Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

felluntur .

Etenim t. nihil infelicius interpretatione R. Mosis Alschech , qui postquam . versiculos praecedentes Regi Messiae applicuit , genuinam cuiuslibet iusti imaginem v.2.& seqq. capitis 3. efflagi , Moysemque nominatim v.9. exprimi arbitratur. Num igitur ista r Vulneratus est propter iniquitates nostras , attritus est propter sce-' lera nostra . . .e, liquore ejus sanati sumus ... oblatus est quia ipse voluit . . . Generationem ejus

quis enarrabit & alia eiusmodi , ad iustum quemlibet, & ad Moysen ipsum ulla ratione ac commodari queunt Ultro quidem fatemur 'ustum aliquem ibi designari, sed Iustum hunc praecellentem , qui simpliciter , & antonomastice Pustus, & Iustitia a Prophetis appellatur , id est , iplum Messiam . 2. Non magis feliciter R. Abravanel in seeunda sita huius loci expositione , idem caput interpretatus est de pio Rege Josia , qui in

Campis Megeddo pugnans adversusNechaonem Regem AEgypti , vulnus a sagittariis accepit , quo brevi consectus est , ut narratur IV. Regis 23. v 29. ct fusius II. Parat. 35'. v. EO. & seqq. EnimveroJosiae mortis causam imprudentia eius

attulit , non iniquitas Populi. luit 2 ias

reverti, ait Auctor Paral II. capit. laudato Ve sic. 22. . . . . nec acquievit sermonibus Rechao ex ore Deir Perum perrexit inconsulto , ut dimicaret in campo Mageddo , ibique a sagittariiss

132쪽

MYsTEMI INGARNAT. I 2sriis mortifero vulnere ictus est. Tunc fuga conatus est morti se subtrahere . Vulneratus a sagittariis , ait sacer contextus v. 23. dixit pueris suis : Educite me de praelio, quia oppido vulneratus sum. mi. . . . asportaverunt eum in

Ierusalem , mortuusque est circ. Itaque pius ille Rex nullo pacto dici potest propter scelus populi fui se .ulneratus , attritus , & a Deo percussus, atque ad delendas populi ixiquitates voluntarie in victimam oblatus . Non posuit pro peccato animam suam , non ductus est quasi ovis ad occisionem , non obmutuit, non reputatus es cum sceleratis , fortium spolia non tulit &c. g. Aperte etiam falsa est interpretatio quam plerique celeberrimi Iudaeorum recentiorum Doctores , Lipmanus , Salomon Iarchi , Abe Egra , Κimchius &c. tradiderunt . Hi vaticinium Isaiae de Populo Israelitico in praese

ii captivitate afficto exponendum censent, voluntque Iudaeos iis, quibus afficiuntur calamutatibus , Deo alioqui mundum deliriicturo pro peccatis Gentium 1atisfacere. Verum is de quo Isaias sermonem habet non est coetus hominum, sed persena singularis r si quidem V. p. appellatur vir dolorum ; de eo dicitur v. 8. Generationem ejus quis enarrabit de morte , & sepultura eius &c. verba facit Propheta ; quae Omnia profecto ad personam singularem , non ad coetum pertinent. Praeterea de illo ibi agitur , qui v. 9. iniquitatem non fecit, neque dolus fuit in ore ejus i sed hanc ab omni dolo , di in ubtate immunitatem , nec Isaias sane , nec alii

133쪽

Ia 6 Da ExIsTENTIA Prophetae populo Israelitico adscribunt, qui pe qui huiusce gentis obcaecationem , & perfidiam saepissime coarguunt; ipsique non diffitentur Rabbini apud suos etiam multa vitia obtinere ς ergo &c. Deinde num populus Israeliticus dici potest victima , & oblatio *ontanea pro peccatis Gentium 3 oblatus est , inquit Pr

Pheta v. 8. quia ipse Noluit, O non aperuit ossuum : sicut ovis ad occisionem ducetur Oc. An in praesenti captivitate voluntarie detinentur Iudaei λ nonne ex ipserum historia constat eos saepissime variis locis rebelasse, & toties quidem, quoties alicuius prosperi exitus sese obtulit occasio p Ad haec , pro Gentibus non orant

