Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 2. posteriores. Operum philosophicorum tomus 4

발행: 1722년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

De Plantis Animalibus. C. XI. I 6

animo versavimus, somniare soleamus; spiritibus per fibras, per quas transierunt, facilius commeantibus. Sed cum omnes nervorum fibrae sint glandulis adnexae, bnde ex Arteriis spiritus trahunt, neque sint numero infinitae; ea vestigia in iis non confusa servari, vix capere possu

Is. Quocumque modo hoc fiat, experientianos docet , ea objecta in 1Bmniis ad animum nostrum adpellere, de quibus vigilantes co ita ιvimus , excitatis iisdem in cerebro motibus. Eadem quoque experientia ostendit , pro statu corporis , varia nobis somnia oriri. Qui ardentes febre sitiunt, aut aestuant, somniant persaepe se bibere, aut in fluvio corpus ablue re. Imo & valentes varia somniamus, eX prae senti dispositione corporis orta; qua de re Hippocrates librum integrum conscripsit, cui titulum fecit de Insomniis. Atque ejusmodi sunt longe plurima somnia, de quibus verissime Poeta Vetus: clomnia quae mentes ludunt, volitantibus umbris, Non delubra Declm , nec ab aethere Numina

mittunt,

Sed sibi quisque facit. Nam cumprosera, sapore Urger membra quies, , Mens sue pondere ludit,siuidquid luce fuit, &c.

16. Fuere tamen olim ad plures somnia duvinitus missa , quae in superlorum numerum conjici non possunt; cum res iis patefacerent futuras, ut nos docet Scriptura , eveniusquσPostea ostendit. Nunc autem talia esse, nulla

172쪽

ratione constat. Solent quidem homines superstitiosi somnis suis plurimum tribuere, & multa narrare exempla somniorum , quae eventu comprobata esse dictitant. Nos quidem non negamus posse hodie esse quod olim fuit, verum quaeritur utrum hoc constet. Nulla autςm sunt nunc indicia, quibus secernantur somnia divinitus missa a vanis; quo posito, prorsus inutilia sunt ejusmodi monita. Debebimus enim aut omnibus somniis credere , quod nemo dixerit, aut rationem edere quate haec futuri praenuncia habeamus, illa spernamus. I7. At eventu S , inquiunt, postea ostendit quae vera sint somnia. Sed primum, concedant oportet ante eventum omnia incerta esse, adeoque inutilia ; cum enim ignoramus an verum sit monitum , an vero falsum , quodnam inde possumus consectarium elicere ρ Deinde mirum profecto esset, si cum sint infinita somnia, eaque obscura & mista variis phantasmatibus, quae perpetuo ab iis hominibus , quos diximus, & diligenter observantur, nihil umquam eveniret, quod adfinitatem cum somniis haberet. Persaepe contingit ut anxii ob nescio quid; quod ne nobis immineat timemus, animo agitemus interdiu quidquid accidere potest, deinde noctu simile quiddam somniemus ; Cerebro , ut interdiu motum fuerat, forte commoto. Postea interdum id contingit quod metueramuS' , . nec tamen propterea nos antea divinitus monitos dicere possumus; somnia enim nostra diurnarum cogitationum sequelae quaedam merunt, non divinae monitiones de rebus futu

173쪽

De Plantis Y Animalibus. C. XI. r. s

i 8. Sanitas humani corporis dicitur ea dispo-istio, qua fit ut omnibus suis muneribus facile &sine dolore fungi possit. Cum autem corpus humanum duplici partium genere constet, 1olidis , nempe, & fluidis; ut possit omnibus suis muneribus commode fungi, haec certa quadam ratione disposita .esse necesse est. Sic in horologio partes cum sint mobiles & immobiles, postulatur certa utrarumque dispositio, ut horas recte indicare possit. 19. Ossa ergo & carnes, omnesque partes quibus constant, hoc est, nervoS, arteriaS, venaS,mushulos, tendones , cartilagineS &C. ioportet recte esse disposita , certo quodam si tu , non luxata , non effracta , non lacerata, ut omnia recte procedant. Si quae mutatio, praeter naturam, in iis oriatur , sanitatem turbat.

