장음표시 사용
141쪽
134 Da Ex IsTENTIA octavo, styli discrepantia testimonium
istud allatum probat. Respondetur ad primum , inficialis atqu- menti nullam aut exiguam esse vim . Vustinum Mar rem , Tertullianum , priscos alios P tres , Judaeorum pertinaciam Prophetarum Vaticiniis convincendam sibi proposuisse , testimonium yosephi recentioris Auctoris , cuius
non magnam apud Iudaeos auctoritatem esse noverant, praetermisitse , maxime cum exploratum haberent, illud probe intellectum nihil adversiis Iudaeos conficere , sed quae de Iesu Nagareno esset Christianorum opinio dumtaxat exponere. Photium quod spectat, non mirumi quod illius testi inonii non meminerit , nec illud in suis Excerptis retulerit, cum Iudaicarum Antiquitatum absolutissimam Epitomen dare non institutiset , cuius quatuordecim priores Libros praetermisit; & Themate a 38. selecta quaedam de Herode tantum excerpsit, ut ipse profitetur . Et haec quidem non ea fide descripsit , ut detrahere aliquid vel addere religio ipsi fuerit. In exemplum sit haec perlocha , quae apud diosephum non habetur: Hic est Herodes , Antipatri Idumaei , O Arabissae pris autem mmen ipsi fuit) fillas i sub quo Christus Deus noster pro salute nostri generis virgia
xeo titero editur: adversus quem furore actus Herodes , aberravis quidem a Domino , plar morum autem Infantium interfector fuit . Si γοs bi non sunt, quae hic a Photio commemorantur , cur sephi esse negemus , quicquid a praetermittitur Z Ad
142쪽
MYsTaRII INCARNAT . 13s Ad secundum respondetur , Origenem &Theodoretum recte aiseruisse , Iesum a 'osep pro Christo habitum non fuisse , quia in Christum non credidit, neque Christianus fuit. Cum enim de Iesu ait , Cisi ius bis erat , non id significat, illum esse revera Christum qui a Judaeis expectabatur, sed vulgata appellatione Christum nominari solitum a Judaeis , Christianis , Sc ipsis Ethnicis . Matth. I. I 6. De sua natus est Iesus, qui vocatur Christus . Sic Pilatus , Matth. 27. I . aa. Bem vultis dimi tam vobis Barabbam, an Iesum , qui dicitur
christus p Sic impii Satellites , Mati. 26. 68. Prophetiza nobis , Christe , quis est qui te percussis P Sic Summi Sacerdotes cum Scribis ,
Marc. I s. 32. Christus Rex Israel descendat nune de Cruee. ita Suetonius in Claudio Cap. as. Iudaeos impulsore Christo assidue tumultuantes υ-ma expulit . Et Tacitus Lib. 2s. Annalium , Cap.44. Auctor nominis ejus Christus, qui Tiberio imperitante per Procuratorem Pontium
Tilatum supplicio assectus erat. Ita & Plinius Epistola ad Trajanum , O Lampridius in Vita
Alexandri Severi. Hinc Eusebius Lib. i. Hiastoriae Ecclesiasticae , Cap. g. Incorporea autem
divinae virtutis , quae in ipso fuit, magn*mo luculentum indicium est , quod solus ipse ex
omnibus , qui umquam extiterunt ad hane diem, nunc quoque ab omnibus hominibus per univeris 'sum orbem ciristus vulgo appellatur; γ ab omnibus communi consensu oe testificatioκe hoc celebrat r cognomine a Gracis ac Barbaris prin
143쪽
dicatur. Cum ergo dixit Iosephus, ἰ-ἔm; υseppleri voluit , ἰλεγομnος, quod alibi conceptis verbis expresserat , scilicet Lib. 2o. Cap.8.Aδελγοὶ Ιη- --ποιῶ. Fratrem Iesu , qm dicitur Chri ius. Arque hunc Iosephi sensum esse docet S. Hieron. haec verba δ Xρκος ἔ-ς π ita reddens r Et credebatur esse Christus .
