunicam est humor, qui aqueus vocatur. quod aquae speciem referat. Postea occurrit corpus pellucidum , lenticularis fisurae , ciliaribus ligamentis suspensum, quod dicitur humor cr=stallinus, estque paullo conVexior qua parte in caput obversus est, quam qui pupillam respicit. Pone humo rem crystallinum oculus plenus est humore visi eido, memoratis limpidiore , & crassiore quidem aqueo, sed tenuiore crIstallino; qui humor dicitur Humor .itreus. Fundum Uero oculi est stratum tenuissimo rete, quod constat nerviritici filamentorum textur1, quae nica retina
6. Si nervi optici intra Cranium inspiciantur, accedere ad invicem cernuntur , & plerumque tunica saltem uniri; deinde iterum sejunsi, &tenuissimis si lamentis per cerebrum spargi. De Tom. IV. G iis' .
150쪽
' iis plura diximus, cum de Piscibus Q in quibus
maxime sunt conspicui, ageremuS. 7. Jam ut paucis dicamus quomodo fiat visio. ante Omnia observandum nullam posse fieri, nisi Ope luminis, cujus naturam ct phaenomena cuin nondum explicuerimus, adcurate hac de re hic agere non possumus. Satis erit, si dicamus radios luminis a superficie corporum ad oculos nostros pertinentes, tunicas humoresque pellucidos varie permeare, ut videmus radios in v N trum incidentes non eodem modo id pertransire.
Qui ad perpendiculum, hoc est , in mediam pupillae partem, recta incidunt, ii fundum oculi recta petunt; sed qui oblique pupillam su
eunt, per tunicas, humoresque refringuntur, aded ut non recta ad fundum perveniant; quod ex retractionum Legibus, quas tradere hic non possumus, satis constat. Hinc fit ut radii varii in Retina coeant, pro eorum refractionis ratione. Radii autem, dum motu suo varias partes Retinae concutiunt, fila nervi optici movent, motusque ille ad cerebrum pertinet; ut vide mus Chordas musici instrumenti. si tensae sint. non posse in extremitatibus moveri, quin motus ille cum totis chordis communicetur. Ex occasione autem ejusmodi molds, ad cerebrum pertinentis, excitatur in Mente nostra idea objecti, quo organum perculsum fuit, & sic peragitur visio. Uerum hic spectamus dumtaxat quae tu corpore fiunt, ου Cum autem notum sit objecta omnia, e regione oculis nostris opposita , non semper, aut non aeque distincte cerni, quaerendae sunt ejus rei rationes. I. Objecta nimiae tenuitatis . . . . non
