Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 2. posteriores. Operum philosophicorum tomus 4

발행: 1722년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

8. V. Videmus etiam aliquando flores, qui in loco Soli exposito creverunt, non tantum odorem emittere, quam si in umbra crevis ient; praesertim si eorum florum odor tenuis eme soleat, qualis est Violarum odor.

9. VI. Contra si sit rei cujuspiam odor gravis; si caleat, plerumque odor ille intenditur; si frigeat, minor est. Sic videmus carnem foetentem aestate multo magis Detere, quam hieme; imo sist intensum gelu, vix ullum odorem emittere. Reliqua omnia, quae corrupta odorem emittunt, aestate, quam hieme, corrumpuntur facilius, &magis Detent. Io. VII. Omnes eadem ratione odoribus non

adficimur, sunt enim qui nos summopere offendunt, qui aliis non ingrati sunt, & vicissim. Hliquando etiam tanta vis est Odoris ingrati, ut qui 'd olfaciunt deliquium patiantur. Mu-

Iieres hystericis morbis obnoxi , quando Vapo xibus infestantur, admotis teterrimis odoribus recreantur; Contra Vero gratis,. miram in modum offenduntur. II. Haec sunt potissima odoratorum corporum Phaenomena, quorum ratio redditur a Recentioribus, hac positione: nimirum, ex iis perpetuo elabi tenuissima corpuscula, quae per aerem Volitantia, respiratione uia a Cum aere in nares addu-Cuntur ; quarum intimam partem subeunt, ut ner-Vos Olfactorios commoveant. Alibi de ipso olfactu egimus, hic tantum Odorem in Odoratis corporibus consideramus. . .

I a. I. Ut odorem sentiamus, Oportet nos naribus adducere aerem ; quia nisi hoc fiat, mrpuscula, quae eX Odoratis corporibus emuunt,.

282쪽

De Corpore in Genere. C. XI. 277

nares subire non possunt, nec proinde olfactorios nervos percellere. II. Corpora nonnulla, dum humorem continent, odorata sunt; quia humoris illius particulae calore aeris evehuntur,& subeuntes nares odoris sensationem in nobis excitant. Contra vero cum humor ille plane a exhaustus est, nihil est amplius quod ex iis corporibus effluat, adeoque nareS nostras adficere possit. T3. III. Corpora dura, quae nullum emittunt odorem, quin sponte sua nullae particulae ex iis elabuntur, propter earum gravitatem & soliditatem eadem odorata videntur, post vehemeh-tiorem frictionem, quia hac variae particulae di-Velluntur. quae per aerem volitantes nares nostras ingrediuntur. Idem fit ustione, qua manifestum est partes corporum divelli, & late per aerem1pargi, quod non potest fieri quin variae particu-Iae, una cum spistitu, a nobis in nares adducantur, quarum si quae sunt satis tenues , ut olfactorios nervos subire queant, odoris sensationem in nobis excitant. Innumera sunt Cusmodi quae Carent odore, dum integra sunt; statim vero ac igne solvuntur, ingentem odorem emittUnt, ob

memoratam causam.

s. IV. Non potest corpus odoratum Soli .

ferventiori exponi, quin calefiat, adeoque Variis modis Qus agitentur particulae. .Eo autem motu possunt aptiores ad creandam odoris sensationem aut evehi prorsus, aet obtundi; ut postea nervos olfactorios non ita pungant, aut adficiant. Foetor, exempli causa , videtur oriri aut ex particulis tenuissimis, quae magna copia elabuntur ex corpore foetente; aut eX acumine,

283쪽

a 8 PHYsICAE LIB. V.

quo eae partes praeditae sunt & quo punguntur certo modo olfactorii nervi. Igitur si intenso

calori exponatur Musmodi corpus, aut evehuntur omnes eae particulae, aut frictione mutua ob- tunduntur acumina; quibus rebus fit ut corpus, . quod antea foetebat , aut tenuiorem odorem, aut etiam nullum emittat. Sic videmus cadavera animalium Soli exposita, primo teterrime foetere , deinde ita exsiccari, ut omni odore careant; exhausta, nimirum, aut obtusa odorata mate tia. Is . V. Flores, quorum tenuis alioqui solet esse odor. quando in aprico loco crevere, nul lum aut tenuissimum Odorem emittunt; quia Solis vehementia odorata illa emuvia, quae ex iis labuntur, prorsus exhausta videntur. Contras in umbra creverint, cum evecta illa materia nondum exhausta sit, fragrantiorem odorem e

mittunt. t .