Iudaei; is autem de quo Isaias, pro transgrese foribus rogavit. Postremo illa vers 4. & seqq. Langsores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ... vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra ... livore ejus sanati sumus . . . Posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum . . . Iustificabit ipse justus seretus meus multos , et iniquitates eorum ipse portabit et ipse peccata multorum tulit i ista , inquam , significantne selum ieiunam hanc Iudaeorum pro gentium peccatis satisfactionem nullum iis salutis medium asserentem , quam comminiscuntur Rabbini p4. Illorum pariter reiicienda veterum Ra binorum expositio , qui duplicem distinxerunt Messiam , alterum obscurum , doloribus affligendum , & occidendum , alterum Victoriis,

ac imperio conspicuum . ini enim in adducto Isaiae

134쪽

MYSTERII INCARNAT. I 27 Isaiae Vaticinio vir dolorum pro peccatis nostris atterendus dicitur, ille idem characteribus seli Messiae gloriosb propriis ibid. exprimitur : Scilicet ca.sa. v. . sic de eo legitur :mam pulchri super montes pedes annuntiantis , et praedicantis falutem v. io. appellatur Salutare Dei nostri v. I praesignificatur exaltandus, et elevandus, et sublimis futurus valde v. I s. aος surus gentes multas , & reges in admirationem rapturus . Cap. fg. v. I a. dicitur imperium iis plurimos accepturus , R fortium divisurus sp lia; ergo &c. Confirmatur maxime istud argumentum concentu aliorum Vaticiniorum , in quibus dolores , opprobria , & occisio Messiae praedi .cuntur. Nempe Psal. 2I. omnes passiones Chriasti circumstantiae describuntur, & simul ipse

exhibetur gloria conspicuus, & gentes universas ad Dei cultum adducturus. Idem quoque Messias qui Daniel 9. dicitur occidendus , ibidem praenuntiatur peccata deleturus , austitiam sempiternam adducturus, visionem , & Pr phetiam completurus ,in Sanctum Sanctorum umgendus , pactum multis confirmaturus ; ergo .

Accedit hanc duplicis Messiae distincti

nem non nisi ad eludenda Christianorum ain menta esse excogitatam , & ab ea plerosque Rabbinos hodie recedere. s. Tandem non minoribus laborat vitiis Rab- Saadiae Gaonis sententia , iuxta quam Vaticinium de Ieremia intelligendum est; inanemque operam sumit Grotius, dum in commentario

135쪽

suo in Isaiam ad sacrum Prophetiae contextum enititur hanc aptare opinionem , quam ex Pa te sequitur, caeteroqui tamen sensu sublimiori, . saepe oe magis η ἀ xan ad verbum , Christum ibi significari oblervans. Enim Vero nonne a sone vir doctissimus v. . languores nostros ipse tulit σα significari vult Jeremiam non talia meis ritum mala tulisse , quae Iudaei erant meriti Supponit illa explicatio propter perpessos a Jeremia dolores, & eorum causa , populum calamitatibus , quas meruerat immunem fuisse ratqui tamen constat Judaeos ob iniquitates suas a Chaldaeis fuisse obsessbs, & partim interfectos , partim in captivitatem abductos , paucissimis relictis, iisque pauperrimis, & itidem Chaldaeorum servis I ergo . Istud pariter V. s. Vulneratus est propter iniquitates nostras σα male interpretatur Gr tius de peecato, quo Iudaei in Ieremiam desia vi erunt, perinde atque si esset dictum i Mute tractatus est nostro crimine . . . attritus est per nostram culpam . Namque praepositio Hebraica

ibi usurpata , idem sonat ac propter , ob , nec voce per reddi potest . Quod si illud Hebraeum

voeabulum duplicem haberet intellectum , ad eum , quem defendimus contextu Vaticinii evudenter determinaretur, & praesertim versu 6. Posuit Dominus in eo iniquitatem omnium n strum , & vers. Io. Si posuerit pro peccaso antimam suam ; denique Vers Iet. Ipse peccata multorum tulit. Hinc Grotius ipse lib. s. De Relig. christiana cap. I9. cossentiens sic veri

136쪽

MYsTERII INCARNAT. I 29rat. Ob nostra peccata vulneratus est, attritus ob nostra crimina .

