장음표시 사용
151쪽
De Plantis Animalibus. C. X. I I
non reflectunt ad oculos nostros sat multos radios, ut retinae filamenta moveri possint, ide6que non cernuntur. 2. Objecta nimium remota, a quibus quidem sat multi reflectuntur radii, nisi sint lucida, fugiunt oculos nostros ; quia
eorum radii intercipiuntur variis lucis motibus, aut impulsionibus, aut opacis corpusculis aeriS. Sed lucida tanta vi radios pellunt , ut Omnia illa impedimenta superent. 3. Qud remotiora sunt objecta, eo pauciores radios ad oculos nostrus pertingentes emittunt, ide6que eci mi, nora Videntur. q. Quo plures radios mittunt, eo vividiora cernuntur, praesertim si radii vehementius impellantur; quo fit ut nonnullorum corporum, ut Solis, non possimus lucem sustinere , propter concussam aequo vehementius Retinam. s. Minus vero lucida Corpora, aut etiam planE opaca, pro copia radiorum , eΟ-rumdemque vehementia , clarius aut obscurius
9. Diximus radios ex partibus singulis objectorum oportere in Retina colligi, eoque fit ut sit sensatio &distinctior & vividior, quando singula objecti puncta reflexis radiis Retinam adficiunt. At si contingeret Radios colligi ultra Retinam ,
vel citra, aut nullo modo cerneretur Objectum, aut confusius esset; citerioribus enim radiis Re- . tina nullo modo concuteretur, ulterioribus Vero
mollius & confusius. Io. Si rigidis essemus oculis, qui nullomodo flecti possent , nihil videremus, saltem distinctius , nisi quod certa distantia a nobis remotum est; ita ut radii ex eo corpore reflexi, &ia oculo refracti, in Retina coeant et rationes
152쪽
enim opticae certam distantiam postulari osten- mi, si eodem in statu maneat Oculus. Sed ita oculos habemus, ut planiores, aut convexiores fieri possint, ut ex variis distantiis radios aeque colligant. II. Quando ergo cupimus cernere objectum, quod, pro statu ordinariD Oculi, remotius est,
quam ut distincte perspici possit, sunt quatuor
musculi recti, quibus oculus fundum versus contractus planior fit; quo retina sat vicina sit crystallino humori, ut in eam incidant conjupctiones radiorum, ex singulis punctis objecti reflexorum. Si vero cupiamus objectum aequo propius lustrare, oculus fit longior seu convexior duobus musculis obliquis , quibus involvitur Tum distantia quae est inter humorem crystallinum&Retinam satis magna fit, ut radii ex objecto proxime in oculum incidentes, colligi possint in punctum Retinae. Atque hoc semper fit, nisi objectum sit prorsus oculis adpositum, quo situ conturbatur plane visio. I a. Hoc quoque animadversione est dignum pupillam dilatari aut contrahi posse, prout necense est. Si simus in loco lumine prorsus illustrato, contrahitur; si in loco obscuriore , dilatatur; . quo fit ut subita lux oculos aliquamlisper hebetet,& e loco illustrato in obscurum transeuntes, veluti caecutiamus i Nempe, ubi est ingens luci
copia, tanta vi pupillam subit, di in Retinam incidit, ut hanc in interiora capitis pellat, quo in statu oculus fit longior & contractior pupilla; ubi
vero est lux tenuior , oculus in statum suum
redit.& dilatatur pupilla, ut quidquid est radiorum colligat,
153쪽
De Plautis V Animalibus. C. X. I
I 3. Cum radii lucis refringantur ex aere in oculum incidentes, ut solent cum ex medio rariore in densius incidunt; non idem fit in animalibus in aqua viventibus , quod in iis quae in acre degunt. Radii enim ex aere in humoremaqueum incidentes restinguntur necessario, quod non fit quando ex aqua, in qua natant Piscos, in aqueum eorum humorem incidunt. Itaque
non possient colligi in eorum Retina, nisi huic incommodo obviam isset Naturae opifex; qui 'propterea iis dedit convenientissiimum humorem crystallinum, qui paene sphaericus est, cum in nobis sit lenticularis. i . Quaeri solet, quare senes objecta propiora confusius cernant ρ Quod fieri credibile est, quia cum senes plerique macilentiores nant, & sicciores, oculi eorum ita Contrahuntur ut minus sint convexi, & aliquanto latiores, quam quando minus provectae aetatis erant. Ea autem dispositio oculorum non patitur radios , exobjecto propiore profestos, in Retina coiren Qua de causa, id Oriectum confuse Vident, nec quidquam cerne
re possimi distincte, nisi sit in postulata distantia;
quamquam enim oculi contrahi aliquatenus possunt, in organis siccioribus, ac proinde durioribus, tanta mutatio fieri nequit. Hinc etiam intelligimus , quare senes perspicillis indigeant ;quod enim in oculis earum fieri nequit, id fit ope perspicilli. Radii, scilicet, qui nimis divergebant, quam ut in senum Retina colligi possent, convergentiores ope vitri convexi fiunt; ac proinde ita incidunt in facile queant.
