Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 2. posteriores. Operum philosophicorum tomus 4

발행: 1722년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

De Plautis N Animalibus. C. XI. r

38. Cum consideramus fragilitatem humani

corpinis, non debere perenniuS este quam corpora reliquorum animalium Videtur quamvis enim nullus morbuS extrinsecus ei accidere statueretur, attamen organa quibus constat, solo vitae necessario usu, tererentur: Tunicae, exempis causa, quibus arteriae &venae vestitae sunt; cum

perplures annos impetum sanguinei fluminis jugiter delabentis sustinuerunt, tandem debent pertundi, & , iam spiritibus animalibus nimium patentem aperire; qua tanta copia elabuntur V ut emetum corpus & sine viribus maneat, quamvis optimis & copiosis alimentis alatur. Eadem ratio est nervorum, musculorum & Ossum; quae omnia 'exsiccantur , & flaccidiora fiunt , , quo fit ursenes paullatim vires deficiant. 39. Sunt quidem alii, aliis compactioribus, membris, ct meliore temperatione, quibus fit ut aliis alii diutius vivant; sed omnium tandem ozgana teruntur, d solvitur machina. Qnod non minus in animalibus brutis P quam in homino

cernere est, quamvis bruta nonnulla multo diutius hominibus vivere dicantur. Itaque soliusρ naturae corporeae ratione habita , etiam null&vi , nullo morbo accedente ,,

Uerum Deus, pro arbitrio, hominum vitam pro ducere, aut etiam aeternam reddere & potuit, do potest. At hic in rationes Theologicas non linquirimuS.

182쪽

De discrimine Hominum Et Brutorum.

1D CI sola corpora Hominum & Brutorum spe-o ctemus, non majus est inter homines &bruta .discrimen , quam inter Varias brutorum species inter se collatas. Imo vero bruta sunt homini corpore, quam ceteri S brutis similiora, ut enim recte Poeta V eius:

Simia quam similis turpi ma besia nobis l

Verum actiones hominum & brutorum osten-dunt Animi ratione , elle inter nos & ea discrimen. Quod quamvis omnes agnoscant.. Philosophi , aliis alii majus id discrimen esse statuunta a. Seholastici vulgo existinabant , praeter machinam corporis , quae conspicua est in bruintis esse. Animam quamdam 1ensu & adpetitu praeditam, qui fiat ut bruta ea faciant quae ad vitae conservationem sunt necessaria , adpetant, utilia, fugiant noxia, catulos educent, recordentur, ament. Oderint &c. Si quaeramus quid fit praeterea in homine, solent respondere alii bruta animadvertere quidem , cupere, Odisse, sed sine ratiocinatione ulla, impetu quodamnaturae, Cum homines ratiocinentur; alii verti ratiocinari quidem etiam bruta, sed tantum circa ea quae sensus feriunt , & quae ad vitae sustentationem pertinent; cum homines de rebus i seu-sus fugientibus cogitent, & de innumeris, quin

183쪽

proprie ad vitam non faciunt, consilia habeant; quo fit ut societates formarint, ut sibi invicem adjumento es ient, deque opifice sui & totius Orbis terrarum , naturaeque rerum cogitarint; quae a brutis cognosci & curari nemo dixerit.

3. Ac sane fi quae faciunt bruta fieri nequeant, nisi ab aliqua Intelligente Natura , certe non minus ratiocinationem postulant ; quam brutum quoddam principium, quod sentit, amat & odit. Innumera quotidie videmus a brutis' fieri, quae nullo modo explicari possunt, bruti illius principii positione. Canum, exempli ca Sa, erga dominos fidelitas, quos ne ictibus quidem fugati deserunt, quos investigant remotissimos, ad quos e longinquis locis redeunt , post Plurium men=um moram, quosque statim agnoscunt, nestio quid aliud postulat: Felium summa in capiendis iniribus cautio, di dexteritas,

artesque quibus adiurripiendam carnem utuntur , non minus ratiocinatione indigent , quam sensu Innumera alia sunt omnibus obvia , quae huc non

congeremus.

q. Itaque melius philosophari illi videnrer; qui

ratiocinationem aliquam brutis tribuunt. Certe nullo negotio eorum variarum & mirabilium qactionum rationem reddunt. Neque ulla potest adferri ratio , qua constet non esse varios Naturarum sentientium ac intelligentium ordines , quibus aliis alii sint perfeAiores , ,1eu pluribus gaudeant proprietatibus quem admodum videmus in - corporibus ipsis conspicuis varias esse species, alias aliis praestanti

184쪽

18B PHYSICAE LIB. I V.