Istud autem v. . Nyn aperuit os suum . . . quasi agnus . . . obmutescet, O non aperiet ossuum , qua ratione ad Ieremiam accomodabitur certe non modo non obmutuit Ieremias , sed contra in Phassurem , a quo in carcerem missus fuerat, mala maxima vaticinatus est,

ac coram Deo gemitibus sese dedit, dieique suo natali maledixit. Dandum quidem Grotio iracunde nihil esse locutum Prophetam i sed quid inde hunc non peccas fatemur et an

vero sequitur illum ad occisionem ductum, quasi agnum obmutuisse , et Os suum non aperuisse φ

Haec deinde v. 8. Generationem eius quis enarrabit quis sustinebit Grotium ita frigide interpretantem : Erit valde longaevus I Denique , ut alia plura omittam , is de quo apud Isaiam agitur, ad occisiouem ductus est v. . abscissus est de terra viventium v. 8.posuit pro peccato animam suam v. o. tradidit is

mortem Animam suam v. ia. Haec autem Jeremiae non competunt , quippe quem Iudaei neci non tradiderunt , sed tantum in carcerem , &in caenosum lacum detruserunt, unde post breve tempus ereptus est. Consultius igitur ac ve-

xius in citato L. s. cap. i9. De Relig. Christ. Grotius totam hanc Prophetiam seli Christo applicans recitatis Isaiae verbis sic habet ;potest nominari aut vgum , aut Prophetarum , in quem bac congruunt Smo sane.

137쪽

De celebri Iosephi Testimonio tarsun Vesum spectante. TEstimonium istud habetur Lib. i 8. Anti

quitatum , Cap. . quod ita vertit Sanctus Hieronymus in Catalogo Scriptorum Ecclesiasticorum et Eodem tempore fuit Iesus vir sapiens, si tamen .irum eum oportet dicere. Erat enim mirabilium patrator operum D tor eorum qui libenter vera suscipiunt. Plur mos quoque tam de 'udaeis , quam de Gentibus , fui habuit Sectatores , O credebatur esse Cis sus. Cum invidia nostrorum Principum Cruci eum Pilatus addixisset, nihilominus , qui eum primum dilexerant, perseveraSerunt . . pa Tuit enim eis tertia die vivens. Multa , Ohaee ct alia mirabilia earminibus Prophetarum de eo vaticinantibus ; usque hodie Christianorum. gens ab luc fortita non defecit . Quod quidem testimonium adulterinum , dc a priscis Christianis Historiae 'osephi assutum opunati sunt Osiander , Gifanius , Montacutius , capellus uterque , Cloppenburgius, Montillus, Tanaquillus Faber , aliique intemperantioris Criticae Auctores. Contra vero genuinum prinpugnant Galatinus , 'unius , Sixtus Seuensis , Nossevinus , Baronius Bellar minustes , CG bonus , Vserius, Petitus , Volsius uterque , Henricus Valesias , metira , aliique

Viri Eruditi .

138쪽

PROPOSITIO.

3r 'Praelarum illud de Chrso Iesu testimonium quod apud Iosephum legitur, geminus Iosephi foetus es. ΡRobatur primo ex constanti & perpetua huius testimonii lectione in Codicibus o nibus Iosephi tum manu scriptis , tum editis ἀDeinde ex operum 'osepia distractione , quo