a6. VI. Eadem de ratione, graveolentium Odor intenditur calore aeris, dum sunTin iis rebus odorata corpuscula, quia plura tunc evehuntur. 2Estatis calor, dum divellit particulas carnium, plurimas evehit, quibus nares offenduntur ; frigus vero, quo magis quiescunt, aut OdΟ- . rem minuit, aut plane tollit: quia tunc temporis aut pauciores, aut nullae amplius volitant odoratae particulae. II. VII. Pro varietate organorum , necesse est homines v rie odoribus adfici. Alii aliis ponsent habere tenuiores nervos olfactorios, succa1 que quo nervi turgent potest esse varius, nec eodem modo subeuntibus particulis adfici; videmus enim ex variis misturis varios uasti. Igitur

284쪽

De Corpore in genere. C. XI. 2 o

s ponamus nonnullis ita esse disipositos olfactorios nervos, ut particulis Musci vehementer concutiantur, aut eum nervis inesse succum qui feriaveat iis particulis admistis; necesse erit Musto admoto eorum cerebrum Conturbari , eosque vertiginem , & interdum animi deliquium pati. Mulieribus vero hystericis, Cum cerebrum vaporibus plenum habent, teter Odor admotus potest ita concutere nervos, ut vapores quibus impediebantur excutiant, adeoque aegrae ad se redeant. Verum haec particulatim non possunt explicari, quia adcurata Cognitio nervorum, &succi qui in iis est, ut & odoratarum particularum , hamimque motus, supra humanam indu striam posita est. - 18. Ex Hypothesi memorata hoc unum sequitur, quod aliquam dissicultatem creare possit;

portere, nempe, Corpora Odorata, dum odorem emittunt, perpetuo minui quod tamen in plurimis non deprehendituria Verum sunt corpora Odorata , quae dum odorem emittunt manifesto minuuntur, ut quae calefacienda sunt, ut effluvia odorata ex iis emanare possint; fumus enim conspicuus ex iis exit, & pondus etiam minui libra deprehenditur. Flores & Herbae, quae

recentes magnum Odorem habent, exsiccata multo minorem; amisso odore, amittunt etiam pondus. Sed sunt alia corpora odorata , . quae exiguam admodum copiam corpusculorum emittunt , adeoque minui vix deprehenduntur , cum praesertim ea corpuscula summae sint tenuitatis. Huc accedit quod odorata corpuscula diu circa corpus Odoratum Volitare queant,

ct saepius adficiendis naribus, inservire possint, .

285쪽

adducta cum aere , iterumque exspiratione mmissa.

19. Objiciat forte aliquis , vix intelligi posse

quomodo tantae tenuitatis corpuscula, ut elapsia corporis odorati ponduS non minuant, tantos oestectus edant, ut cerebrum turbent, vertibinemque & animi deliquium creent. Verum In animum revocanda etiam est tenuitas fibrarum, quibus nervi constant, & quae tenuissimo corpore possunt moveri. Spiritus etiam qui sunt in nervis , aut succi nervosi pars subtilissima positat adfici emuvio tenui minorum corpusculorum. NO- tum est, aliis experimentis indubitatis, particulam exiguae molis totum humanum CorpuS ita con turbare, ut omnem ejus oeconomiam sistat, adeoque mortem inserat. Sunt enim Venena, quae vel minima copia hausta, aut sanguini ad- fasia, praesentissimam mortem creant. Itaque murum videri non debet corpusculis odoratis, eum

quem diximus estectum tribui. CAPUT XII. De Saporibus.

r. E sensu Gustus superiore libro egimus, i s nec repetemvs quae eo in loco a nobis dicta sunt. Considerabimus hic dumtaxat corporum sapidorum naturam. Ante omnia, ut in ceteris qualitatibus sensilibus, probe distinguendum est id quod sentimus ab eo quod est in corporibus , quamquam haec uno eodemque nomine adpellari solent. Sapor nunc id significat quod sentimus , quando sapidum corpus