Similiter sanguinem , lympham , 1piritus animales, bilem, succosque variarum glandium quibus humanum corpus scatet , temperatos certo modo esse oportet , non nimis esturve scere, neque etiam nimium frigefieri, non rarioreS aequo evadere, non densiores .; ut &Circulatio eorum humorum commode fiat, &nutritioni inservire queant. Si in sanguine nimis abundet serum, Languis veluti vappescit; si crassior aequo fiat, nascuntur obstructiones ramusculorum. Si nimia sit saliuni aut oleorum sanguini admista copia , acidior fit, aut inflammabilior; s non satis, & insipidus & cras.' nus nimis evadit. Si partis fibrosae modus exce dat solitam mensuram, facile sanguis concrestit; si sit nimis parce admista, aequo fluidior est sanguis, & nimis facile effervescit. Innu-: Tom. IV. H mera

174쪽

mera ejusmodi sunt, quae ad rectam temperiem humorum postulantur, & quae generalibus quidem verbis describi possunt; sed numquam ita adcurate , ut ellacte tenere queamus quae sit Optima temperies. Quemadmodum soli horologiorum fabri noscunt singulas partes , &proportiones suorum opificiorum, quales opor tet eas esse, ut adcurate horas demonstret tota machina: ita is solus, qui humanum confecit corpus, omnia ad ejus sanitatem necessaria

novit. 2O. Morbus contra vocatur quaevis mutatio

contraria solitae humani corporis dispositioni, qui mutatione fit ut corpus mu re quopiam non ita commode, aut et m nullomodo tunsi possit. Prout autem munis illud totius machinae conser ationi munus ut magis necessiarium . cst, eo graviot aut levior est morbus. Si con tingat partem aliquam solidam& liquidam etiam humorum portionem, ita corrumpi, aut avellia Ut non noceat temperiei & motui reliquarum, lethalis non est morbus. Sic videmus brachia, crura &c. secari sine hominis interitu, quando Contingit eas operationes a dextro Chirurgo fieri, ita ut malum nullum ad alias partes serpat; & quando sanguis non effunditur, sed no-Vam quampiam viam, per abscissorum membrorum extrema, sibi aperit, ut ex arteriis per veis Iaas revertatur. Si contingat augeri aliquatenus motum sanguinis, liberaliori potu vini, ut i men rarius hoc fiat, non summopere nocet sanguini. Potest etiam temperios paullum sine noxa

175쪽

De Plantis N Animalibus. C. XI. I I

at. Sed si fiat ea mutatio, in partibus sol Midis; quae ordinariis corporis muneribus obsit. aut vitiet humores; quo majoris momenti est machinae conservandae ea mutatio, eti major est morbus. Exempli causa, si frangatur vas quodpiam sanguiferum, paullom us, ut arteriae &Venae ramuS amplior, aut truncus; maxima est circulationis perturbatio maximumque peric

lum, nisi quam primum nuxus sanguinis sist

tur. Similiter si obturetur venae aut arteriae major ramus aut truncus , maxima imminent mala ; nisi quitarie aperiatur via solita, aut insciis lita. 21. Si sanguis aut humores, quemadmodum jam innuimus, ita vitientur, ut aut incommode per venas fluant, aut corpus non alant, inde nascuntur morbi varii, graviores aut leviores quorum omnium orisines, aut circumstantias minutas , notare solius fere est machinae opificis. Nam quae dicuntur de hisce, exceptis generalibus quibusdam observationibus, quae sensibus nobis,& longa experientia constri , reliqua omnia in

rae sunt conjecturae.

tentur exdems' iis quἡ' diximustin ceteris plane caecutientium more palpantur in mediis tenebris. Experientia eos quidem docuit, Varia remedia certis morbis, hoc est , perturbationibus machinae, mederi sed quomodo hoc fiat prorsus ignorant, nec nisi conjiciendo quid-- quam hic dicere possunt Si qui non nosset nisi crassa, ut aiunt, Minerva, quae sint partes& proportiones partiumJ'machinae, eam1mque, certe perturbationum quae extrin-H2 . s

