장음표시 사용
191쪽
De Plautis N Animalibus. C. XIL I 8
Scriptoris de Anima Brutoriam; quorum poste rior sententiam Cartesii propugnat, prior sum- fide expositam refellit. II. Non potest melius quod verisimillimum
hac de re nobis videtur exprimi, quam Verbis Ciceronis de Ostic. Lib. I. c. q. Generi animantium omni aest a natura tributum, ut se, vitam, corpusque tueatur , declinetque ea quae nocitura videantur , omniaque quaecumque ad livendum fant necessaria amquirat, paret Commune item animantium omnium est conjunctionis adpetitus, procreandi causa, , cura quaedam eorum quae procreata sunt. Sed inter Dominem es belluam hoc maxime interes, quod haec tantum,
quantum sensu movetur , ad id solum quod ades quodque prasens es se adcommodat , paullulum admodum sentiens praeteritum , futurum: homo autem es quod rationis es particeps, per quam
consequentia cernit, causas rerum videt -- Ea iamque natura vi rationis hominem conciliat homini, b ad orationis ad vitae societatem.
In prim que hominis est propria veri imvestigatio,
atque inquisitio. Nec Pero illa par a vis naturae est, rationisque, quod unam hoc animal sentis quid sit ordo, quid sit id quod deceat, in factis, victvique qui modus. .
192쪽
CAPUΥ Ι. De Proprietatibus omnibus Corporibus commuis
ostquam corporum pleraque genera i . stravimus, & quid peculiare singula habeant vidimus ;superest nunc ut quid sit iis Commune quaeramur, & Corporis cujusvis naturam definiamus. Quod fa- nunc factu erit, quam si hinc initium duxissemus; sed tamen, propter rationex mox adis rendas, ab hominibus fieri adcurate non potest. ia. bi in animum revocemus quae in singulis corporum generibus animadvertimus videbimus varia iis inesse, quae si demantur, desinant quidem ad eam speciem pertinere, ad quam antea referebantur; sed quibus amissis , non minus quam antea corpora dicantur. Λlia sunt quae detrahi omnibus corporum generibus non possunt, quin simul natura
193쪽
tura intereat. Haec essentialia corpori, illa acciden
3. Accidentalia sunt naturae corporeae,in εenere spectatae, quaecumque per quae singulae species, ac
individua inter sedistinguuntur. Exempli gratii, si demamus plantis, id propter quod Vocantur plantae , Organicam , nimirum, dispositionem; qua fit
ut radicibus aptae terrae adhaereant variosque ejus succos admittant, quibus Vegetantur, aluntur, &crescunt non tamen propterea quod superest Corpus de et vocari. Sic cum comburitur arbor, cinereS , qui supersunt, Bon sunt quidem planta; sed corporei tamen sunt. Cum Animalis corpus putresit , quod eo putrefacta cernitur, non minus est cQrpus quam antea, sed Animal esse desit. q. Gusmodi autem sunt omnia, per quae singulae species incernuntur ; nam cum Omnes coris poreae sint, & singulae specificis aliarum propri tatibus destitutae sint, hinc manifesto liquet specificas proprietates non esse corpori in genere considerato essentialeS.
Uerum omnia illa corpora haec quinque habent communia, & quibus detractis corpora esse desinunt: sunt extensa: a. sunt divi fibilia: 3. sunt, solida: figura praedita sunt s) s. moveri possunt, seu situm transsata mutare. Quae sunt paullo distinctius explicanda , postquam monue rimus a nobis nequaquam adfirmari nullas alias inesse corporibus proprietates essentiales praeter has. Subjectum, cui iniunt hae proprietates, nobis
penitus est ignotum, si in se spectetur; nec harum
proprietatum ope, possum uε Ostendere, quae si t ra- tio cohaesionis partium, & quaenam uini partes. quibus corpus constat, & in quae ultimum resolvitur. c. Eo
194쪽
6. Extensionem Vocamus qua corpus habet partes extra partes, adeo ut nullum intelligere possimus corpus extensione, sive partibus destitutum. Nullum est corpus, quantulaecumque
tenuitatis, quod plano impositum id non tangat altera parte, altera vero alii corpori sit obversum. Itaque nullum fingi potest corpus, quod non sit extensum; sed propterea non sequitur quidquid est extensum id esse corpus, eo ipso quod extensum est, alia enim quae diximus postulantur. Soliditas, exempli Cau Sa , necessario inesse debet rei extensae, ut Corpus vocetur; si enim concipiamus simplicem extensionem, cui omnis desit solitidas, non modo ad universam molem quod adtinet, sed etiam respectu singularum
particularum, ea non vocabitur corporea.
