장음표시 사용
261쪽
io. Hinc merito collegit pos e fieri ut homines nonnulli ex utero matrum geminos oculos haberent eodem modo dispositos, ac erat alteruter eius oculorum. Quod tamen neque ipse, neque quispiam alius animadvertere potest; quia unusquisque solet vocare sensationem, quae ce tis objectis creatur, nomine quo effectus ejus objecti vocari audit ab omnibus; quamvis ii effectus non sint iidem, in omnibus. II. Si excipiantur radii Solis Prisinate vitreo, opposito foramini ligneae fenestrae, in conclavi obscuro, ita ut in chartam albam aliquot pediabus remotam incidant; in ea pingitur imago non rotunda, sed oblonga pulcherrimis hisce Coloribus tincta, hoc ordine, qui numquam mutatur,
rubro; in quibus tamen sunt aliqui gradus Coloris saturioris, aut dilutioris. Nimirum, dum radii ingredientes vitrum, e6que egressi rem untur, nec eodem modo; alii enim magis, alii minus refringuntur; ita separantur, ut leorsim in char tam incidant, unde fit ut pro uno Colore Solis, quinque distincti cernantur. Hinc colligere licet radiorum Solis particulas, forte prout celerius,
aut minus cel eriter moventur, adecsque varie refringuntur , aptas esse alias ad sensum Coloris Violacet, alias ad sensum aliorum s .olorum memoratorum in nobis pariendum. Constat autem ex adlato experimento, aliisque, maxime refringi violacer Coloris radios, minus Caeruleos &sic porro eo ordine, quo sunt a nobis memorati. I a. Cum vero absentibus omnibus corporibus
iacidis, nullus sit Color. videtur omnis Color
262쪽
De Corpore in Genere. C. IX. 2s
nasci ex solis particulis aethereis, quibus ii radii
constant; ita ut corpora quae reflectunt radios rubros majore copia videantur rubra,& similiter alia, quae reflectunt alios, videantur alio Colore tincta. Sed cum reflexio varia sit, pro Varietate superficiei & contexturae corporum; quae postuletur dispositio in corporibus, ut radios aptOS ad Certum quemdam Colorem pariendum reflectant nemo dixerit. Nemo etiam docuerit cur hi, aut
illi radii hujus, aut illius Coloris sensationem in
mente nostra pariant. Nexum nullum naturalem , inter chrtum motum & certam Coloris sensationem, VidemUS. 33. Videntur autem quinque Colores memorati primigenii, ut sic loquar, Colores esse; eae
quorum mistura, reliqui omnes nascuntur ; cum enim in eos tantum gradusque eorum nonnullos, dividantur radii lotis , cumque non plures cernantur in flamma quavis, si per Prisma oculis admotum spectetur ; non pollunt Colores alii . formari, nisi ex varietate misturae horum Colorum; vel, ut rectius loquar, quinque haec genera radiorum, prout varie miscentur varietatem omnem Colorum pariunt. Potest unius particularum, quam alterius major esse copia idque maxima Conjunctionum varietate . . unde diversitas Omnis Colorum oritur. Haec& alia multo plura
copiosius & adcuratius discussia legi poterunt;
experimentaque omnium generum hac de re,
aliisque adfinibus , inveniri in viri summi IN. Newtoni Opticis. In hac Physices Epitome copiosiorsbus nobis esse non licet. iq. His positis, non opus erit multis confutari eos, qui volunt Colores nasci tantum ex varia
263쪽
ria reflexione unius ejusdemque homogeneae lucis , quae e varia superficie varie ad oculos nostros redeat. Volunt alborem situm esse in eo quod superficies corporis quaquaVerSum lucem reflectat, prout eam accepit, sine mutatione. Sic, inquiunt, argentum dealbatur a Fabris, cum conjicitur primum in ignem, ut omnibus
scoriis purgetur; deinde igne eduinam in aquam
ferventem, in qua diluerunt certam Tartari &Salis marini copiam ; quae corpora cum sint corrodentia, superficiem argenti exasperant. Ut Uero albor argento dematur, utuntur durissimo&politissimo lapide, quo superficiem Cus Iaevigant.
