Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

invicem collatorum splepdore quaestio est , illa poti ssimum in se spectantur , S ad durationem

eorum majorem , minoremve parum attendi

solet, nisi quatenus ea maioris , aut minoris aedificiorum , quae vetustate pereunt, solidit iis indicium esse poteit: utrumque autem Templum vi & flammis , non vetuitate destructum est. Quamquam posterius etiam postquam ab Herode est instauratum , priori minus solidum

fuit , si Josepho fides, qui viginti cubitos , id

est pedes triginta ex eius altitudine , pressis nimia mole fundamentis, retrocessisse auctor est. Fatemur etiam donis eximiis a Dario Hystaspide, ab Artaxerxe Longimano , & ab aliis Gentilibus Templum Zorobabelicum locupletatum fuisse. Verum constat r. ipssi durante, Judaeos ab exteris gentibus fuisse oppressos, &vexatos; a. hoc ipsum Τemplum non semel

violatum fuisse , & spoliatum , quod priori

non contigerat; idem Templum , ut ipse Abravanel in Aggaeum observat, nullo pacto , etiam ubi ab Herode auctum est , accessisse ad magnificentiam Templi, quod Salomon Regum ditissimus, & sapienti ssimus immenso apparatu , stupendisque impensis, ac structura supra modum mirabili aedificaverat ; in quo nihil erat,

Scriptura teste III. Reg.6. v. 22. quod auro noueegeretur; cuiusque ibid. cap. . sumptuosissima , ac tota aurea erat suppellex. Vide etiam I. Paralip. et et. & II. Paralip. a. 3. & 4. & confer quae a Josepho referuntur de utroque Templo . Enim vero ex Josepho , cui concinunt lo-

112쪽

MYsTERII INCARNAT. ros sephus ben Gorion , Hegesippus , S. Hieronymus &c. habemus mille carros ad vehendos. lapides ab Herode comparatos, & decem peritissimorum opificum millia ad opus perficiendum electa , cuncta vero octo annis aedificata: qui apparatus quidem etsi immensus in se , a tamen si comparetur iis quae idem Iosephu .antiqὼ lib. 8. cap. a. & 3. de Templo Salomonico post Scripturas refert, nihil magni contianere videbitur . Nam I. Paralip.22. v. I David legitur auri talenta centum millia , in argenti mille millia talentorum , aes vero , ferrum cujus non erat pondus .... Ligna , in lapides ad universa impendia oec. ad Templum aedificandum praeparasse . Salomon autem III. Reg. s. v. I 3. I . Is . & I6. , &II. P ral. a. adhibuit operarios de omni Israel triginta millia virorum , mittebatque eos in Libanum ,

decem millia per menses lingulos vicissim oee.

insuper vero septuaginta millia eorum , qui one-'ra portabant, O octoginta millia latomorum in monte i absque praepositis , qui praeerant singulis operibus , numero trium millium Oe. Nee tamen Domum Dei ad culmen perduxit ante annum ab ejus fundatione septimum III. Reg. 6.

mod de Iosepho obiicitur , nullum nego tium facescit. Non ibi comparatur Templum Herodianum cum Salomonico , sed Herodes cum iis confertur qui antea ad Templi secundi

decorem adiumento fuerant. 2. Nego conseq.

I. Evidentissimum est quaecumque Templo se-β s cun

113쪽

cundo deerant, nempe Arcam foederis , Tabulas legis, Sc alia modo enumerata , nulla duratione , celebritate , & magnificentia compensari , & suppleri potuisse. Ergo . a. Series

horumce verborum, Meum est aurum, in meum est regentum .... Magna erit gloria Domus istius novissimae plusquam primae ..... in in loco isto dabo pacem , manifellum faciunt non de gloria caduca ab auro , & argento donisque gentium profecta Vaticinium explicandum , sed de gloria veriori, & praestantiori, quae e XOri- tura ei set a pace in templo illo danda , id est , a Messia pacis auctore ad Τemplum illud offerendo g. Non minus perspicuum est ex Vatici nil contextu eamdem Templi secundi gloriam , ut dictum est , ab adventu Desiderati cunctis lgentibus, seu Messiae repetendam , ac proinde l. Μessiae eiusdem in hocce Templo coram Domi no sistendi, maxime hic habendam esse ratio-i nem - Licet ergo potuerit, quod falsum est , t Templum posterius priori quantum ad f'am , . α magnificentiam aequiparari, nihilominus ex Vaticinio Aggaei evincitur , Messiam iamdui dum advenisse .i Instia Ub, habet Uulgata nostrae Veniet, Desideratus muctis gentibus , Hebraei legunt ri Venient desiderium cunctarum gentium, quae -ij j ta R. David Κimchi in hunc sensum explicanda sunt. Venient cunctae Gentes cum desidei rabilibus , id est cum donis supplendo nempe

Praepositionem ante vocem chem edatb , deside

114쪽

libus. Et certe dici nequit desiderium, seu demderabilia gentium Senire , bene vero gentes venire cum desiderabilibus ac donis; ergo . Nego antecedens, nempe hanc Κimchii expositionem adhibendam . Etenim male hic

supplet Κimchius praepositionem , quae in He braeo non legitur , ct qua emphasis illius loci& sublimitas penitus evanescit