7. Extensionem proxime sequitur Didisibilitas, qua partes illae a se invicem distinctae pomunt divelli. Cum in omni re corporea distinguantur, ut diximus, variae partes- inferior, superior,dextrae, sinistra: &c. quae possunt seorsim esse;manifestum est CaS etiam posse separari, certe divina potentia, similitate sui humanos oculos fugiunt. Itaque nullum potest esse corpus, quatenus natura corporea
nobis nota est, quod non sit divisibile in plures
8. Dividuntur quidem,ut saepe vidimus,corpora in solida & fluida, sed tamen nullum est corpus, quantaevis fiuiditatis statuatur; in quo non intelligantur esse partes saltem quaedam solidae, quamvis tota corporis massa solida non dicatur. Utenim acervus pulveris sicci,s totus spectetur, facile in pulvisculos, quibus constat ,vel tenuissimo fatu dividitur: ita etiam sunt in eo particulae, quae seorsim
195쪽
De corpore in Genere. C. I. Is Isim spectatae nullo flatu in minores dividi possunt.
Similiter in corporibus liquidis sunt particulae,quihus constant,solidae, si seorsim considerentur. Itaque Soliditas est proprietas essentialis corporis. 9. In eumdem numerum conjicienda est, si ita loqui liceat, Figurabilitas, cum enim nullum sit corpus, saltems singula spectemus, quod non finitum sit; termini quibus continetur figuram Φjus faciunt, quaecumque tandem illa sit. Fortasse per infinitam extensionem sparsa sunt corpora, adeo ut termini nulli sint, quibus contineantur omnia simul spectata ; sed singula finita sunt, ade6que necessario certa figura praedita. Io. Superest mobilitas , nam quamvis omnia corpora non sint in motu, attameo singula posesuru moveri, hoz est, ex situ in quo erant vi causae motricis deturbari. Si omnium corporum collemctio infinitam extensionem occupet, simul omnis alio tranferri nequit; at singula tamen corpora i ter se mutare situm impulia possunt,adeoque sunt omnia necessariti mobilia. Ratio enim nulla adferri potest, qua constet ullum corpus ita certo situi esse adfixum, ut inde dimoveri nequeat. II. Idea ergo corporis in genere est substantiae
nam manifestum est corpora per se subsistere γquae est extensa, divisibilis, solica, figurata & mobilis. Si autem a nobis quaeratur, an nihil aliud sit in natura corporea λ nihil est quod respondeamus, nisi nos quidem aliud nihil in ea nosse, sed propterea tamen,nihil praeter ea quae novimus inesse corpori non adfirmare; quia fieri potest ut adaequatam ideam naturae corporeae non habeamus. Adde quod, inter proprietates memoratas, una est, Cujus rationem reddere nullam possumus; qua ratione
196쪽
1M P H Y s I C IE LIB. V. ratione ignorata, fatendum est intimam substanatiae. corporeae naturam nobis ignotam esse, M. ex iis quae postea dicemus liquebit. 12. Peripatetici volunt omnium corporum esse principium materiam primam, eX qua additis formis nascuntur, & in quam formis detractis reso vuntur. Hanc autem sic definiunt: Quod neque syid, neque quantum, neque quale, neque quidquam eorum quibus Ens denominatur, adeo ut non mni
tum absit a nihilo. Ac sane subjectum, cui nulla inest proprietas, est merum nihil, neque ab eo nisi nomine differt. Absurdum autem est subjectum
commune omnium corporearum proprietatum
dici metum nihil. 13. Alii omnia corpora in duas classes dividunt, mi a tisimplicia. Simplicia sunt quat bor
terra, aqua, aeri Nis, usque coinanireliqua omnia quae mista escuntur, quo factum est ut elementa soleant vocati. Verum hoc quoque sine ratione adsumitur, nam neque ea Corpora pluribus aliis sunt simpliciora, neque laliorum sunt materia. I. Terra variis generibus .corporum