tempore hunc locum assutum volunt, sub finem scilicet tertii Caeculi. Codices enim omnestiquitatum Iudaicarum penes Christianos non erant, ut eos interpolare possent, . ac istud testimonium pio dolo inserere. I ertio , IV bidiligentia in tradenda Historia sui temporis , &rebus memoria dignis, quae apud Judaeos comtingerant, referendis , non patitur de Iesu N gareno ipsum silui sis existimemus, cujus occasione maximi in Iudaea motus excitati , cuius nomen orbe toto celeberrimum , qui Christus appellatus est , de cuius aromine nova Christianorum Secta prodiit , S longe lateque per ejus Apostolos & Discipulos propagata est. Qtiario,

cum Ioannis Baptistae, & 'acobi fratris Iesu

meminerit, eosque laude dignos censuerit, i credibile est de Christo Iesu siluisse , cuius nomen longe clarius fuit. ininto , seriei orati nis , locus appositus mentionem faciendi de Iesu Nazareno, ubi de Pilato agit, styli similia

139쪽

stimonium intrusum & adulterinum non esse probant, sed Iosephi genuinum foetum . Sexto illud tamquam genuinum de legitimum laudant, ct iisdem verbis repraesentant Eusebius Lib. I.

Demonstrationis Evangelicae, pag. ia . & lib. I. Historiae Ecclesiasticae , Cap. i I. S. Hieronymus in Catalogo Scriptorum Ecclesiasticorum , in Iosepho , S. Isidorus Pelinota Li.4. h p. 22s. Sozomenus Lib. t. Cap. r. Cedrenus Histor.COm-Pend. pag. I96. 2 cephorus Callistus L . r. Cap.39. Smdas in Lexim , verbo .

Obiicitur, Veteres Patres qui Christianae Religionis veritatem adversus Judaeos propugnarunt , numquam hoc Iosephi testimonium protulisse , non in Dialogo cum Tryphone , non Tertullianum Libro adversus Imdaeos ς qui certe illud praetermissurr non videntur , utpote ad Caussae Christianae defensionem

validissimum , si tunc in 'osephi Codicibus extitisset L Accedit Photii silentium , qui cum Iosepbi summarium & censuram dederit Themate a 38. huius testimonii nullatenus meminit. P terea , 'Origenes lesiam a 'o Ubo pro Christo agnitum non fuisse diserte testatur , Tom. tr. in Matthaeum. ,, Et vero cinquit mirabile est, quod cum Jesum nostrum non ,, agnosceret eta Messiam , nihilominus taleis iustitiae testimonium Iacobo dederit. Et liba , , Contra Celsum: Idem quamvis Iesum parum in agnoscens pro Ch isto , dum quaerit caussamri Hieroselymorum Excidii , Templique dea, molitionis c eum debuisset dicere id aecidisse

140쪽

MYsTERII INCARNAT. 233,, propter eius Populi contra Jesum insidias, , , quia Christum a Prophetis promissum inte- , , remi issent ) quasi invitus haud procul a veritate discedens , ait haec contigisse Iudaeis in ,, ultionem Jacobi cognomento lusti , fratris, , Jesu qui dicitur Chrillus , quia iustissimum

hominem occiderant ,,. Idem Theodoretiualserit, nec injuria . Vaticinia enim Propheistarum Messiae praenuntia Iosepbus , sive adulatorie , sive ex animi sententia , Vespasiano a commodavit: cum tamen in hoc loco Jesus clarissimis verbis Messias esse dicatur. His eratcbriseus. Tertio , Testimonii huius Auctor hominem dici non vult Iesum. Deum igitur esse vult ; quod de Messia suo Judaei numquam crediderunt . Quarto, Iesum plurimos e Gentibus ad se pertraxitis dicit, cum ex Ethnicis unam tam tum alteramve mulierem ad suam Sectam Jesus Christus traduxerit. Quinto , absurduna est 'osephum , cuius in Ethnicorum superstitionem magis quam in Religionem Christianam inclinabat animus, s tentem inducere , Prophetas praedixisse casus, Reita, miracula , & Resurrectionem Christi Jesus Sexto, verisimile non videtur, 'osephum Secta Pharisaeum Jesum laudasse , qui Pharusaeos palam fuerat insectatus. Septimo , haec perlocha cum antecede libus δc consequentibus nainus cohiaret.

SEARCH

MENU NAVIGATION