At exortus est XVII. . saeculo Ren. Car-- regius, quem multi sequuti sunt, qui alia omnia sentientes, ut mox videbimus, quaesiverunt ab hujus sententiae patroni S I. cujuS naturae censerent esse eam Animam brutorum, spiritua l1sne an corporeae ξ 2. mortalssiae esset an immortalis p. Sed cum ignota sit spirituum, non minus ac corporum natura; priori quaestioni nemo satisfacere se posse putarit, . nisi qui crediderit adaequatam sibi esse earum naturarum notionem. Alteri facile est respondere , incertum esse an Mens ipsa hominum sit natura sua, an vero voluntate Dei immortalis ; ideoque si dixerimus brutorum anima quid fiat nos nescire, nomest verendum nequis ignorantiam nostram nobis exprobret. Quid obstat quominus Deus Naturas, quasdam Intelligentes, .minus perfectas, & prae sentium dumtaXat,corporearumque rerum notionibus perculsas creaverit ρn breve tempus sensibus fruituras λ Non potest obaici divina bonitas, quae: innocuis Creaturis mala immittere nequit; nam pro malis, quae patiuntur bruta, innumera sunt ibona quibus fruuntur, & quibus satis superque pensantur mala. Liberum Deo fuit plura aut pauciora creaturis largiri, nec magis mirum viderim potest suod bruta non exaequet hominibus, quam quod homines Angelis non aequarit. Denique Hailosophorum non est, ex ignotis Dei consiliis , ratiocinari, ut omnium maxime animadvertitu

6. Discipuli eius solent dicere, nisi brutis de-- negetun Anima spiritualis, non satis commode polle probari immortalitatem Mentis humanae; nam si moriantur Animae brutorum , quidui:

etiam a

185쪽

etiam hominum Mentes, quae, ex Scholastic tum doctritia, . Hu1dem aut similis sunt naturae Θ Sed, ut jam diIimus, immortalitas Men iis humanae ex ejus natura demonstrari nequit;& satis est Deum velle eam aeternum estis, ut sit in perpetuum. Qui ex discrimine naturarum mortalitatem Animae brutorum , immortalitatemque hominum Mentis probaturos se sperant, ii sane plus pollicentur, quam praestare pose sunt. Non tam considerant quid sit, quam quid, ut ipsis videtur, expediat; nec satis animadvertunt quantum discrimen sit, inter optantes & do

cente S.

. Nulla ergo erat ratio, . cur ad novam hypothesin deveniendum esset. Multo tamen felicius philosophaturum se esse existimavit Cartestis, si bruta meras machinas esse diceret. Itaque non modo iis ratiocinandi omnem facultatem, sed etiam sentiendi sustulit; omniaque in iis mechanice fieri contendit, nul la alia interveniente natura.

8. Primum, sibi nefari non posse Cartesiani

censent, quin Deus facere queat corpus bruti quale est, sine ulla Anima ; adeo ut omnia orrigana, omnes humores, spiritus animales, omnia denique quibus corpus constat sint, sine Anima. Nec sane potest hoc negari, & tota controversia in eo sita est, utrum ejusmodi corpus possit mechanice eadem omnia facere, quae fieri videmus a Brutis, quod omnes', praeter Cartesii

sequaces, negant.

9. HOC ergo Cartesiani variis exemplis, &rationibus probare nituntur , quorum aliquot Proseremus I. Motus naturales corporis nostri H nobis .