solidorum & fluidorum constat,ut diximus quando de ea egimus Lib. II. Λquae similiter sunt varii terrae succi adfusi, variaque salium genera in ea diluta. ignis constat potius particulis corporum, quibus semel adhaesit & quae dissolvit, quam singulari partium genere. Aeri similiter sunt innumeri vapores misti. Solent quidem horum elementorum patroni respondere elementa, ubi ea acernimuse, impura esse; sed loc esse, in quibus
sunt pura. verum Cum La loca nemo umquam
adierit, nisi somniando; nihil nos cogit somniis Empedoclis, aut aliorum fidem habere.
197쪽
De Corpore in Genere. C. I. IDἶ3q. 2. Innumera corpora probe purgata aeque simi simplicia, ac ea elementa. Exempli graria, aurum purgatum, limpidissimae gemmae variorum generum, non minus sunt simplicia ac terra; imo vero simpliciora, certe terra quam vide mus. Qui mista haec adfirmant quatuor elementis, nullo argumento Empedocleam illam conjecturam demonstrare possunt. Aiunt tamen, exempli gratia, lignum quod uritur emittere fumum, &eti aerem varias ex eo dissipari particulas, quae sunt
aereae naturae; igneas Varias in flamma cerni; a-
queas saepe simul egredi ex ea parte ligni, quae no dum comburitur; terrefres denique conspici in ci--neribus. Sed haec facile evertuntur ab aliis, qui negant aereas ullas particulas e ligno exire, quamvis per aerem sparsae sint; Igneas ullas proprie loque-do in ligno fuisse , sed comminutas ligneas particulas ignem evadere; aquam etiam proprie dictam e ligno exire, sed succum quo lignum alebatur ;denique terra non magis constare cineres, quam
s. Chymici sua etiam habent elementa In quae OInnia corpora resolvi aiunt, Mercurium, Phlegma, Suitur, Salem & Caput mortuum. Nimirum, quaecumque destillatione resolVunt, ea primum emittunt vaporem sapidum & spirituo tum, qui frigore cogitur in liquorem, quem Vocant Mercurium; deinde, Alcmbico in igne manente, exit liquor insipidus, qui Phlegma dicitur ; postea liquor acidus, qui etiam merem rius vocatur; tum liquor crassior & similis oleo, qui quia facile incenditur Susuris nomen nactus est, exinde quod superest in Alembico uritur,& aqua adfusa diluitur, quo fit ut aqua salsis
198쪽
evadat, ac tandem sal emissus aqua percolati , deinde in vapores adu, quartum est elementum, quintum vero quod superest insipidum, & quod
Caput mortuum dicitur. 16. Verum quamquam in haec Varia corpora,
ut plantae, & animalia &c. resolvuntur, falsum est omnia vi ignis haec quinque Chymicorum oculis exhibere. Exempli grati&lapides, gemmae, metalla &c. haec non emittunt. Eorum ergo experimenta hoc tantum Ostendunt, corpora, quae ita possunt resolvi, constare partu culis insipidis, salsiis&oleosis, quod verissimum est, sed ad omnia haec extendi, ut diximus, noupossunt. Praeterea, pro varietate plantarum. , aut aliorum corporum quae ita resolvuntur, sunt varia genera salium, aut Oleorum . de quibus iterum quaeremus, quibus particulis sint composita , adeoque erunt Elementorum Elementa, quod absurdum est. 17. Itaque alii videntur convenientius naturae rerum statuere unicum proprie loquendo esse omnium corporum commune Elementum; nempe , substantiam extensam , solidami divisibilem, mobilem & figuratam. Ac sane id solum
clare constat corporibus Omnibus es. commune, ex eo formari illa, atque in idem resolvi. arcumque alia proponuntur aut inanes sunt conjediurae, quibus sola antiquitas pondus addidit; aut non satisfaciunt omnibus,quae in Eleme tis postulantur.