Is . Statuunt praeterea Viri Docti corpus al-hum nullos radios obtundere , vel absorbere, quemadmodum superficiei asperitate fit, ut quaquaversum reflectantur. Hinc sequitur oculum spediantis, quocumque in loco sit, eamdem radiorum excipere copiam, ac proinde corpus cereni debere , undecumque spectetur, colore albo tinctum Non eadem est ratio, inquiunt, Corpo rum laevigatorum; nam cum excipiant ex una dumtaxat parte radios parallelos, in unam dumtaXat partem eos reflectunt, ubi oculus iis quidem conturbari potest, sed aliunde nullos radios excipit. i6. Ita illi explicant alboris naturam, quasi satis esset a peritatem dixisse, ut superficiei dispositio ostenciatur; cum tamen infinitae species asperitatis esse possint, cum infinitae sint figurae, quae inter se aptatae infinitis modis corporis exasperant superficiem. Ita si corpus quodpiam constet particulis rotundis , aut ad rotundam
264쪽
De Corpore in Genere. C. IX. 2sp
sburam accedentibus, alia erit superficiei aspe. ritas, alia si particulis polygonis. Si particulae
illae sint inter se inaequales, non eadem erit asperitas, quae ex aequalibus particulis nascetur. Si denique particulae eaedem vario modo sitae sint inter se, non similem semper emcient superficiem, atque ejusdemmodi asperitate praeditam. Itaque praestat nos, in generali thesi adquiescentes,inanes conjecturas missas facere. t . bi praesertim consideremus ingentem varietatem corporum alborum, rationem ejus rei reddere plane desperabimus ; cum nullus sit conjecturarum finis futurus , si describendae sint particulae omnium corporum alborum. Alba sunt, exempli gratia, lac, nix, charta, linum saepe ablutum, sal, farina, calx, lapides varii, argentum, stannum, plumbum, crines senum,& variorum animalium, brutorum villi & plumae, flores &c. Quis autem adgredi sustineat haec omnia explicare ξ Cui suppetent experimenta necessaria, ut partem saltem maximam alborum corporum describat λ Si vero adcurato pi
Torumque corporum alborum examine careant
Physici, qui fieri poterit, ut de omnibus tuto
adfirment, quod ex pauculorum eXamine conjecerint pa 8. Cum nigror sit oppositus albori, natu ram nigroris in re contraria sitam esse oportet. Cum autem, ex acutissimorum virorum sententia, ut alborem videamus, Oporteat ex corpore albo lucem ita versus omnes partes reflecti, quemadmodum eam excepit, ut omnibus in locis vicinis magna radiorum copia octili spectantium percellantur: contra ut nigrorem vi-
265쪽
deamus, nulli sunt excipiendi radii, adeoque trecesse est corpus quod nigrum dicitur, &quod nullo prorsus alio Colore est infectum, ita o
tundere radios quos excipit, ut nullos reflectat, quibus oculi spectantium adfici queant. Hoc posito, cum nullum corpus alterum motu suo sp liare queat, nisi eum motum in se accipiat; consequens est particulas corporis nigri tenuissimas esse, neque admodum cohaerentes, ita ut facillime moveri queant. 39. Atque hoc ςonfirmant ex eo quod I. iutenebris nobis obversetur nigror, hoc est, cum nulli lucis radii ad oculos nostros mittuntur: a. in umbra nigrorem etiam animadvertamus, . hoc est , in locis quae nullos aut pauciores solis radios excipiunt: 3. nigrorem etiam videamus, cum
adspicimus corpus laevissimum, & quod etiam multos Solis radios excipit, sed aliovorsum eos reflectit. 2o. Verum hic similes dissicuItates occurrunt , iis quae doctrinam de albore antea propositam dubiam fecerunt. Scilicet, haec singulis Corporibus nigris vix aptari possunt. Quis enim intelligat atramenti particulas tenuiores cesse &magis separatas, quam lactist Constat atramen tum succo Gallarum, & Uitriolo aqua diluto, quibus additur gummi. Haec si densentur coctio. ne, faciunt succum seque pingue, imo pinguius