154쪽
I s. Cum Vero nonnulli natura habeant oculos longiores & convexiores, quam alii; distantia, 'quae interjacet inter humorem crystallinum& Retinam, ma)or est solito; quo fit ut remotiora objecta, aeque ac alii, cernere nequeant,
Radii enim ex iis profecti, antequam RetinamaoiΠgant, coeunti atque iterum sejuncti dissipantur.
16. Multa alia de visione proponi solent, sed quae non possunt in hoc Compendio expedi-' ri satis erit ea principia posuisse , quae' viam muniant reliquis intelligendis. Qui plura volent, poterunt inter alios adire Pac. Rohaltum, qui ad calcem I. Partis Physicae prolixe hac de re egit. I . Quae hactenus diximus ad actionem o lecti in oculos dumtaxat perti ent. Hoc autem ad plenam sensationem non lassicit, cum videamus homines caecos, in quorum Oculis nullum vitium deprehendi potest. Postquam radii in Retinam inciderunt, eamque commoverunt; motum illum oportet ad cerebrum usque perti nere , ut fiat sensatio. Sed ad quam partem necesse sit motum illum pervenire, & ubi desinat, hactenus inveniri non potuit. Alii Glandula Pinealem, sive Conarion, eam esse partem judica, runt; quod unica sit, & fasciculus nervorum Opticorum non procul ab ea sit. Alii Medullam oblongatam, quae unica etiam est, & in quam nervi in spinam dorsi descensuri collecti sunt. Sed hae sunt merge conjecturae, & nulla pars est Cerebri, in quam omnia Pervorum paria ita Coum Currant, ut possit omnium sensationum partirceps esse, earsimque veluti commune centrum dici.
155쪽
De Plantis N inimalibus. C. X. Isr
dici. Praestat itaque fateri, postquam intra cra nium sensationum motus persequuti sumus, in
tot vias spargi nervos, ut errore Viarum confundamur.
dictu quare quod geminos oculos ferit, simplicem essiciat in cerebro sensationem; putabant enim Veteres Sensum illum communem, utriusque oculi impressionem sentire; alii nescio quaesita nervorum Ompathetica finXerunt, quae tandem utrimque coirent, & unam imaginem in cerebro emcerent. Sed sensus ille communis merum est commentum, neque in unum ita usquam coeunt nervorum Opticorum filamenta. Digna tamen est quae hac de re legatur nova
theoria visionis, ' Guillelmi Brer, ut & ejusi Uphthalmographia. I9. Gravis etiam est dissicultas in invenienda caussa multiplicis judicii, quod a nobis fertur de Objecto sensationis extra nos posito. Vidimus enim sensiationem, quae Visio dicitur, nihil esse
praeter commotionem cerebri , diutiservorum saltem opticorum, qui ex cerebro Originem du-Cunt. Motu autem illo excitatur i. imago
Menti obversans: a. illi imagini simi l e quid piam extra cerebrum nostrum esse judicamus: 3. de ejus distantia & magnitudine judicium ferimus: q. colorem aliquem et adtribuimus. aD. I. Quis nexus est inter motum cerebri, &imaginem quam videmus p quae similitudo mo-t sis nervulorum, & innumerarum omnis generis imaginum, quae nobis obversantur λ Atta-
156쪽
men constat, modo organa recte disposita sint, ct lux splendeat, radiis in oculos admissis, omnia quae nos ambiunt a nobis cerni; nisi propter tenuitatem aut distantiam, nullos ad nos remittant , radios. Rem novimus, sed si verum fateri velimuS , modum prorsus ignoramus. Qui Deum hoc in negotio interponunt, quo volente & cognoscente, motus Cerebri objecta menti offerant, rem incompertam adfirmant, & novas dissiculi tes prioribus addunt. 