176쪽

secus in machina noscerentur, rationem via ponset reddere. . 24. Cum ergo simu S mea noliri corporis ignoratione, nulla potest elle melior ac tutior tuendae

valetudinis, & recuperandae methodus; quam si iis quae experientia certa didicimus salubria, remedi que exploratis utamur. Qui hac in re quam minimum conjecturis tribuunt, neque ratiocinationibus incertis indulgent, optimi haberi debent Medici; non Agyrtae, qui ea scire videri volunt,

quae nesciunt. as. Cum valetudine fruimur, Omnis cura mea conservanda debet versari, quam inremmo nitum addemus experientia simul & ratione comprobatum. Quaecumque magnam mutationem

in corpore essiciunt, vitanda sunt. Rusimodi autem sunt omnia, cum nimia si pia comeduntur aut bibuntur; adfusus emmianguini liquor nimii copii mutationem .magnam in eo creat. Itaque animιOgrinu ac Cibo abstinendum est, si secundi uti valetudine vςlimus. Similiter si poculantis utat aur VehQmpntistribus ii quale est vinum merum . aut nimis cocta cere, laguinem incendum qumidiano

vitanda sunt, qm--bus

nimium adfiqimur. . 26. Optandum quidem esset , ut omnium morborum rationem mechanicam teneremus. possent enim remedia ceruora: egris propinari. Sed externa tantum Videm9S symptomata, aut quae sensus noti s Perspilunis Cetera conji

. . dare.

177쪽

Dὸ Plantis θ' Animalibus. C. XI. I 3

date. Itaque hic addemus quae de causa Febris, morbi frequentissimi, conjici posIe vi

dentur.

Σ . In Febri varia occurrunt symptomata, pro diversis ejus generibus I sed tertianam eligemus , ut ex iis quae de ea dicemus de reliquis audicium ferri queat. In tertiana, ergo I. est frigus totius corporis & tremor: a. qui bus durantibus, pulsus tenuior & lentior est: 3. deinde calor, qui paullatim inrenditur , &quem sequitur tandem: sudor ;. q. hisce duranistibus, pulsus frequentior est & vehementiori sed in sudore dilatari videtur, & mollius arteriam ferire λ s. paroxysmi tertio quoque die redeunt: 6. quandoque , si longiores sint, aegro

delirium creant 28. Ut haec symptomata explicare possimus , statuendum est esse materiam , quae sanguini adfusa mutationes quas videmus creat; quod vix negari posse videtur Verum qu 1 in parte corporis originem habeat, & unde erumpat,

ne con)ectura quidem verisimili adsequi possumus. Itaque eum locum, qui focus febris dici

solet, omittamuS.

29. I. Si materiar quaepiam crassior chylo, &minus cocta sanguinem subeat, debet sanguinis motum morari; dum difficilius per tenues arteriaς &' venas labitur , & figura quadam minus motui ' Commoda , qualis est ramola, aut nimis longa; sanguinis decursu mimpedit. Cum autem calor situs sit in motu sanguinis , tardato eo motu, minuitur calor, & creatur frigus. Deinde ramosae aut nimis longae partes dum haerent in arctioribus meatibus, impellun-

178쪽

li1rque vi adfluentis sanguinis , tremore munculos concutiunt; quia non progrediuntur

nisi vicibus, & quasi iteratis sanguinis impulsi

3o. II. Dum hoc fit necesse est sanguinem lentius fluere, tenuioremque & rariorem propterea pulsum esse . quia nec cor satis commode. dilatatur & contrahitur, propter particulas memoratas . quibus impeditur nec proinde per arterias tanta celeritate defluit , neque tanta copia simul e corde manat, qua repulsus fit lentior & tenuior. . 3 i. III. Sed cum eae particulae aliquoties cum sanguine circumame sunt, franguntur, ut jam

ejus motum non morentur; imo vero cum duis riores sint , semel motae majore feruntur. impetu vehementiusque arteriarum & Venarum parietes. verberant ; unde calor primum nascitur, deinde vehementiore motu, reseratis arteriarum Vena

