Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 2. posteriores. Operum philosophicorum tomus 4

발행: 1722년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

futuras partes, sed mole minoreS, pro inaequalitate corporum.

. II. Nisi corpus possit dividi in Certum numerum partium, nullum est primum Elemem tum in quod resolvatur, ibnotaque manet natura corporea; nam nisi sciamus in quae resolvi

queat, seu ex quibus principiis constet, ignotae nobis est; contra quam volunt plerique eorum, qui divisibilitatem in infinitum propugnant. Profecto id argumentum, in eo qui adsequatam sibi esse corporeae substantiae ideam Volunt, vali. dissimum est. Quemadmodum enim non possumus dicere summam quampiam , pluribus minoribus constantem, nobis esse perspectam, nisi sciamus quot sint eae summae, & quot unitatibus Conjunctae constent: ita etiam non possumus dicere nos dilucide videre quidquid est in corpore, cum numquam ad ultimam ejus partem dividendo pervenire possimus. Verum si fateamur, quod ingenue fatendum est, intimam Corporum naturam nobis ignotam esse, objectio adlata nullius erit ponderis, quia probabit quod non diffitemur. Λd alteram partem odectionis, quod adtinet,

oportere esse elementum aliquod, in quod ultimum corpus resolvatur; id elementum dicimus esse materiam extensiam, solidam&c. ultra quam nihil occurrit.

s. III. Objiciunt, si materia in infinitum dividi possit, hinc sequi digitum cubicum mam

teriae posse usque adeo dividi in quadratas plagulas, ud toti Terrarum orbi integendo suffi- Ciant. Uerum hoc alii non negant, & quamvis vim imaginationis plan Esuperet ejusmodi divisio attamen non repugnat, ino ver, do

212쪽

De Corpore in Genere. C. IV. 2oy

monstratione Mathematica nititur; nam in pla gula, quantumVis tenui, plano imposita, semper distingui potest pars superior ab inferiore, adeoque si non viribus Creaturarum , saltem divina potentia divelli.

6. Hypothesis atomorum solidarum , ita ut cor minui nequeant,merum est Democriti quem Epicurus sequutus est, figmentum; quod aeque facile negari potest , ac adfirmatur. Deinde circa Qui modi Atomos , moveri possimi omnes quaestiones, quae ad divisibilitatem materiae pertinent nam quamvis atomi actu non dividerentur, tamen a Deo possent dividi, non aliter ac maj Ores male

7. Inter eos qui & puncta Mathematica & indivisibiles, ob soliditatem, atomos negant, sunt qui aperte dicant Corpus divisibile este in in sinitum, alii vero maluerunt dicere in indonitum; quod prior phrasis videatur statuere numquam posse exhauriri numerum particularum corporiS, cum posterior innuat tantum nos nullos videre in ea divisione fines, sed de re ipse nihil adfirmare. Verum demonstrationes, quae adferUntur ad probandum materiam divisibilem esse in inde finitum , eaedem ostendunt non posse exhauriri numerum particularum, qua in re sita est infinitatis idea. Itaque non opus fuit ad novam Vocem confugere , cum idem prorsus proba

retur. - .

8. Si consideremus adtentius definitionem Corporis; quod dicitur esse Substantia extensa,

solida , disi ilis , ipsa nos docebit nihil posse Corpus vocari quod divisibile non hi; sed quia dicere quispiam posset nos abstractam ideam defini.

213쪽

finire, non substantiam corpoream actu exsistentem, aliam hic argumentationem addemus. Cum corpus dividitur, quantacumque ea divi

sio sit, dividitur in partes, quae sunt aut nihil, aut aliquid. Non possunt dici merum nihil , quia sic nihilo constaret aliquid , quod absurdum est; & divisio atque adnihil alio unum idemque haberentur , quod non minus abiturdum. Si dicantur aliquid , quaeri potest filiae iis aliqua figura, necnep bi figura iis esse negetur, id contra omnem rationem fiet, nam res

corporea & finita sine figura intelligi nequit; . cum fuitio, ut ita dicam, e& Aura unum idemque sint. Ergo figuram omnibus corporeis Veimi nimis particulis inesse fatendum est; quod cum ἱta sit, nullae sunt, particulae indivisibiles, aut sine aliis partibus. Nam in figura quavis plura possunt distingui puncta diversa, ut omneS ΠΟ-

runt. .

