Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

consessi sunt Danielis oraculum , quod huiusce Articuli secundi argumentum est , ad Messiam pertinere , ut refert S. Hieronymus . Idem fatetur Moses filius Nachman Gerundensis, in Danielem e Sanctuarium , inquit , Sanctu riorum , si ve Sanctus Sanctorum, est Messias sanctificatus de filiis David . De cuius unctione Psalmo s. dicitur et Sedes tua , Deus , in saeculum saeculi , virga directionis , virga Regni

tui . Dilexisti justitiam , odisti iniquita

tem . propterea unxit te Deus , Detis tuus oleo

laetitiae prae consortibus tuis . Quod Targum de Messia diserte exponit. Tertio nec Drus, nec 'esus Iosedec , nec Zorobabel post Hebdomadas sexaginta duas ab edicto de Urbis Jerusalem aedificatione promulgato sunt occisi, nec eorum temporibus Hostia & Sacrificium defecerunt rnullus igitur illorum est Christus ab Angelo praenuntiatus. Nec etiam is fuit Agrippa Iunior , quippequi Romanorum partes secutus sit, Bel loque Judaico superstes fuerit , testibus Iosepho Libro a. de Bello Iudaico , Cap. I 6. & Tacito Libro s. Historiae. Hunc Articulum opportune claudet sincera confessio, quam Samueli vis veritatis extorsit, in epistola ad Regem Isaac , quam in Dionisii Carthusiani Commentariis legere est , , , Videtur , Domine mi, ,, Danielis Prophetia , quae scribitur nono Ca- , , pite, iam completa eise ; ubi sic dicitur, ,, Post sexaginta duas Hebdomadas occidetur, , Christus, ct venietPopulus cum Principe veni, turo , destruetque civitatem O Domum ,

εν erit

102쪽

MYsTERII INCARNAT. erit consummata destructio desolationis perpe- ,, tua. Et non est, Domine mi , dubium , ,, quin destructio perpetuae deselationis sit haecis Captivitas in qua iam sumus. Nam iam sint, , mille anni , & aperte dicit Dominus per Prophetam, quod erit deselatio perpetua, , propter occisionem Christii sicut est desola- , , tio nostra post occisionem Christi. Non enim , , comminatus est de lationem perpetuam , , , nisi post occisionem Christi . Et si volueri- ,, mus dicere quod ante occisionem Christi fue- , , rimus in desolatione r Respondent nobis, , Christiani, quod ante illam mortem non ,, fuit destiatio nisi septuaginta annis ; & post hoc fuimus redueti in Τerram promissionis , , , & fuimus apud Deum in gratia & honore . , , Certe , Domine mi, non video evasionem .is De facto enim probatur nobis , quod post- , , quam a reaedificatione Τempli completae fue- ,, runt septuaginta Hebdomades annorum , , , tunc fuit Iesus occisus a Patribus nostris ; &,, postea venit Dux , scilicet Titus ; S Popu- , , tus, scilicet Romani, de fecerunt nobis secun- , , dum Prophetiam istam. Hodie fiant mille , , anni, & nihilominus in ira Dei sumus; & tamen nos in ipsis speramus, exspectantes, , adhuc venturum Messiana , R reversuros ,, nos in Terram Promissionis; & Civitatem, , atque Templum instauraturos , futurosque in gratia & honore apud Deum t nec des ,, lationem hanc fore perpetuam , sed tempo

103쪽

9 6 DE ExisTENTIA

is ratem . Heu , mi Domine , non est ista eri,, cusatio, & evasio consona ; & vana vid ,, tur talis expectatio . ARTICU Lus III. De Vaticiniis Aggaei ,-Malachiae.