286쪽

De Corpore in Genete. C. XII. 28 I

comedimus; nunc id quod est in lapido corpore, quodque occasio, vel causa est sensationis

nos tae. 2. Hujus posterioris Saporis naturam hic inis Vestigamus, possumus tamen Circa primum Observare, Unum eumde Inque cibum in omnibus hominibus eamdem sensationem non eXcitare. Hoc inde liquet quod multi ab iis abhorreant, quae alii 'n deliciis habent; quodque unus idemque homo ea fallidiat provectiore aetate, quae deamaVerat puer , aut vice VerSq. Nimirum, Non eadem est omnibus organorum dispossitio, neque etiam per totam vitam nervos Linguae eodem modo habere experimur. Hinc colligere Possumus, quamvis i iisdem saporum nominibus

Utamur , attamen certum non esse ea nomina

iisdem sensationibus imponi. Exempli causa, dulcem vocamus saporem sacchari; sed fortEis dulcor diversa est sensatio in Cato, ab ea quam Titius experitur , quando saccharum comedit. 3. Phaenomena corporum Apidorum haec sunt potissima, quorum ratio a Physicis quaeritur Ι. Primo omnia corpora sapida non sunt , sunt enim fluida quae sapore carent ut aer , ut aquasi pura sit, neque ulla talium specie infecta. Multa etiam corpora dura insipida sunt, ut lapides, metalla &c. II. Quae insipida erant possunt acutissimum Saporem contrahere, Ut metalla; cum in pniverem tenuem, Ope aquae fortis, vel regalis, soluta

sunt.

s. III. Cibi calidi sapidiores sunt frigidis, ut quotidiana experientia notum est; & cocti alium saporem habent, quam crudi. 6. IV.

287쪽

6. IV. Sunt innumeri Sapores varii; & eorumdem Saporum infiniti quasi gradus. -

. Haec sunt quae in saporibus in genere consideratis potissimum observantur , -& quorum Ta tionibus inventis, ad cetera progredi posissimus. Non morabimur hic Scholasticorum opiniones, qui ex mistura quadam humoris, siccitatis & ca- 'loris sapores nasci aiunt, Cum ne voces quidem quibus utuntur interpretari possint; aut eorum

qui putant in corpore sapido esse simile quiddam sensationibus nostris; hanc enim opinionem, ubi de aliis qualitatibus sensilibus egimus, satis confutavimUS.

8. Recentiores igitur statuunt sapores, qua tenus sunt in corporibus sapidis, sitos esse in

varia figura particularum, quibus ea corpora constant. Eae particulae saliva solutae Linguae nervos PuΠgunt Varie , pro varietate figurae qui Constant, unde natatur magna sensationum varietas. Commodius forte diceremus , non qui dem Omnes partes corporum sapidorum Linguam adficere, sed salia, quae sunt omnium fere Corporum particulis admista, saporum esse Causas ; videmus enim aquam insipidam mistura salis sapidam fieri, qua mistur, non mutatur figura particularum aquae, sed ei adduntur par tes salinae quae Linguam pungunt. Ut salsa aqua fiat dulcis, nulla alia re opus est, nisi separatione sal & aquae ; quae fit destillatione, qua particulae aqueae in vapores aguntur & Ω-linae in fundo vasis manent. Hoc ergo posito, eorum quae proposuimus hae rationes reddi pose

sunt.

288쪽

. De Corpore in Genere. C. XII. 283

9. I. Omnia corpora non sunt sapida, quia in omnibus corporibus non sunt particulae salinae, aut saltem ex aliis non possunt separari, ut saliva dilutae Linguam pungant. Nullae sunt in aere & in aqua, modo pura haec sint, ideoque sapore destituuntur. Sunt quidem in lapidibus & metallis, ut Chymicis experimentis constat ; verum ea corpora ita compacta sunt, &solida, ut in aqua cocta aut oliva madefacta nullomodo solvantur, ac proinde nullae ex iis salinea particulae evellantur, quae Linguam adficere possint. Io. II. Si qua tamen arte, liquoris acidi ope, solvantur insipida alioqui corpora, ut metalla, acidissima evadunt; non quod particulae metallorum acuantur, ut nonnulli putant, sed quia

admista acidissima filia metallico pulveri Lininguam, saliva dissoluta, adficiunt. At si pulvis metallicus iterum liquefiat, & purgetur salibus illis adventitiis, mas iam insipidam denuo coningat.