21. II. Quaeritur, cum motus sit in cerebro, & idea rei, quae extra nos est, Obversetur Ivl enti, qui fiat ut motum illum cerebri non sentiat; neque ideae adhaereat, sed illipo extra corpus Archetypum ideae, qua percellitur, quaerat Ad prius quidem quod adtinet, videtur esse naturae Lex, ut hoc ita fiat; motum, nempe, Ce rebri non animadvertamus, sed ex ejus occasione, objectum a quo excitatus est. Quomodo autem ea Lex exsequutioni mandetur nescimus. Ad posterius vero quod spestiit, videmur nascenteia, Cum MVecta externa nobis se se offerrent, crastisque essemus imagines eas , sinen stra opera, in nobis excitari, aut Menti obversari, neque in uobis ipsis quidquam simile sen tiremus ; Videmur , inquam , judicasse saeptiis
objecta illa, quae cernebamus, esse eXtra no S. Imo vero ideas objectorum ab iis non distinguebamus, solaque acriore meditatione deprehen- .dimus res esse diversas. Hinc factum ut quotiescumque ita percellimur, de re externa statim cogitemus. 21. III. Non modo objecta extra nos 'esse
judicamus, sed etiam quantopere distent a nobis
157쪽
De Plantis N Animalibus. C. X. I s 3
his conjicimus ; quod fit variis experimentis, paullvim a vitae initio sumtis. Cum vidimus ob-jeetiam remotum, & ad id primum pervenimus, de ejus distantia fortasse vix ullum Iudicium tulimus; sed cum quotidie talia sumeremus experimenta, tandem consuetudine illa factum est, ut inciperemus judicia de distantia o ectorum ferre; ac denique ita adsueti ei rei simus, ut illa rapidissima judicia, ut ita dicam, vix animadversione in nos conversa deprehendere in nobis possimus. Non loquemur hic de mensura distantiis, seu de numero pedum, aliarsimque ejusmodi mensurarum, quam es se inter nos & obsecta judicamus; pendet hoc ab usu ejusmodi rerum, &a judicandi consuetudine. 23. Si sint inter objectum, quod potissimum spectamus , & de cujus distantia judicare volumus, alia objecta'; his consideratis, de ejus distantia facilius, &, si omnia videre posissumus,
tutius judicamus. Sed ubi aut omnia non videmus, ut si sit inter Turrem remotam & nos murus interpositus; aut nihil cernimuS, cujus
ope, reluti gradibus , ad objectum remotissimum, dimetientes spatium interjectum. pervenire possimus; tunc dissiculter certa judicia ferrei possctumus, imo vero n nisi casu verum ad- sequimur. Judicamus plerumque, eXempli gratia, Turrem quae est trans murum, ei contiguam esse, & Stellas, cum fi as, tum erraticas, non esse, nisi aliquot miliaribus , a nobis re
ΣΑ. De Magnitudine objectorum eodem modo judicamus; paullatim, nimirum, experimentis quotidianis magnitudinem objectorum com-
158쪽
pertam, saltem ut Videtur, Conserimus cum distantia comperta; atque inde paullatim. ex iis quae novimus, ad ea quae ignoramus judicia du-- cimus, quae sunt fallacissima. Ut enim, cir- ca distantiam, facile fallimur: ita etiam fictam magnitudinem objectis tribuimus. Sic postquam L stra non esse multum remota judicavimus, per
peram non multo majora esse quam adparent censemus. Hinc etiam sit, ut orientem Lunam majorem esse credamus, quam cum est in Meridia,no; quia cum videamus magna terrarum spatia inter eam & nos, cum Oritur, sita, remotiorem,
adeoque majorem judicamus; quam cum est in Meridiano, ubi major adparere deberet, quia est