Ad tertium respondetur , Iudaeos Messiae suae divinitatem adscripsisse; nec tamen Iosephum existimasse Iesum esse verum Deum , Scut nec verum Μessiam . mod ergo ait, Si tamen illum fas est virum dicere , id oratorio more dixit, ut prodigiorum a Jesu patratorum admirabilitatem extia Ieret, & significaret i, tum tanta gessisse , ut Deo quam hominibus proprior videatur. Quem loquendi morem &profanis Scriptoribus familiarem , nec a Christianis omnino repudiatum pluribus exemplis ostendit doctissimus Praesiui Daniel melius Demonstrationis Evangelicae Propositione 9. Sinter alia ex Matthiae Corolai Pannoniae Regis Epitaphio, quod refert diovius. rvini brevis hac urna est, quem magma
Facta fuisse Deum , facta fuisse hominem.
Ad quartum respondeo, etsi una tantum altera Ie mulier ex Ethnicis Christo in terris . agenti nomen dederit, Gentes tamen integras Apostolorum praedicatione ad Christum conversas. 7of bum itaque ad suum tempus respexisse , quo Christianum nomen iam longe late.
que propagatum erat; & Chrita iure tribui gequod
144쪽
MYsTERII INCARNAT. I 37 quod Apostoli Christi virtute se facere praedi
Ad quintum respondeo, Iosephum ex propria sententia non loqui , sed ex publica fama, ct Discipulorum Christi, atque omnium Christianorum fide , cum ait: Illum Discipulis apparuisse tertia die redivivum i Multa haec in alia mirabilia carminibus Prophetarum de eo Saticinantibus: Quasi diceret , eos qui Jesum credebant esse Christum , credere etiam ipsum die tertia resurrexisse a mortuis , & Prophet rum de Messia praedictiones in illo exitum habuisse. Ad sextum respondeo , mirum non esse νqiiod 'osephus , Secta licet Pharisaeus tam magni fieε de Christo scripserit , cum Vespasianum capitalem Iudaicae Gentis hostem, aut Messiam esse crediderit, aut credere se finxerit. Et si Deus, qui hominum ingenia , & corda regit omnipotentissima potestate, Paulum Secta quoque Pharisaeum , & Christianae Religioni infensissimum Christi Praedicatorem , ct Apostolum effecit: quid mirum si a Iosepho in Iudaismo pertinaci praeclarum illud de Christo testim nium expresiit pAd septimum respondeo, Iosephum te
porum ordinem , non rerum attendere , & diversas , ac omnino disparatas narrationes rerum , quae iisdem temporibus gestae sunt, in unum caput congerere , nulla quaesita argumentorum commissura ; qui nobilissimorum Historicorum mos est, quamvis alius sit Oratorum
145쪽
Ds ExisTENTIAstylus. Quae autem eo in Capite narrat 'of phus , in quo praeesarum illud de Christo testimonium habetur, Pilati temporibus contigerunt . Unde non est, quod ea minus cohaerere Adversarii caussentur. Ad octavum respondeo. Stuli discrepantiam viros eximiε criticos , R eruditos nullam subodorari, inter alios Cafaubonum , Vserium, Volsios , Valerium , metium His itaque coniecturis non obstantibus, genuinum habeatur Iosephi testimonium de Christo Iesu Salvatore nostro, fine Legis , &Prophetarum , cui sempiterna laus, honor,
De variis aliis momentis , O indiciis, quibus Messiam venisse, eumque esse Iesum risum confirmasur. AD ductis huc usque adversus Iudaeos argumentis , alia adiicienda supersunt mo
Ex opis quibus olim Messias figuratus est, petitum. TΥpi Messiae sitnt veluti quoddam Prophetiarum genus , non verbis , sed rebus , persenisve, & actionibus expressum . Non im