I i. III. Calidi .cibi magis sapiunt, quam frigidi; quia cum calor in motu vario situs sit, ut ostendemus . non possunt particulae saliuae agitari , quin aptiores sint concutiendis Linguae nervis. Contra cum quiescunt, aut minus moventur, saliva solutae minus nervos movent. Cibi etiam cocti alio sapore praediti sunt. quia coctione, qua ciborum partes divelluntur magiS, quam Cum crudi erant, expediuntur salinae particulae impedimentis, quae alioquin impediunt quominus Linguam ferire queant. 2. IV. Saporum omnis varietas oriri videtur ex varietate figurae salium diversorum; quae re buS

289쪽

bus sapidis admista sunt. Omnia quidem salia, ut alibi diximus, 'identur angulosis particulis constare; sed in angulis potest esse infinita varietas,

prout anguli sunt magis aut minus acuti, & prout plures auguli simul, aut pauciores concurrunt. Polygona enim corpora, multitudine angulorum minus, aut magis obtusorum conjunctione, infinita ' fieri possunt. 13. Atque haec Conjectura mera non est, cum

Constet ex corporibus, quae possunt destillatione revolvi, varia salium genera , variasque particulas insipidas educ , quas vocant Chymici phlegma, ct caput mortuum, de quibus alibi di

I . Profert ' vir ingeniosus experimentum a se sumtum, quo nostra confirmatur opinio. Vas stanneum perforavit, & foramen panno diligenter obturavit. Deinde tenuissima arena probe abluta & ex liccata, ne injectum liquorem tingere posset, vas implevit. Tum Certam mensuram vini rubri infudit, quod perforamen in aliud vas subjectum stillavit, primum instar liquoris nullo colore tincti, ac insipidi ut aquae. Postea cum vidisset guttas cadentes Colore rubro esse, alterum vas iupposuit, quo CXciperentur. In utrumque fere dimidia pars mensurae liquoris in arenam infusi, defluxit. Rubra autem pars liquoris non insipida quidem erat, sed multo minus lapida quam antea, nec tam saturo colore rubro tincta. Tandem ex utroque liquore iterum misto, multo insipidius factum est vinum.

halim Phyc P. I. e. a

290쪽

De Corpore in Genere. C. XII. 28s

Is. Hinc colligimus i. partieulas esse in vino, sapidissimo liquore, prorsus insipidas, quales sunt quae in limpido illo liquore, qui prioremuit: a. particulas esse salinas, quae, dum liquor per arenam meat, in ea haeserint; alioquin in rubro liquore invenirentur, eoque cum altero misto, fieret liquor aeque sapidus, ac antea erat vinuD'. I 6. Uult quidem vir acutissimus particulas vini coactas meare per ViaS arctas, atque amfractuosas, saepe variis modis inflexas fuiste, adeo ut earum dispositio & figurae mutatae sint. Verum Cum nulla viS, praeter ponduS proprium, particulis vini incumbat, in arctioribus meatibus potius suspensae haererent, quam Inu tarent figuram, ut illac perrumperent. Praeterea figuram non mutari satis ostendit ruber Color, qui adhaeret particulis liquoris posterioris. Nec sane tam arcta sunt spatia, inter arenae

particulas relicta, ut vi debeant adfusi liquoris perrumpi; cum liquor ille paene totus, & brevi tempore in suboecta vasa defluat. Si arcti adeo essent meatus, multo maJor pars liquoris in iis haereret, & longiore tempore opus esset, ut

deflueret.

17. Possumus' etiam hypothesi nostra posita,

multo facilius explicare vini formationem ab origine prima, quam ille; quod liquebit ipsa rei expositione . quam proferemus statim ac paucula de saporibus singulis dixerimus; quae enim hactenus dicta sunt ad naturam saporum, univerSespectatorum, pertinent. I8. Cum sint innumeri sapores, tres tamen

potissimi eminere videntur, dulcis, amarus, ct

SEARCH

MENU NAVIGATION