9. Adferuntur ad idem comprobandum variae demolistrationes Geometricae, quibus Constat varias esse lineas in commensurabiles, & duas lineas ad se invicem inclinatas , in infinitum possie propiores fieri , nec tamen se tangere quod fieri non posset, nisi materia in infinitum divisibilis esset. Verum haec paullo sunt pro . lixiora, nec, post ea quae diximus, necessaria. IO. Quaecumque in hane sententiam objiciuntur alicujus ponderis , ea petuntur ex dissicultatibus quae ex Infiniti natura nascuntur. Exempli grati&, aiunt r. non posse intelligi corpus finitum constare numero infinito par-xium ; numerus enim influitus particularum,

214쪽

De Corpore in Genere. C. IV. 2II

quantaeVis tenuitatis, deberet conficere molem infinitam. Quid enim postulatur ad molem infinitam conficiendam, aut quid amplius postulari potest , quam numerus infinitus partium pCerte additione in infinitum , crescat moles in infinitum necesse est; ut detractione in infinitum, decrescit etiam in infinitum. x Sequitur ex variis Infinitis, aliae aliis este majora; mons enim qui, ut lapillus, infinito numero particularum constat, maJor est lapillo. Absurdum autem est infinitum aliud alio m Mus esse; quia excessus ma)oris Infiniti, quo minus superat. 'necessario minus terminat; ut excessus summae majoris est extra minoris terminOS. 3. Nume

rus nullus infinitus intelligi potest est enim omnis par aut impar, ade6que fines habet. Numerus enim par augeri potest unitate, & fieri impar, ideoque finitus est : quod de impari etiam dici po

test. I

II. Hisce , similibusque objectionibus duo

reponi pollunt. Primum haec non obseare quominus demonstrata sit divisibilitas materiae in Infinitum; his enim dissicultatibus non ostendi esse in demonstrationibus errorem, sed tantum in re demonstrata maximam obscuritatem. Deinde mirum non esse , ubi de Infinito agimus , dissicultates occurrere, quae solvi non possunt quia agitur de re, cujus ideam nullam dilucidam& veram habemus, ac proinde cuJ in naturam e plicare non. possiumus. Nam , ut ' alibi Ostendimus, quamvis Infinitatis in abstracto Idea

negativa, eaque satis clara nobis obversetur; attamen rei in uitae in concreto notionem positi

215쪽

De Motu uiete.

I. T Nter proprietates essentiales corporis nu . A meravimus mobilitatem, circa quam multae& graves moventur Quaestiones, de quibus paucis agemus hoc in Capite. I. Ante omnia quaeritur quid sit Motus, & quomodo definiri possit. Sed si rem introspiciatnus, nulla melior ratio est 'explicandae mollis naturae, quiun si, ostendamus CorpuS motum, ut iis qui motum viderunt in memoriam revocemus. Est enim motus simpli cissima modificatio corporis; quae non potest definitione clarior fieri, ut nec animi simplices modificationes definitionibus explicari postunt. a. Cum definitur mutatio stias, aut migratio de loco in Leum, non melius intelligimus quid' sit , quam antea, & perinde est ac si quis, qui . vellet nos docere quid sit calor quem sentimus diceret, eam esse sensationem quae in nobis est, cum igni adsidemus. Nam definitur quidem ea 'ratione significatio nominis, si forte quis ignoret quid sibi velit Calor, sed natura rei clarior non fit. 3, Alii definiunt Motum Transationem unius

corporis, ex Sicinia eorum corporum, quae illud proxime contin eunt, tamquam qisescentiaspectantur , in viciniam aliorum. Sed est ea quoque nova definitio nominis , usui quidem loquendi recepto Contraria; at quae aptior est obscurandaematura: motas per se clarae, quam obscurae rei illu-- strandae, ta

