Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 2. posteriores. Operum philosophicorum tomus 4

발행: 1722년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

De Plantis N Animalibus. C. X. Is

Linguae superficiei proximas. Hae papillae comporum sapidorum acutioribus particulis punctae

commoventur, motumque suum in nervos quibus adhaerent transmittunt, quo fit ut Mens

saporis sensatione adficiatur. De corporibus f pidis agemus fusius Lib. V. 32. Tactus organum est pellis , in qua cutis &cuticula distinguuntur. Refertae sunt glandulis, in quas desinunt arteriae, & quae habent singulaevas excretorium, quo emittuntur nimiae sanguinis serofitates. Verum hae nihil ad tactum faciunt. In extremis NerVorum ramuli S, cernuntur papilia ad cuticulam usque porrectae, quae iis quae tanguntur Compressis, nervos concutiunt. Ea deinde commotio, per nervos tensos & animalibus spiritibus turgentes, ad cerebrum pervenit; unde fit ut Mens corpus suum aliquid tetigime' animadvertat.

33. Hisce circa sensus expositis, aliquid addendum de motibus Animalium; quod eo facNlius intelligetur, quod jam per Nervos e cerebro fluere spiritus animales in totum corpus observarimus. Hoc enim intellecto, haud aegre videbimus, cerebro NerVorum motibus perculso, defluxum spirituum animalium in certas partes corporis determinari; seu hoc fiat mechanice, seu Mente volente. 3 . Omnis motus fit per musculos, seu partem carnosam ossibus adhaerentem. Hi enim prout inflantur, subeuntibus per nervos spiritibus animalibus, trahunt ad se ossa; aut prout alio transeunt spiritus, remittuntur & tracta prius ossa ad pristinum ditum redeunt. Observandum autem est, unicuique ossi, quod 'let

162쪽

moveri, additum esse musculorum par; quorum alter dicitur alterius Autgouisa, quod Contrario inserviat motui.

3s. Facile quidem intelligimus cum musculus in longum porrectus instatur, fibras ejus terili se& quo latior fit, eo magis longitudinem ejus minui; ac proinde os, cui tendone adnexus est musculus, eam in partem adduci in qua inflatus est musculus, & pro vi materiae quae musculum influit, ejusque copia, vehementiorem ac sortiorem esse motum Sed non est facile intellectu unde tanta copi a spirituum animalium suppeditari tot motibus possit. & unde tantam vim nanciscantur, ut possint ingentia pondera sustinere. Hinc factum ut nonnulli existimarint spiritus e cerebro in nervos demissos, & mistos lymphae ac sanguini musculorum , subito efferveIcere & rarefieri, esique ratione musculos inflare. Sed dissicultates memoratae eLratione non satis solvuntur, nec tamen

quidquam probabilius occurrit. Legendum de hoc toto negotio ingeniosissimum opus inphoκsi Borem, de motu Animalium , ubi omnia fingillatim, S summa diligenti1 persequitur. 36. Observabimus tamen duplicis generis esse

motus, quo sitam nimirum, voluntarios, alios vero involuntarios. Voluntario motu, corpuStotum quo volumus transferimus, brachia, manus, femora, crura, pedeS Variis modis movemus. Sed involuntario, seu sine voluntatis in 'terventu, moxu cietur cor, & sanguis per totum corpus abitur, fit ciborum concoctio, & perco latio vhrior*m liquorum .. ' μ 37. In

163쪽

De Plantis 'Animalibus. C. X. I so

a . In voluntariiS motionibus, Mens ex cerebro videtur in musculos spiritus animales mittere , qui misti succis spiritibusque jam in musculo restagnantibus eum instant. In involuntatiis, an similiter spiritus mechanice descendant, nobis non constat; sed videmus musculos a reliquo corpore avulsos sat diu moVeri, unde constat in iis esse etiam aliquod principium mechanicum motus. Exempli gratia, Corda variorum animalium diutissime, e pectore educta, moVentur ; quod, nempe ex compacta eorum substantia, non statim ac evulsa sunt, spiritus animales

evanescant.