I Udaei anno Darii Hystaspidis secundo , ob

Templi , quod Duce Lorobabele extruebant, tenuitatem, moerori se dabant effusius Quorum animos erigendi causa , quantus hujus .ce posterioris Templi , Messiae praesentia decorandi , splendor futurus esset, ore Aggaei Propheta Deus in hunc modum magnifice praenuntiat. Adhuc unum modicum est , O Ego commovebo Caelum, O Terram , Mare , O ridam , O movebo omnes gentes , O Neniet desideratus cunctis Gentibus , c Hebraice , veniet desiderium cunctarum gentium , plurali numero per emphasim usurpato pro singulari in ro implebo Domum istam gloria , dicit Dominus exercituum. Meum est aurum , oe meum ess argentum , dicit Dominus exercituum . Magna erit gloria domus istius novissima plusquam prima , dicit Dominus exercituum ; O in loco isto dabo pacem , dicit Dominus exercituum. Non absimile quoque habetur Vaticinium apud Malach. cap. 3. V. I. Ecce uo , inquit Dominus, mitto Angelum meum , O praeparabit viam ante faciem meam. Et statim ad

104쪽

Templum suo Dominator , quem vos quaeritis, O Angelus Testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus Exercituum. Duo illa oracula , quae ideo coniungi voluimus , quia sese invicem mirifice illustrant, perspicuum adversus Judaeos suppeditant argumentum , quod nunc exponendum est. P Ropos ITIO T.

Ex Prophetiis Arari , Malachiae effraciteη

astruitur , tempora adventus Mesa jamdudum esse praeterita.

ΡRob. Illius adventus iam pridem praeteriere

tempora , qui iuxta Vaticinia Aggaei, &Malachiae, stante secundo Templo venire debuit , siquidem ab annis prope septingentis , supra mille Templum illud a Tito combustum , ct funditus eversum est . Atqui ex laudatis Aggaei , & Malachiae Vaticiniis Messias venire debuit secundo Templo stante. Ac istud quidem conficitur ex Vaticinio Aggaei . Is enim , a quo Aggaeus praedicit gloriam Τempli secundi esse orituram , prosed venit, si Aggaeo fides , hoc Templo stante ratqui gloriam Templi secundi a Messia esse orituram Aggaeus praedixit. Namque I. In APgaei Vaticinio de Templo secundo agi demonstrant tum circumstantiae temporis , quippe aedificabatur Templum secundum , cum illud APsaei Vaticinium editum est e tum series conte

xtus

105쪽

xtus , & scopus Vaticinii; scit cet mox dixerat Propheta v. q. Templum cuius extructioni Zorobabel instabat, tamquam non esset visum esse oculis eorum qui templi Salomonici gloriam conspeXerant; quocirca ad solandos Judaeos Vaticinium , de quo disserimus , continuo subiicitur: tum pronomen demonsteativum

imus , istam, isto , non alia de causa ibi multoties adhibitum , nisi ut illud quod tunc condebant Judaei Templum indicaretur. Ergo de Τemplo secundo agitur in Vaticinio Aggari. Atque id confitentur Judaei. II. Is a quo Aggaeus eiusmodi Templi gloriam vaticinatur orituram , ipse est Messias. Quatuor quippe caracteribus soli Messiae propriis ille designatur , de quo in hac Prophetia sermo est . Nimirum

I. qtio tempore is est venturus , magna rerum immutatio eventura praenuntiatur ab Aggaeo

his verbis: Adhuc mum modicum est, is ego commovebo ciuum , terram , O mare , O aridam , O movebo omnes gentes , Oniet Oc. a. D sideratus cunctis gentibus, seu, ut Hebraei habent, venient desiderium cunctarum gentiam, id est, ille qui maxime exoptandus est gentibus, O implebo domum istam

gloria eyc. 3. nomine pacis etiam indicatur rEt in loco isto dabo Pacem dicit Dominus exemcituum . 4. Ab eiusdem praesentia Templum secundum praedicitur sortiturum gloriam Templi Salomonis magnificentiae longe superiorem rmum est aurum, oe meum est argentum dicit Dominus exercituum ; idest, si vellem auro ,