216쪽

De corpore in . Genere. . C. V. 2 IJ strandae, quod sic ostendimus. I. Inde sequo

tur nummum , inempli causa, male dici mo-Xeri, quando ambulamuS, is eum manu tene mus ; quia respectu manus vicinae, non movc- tur, quamviS eum tranSseramus procul ab eo Ioco in quo primum fuit, a. Sequetur ripas m vem, & alveum fluminis, non minus ac aquam, quia ex vicinia aquae praeterlabentis non minus recedunt , quam aqua .ex vicinia certarum alvei& riparum partium. Nam quod additur quae tamquam quiescentia spectantur , id figmentum

.est minus necessarium. Praestat distinguere mo- tum in commanem & proprium. Communis est

quo corpus fertur una cum aliis, ut motuS num

mi, qui cum corpore nostro alio transfertur ;proprius, quo corpuS, quod unicum censetur, solum movetur , ut motus globi in solo progredientis.Corporarespectu motus proprii quiescunt, dum motu Communi aguntur ' Verum superior definitio ideo potissimum inventa dicitur, ut Ter- ra , quae communi motu, cum Vortice suo , circa Solem moveri dicebatur, posmet simul diaci quiescere, quod respectu vicinarum partium Vorticis non moveatur; ut vitaretur Celisura Ii equisitionis Romanae, quae sententiam gorum, qui

q. II. Altera quaestio causam motos spectat,& causae quidem duae motus statuuntur; prima& universalis quae est Deus , qui initio rerum motum omnibus corporibus indidit G secundae& particulares, quales sunt reliquae omnes causaen totus. Si quaeratur quomodo Deus motum materiae indiderit, cum ipse immotus sit λ: nulla suppetit responso, nisi rem esse certam, sed -

217쪽

dum quo Deus in corpora agit, ignotum esse. s. Quaeritur etiam qui motu S a causis secundis Creetur ρ Duurn autem generum sunt Musmodi causae, quarum aliae sunt Spiritus, alitu Corpora. Mens nostra , ut nobis constat experienta quotidiana, movet, aut movere videtur Corpus nostrum; & globus motus, si major sit, aut aequalis , in alium minorem aut aequalem incidens eum movet. Quaerunt ergo Philosophi an revera morum Creent hae causae secundae, & quo modo hoc

fatρ Ut quaestioni satisfiat,' dividenda est in partes, quibus constat. 6. Primum ergo sunt qui Spiritus & Corpora non Causas motuum , sed tantum occasiones novarum determinationum Inoisis esse Censent. Hi ab 'nitio certam molsis quantitatem materiae immistam volunt, quae neque auSeatur, neque minuatur. Deinde partes materiae motas varie,

volentibus Spiritibus , determinari ; quod in membris nostris fieri videmus, in quos spiritus animales moti immittuntur pro arbitrio Mentis ; atque ex occasione impulsos & percussionis

Corporum inter se concurrentium, motum hac illac per corpora transferri. Volunt iidem Deum esse proprie dictam carisiam omnium horum motuum, adeo ut ex occasione voluntatis Mentis a. gat spiritus animales, inscia Mente . quo eos agi oportet; atque ex occasione impulssis aut percussionis Corporum tantumdem molsis destruat in Corpore primum moto, quantum creat in eo quQd

secundum movetur. '

. Verum haec omnia, si diligenter considerentur, merae hypotheses esse deprehendentur 'i. Nulla certi ratione constat eamdem semper h. in

218쪽

De Corpore in Genere. C. V. Gr

in materia quantitatem motus , ct contrarium verisimilius est, ut pollea videbimus. a. Nullo modo credibile cst eum esse motum Spirituum animalium in animalibus, ut tantum determina tione indigeat &possit sufficere tot & tam variis animalium motibus. 3. Dicendo Deum esse au-

.ctorem omnium motuum, aut determinationum motuS, cum secundae causae earum rerum sint

dumtaxat occasiones; ratio qua motus procreaturaton facilius intelligitur, ut antea observavimuS; ne jam consectaria, quae hinc deduci possent, memoremus inter quae hoc esset,Deum solum agere, reliqua omnia esse mere Passiva, ac proinde maledici corpora esse caussas occasonales. Certe qui movet Corpus A, movet corpus B & sic porr6, primo corpore moto ad ultimum, estque auctor Verus & proximus omnium motuum , ad quos

nihil corpora Conserunt.