38. Ut haec paullo plenius illustrentur, proponemus conjecturam circa musculorum motum , si non veram ,' Vero certe non absim, lem. Cum motus musculi fiat ope fibrarum,& fibrae contrahi possint, ac revera contrahau tur , ut αὐτωψ ia Constat, motus omnis musculi, totaque ejus vis pendet ex collectione virium singuliarum fibrarum. Hoc autem posset hoc 'modo fieri. Statuamus singulas fibras constare catena vesicularum, seu utriculorum, a quOrum aliis in alios dentur meatus. Si contingat flatum subire eos utriculos, omnes vehementer instabuntur, poteruntque, flatu durante , mirum in modum intrendere musculum, esimque veluti indurare, quo fiet ut sat magna pondera sustinere pos it. Sic videmus maxima pondera vesicae imposita, si instetur immisso vento, adtolli.

esse varios arteriarum ramos, nihil obstat quo minus

164쪽

minus per arteriarum poros silbtiliores partes sanguinis erumpant, & vesiculas, quaS diXimus ,

subeant. Praeter hunc succum, per ramoS neris usum, quaquaversum etiam sparsos, alia ad- veniat materia tenuior & Commotior. Haec autem priori mista , & subiens etiam vesiculas, perpetui quadam ebullitione eas inflat, dum vivit animal; & prout dissipatur per transpirationem, reparatur per novam adfusionem ex arteriis & nervis. Sic vivente animali, inflatiores & duriores sunt semper musculi; mortuo, vero, paullatim flaccescunt, & contabescunt. Cum autem movendus est musculus, & praeter solitum intendendus, ut pondus quodpiam sustineatur, mMor ex cerebro spirituum adfunditur

copia.

o. Qua postrema in re hoc mirabile occurrit, quod, volente dumtaxat Mente, nec de spiritibus aut nervis cogitante, imo ne sciente quidem an ejusmodi sint emuvia & tubi,. aut quem musculum intendi oporteat ; fluant tamen spiritus, quo eos fluere necesse est, ut quod Mens vult fieri possit; si modo valetudine fruam mur, membraque recte disposita sint. Mens hoc in negotio similis est diviti cuipiam Hero, qui vel solo nutu qua re indigeat significat servis, eamque paullo post accipit, quamvis nesciat unde peti debeat. Sed quis Mentis imperia tam scienter & celeriter exsequatur definire, hoc opus; hic labor es.

165쪽

De Planiis N Animalibus. C. XI. I 6 I

CAPUT XI. De Fame, Siti, Vigilia , Somno, Sanitate,

Moibb N Morte. I. UAcst Corporis nostri dispositio & cum

, Mente conjunctio, ut prodi. bene, aut ma Je, ad sui conservationem quod spectat. adfectum est ita etiam Mentem motibus suis adficiat; ut monita amovendis iis quae Corpori nocent, aut admovendis, quae prosunt, quantum licet, cu iam adhibeat. Cum alimento indiget Corpus,

molesta sentatione famis; cum potu, sitis Mens adficitur. Si Corpus quiete non indiseat, vigilamus ; si necessaria sit quies, dormimus; aut sentimus nos facile posse vigilare, aut dormire. Si recte habeat Corpus, sensu quodam bonae valetudinis perfundimur; si laboret, languescit etiam Mens; donec ita dissoluto Corpore, ut vitalibus muneribus fungi non possit, soIvatur

ejus cum mente unio.

a. Haec omnia paullo adtentius hoc Capite considerabimus. & ut a Fame initium faciamus, postquam per aliquot horas cibum non sumsimus, Vacuo stomacho, vacussique etiam intestseni S; nescio quam molestam stomachi & intestinorum eontractionem sentimus, quem sensum Famem vocamus. Potest ex duplici causa od tum ducere, I. a contractione stomachi & intestinorum, quae cum nimia est , non potest nobis dolorem non creare, solent enim hae partes hiare, ob cibum qui in eas ingeritur: a. ab ad nuxu

166쪽

adfluxu succi, quem fluere diximus e glandulis; quibus stratus est stomachus, & qui cum nullus1it cibus in quem vim suam sol ventem eXerceat, nervos stomachi vellicat, molestamque sensationem in Mente excitat.