106쪽

MYsTERII INCARNAT. 99 .& argento Templum illud exornare , id facile exequerer et sed alia ratione longe excellentiori illud decorare intendo , praesentia videliacet illius , qui pacem perfectam allaturus est e Magna erit gloria domus istius novissimae plusequam prima , dicit Dominus exercituum ; oe in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum . Atqui ibius Messias quatuor illis characteribus designari potuit. Enimvero nonne in tempora Messiae per se , & per Discipulos suos tot prodigia edituri , totque nationes Religioni suae addicturi, aptissime quadrat maxima illa rerum immutatio , gentiumque omnium commotio , quam Deus splendia dis verbis iam citatis describit: Commovebo caelum , O Terram , O Mare , O ridam , et movebo omnes Gentes P Certe quoties in Scripturis adhibetur Husinodi loquendi modus ,

ut Psalm. II. v. 8. Isaiae 24. V. I9. Jerem. 49. V. 2I. Ezech. 38. v. I9. Aggaei eiusdem 2. V. 22.

S alibi saepe, toties de prodigiis insignibus , ac nobilissimis verba fiunt. Pariter , nomine De-sderati cunctis Gentibus , quis alius significari potuit praeter Messiam aliis in locis Scriptura:

eadem nota insignitum , tantorumque bonoriam hominibus collatorum auctorem P Ad haec , an non etiam pacis nomen maxime convenit

Messiae, qui , S alibi appellatur Pax , de

Trinceps pacis , quique ut verae pacis largitor ubique exhibetur ρ Nec sane pacem secundo Templo eo loci promissam, interpretari queunt Rabbini temporaneam pacem Τemplo Zoroba-

107쪽

helico prae Salomonico concedendam . Nemo enim nescit Templum Zorobabelicum a Seleuco , ab Antiocho , a Pompeio violatum fui se , ac a Tito dirutum de solo aequatum ; dumque illud stetit, dissensiones diras inter Iudaeos exortas esse , & eorum Rempublicam gravis simis bellis fuisse exagitatam , quibus tandem penitus extincta est ; ergo . Denique , an ab alio quam a Messia Templum secundum valuit tantum decus consequi, ut Templi Salomonici gloriam superaret λ Etenim non modo Tem plum posterius longe minori quam prius magniscentia enituit, sed praeterea, ut ipsimet Ra bini tradunt, rebus sanctissimis , ac maximis ornamentis caruit, quibus Templum prius decorabatur , Urim, & Tummim videlicet , Ar- ea , & Tabulis foederis , Virga Aaron , igne caelesti, oleo Divinae unctionis, praesentia Divinitatis , & Spiritu prophetiae ; quae tanta profecto re nulla compensari , ac suppleri potuerunt, nisi Messias Τemplum secundum adierit . Quam ex his rebus Templum prius praeposteriori dignitatem consecutum est , hanc inaestimabilem R. Agarias appellat s atque earumdem habita ratione doctus R. Menasse h. pronuntiat Templum Salomonicum tanto excellentius fulta Lorobabelico , quanto Sol est Luna praestantior. Ergo ex Vaticinio Aggaei, Meiasiam stante secundo Templo venire debuisse ,

omnino conficitur.

Jam vero idem quoque ex Vaticinio M lachiae evincitur. Nam Dominator, quem Mala

108쪽

MYsTERII INCARNAT. IOIIachias ait a Iudaeis quaesitum , & Angelus , seu Legatus foederis ab iis exoptatus, ipse est procul dubio Messias, & Liberator illis promissius,& ab iisdem tantopere expetitus, ut agnoscunt

ipsi Judaei cum R. Maimonide in Hiichoth m iachim , seu Tract. de vilibus ι & R. David Κimchi in hunc Malachiae locum . Dominator . inquit Κimchius , ipse est Rex Messias, idemque Angelus foederis . Templum autem quod is Dominator , & Legatus praesignificatur ingres

surus, non aliud esse quam Zorobabelicum monstratur l. Quia eodem nomine donatur quo