Ad id quod adiicitur , dici non posse desiderium gentium venire, id fateor, si nomine desiderii significarentur opes , & munera gentium t at nihil in sacro contextu sensum hunc Rabbinorum recentiorum sapit Num autem

Messias bona summa populis allaturus, ipsisque ideo maxime desiderrbilis , Desiderium cunctarum gentium simpli citer nuncupari nequit δ aut potius, ubi Propheta magnifice exprimit, futurum ut aliquando veniat De erium cunctarum gentium, quidquamne aliud intelligere licet, praeter Messiam , qui in Scripturis ut populorum salus , & gentium expectatio semper exhibetur P Quod si de muneribus gentium , de auro , & argento ad Templum asse rendis , Aggaeum interpreteris, quomodo illa

expones , quae in Vaticinio praemittuntur : A buc unum modicum est, ego comm Pebo caelum, O terram , O mare , aridam, scy moquebo omnes Gentes p An commotio illa insignis, quae hac magniloquentia a Deo praesignificatur, ad munera quaedam ,. ad aliquod argenti, & auri pondus a Gentilibns offerenda referri Ec acco

115쪽

xo DE ExIsTENTIA verba, Et in loco isto dabo pacem , ut Aggaei

oraculum de muneribus Gentilium explicetur; Mec ejiismodi donis effici potuit , ut Templum Zorobabelicum gloriam Salomonici superaret ἔ

Instabis iterum . Ille non potuit appellari Desideratus cunctis gentibus , seu Desiderii gentium , quem Gentes ignorabant: atqui Gentes ignorabant Messiam ἔ ergo . Nego Maiorem; & dico Messiam potuisse dici desiderium Gentium , etsi illum explicite non cognoscerent gentes ; nam ad hoc satis est quod ipse futurus esset Gentium spes, di salua maxime desideranda. obiicies et. Ex circumstantiis , in quibus Aggaeus de gloria Templi secundi vaticinatus

est , patet eam in ubertate, ac copia bonorum esse collocandam ia Cum enim Judaei ob suam in construendo Templo negligentiam , agrorum sterilitatem essent experti, ut ex v. IS. perspicuum est, Propheta , ut eos simul exstimulaxet, ac solaretur , praedicit Caelum , Terramque commovenda , frugesque uberes Templo absoluto concedenda ; ergo. Nego antecedens . Nec ad fruges Terrae possunt aptari splendida haec Dei verba r hue unum modicum est , O ego commovebo calum Oe. movebo omnes Gentes: nee ubertaSI errae major fuit stante secundo Templo, quam fuerat primo existente ; ac tandem evidens est , ut diximus , sermonem in hoc Vaticinio de

Messia institui, Templique po*erioris , LO

116쪽

MYsTERII INCARNΛT. IDyparate ad Salomonicum , fere nullam fuisse gloriam , nisi Messiae ratio habeatur .

Obiicies 3. Nihil obstat, quominus Aggaeus explicetur de Edicto Regis Persarum , nempe Darii Histaspidis, quo pax data est Iudaeis , &facta Τempli aedificandi facultas; ergo .

Nego antecedens. Nunquam in Scripturis , uti jam observatiim est , Deus caelum , Terramque commoturus dicitur, nisi ubi de

stupendis, Sc maximis prodigiis sermo fit . Quid autem apparet prodigii in Decreto quo Darius Edictum a Cyro iam concessum confirmavit λ Praeterea, illud Decretum Darii ad Desideratum cunctis Gentibus nihil contingit , nec eo data est eximia illa pax juxta Vaticinium in Templo secundo concedenda , qua essici debebat , ut gloria huius Templi gloriam alterius

longe superaret; EGO . PRO Pos Ietro II. adductis . fggaei, Malachiae Vaticiniis continentur, in christo Domino evenere.

P Rob. Nam r. iuxta Vaticinium Aggaei,

tempore adventus Messiae Caelum , &Terra, Mare, & arida a Deo commovenda sunt, gentes & omnes agitandae . Atqui id in Cbri- 1lo effectum est . Ip1b enim nascente Sydus novum in Caelo apparuit Matth. a. v. a. Sc factas multitudo militiae calestis laudantium,eum, ο' dicentium sitoria in excelsis Deo O

117쪽

11 o Da ExisTENTIA Luc. 2. V. Iet. Dum baptizatus est a Joanne , Apertum est Calum , O descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum , 4vox de Caelo facita si Tu es Filius meus dii ctus Oc. Luc. g. v.2I. & 22. Similiter cum transfiguratus est , vox facta est de nube , diacens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. Luc.9. V. 3 s. &c. Ipse praedicante, seu per se seu per Apostolos , miracula summa terra , marique edita sunt. Ipse moriente , Sol miracu- lose Obtenebratus est , velum Templi scissum est , prarae scissae sunt, O monumenta aperta sunt, O multa Corpora Sanctorum, qui dormiis. rant, surrexerunt, Matth. 27. V. s. si.& sa. Ad haec , i pie resurrexit Matth. ult. & alibi , S Caelos ascendit Marc. 16. v I9. &c. ΤaΠdem Christus Nationum Religionem immutavit , earum Idola confregit , populosque omnes sibi devinxit. Ergo tempore Christi Caelum , &Terra , Mare , & arida , atque omnes Gentes a Deo commota sunt .