186쪽

nobis consciis non fiunt, sed mero, ut videtura, mechanismo. Ejusmodi sunt, ut alibi diximus , respiratio, palpitatio cordis, motus sanguinis, alimentorum digestio &c. II. Spontanei motus plurimi etiam mechanice fiunt; sic claudimus oculos si quis digitum iis admoveat , quamvis sciamus eum non illaturum iis digitum. Similiter cum in tabula arctiore ambulantes, aut co pus incurvantes timemus ne cadamus, brachia aut crura in oppositam partem porrigimus ; ut eorum pondere retrahatur in eam corpus, aut

ita aequalibus poMeribus libretur, ne in alter utrum latus cadat. Qua in re Mechanices abstrusissimae regulae , & vulgo ignotissimae ab omnibus accurati mrne, sine ulla earum cognitione, servantur. II l. Saepe etiam loquuntur homines quod omnibus brutorum actionibus mirabilius est) non cogitantes, an loquantur; ut omnes experiuntur in pronunciatione orationum, quae nimis frequenter memoriter recitari solent. IO. Haec, aliaque similia proferuntur Mechanismi exempla. I. Sed verum quidem est varios esse motus in Animalibus mechanicos, quales sunt motus naturales a sed fiunt ii constantissis me, eademque semper ratione, ut horologii motus; in voluntariis vero actionibus, infinita est varietas. 2. Mechanice quidem fiunt varii mo- 'res , qui alias sunt voluntarii; sed ut possint mechanice fieri, consuetudo aliqua interveniat ne cesse est, quae originem a voluntate habet. Non didicimus corpus ita librare ne cadat, nila variis

experimentis, di quidem sensim ab ipsi infantia ', quod postea, sine deliberatione, ubrreS poscit, , sicimus Ideo videmus infantes, & puerul ,

187쪽

usu nondum in ea consuetudine satis confirmatos , aci l l ime cadere,. & frequenti is me, cum rato & dissiculter adultiores cadant. Itaque possunt quidem mechanici motus hi censeri, sed qui initium a voluntate aliqua ducunt. 3. Eadem est ratio loquelati, ad quam formandam, nonnisi ratione devenimus. Memoriter enim didicimus , non sine adtentione acri & constanti, quae postea psittacorum instar aliquando recitamus; spiritibus facile influentibus in musculos, in quos fluere solent, eoque ordine quo saepissime defluxerunt. II. Cartesiani I. clamoreS bestiarum , cum laeduntur, Mechanismo etiam tribuunt, quo fit ut laesarum spiritus animales e cerebro fluant in musculos aptos clamoribus edendis quemadmodum in hominibus, volente Mente, hoc fit. II. Cum bruta fugiunt verberata, aut imminente aliquo malo eorum machinae noxio; volunt objectis, aut ictibus ea ita adfici, ut e cerebro fluant spiritus in crura, eo modo quo eos defluere oportet, ut aufugiant. III. Cum quid piam adpetunt eorum conservationi aptum, spiritus ita moveri ut eorum corpus ad locum in quo

est cibus dirigant; quia cibi conspectus aut odor

mechanice ita eorum cerebrum percellit, ut moveantur spiritus, quemadmodUm eoS moveri necesse est, ut bruta accedant, & cibum dentibus

adpetant. Similiter reliquos omneS motu S bruto-

rum interpretantur; quod cum incredibile videtur aliis, ad divinam potentiam Confugiunt, quae

tanta arte Automata estangere potuit, ut memorata omnia mechanice fierent.12 Nemo quidem negarit machinam. summi admiratione dignam , . a Deo fieri posse; sed

188쪽

propterea machinas esse animalia non sequituri I. Credibile non est nos clamores Certos edere laesos, cum eos sentimus, bruta vero sine sensu idem facere: L Infinitae sunt species rerum, quae bruta fugant, exempli .causa, vultus & vox hominis cum quo non solent versari, quibus ita adfici eorum cerebrum, ut necessiario fugiant , credibile non est; cum praesertim domini vocoequamvis mutata fugari non possint, imo ne quidem ictibus , quod canum eXemplo Constat. 3. Non est etiam verisimile objectis rerum conducibilium ita moveri cerebrum brutorum , ut ad eas accedant; cum certum sit ea sepe accede, re ad certam perniciem, si irata sint; quod numquam fieri deberet, si ita machina sit comparata

ut moveatur tantum, prout conservatio e lus postulat. Certum est canes, & animalia fera irritata ruere in tela,& contra vim intentatam fortissime,

decertare, nec ictibus ullis deterreri. . 13. Si quis consideret, quae soleant fieri a brutis in gratiam Catulorum , aut pullorum, qua cura & industria aves aedificent nidos , & qua Hanxietate alia ubera Catulis praebeant , aut Cibum quaerant, aut eos tueantur; vix ac ne viX.