3. Solet a stomacho vapor adscendere in guttur, quo hoc humefit perpetuo; sed pro mutationibus, quae in stomacho contingunt , Vapor ille calidior est, aut minus calidus. Cum Concoctio probe fit, neque stomachus est nimia ciborum sicciorum copia distentus , nec alia de causa praeter solitum ardet, vapor ille modico tepore fauces fovet. Sed si ardeat stomachus, propter morbum, aut propter cibos sicciores, aut calidiores ingestos, Vapor ardens

per Oesophagum quasi per caminum adscendit; quo ita siccantur fauces, ut molesta sensatione adficiatur Mens, quae Sitis dicitur, intelligatque Corpori opus esse potu. q. Vigilare dicimur, cum apertis oculis, intenissque & sensibus & animo ita sumus; ut quidquid solemus circa nos animadvertere,aut in Corpore sentire, id animadvertamus & sentiamus.

Notum est autem experientia. I .vigilare nos sponte, Cum per certum tempus dormit muS: 2. Vigilare invitos, cum morbo impediti sumus, aut cum gravi anxietate animi adficimur: 3. vigilare libenter, cum cogitatione quadam jucunda Mentis adtentio occupatur: q. vigilare etiam aut libenter, inui invitos, si quae vehementior sensatio somnum excutiat. Quorum omnium rationes investigandae sunt. s. Cum sentiamus ope nervorum, qui, spiritibus animalibus distenti, non possunt in ex

167쪽

De Plantis Animalibus. C. XI. I 63

trema parte vellicari, quin motus ad alteram extremitatem pertingat; credibile est Vigiliam, quae in eo partim sita.est, ut sensus ossicio suo actu fungantur, pendere etiam ex illa nervorum dispositione. Ut ergo vigilemus, oportet spiritibus animalibus turgere nervos; seu missi sinti,4 entis imperio, seu qua copia nimia in eos fiu-xerint.

6. Observandum praeterea est oportere in Vigl- ilia, saltem hominum, ut Animus sit cogitationibus adtentus. Alioquin si adtentione plane destituatur , paullatim laXatis nervis, facile in somnum delabimur. Is est, nempe, inter Mentem & Corpus consensus, ut Mente a cogitandi studio remittente adtentionem , . tOT-peat Corpus, immotiamque haereat; contra vero, Corpore languente, Mentis solvatur adtentio, ut vix ac ne vix quidςm consideratius quidquam agere possit. 7. I. Post somnum, evigilat Corpus, spirit,hus tanti copia ex Arteriis in nervos delapsis, ut sine Mentis imperio eos intendant. Somno enim, quiescente Corpore, non dissipantur spiritus agitatione musculorum; neque forte initio tanta copia ex Arteriis in nervos influunt, sed tandem, nimium turgentibus Arteriis, eo dilabantur necesse est, quod fit postquam per aliquot horas dormii-

8. II. Sanguis morbo quopiam , e empli causa, febri, incensus ' dum rapidius fluit,ia totumque corpus concutit, nervos simul mo-Vet, majoremque solito effusionem spirituum in eos mittit; unde fit ut aegrorum vires , postquam paroxysmus desiit, spiritibus evanescentibus,

168쪽

mirum in modum accisae sint. Indidemst ut don- mire nequeant, dum tantus est spirituum animalium iv nervos adfluxus. Similiter, si quae gravior anxietas animum adflictet, accelerato 1anguinis motu, plures spiritus nervos subeunt,&somnus oculos fugit; donec tandem spiritibus exhaustis, nec sanguine eadem copia eos nervis lassiciente, in gravem somnum delabamur, quod saepe contigit.

Cupatus, omnemque adtentionem suam excitans,

eo conatu spiritus ita volente humani corporis Artifice) in nervos mittit, donec aliqua copia appetunt, & irrepentem somnum ea ratione ex- cutit; sed tandem corporis languore, deficientibus spiritibus, victus adtentionem minuit & sese quieti dat, omissa cogitationum contentio-

Io. IV. Vigilamus etiam, si gravisis adficiantur sensus, concutianti1rque vehementius nervi, quo fit ut si qui spiritus in extremis sint arteriis in nervos influant. Sic aiunt Alexandrum, ne somno vinceretur, manu tenuisse argenteam pilam; quae, si somno resolverentur nervi, cade bat in argenteam pelvim, acutσque sonitu subito. - eum excitabat. Pariter Odontalsia, Cephalalgia , Colicus dolor, aliique impediunt quominus

dormire queamUS.