199쪽
De Corpore in Genere. C. Ir. IpsCAPUT II. De Extensione, Racuo.
E Extensione & Uacuo duae sunt Philosophorum sententiae, dignae quae expendantur. Alii Extensionem sine corpore esse possest tuunt, eamque tunc Spatium Vacuum solent vocare ; alii vero in Extensione ita sitam esse Corporis essentiam volunt , ut Corpus iti Extensio idem sint, adesque negant 'clium vacuum omni corin. pore destitutum intelli i posse. a. Prior 1ententia, his rationibus defendi potest. I. Corpus in omnium sermone distingui ab Extensione, seu Spatio; Corpus enim vocari soll- .dam substantiam ., non vero merum Spatium, in quo nulla intelligitur soliditas; itaque si Corpus vocemus id quod intelligimus, cum quispiam de mero Spatio .loquitur, aliud intelligi a nobis eo nomine, quam quod ab aliis intelligi solet. Negant autem Vacui adversiarii voce Corporis se aliud intelligere, quam quod in superiore Capite descripsimus. Itaque dicere non possunt unam eamdemque esse Extensionis & Corporis ideam. 3. II. Proprietas essentialis Corporis est divisibilitas, seu separabit has partium quibus constat, ut jam ostendimus. Si ergo Spatium sit prorsus indivisibile, non potest vocari Corpus. Manifestum est autem meri Spatii partes neque mente, neque re ipsi separari posse; non possunt enim i telligi Spatii partes a se invicem distare, ita tamen ut sit inter eas Spatium, cum sint haec rem
200쪽
4. III. Partes meri Spatii, ab omni Soliditate sejunctae, sunt immobiles, quoβ ex earum inseparabilitate sequitur. Motus enim nihil est, pra ter mutationem situs inter duo aut plura corpora; quale nihil simile potest evenire partibus insepar bilibus, adeoque perpetua quietejuxta se invicem remanentibu S. Corporis Vero partes sunt, ut vidimus natura sua divisibiles. s. IV. Qui volunt spatium non pollaeue line Corpore . Deo vim in nihilum redigendi Corporis detrahunt, quod ita ostenditur Nemo negarit Deum posse motumomnem qui materiae inest demere, & omnia rerum uniVersitati corpora . quieta continere, quandiu visum fuerit. Quicumque autem fatebitur, durante ea quiete , a Deo posse aliquam materiae partem in nihilum redigi is vacuum dari posse fateatur necesse est. Manifestum est enim spatium, quod corpore illo in nihilum redacto implebatur, etiamnum superfuturum, & quidem sine ullo copore. Circumposita enim corpora , curri in perfecta quiete cile statuantur, impedient ne ullum CorpuS m locum Mus , quod in .nihilum redactum fuit ,
6 V Si omnia plena ponantur solidis Corporibus nullus potest dari motus. Quaevis enim Darticula quae incipiet moveri, locum suum vacuum relinquat necesse est, habeatque, quo progrediatur, spatium aliquod solido corpore destitutum. Aiunt quidem Vacui adversia; ii omnem motum esse circularem, & facile intelligi annulum exempli causa, constantem materia Golidi corpori S . intra id corpus moveri sine vacuo;