rumque poris, emittitur sudor, sive major solito erumpit seri. pars, . 32. IV. Celerius fluente sanguine, & duriori bus particulis turgente ., necesse est frequentiorem esse pulsum, & elatiorem, cum calor ille durat. Postquam vero in sudorem artus resolvuntur, di

latata arteria erumpens serum facit ut laxior sit &pulsus dilatetur. 33. V. Superiora symptomata satis commode memorata. hypothesi explicari posse videntur ;sed multd dissicilius est ostendere quare, tertio quoque die . redeant paroxysmi , postqua in per diem integrum gegent quievitia Nilii, verisimilius videtur, quam si dicamus materiam febrificam in loco quopiam aliquamdiu residere,

179쪽

De Plantis N Animalibus. C. XI. I r

antequam erumpat; ut, nimirum Q fermen-retur aliquamlisper , deinde viam sibi faciat, qua in venas ingrediatur. Ponamus in glande quapiam eam materiam residere ἰ dum nimis craua Uit materia , Vas excretorium glandis ita obturabit, ut exire ea nequeat ; sed postquam sat diu calore corporis cocta fuerit, tenuior facta, ex glande defluet, sanguinsque ad- milia, ea symptomata quae diximus creabit. Si tenuior sit materia , paucis dumtaxat horis indigebit, ut erumpere queat; si crassior, integro die ; si crassissima , duobus , atque ita febrim quotidianam , tertianam aut quartanam

Creabit.

q. VI. Si dum sanguis vehementius per arterias & venas volvitur , majorem solito copiam spirituum in cerebrum mittat ; facile seri potest , ut turbetur Cerebrum , Mens' inanibus imaginibus ludificetur, & ita aeger iis Confundatur, ut cUhaerentia verba Vix proferati Tum similis est vigilia somniantium statui, quemadmodum enim dormientium spiritus, temere agitati, varia Menti osterunt simulacra : ita vi morbi vehementius concitati, varie sine Mentis imperio nervos movent , & quemadmodum solent praesentibus objectis moveri ; unde fidui aegri sibi cernere videantur, quae nusquae,

3 Postquam vidimus', quid sit sanitas, quid morbus, haud aegre inIelligemus quid sit Vita ,

quid mors. Dum Animalis oeconomia eatenus incolumis est, ut Cor palpitet , pulmonesque aerem admittant rejiciant, & humorum solita fiat circulatio , vivere Animal dicitur; seu H, ψ Γ

180쪽

reliqua vitae munera obire possit, seu ea non an

pi ius exerceat. itaque ea in re proprie sita est Vita, non in nescio quo ignoto principio, quod sine ratione ponitur. Non potest quidem hociquod diximus esse, sine calore & humore; sed

qui calorem. vitalem & humorem radii alem aiunt esse principia Vitae, nOVa quidem vocabula prOCuderunt, at nihil perlpicui, aut quod cuivis c vulgo lateret protulerunt. 36. Mors vero est Oeconomiae Animalis dissolutio , qua cum Cetera Omnia munera vitae cessent , tum potissimum palpitatio cordis , respirat O , humorumque Circumactio. His enim cessantibus prorsus , brevi corpus animadilium putrefit , & dissolvitur. Sunt quidem animi deliquia . ubi sentire desinimus , atque

aliquantum suspenduntur aut turbantur ἔ sed intermitti prorsus nequeunt, sine Animalis in

teritu.

37. Mors solet duplex statui , altera naturalis . altera. r.eter naturam. Had C est quae casu quodam accidit, seu vi morbi fiat, seu vi alia LX terna, ut ferro , . laqueo, .alissique huJusmodi rationibus , siue quibus videbatur homo, pro χ- Iito vitae cursu, diutius victurus; ut cum JUVC nis aetate florens, integrssique viribus perit, aut etiam senex Vegetus Opprimitur, vitam alioquin ulterius producturus. Naturalis vero mors est Cum sine morbo, ac Vi ulla, senex longaevuS detritis & absumtis organis interit, qualis multo rarior est qua In prior ; plerique enim, non juvenes modo, sed etiam senes, morbis adventitiis, non mera solutione machinae corpori S , intereunt. .

SEARCH

MENU NAVIGATION