I l. Cum Somnus sit Uigiliae contrarius, situs' esse videtur in remissione nervorum I seu ea oriatur ex spirituum animalium penuria , aut . ex obstructione nervorum , aut ex spontanea quadam animi relaxatione. Constat enim ex perientia I. post diuturnum corporis laborem, quo

169쪽

De Plantis bi Animalibus. C. XI. I 6s

quo spiritus animales eThauriuntur , nos in arctissimum somnum facile delabi r a. ebrios mines aut cibis nimium onustos facile etiam dormire , imo Vix ac Pe vix quidem posse somno resistere; quia, nimirum, vapotibus crassioribus cibi & vini ita impletur ce rebrum , ut spiritus animales dissiculter ex C rotidis arteriae ramulis in nervos transire possint; totoque corpore incalescente , magna sit eorumdem spirituum per omnia membra dissipatio : 3. quamvis possemus vigilare , si vellemus animum adtendere , cogitati eque aliqua non ingrata pascere, attamen saepe nos

sponte in somnum delabi; quod non potest fieri, nisi quia Mente de industria torpente, exigua copia spirituum in nervos defluit, quo

fit ut laxentur.

Ia. Hinc quoque intelligimus quare interdum dormientes, ne magno quidem strepitu, excitari possint, interdum facillime somnus iis excutiatur. AEgre excitatur I. qui post laborem diurnum , quo exhausti fuere spiritus. primum dormire coeperunt ἰ quia nondum reparatis spiritibus, non facile possunt nervi imiendi , R dum laxiores sunt, quamvis extrema

moveantur , motus ad Cerebrum non pervenit: a. qui crapula laborant, quia vapores v, ni nervos obturant. Facile excitamur l. post

somnum aliquot horarum; quia reparati spiritus animales sponte in nervos fluere coeperunt, eosque intendere. 2. Si nulla nimia cibi copi gravemur, quia Vapores cibi non obturant ner

vos.

170쪽

I 3. Ad Somnum pertinent Somnia, quae nihil sunt praeter confusas quasdam Mentis cogitationes , ex occasione motuum Cerebri ortas Cum omnes nostrae cogitationes oriantur aut ex objectis, quae sensibus ad animum nostrum adpulerunt, aut ex meditatione no

stra, duplicis generis possunt esse semilia. Sed

omnia ex Cerebri motibus ortum ducunt, nam seu sensibus ideam admiserimus, seu meditando eam finxerimus , numquam animo

nostro. Obversatur , quin commoveatur Cerebrum ; unde fit ut quotiescumque, alia de

causa, eodem modo movetur Cerebrum , eadem Menti se se ingerat idea. Dum autem dormimus, quo tempore Mens null1 peculiari voluntate spiritus in ullam Corporis partem mittit, facile fit ut libere per nervos commeaΠ-tes, ita Cerebrum moveant , ut solet moveri praesentibus objectis, aut cum de iis absentibus cogitamus ; quo motu excitato , illico objecta, quae comitari solet, Menti se se offerunt. Ceterum pro molds spirituum vehementia, aut debilitare, objecta vividiora sunt, aut obscuriora. I . Cum interea Mens nullam adtentionem adhibeat ad digerenda objecta , eaque diutius contemplanda; varia simul, mistis motibus, excitantur, & subito evanescunt. Volunt Physici recentiores objecta quae vehementius , aut saepius Cerebrum nostrum commoverunt, in eo vestigia quaedam relinquere ; seu spiritus animales, cum aliquoties per cenas fibras de-Cucurrerunt , per ας facilius postea transire,. quod apertae maneant. Hinc fieri existimant

ut de iis , quae sensibus animadvertimus, aut

SEARCH

MENU NAVIGATION