Templum a Judaeis selebat designari. Scilicet Judaei consueverant Templum appellare Templum Domini. Atqui Malachias Templum de quo vaticinatur aequivalenti indigitat appellotione ; nempe illud vocat Templum Dominatoris quem Judaei qui erebant, id est Messiae, qui Dominus in sacris litteris non semel nuncupatur; ergo. 2. Quia Templo secundo extante , aut saltem dum illud absolvebatur , vaticin tus est Malachias; proclive igitur est, ut doeeiusmodiTemplo intelligatur eius Prophetia,uta pote intra tempus modicum adimplenda. 3. Quia Malachiae oraculum de Τemplo secundo explicari exigit affinitas , quae Vaticinium illud i ter , & Prophetiam Aggaei intercedit. inemadmodum qui gentes omnes commoturus, gemtibus desideratus , pacemque ipsis allaturus dicitur ab Aggaeo , idem ipse est ac Dominator ,& Legatus foederis a Judaeis expetitus, cuius

meminit Malachias; ita Templum de quo apud

109쪽

ror Da Ex IsTENTIA Malachiam agitur, censendum plane est quid

unum cum Domo Dei in Aggaei Vatic:nio me- Inorata . a. Quia vel de Templo secundo loquitur Malachias , vel de tertio quodam olim extruendo . Atqui tertium Templum , quod Rabbini quidam restaurandum fingunt , commentI tium est i spem enim illius non modo nullus Scripturae locus firmat, ut deinde ostendetur sed contra Daniel cap. 9. Templum a Tito

evertendum praedicens , eadem, ut iam notaVimus , Voce utitur, qua Moyses Sodomae ,

Gomorrhae dissipationem expressit; additque futurum , ut abolitis Sacrifieiis , Sc visa in loco sancto abominatione , de latio in consummationem , & finem perseveret . Aggaeus etiam in mox adducto Vaticinio satis aperte indicat Templum Zorobabelicum futurum et se ultimum , dum eius gloriam tam splendide exprimit , dum desiderabilem gentibus ad illud

Venturum esse , & pacem in eo concedendam docet, tuncque Caelum , & Terram , Mare, R Aridam, a Deo agitanda , ac Gentes omne Smovendas praenuntiat. Et vero , ut quid Templum tertium extrueretur cum iuxta Propheta

rum Oracula , ut postea dicetur, ritualia Legis Mosaicae , & Sacrificia abolita nunquam debeant in posterum obtinere ξ Hinc frustra tentarunt non semel Iudaei Templum suum denuo

suscitare , atque flammis e terra erumpentibus , aliisque prodigiis sub Juliano Apostata deterriti sunt, ne facta sibi ab illo Imperatore

in odium Christianae Fidei, Templi Jeroselymis

110쪽

MYsTERII INCARNAT. IOIextruendi facultate uterentur. Cuius rei testes sunt n'n solum SS. Patres qui tunc temporis vixere , sed etiam Ammianus Marcellinus scriptor Ethnicus, & coaetaneus . Ergo intelligendus Malachias de Templo secundo , proindeque &c. Solvuntur Objectiones ἀobiicies i. Etsi Templum secundum praesentia Messiae non fuisset illustratum, vicisset

tamen prioris gloriam I. Ratione durationis ;nam decennio amplius duravit quam rem pluma Solomone extructum ; 2. ratione celebritatis; si quidem Templum secundum exteris Nationibus magis innotuit, atque ab earum Regibuς Dario , Artaxerxe &cia donis 1plendidissimis exornatum est. 3. Ratione decoris , & magnificentiae , postquam scilicet ab Herode in majus auctum , & magnificatum fuit; ergo . Ita R. Salomon Iarchi , R.. Κimchi , R. Menalseli &c. Adde Josephum lib. is. Antiq.

cap. 1 alias I 4. num. 3. testari, maioribus sumptibus Templum ab Herode quam ab alio quovis fuisse exornatum. I. Nego antecedens praesertim quantum ad tertiam partem , quae praecipua est. Fatemur itaque Templum secundum non modo annis deincem , ut Iudaei putant, sed revera annis I 69. iuxta accuratiores calculos, diuturnitatem Templi prioris excessisse . Quod tamen levioris est momenti: ubi namque de aedificiorum ad se

SEARCH

MENU NAVIGATION