ac lac, & tamen nigerrima sunt. Seorsim nigrum non est Vitriolum , neque niser etiam Gallarum succus , attamen mista illico nigrescunt; cujus & similium mutationum nullam certam rationem reddere possumus . nisi teneamus quae sit figura particularum quibus Constant ν
266쪽
De Corpore in Genere. C. IX. 26 Inant, quod omnem humanam industriam su
ai. Ut alterum exemplum addamus , quis intelligat particulas marmoris nigri & durissimi, minus cohaerere inter se, quam particulas Cretae, aut facilius moveri ρ Certe inde sequeretur non posse es te corpus nigrum durum, neque corpus album molle; cum experientia notissimum sit colorem nigrum non esiste comitem mollitiei, neque album duritiei. 22. Fatendum tamen exempla, quae adseruntur, ostendere eX corporibus nigris radios lucis nullos aut paucos restem; verum hoc fortasse non tam ex tenuitate & mobilitate partium s
perficiei oritur , quam ex singulari dispositione pororum; quibus excepti maxima ex parte radii lucis nusquam directe reflectuntur. Verum in re adeo obscura, nihil adtinet conjecturas incertissimas proponere, deficientibus experime
23. Attamen vir ' ingeniosissimus ea opinione, quam confutavimus, quasi vera posita, sidenter colligit hinc mirum videri non debereia flamma, quae tantopete lucida est, nigrum fieri lignum album , quod in carbones conversum est; quandoquidem lignum varias partes, quibus nutrita fuit flamma, amisit; unde fit ut pleraeque aliae aded divulsae sint, tamque mobileS, ut lumen quod excipiunt fere totum obtundant. Verum hic conjecturam de poris, materiam aetheream excipientibus, nec directe usquam reflectentibus, aeque commode adhibere post
267쪽
24. Observat praeterea plerasque quidem particulas carbonum esse parum cohaerentes & facile moveri, sed non omnes; quia fieri potest, ut tenuissimae, quae in superficie carbonis sunt, sint instar lanuginis, quae crassiores particulas tegit. Quo fit ut videamus postquam ignis carbonis quiaquid absumi potuit abstulit, superesse ta- - 'men partes, quae Coufiant cinerem; &quae, inquit , satis crassae sunt, quandoquidem albican
as . Sic ille hypothesin adhibet ad confirmandam conjecturam, quod est principium petere Ac sane carbo potest pistillo comminui in pulverem tenuissimum, & tamen semper nigrum
esse videmus ; cum albescant cineres eX eo Carbone confecti, & ita albescant, ut quamviS comminuantur semper sint albi. AEque facile possumus dicere mutationem omnem coloris ex mutatione pororum oriri.
26. Addit, eo quod opinatus est quasi vero sumto, facile intelligi quare radii Solis convexo
vitro collecti dissicilius corpora alba urant quam nigra. Corpus euim album quod reflectit radios Omnes, iis non moveri; nigrum vero quod radios Solis obtundit, quia aethereae materiae motum eXcipit, primum agitari, deinde incendi. Hoc experimentum ut ponamus quasi certum, ejus rei: ex memorata pororum dispositione rationem non dissiculter reddere possumus. Si enim dixerimus poris corporis nigri veluti abso beri lucem, necessiario sequetur aetherea corpus-Cula particulis ejus majorem motum Creare, quam particulis corporis quod lucem omnem reis
stectit. Sed charta alba non dissicilius uritur quam pigram
268쪽
De Corpore in Genere. C. X. 263 nigra, & pulvis pyrius qui niger est non facilius incenditur, quam Sullar in pulverem commi
27. Haec cum ita sint, praestat, ut diximus, , adquiescere in generali hypothesi, qua constat radios, pro varietate superficiei corporis , varios reflecti; neque animum ulteriore investig tione excruciare, cum nihil praeterea certum inveniri queat. .