8. Alii volunt 4 causis secundis motum etiam creari, Mentem, exempli causa, movere brachium , & ex corporibus in corpora motum transire. Verum I. non facile est intellectu, Mentis sola volitione, moveri Corpus , Cum Mens nesciat qui Corpus moveatur. 2. Quinam nexus est inter cogitationem & motum p 3. Ad Corpora quod adtinet, si trausit motus ex uno Corpore in aliud, accidens potest ex uno subjecto in alterum transire , quo nihil absurdius: 4. Intelligimus quidem motum esse veluti Con-

sectarium soliditatis, nam solido resistente, aut debet resilire corpus ei impamam, aut id loco deturbare, sed quomodo hoc fiat nescimus. 9. Nihil ergo hic superest, nisi ut agnoscamus nos non clarius intelligere quae sit causa motus

219쪽

m 'esse notam, modum rei igaOtum, Ut

in multis aliis , fateamur, . to III. Atque hac quoque in re similis est Moisis idea iis, quas sensationibus internis in nobis nasci sentimus, qualis est idea caloris, quod non possit ostendi, demonstratione philosophica, quodnam sit discrimen inter mollis celeris& motus tardi naturam , ma P quam qua re disterat intensi caloris sensatio ab remissioris sen-

T Sunt quidem qui dixerunt lento motui esse of etis interpositas, cum nullae sint, aut minores in celeriore. Verum hoc dudum est reiectum; quia si vel per minuti millesimam partem corpuS sit in quiete , perit prorin S motus m iterum nascatur, opus est novi vi movenie ' Itaque in lento mota oporteret, post sin-πntas morulas , Vim moventem corpori moto iterum adplicari, quod falsum esse conitat. Exem-oli causti sagitta arcu emissa lentius fertur,

qaim g obus pyrio pulvere e tabo ferreo excesus; nec tamen nervuS arcus semel emissae sagittae magis adplicatur, quam excusso globo vis pul-

'su Rilio adlata ostendit etiam falsam esse

Ooinionem eorum, qui putant Corpus motum& impactum Corpori, quod deturbare loco non dicit st adeoque regredi coactum, quiescere m

cto refiexionis. Si enim illic quineret,

oporteret novum motum post requiem , sine ulla caus1 movente , incipere ; si quidem corpus semel motum sponte iterum moveretur nam , quiescente ma posset motum azCl-

220쪽

De Corpore in Genere. C. V. 2 7

1. V. Hinc colligimus determinationem in utus non esse novum motum. Corpus, nimirum,

quod impactum alii corpoti duriori & graviori

resilit, in illo suo resultu, eodem fertur motu quo antea, licet in aliam partem flectatur. 13. VI. Ad curate expen Sa natura motu S, Va rissque adhibitis experimentis , inventae sunt a Philosophis variae Regulae, silveLeges motus, cum in genere spectati, tum etiam prout consideratur in Corpore in aliud incidente. Potissimas breviter hic proferemus, prout a Variis conceptae sunt. .

statu manet, in quo es , nisi musa externa murationem aliquam ei adferat. Itaque cum Corpus . quiescit, semper in quiete maneret, nisi vis movens id loco deturbaret ; cum movetur, sempermoveretur, nisi motum ei demeret causa externa in quam motus transfertur, si ita loqui licet, aut quae alio modo motum sistitia. Omne corpus motum ex se ipso ten is , ut

fecundum lineam rectam, non vero curvam, per

gat moveri. HOC adparet, eIemplo fundae, qua circumagitur lapis, ex qu, si elabatur non in cim culum agitur, sed per lineam tangentem ex eo circulo abit. Ac sane si Motum in genere sp ctemus, non aliter consideratur a nobis, quam ut motus rectus, & semper rectus futurus, nisi quidpiam Corpus motum in aliam partem rei, Ciat. . H3. Quando Corpori moto , , in aliud quiescens incidenti non santa vis es ad pergendum secundum lineam rectam, quam alteri ad id impediendum ;tunc Corpus motum in aliam partem resectitur, tas quiescens immotum manserit, prius in suo motu

SEARCH

MENU NAVIGATION