a. Juxta Aggaeum , & Malachiam Messias

Templum secundum ingressurus erat, atque ita ex Aggaeo futura erat magna gloria Domres

istius novissimae plusquam prima. Quod Christus quoque adimplevit, quippe in Templo praesentatus est coram Domino Luc. g. v. 22. , &in eadem aede docuit, Matth. 26. v. 3 s. Marc. I 2.

Vercss. &c. atque inibi innumera Miracula edidit.

g. Christus suit pax quae in Templo secundo juxta Aggaeum dari debuit; Si quidem ad Tem plum

118쪽

plum coram Domino se ut victimam sisti voluit praeludens sacrificio pleniori , quo Deus paci cavit per sangιιinem Crucis ejus , sive quae in Terris , sive qu.e in Caelis sunt , Colois. I.

Dices i. Christus non intravit in secundum Templum , quod a Zorobabele extructiim fuerat, sed in Herodianum . Narrat enim JO-lephus lib. I s. Antiq. cap. I I. aliiS I . num. 3. Templum ab Herode fuisse de integro reaedita catum , sublatis nempe Ceteribus fundamentis , edi jactis aliis; ergo ἀNego anteledens, & dico Templum ab Herode restauratum idem cum Zorobabelico iuxti omnium tunc existentium aestimationem habitum fui se . Rabbini in Thalmude , & in aliis operibus suis Herodianum Templum a Zorobabelico numquam distinguunt, semper suppo nunt , asseruntque Templum secundum fuisse dirutum a Romanis, atque ubi agunt de Templo quod a Messia aedificandum iungunt, illud non Templum quartum appellant, sed tertium. Nec sane his Josephus ditanal,quippe qui facile

explicetur de maximae tantam Templi, ac ejus fundamentorum partis instauratione , atque reaedificatione successive intra octo annos ab HerO- de Peracta p adeo ut Herodes Templum secundum non aequaverit Solo, ut novum extrueret , sed per partes illud reparaverit , iactisque novis fitndamentis,ei ampliorem ambitum dederit, ct in maiorem altitudinem illud erexerit , ac

tandem Templo universo circumdederis porticus

119쪽

ingentes, aliaque ornamenta adjecerit. Et veros Templum fuisset ab Herode ex integro dirutum , ut aliud eius loco aedificaretur , cessassee igitur Sacrificium perpetuum quod in solo Templo offerri poterat: num autem eiusmodi defectionem passi essent Iudaei 3 Num illius nullam

' Iosephus mentionem fecisset λ Ergo &c. Dices a. Non potuit praesentia sua Chri- .stus majorem Templo secundo gloriam consem re quam quae prioris fuit. Nam I. quis dixerit

majorem alicuius Templi gloriam inde potissimum repeti , quod in illud semel aut iterum . aliquis ingressus fuerit ρ a. In Templo priore

semper aderat praesens Dei responsa dantis majestas; at Jesus aliquoties tantum in Templum secundum introivit; ergo &c. Nego antecedens. Chrillus in Templo secundo docuit, miracula edidit, ut diximus , atque in eo stetit, ut mediator , ut victima , ut Pacem afferens, Deoque homines reconcilians; ergo. Pax illa firma, & constans haec rem ciliatio tempore Messiae , ac stante secundo

Templo futura significatur his Prophetiae Aggaei verbis: Et in loco isto dabo pacem. Atque id procul dubio intellexerat auctor Libri II

Machab. de templo secundo haec habens cap. s. .ao.r In Magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur. Inde patet responsio ad utramque antecedentis probationem .

120쪽

MYsTERII INCARNAT. IIS ARTICU Lus IV. De Prophetia Michaea de Aeo

Ra italis Messia. M Ichaeas c. s. praedicta imminente a Chaldaeis Iero lymorum vastatione , quo loco Messias nasciturus sit his praesignificat verbis v.2. & seqq. Et tu Bethleem Ephrata, parvulus es c supple locum in millibus 'uda rex te mihi egredietur qui sit Dominator in Israel, in egressus ejus ab initio a diebus aetern ratis . . . Et stabit , O pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui: Oconvertentur, quia nune magnificabitur usque ad terminos Terrae. Et erit iste pax. Omnes consentiunt in hoc Vaticinio nomine Bethleem designari oppidum Tribus J dae , appellatum quoque Ephrath seu Ephrata, duobus circiter milliariis ab Ierusalem distans . Iuxta quod Rachel sepulta fuerat, & ex quo

David erat oriundus, ab altero es iisdem nominis Bethleem oppido in Τribu Zabulon sito valde diversum . Hoc observato, sit

SEARCH

MENU NAVIGATION