is. ΙU. Colorem etiam, qui est modificatio Mentis nostrae, objectis tribuimus, simili errore. Cum enim, nonnisi praesentibus objectis, coeperimus colores videre, existimavimus eos ob-aectorum superficiei inesse, cum sint in nobis ut vel hinc liquet, quod imaῆinando possumus conspectum colorem ita Menti objicere, ut praesentem intueatur; unde manifestum est esse Mentis modificationem ex occasione motos cerebri ortam, non qualitatem, quae superficiei obj ectorum adhaereat, a nobis immediate cernatur, ut vulgo putant. Sed hac de re in Lib. V. ubi de Couri ιus.. 26. Proximus Visui sensus est Auditus, cujus organum est Auris; objectum Sonitus. De organo paucis agendum , deinde de objecto. Auris externae partes, Oculis subjectae, descriptione non indigent; sed cum oculi non possint ad intimum εavitatis quae cernitur recessum pervenire, Opus
159쪽
De Plautis Y Animalibus. C. X. Isr
fuit Anatomico cultro ut patefieret. Cavitas, cuius initium videmus, flexuoso ductu pertingit ad renuem & siccam membranam tu ri us fundo tensam & osseo circulo aduexam, quae membrana manum vocari solet. Intra illud, in Antro quodam, occurrunt tria ossicula, Cum musculo, atque inter se connexa, quae Malleus, Incus, &Stapes dicuntur; primum impositum est secundo, secundum terIio. Ceterum Antrum illud, in quo illa sunt, rotundum fere est & aere videtur plenum. Circumquaque variae sunt cavernulae, ad quas via est a majore Antro aperta. In hisce cavernulis, sparsim latent rami tenuissimi quinti Nervorum paris, quod ad aures porrigitur. Est etiam ejus ramus qui Tympani membranae, instar chordae, subtensus est. ' .a . Tale est Auditds organum; de Sonitu quo adficitur hic multis non agemus, quia res am pliorem tractationem postulat, quam in Lib. V. rejiciemus. Hie tantum adsumemus, quod alibi
probabimus, Gnitum duplici sensu posse intelligi. Aut enim significat id quod sentimus, cum -ΠOrum Corpus commotum aures nostras adficit,
qua notione est sensatio Mentis, sive ejus modificatio; aut id quod immediare fit, commoto corpore sonoro, quod nihil aliud esse videtur,
praeder Aeris tramalum motum, ut alibi demonstrabimus. Itaque tremulus motus aeris Occasio
est, qua fit ut excitetur in nobis sensatio sonitsis; ut lucis impulsio, occasio est , ob quam oriuntur in nobis colorum sensationes.
160쪽
1s6 ΡΠ YsICAE LIB. IV. 28. His positis , facile est intellectu aerem
tremulo motu actum, caVitatem externam auris influere, iteratisque fluctibus Tympanum vel . berare; quo commoto, ossicula, quae diximus. antra i ympanum commoventur, agitatύQue similiter aer Antro inclusus , nervulos in cavitatibus latentes con Cutit; atque eo concussu ad Cerebrum perveniente, excitatur in Mente sen-1atio tonitus. Pro gnotus autem Celeritate. veis hementiaque & variis aeris dispositionibus. variantur soni.
ca sonitum similia possunt proponi iis
tu a cerebri & sensationes variorum sonit in 'Iudicia quae ferimus de causis sonitus externis aliaque Musmosi. Sed cum ex iisdem principiis solvi possint, non est necesse amplius iis immo
' 3o. Audistum sequetur olfactus. Hujus organum sunt Nares, aut potius ea pars narium. quae nervulis peros cribrosium transeuntibus constrata est, de qua diximus Cap. VI. g. 9. Haec ergo pars corp culis, ex odoratis corporibus elabentibus, & una cum 1piritu in nares adductis, pungitur, & quidem varie pro varietate odorum; quo fit ut nervi commoti, eum motum ad cerebrum . deferant. De odoribus Lib. V. dicemus, ubi Ostendemus in corpore Odorato particulas esse, quae elapsae nares su b.
. Ginsis organum est Lingua inquam dencendunt e cerebro tensum, qu*rtum & sseptimum par nervorum; quae ramulos inter Linguae fi-