quidem sibi persuadebit haec omnia mechanice fieri. Si in animum revocemus eadem indicia effierna adfectuum in brutis cerni, quae in hominibuS; non capiemus nos., non sine sensu, in dignari, dolere, laetari, amare, odisse, seu ea facere quae extri insecus ab iis adfectibus pendent; . bruta vero, sine ullo seniu, idem facere quod i solemus Ientientes. Si cani eripiantur catuli, mirum-in modum indignatur & dolet, seu omnia

quae ejusmodi adiactus in nobis sigoificant edit.ι

189쪽

D Plantis-Animalibus. C. XII. I Ss

Si dominum per aliquot horas non conspectum inveniat, omni ratione ei blanditur, & laetitiam suam significat; seu idem facit , more suo, quod

nos facere solemus, Occurrente amico quem dudum non vidimus. Omnes domino amoris significationes exhibet , eum comitatur, lingit. reVeretur, aut signa saltem externa reverentiae ei praebet. Contra videtur odisse eos qui dominum adgrediuntur, saltem ad latrat, & mordet. Si vetet dominus, tacet; si concitet, magno latratu quos vult invadit. Quicumque videt haec &putat siue sensu fieri, in brutis, cum in se non fiant, similis mihi videtur ei qui se loqui sentiens , non sine cogitatione, alium putaret sine ulla cogitatione interrogationibus suis respondere.

sq. Si ad animalia bruta respiciatnus , nihil est in illis quod sensu, & cognitione destituta esse persuadere possit ; sed cum nos cum illis

Conferimus, & expendimus quanta sint ea quae habemus, brutis negata, tum demum volumus Mentem nostram sin Rularis plane esse naturae; aut utiam brutis quidquid est in Mente nostra , hoc est , non modo cognitionem & ratiocinationem, sed etiam sensum detrahere incipimus. Quod est potius adfectus &φιλαυτιας, quam sinceri audicii dogma. I . At objiciunt hisce Cartesiani , si bruta

sentiunt, & ratione imperfectiore utuntur, non sine crudelitate occidi, ut humano corpori sustentando inserviant. . Quae in re, mirum est humanissimos viros mansuetudimis sensum toti humano generi , exceptis Pythagoricis & Indis , detrahere. Verum hoc omisso, quia posset fortasse totum humanum genus errasse, negamus

cruri,

190쪽

crudelitatem ullam esse in occidendis, vict sis causa, animalibus brutis; I. quia cum bruta, pauci, post annis sint vel sponte interitura, ita intereunt, ut nihil ex iis supersit, quod sentiat, ac proinde nulla sit eorum in morte jactura. Crudelis est, qui alium sentientem spoliat eo, quo se spoliatum Rntit & dolere potest/; non qui id corrumpit, quod corruptum nullum sensum habet. Crudelis ergo merito dicatur homo qui hominem Occidit, quia occiso homine superest Mens; quae in eo statu esse potest, quo se viti spoliatam doleat. At bruta mortua nihil se sentiunt amisisse, . quia simul eorum Anima facultate sentiendi , aut sensu omni spoliatur; nihil enim necesse est eam

prorsus interire, cum pereuntibus singulis cor Poribu S, ne atomus quidem materiae pereat. Quid vero fiat ejusmodi animabus, non magis scimus quam quae sit intima earum natura. 2. Crudelis est, qui naturam sentientem , alis ue uti

thm , dum est corpori conjuncta, a corpore avellit, qualis est homo societate cum aliis conjunctus. At crudelitatis insimulari non potest, . qui Animal occidi ι, quod aliis nili occisum non

prodest, imo vero noceret si viveret Certum enim est, nisi bruta ab hominibus occiderentur tantam futuram eorum copiam, ut hominibus

exitialis foret. 16. Atque haec de Hominum & Brutorum discrimine dicta lassicient,de quo tamen non inutile erit legisse duos libellos Gallicos; alterum cruditissimi Iesuitae' n. Gallonis Pardies, de Cognitione Brutorum M alterum vero ' Anonymi

Lutetiae in tet. An. τε 1. Se postea Hagae Comitu. t Lugduni An. I 63o. dc Amstelodami.

SEARCH

MENU NAVIGATION