o sentimus, commoto corpore sonoro, &quod in Mente nostra est; aut mutatio quae corpori sonoro contingit, cum edit sonitum. Quam-
attamen diversissima sunt. . Prius enim Ienfati' est animi nostri, quae definiri nequit; posterioris naturam investigant Physici, & de hoc quidem
a. Ut possimus cognoscere quid sit bonitus, quatenus et voce id significatur quod extra nos fit, consideremus oportet quid sonoris corporDhus contingat, cum Sonitum edunt, oc qua ratione aures nostras adficiant, quamquam re mota. Non possumus quidem omnes sonorum species hic lustrare, sed satis erit mod6 varia cor-POra sonora consideremus, unde de ceteris dudicium ferri poterit. 3. I. Videmus citharam , variaque instrumenta Musica, quae chordis constant, sonitum
269쪽
edere, cum eorum chordae digitis trahuntur, deinde subito dimittuntur; quo fit ut chordae tensae tremulo agantur motu. V iolam plectro resina obducto pulsamus , quo fit ut chordae subsultibus quibusdam commotae varias vibrationes patiantur. q. II. Tibia qui canunt non movent quidem tibiam, sed ex pulmone in ejus concavitatem aerem exspirant; quem varie modulantur, dum hos aut illos fistulae meatus vicibus aperiunt. &claudunt. Organa etiam, aliaque idgenus instrumenta sonitum edunt vehementiorem, dum tubis excipiunt aerem, & celerius ejiciunt. Sic& animalium voces variae nascuntur x ejectione aeris, qui certo modo compressus subito pulmonibus egredi cogitur, & dentibus ac Lingua varie adficitur. s. III. Pleraque corpora , cum feriuntur,
teria qua constant, & forma aut figura quae iis est. Lignum quodvis percussum sonitum edit aliquem, sed si , sit in vas concavum aptatum multo majorem, quam si sit sine cavitate. Corpora etiam duriora majorem sonitum edunt pulsata, quam molliora, & forma quoque multum prodest ad augendum sonitum. Sic cernimus metallum durius in campanam conflatum , &pendente malleo percussum, maximum sonitum edere, pro Campanae magnitudine, & concavi
. 6. IV. Videmus etiam pulverem pyrium sulfure, nitro & carbone constantstm, cum incen ditur tu tubo ferreo ; unde exire non potest
flamma , nisi per arctum foramen , ingentem
270쪽
De Corpore in Genere. C. X. 26sedere sonitum. Imo vero aurum fulminans, ut dicitur, hoc est, pulvis constans nitro, flore sulfuris, & Sale Tartari, incensum in lamina ferrea igni imposita , maximum fragorem edere in aere libero. . U. Nec solidorum tantum corporum motum & couisionem videmus strepitum aut sonitum excitare; sed&venti impetu delati flatum,& maris commotionem, & fluviorum delapsum non leve murmur creare; prout vehementius spirat Ventu S, mOVetur mare, & amnes defluunt. Major etiam oritur horum sonitus, si intra fauces montium, aut at Veorum commoveantur, quam in patentioribus locis. 8. Haec fiunt in Corporibus sonoris, a quibus aliquando magis aut mimis distamus, cum sonitum audimus, qua in re etiam varia occurrunt consideratu digna. I. Sonitus, prout remotius est corpus sonorum, minor est quo propiuS, eo major. II. Cum a corpore sonoro, Vento ex ea coeli parte flante, ad nos decurrit aer, sonitus est multo major; ut contra minor, si ventus a nobis ad corpus sonorum aerem transferat. III. Si aer sit nebulis, praesertim crassioribus. obductus, si nive plenus; qui paullo remotiores sunt a corpore sonoro, aut sonitum non amplius exaudient ex iis locis, in quae ante perveniebat, aut multo obtusiorem. 9. IU. Sonitus lentius ad nos pervenit quam. Iux, quod facile animadvertimus si procul a nobis explodatur tormentum bellicum; tum enim flammam pulveris pyrii citius videmus , quam sonitum ejus exauclimus. V. Si inter aures nostras ct corpus sonorum nihil sit interpositum Irim. Is M prae-