146쪽
MYsTgRII INCARNAT. I 39ficiantur Iudaei multos eiul modi fuisse olim Messae Typos , & figuras , Isaacum videlicet Iolephum , Moysen , Davidem, Salomonem , Jeremiam, Agnum Paschalem &c. Christum porro inter & Typos illos tanta est in praecipuis
convenientia , ut inter figuram , & rem figuratam , inter umbram, & veritatem maior desiderari nequeat. Lege Huetium Proposit.9. cap. I o. singulos illos Typos erudite, more suo , recensentem , & post SS. Patres accurate explicantem e neque enim nobis licet varia huiusmodi admirandae consensionis capita sigillatim evolvere. Atqui quamvis argumentum ,
quod ex ejusmodi Typis eruitur , tanti non sit ponderis, quanti illud invictum quod ex Prophetis hactenus deductum est , eam tamen , quae in Christo Iesii cum tot insignibus Messia: Typis deprehenditur, admirabilem cohaerentiam nemo sane casui fortuito adscripserit. Multum ergo Messiae Typis firmatur, quod iam demonstratum est , nempe Messiam non amplius expectandum , sed iamdiu venisse , dc esse Christum Dominum.
Ex Prophetiarum Messa praenuntiarum cessatisne .
Ex quo Ioannes Baptista , qui Christo praei-
vit , ipsique testimonium perhibuit, neci ab Herode Antipa traditus est, nullus apud Judaeos
147쪽
daeos prodiit Propheta Messiae praenuntius. Hoc ipsum praenuntiaverat Christus Luc. I 6. v. I 6. his verbis r Propheta usque ad Ioannem. Iam vero quid causae esse potuit cur ab aevo Ioannis Babptistae, idest a plusquam septemdecim faeculis , Vaticinia Messiae praenuntia desierint, nisi quod ille iamdudum advenerit, in quo praedictum fuerat implendam esse visionem, O Pr
phetiam , hoc est , Messias , isque sit Christus Jesus
TaRTIUM MOMENTUM.christus tunc venit, eum Messias a Iudaeis expectabatur.
Q I illo aevo quo Christus natus est , Messaso venerit , fateantur Judaei necesse est , hunc alium esse non posse , quam Chri itum. Quis enim alter illius aevi homo Messiae titulo cum vel minima veri specie insigniri posset Atqui
praeter evidentia argumenta quibus supra stabilitum est, Christum eo tempore natum esse, quo Messias ex Prophetiis nasci debuit, istud insiu- per in Iudaeos urgemus , eorum videlicet mai res non dubitasse, quin Messias tunc adventurus esset. Atque id quidem evincituri. Ex testimonio Evangelistarum. Luc. 2. v. et s. & 26. de Simeone Sene haec leguntur iHomo iste justus , O timoratus expectans consolationem Israel O Spiritus Sanctus erat in eo, O responsum acceperat a Spiritu Sancto se visurum
148쪽
NYsmir IucARMAT. I Isurum se mortem , nisi prius iideret christum Domini. Ibid. v. 8. Anna Prophetissa inducitur loquens de illo Christo omnibus qui expectabant redemptionem drael. Et ex Joann. I . . I9.& seqq. colligitur Judaeos omnes , ubi Joannes Baptista prodire coepit , in hanc dubitationem fuisse adductos , an non is esset Me sitas , quem expectabant. Quapropter ut ibi habetur , mia ferunt Iudaei ab 'erosoldimis Sacerdotes , O Levitas ad eum , ut interrogarent eum et Tu quis es nempe , an esset Christus. Hinc , cum natus esset yesus in Bethleem 'udae, O Magi ab Oriente venissent Ierosobmam , ut eum inquirerent, adorarent, audiens Herodes Rex turbatus es, o omnis Hierosit ma cum illo , et congregans omnes Principes Sacerdotum , et Scribas populi sciscitabatur ab eis , ubi Christus nasceretur . . t ilii dixerunt ei: In Betbleem juda. Omitto Ioannem Baptiliam Matib. II. v. g. et Luc. . V.9. misisse duos e discipulis suis ad Iesium , ut interrogarent eum et Tu es qui Sentinus es, an alium expectamus pomitto & verba mulieris Samaritanae ad Iesum JOaΠΠ.4. V. 2 s. Scio quia Messias venit, qui dicitur Christust cum ergo venerit ille , nobis nuntiabit omnia . Testes itaque sunt Evangelistae pro certo tenuisse Iudaeos futurum ut illo aevo quo Christus venit , Messias esset ori
et. Idem Rabbinorum ipserum testimonio
comprobatur. Nam ex eorum libris clare emit Iluetius Propos. 9. cap.8. num. l. eam fuisse
149쪽
Doctorum paulo ante Christi tempora sorentium sententiam , tempora adventus Messiae tunc institisse. Testatur vero Iosephus lib. 6. De bello Iudaico cap. s. alias I 2. num. q. daeos spe , & opinione Messiae mox venturi imcitatos fuisse ad bellum illud in Romanos suscipiendum , quod ultima Ierosolymorum conflagratione conclusum est . Tandem Thalmud Ba. hylonicum in Gemara Tract. Sanhedrin cap. I I. se habeti Traditio Domus Elia r Sex mille nos durat mundus . Bis mille annis inanitas , et vastitas. Bis item mille annis Lex. Denique bis mille annis dies Christ. Quae, interprete Rab. Menasset, lib. a. De resurrectione , significat bis mille annis ante Abrahamum homines sine lege scripta vixisse; bis mille annos alios ab Abr mo ad Messiam interjacere ; ita ut elapsis a mundo condito quater mille annis , illustris , ae mirabilis dies exoriturus sit, quo Messias in has terras veniet. Ergo cum iuxta acceptam Judaeis Chroaologiam verIus annum mundi qua- termillesimum Christus natus sit , consequens est eum venisse eo tempore,quo Messias ex traditione Domus Eliae venire debuit. g. Suffragantur historici profani. A Iudaeis quippe procul dubio orta fuerat, quae side-iuilore Suetonio in Vespasiano cap. q. percr buerat Oriente toto Seras , O constans opinio , esse in fatis , ut eo tempore Iudaea profecti rerum potirentur . Eadem iterum tradit in Nerone
cap. o. His similia quoque scribit I acitus Libro s. Histor. Pluribus, inquit, persuasio ine-
150쪽
rat, antiquis Sacerdotum litteris contineri, eo ipso tempore , fore ut valesceret Oriens , 'pros Dique udaea rerum potirentur . Eodem refer
ri solet, tum quod in Tullio lib. a. De Divinat. legitur de rege , cui nisi parerent Romani, a salute exciderent, tum istud Virgilii Ecl ga 4. de Deo auxta Sybillinos versus nascituro r Clara Deum soboles, Magnum Iovis in
4. Adeo certum est versus Christi tempora opinatos esse Iudaeos Messiae adventum imminere , ut cum antea nemo sese Messiam perhi- huisset, tunc multi Psuedo-Messiae prodire cet perint , & ex illo tempore varii variis saeculis , eruperint. Herodes iuxta plurimos, ab Herodianis Me sitas est habitus. Josephus Theudae , S aliorum Pseud Prophetariam mentionem facit , a quibus ante excidium Urbis non semel deceptus est populus, ct in desertum abductus. Omnium porro falsorum Messiarum famosissimus fuit insignis ille impostor, qui nomen Bam Kolabae , id est, Filii stellae , sibi eo consilio imposuit , ut Stella Pacob a Balaamo
praevisa haberetur. Is iuvante celebri R. Aki-ha Sinagogae principe , quem sibi comitem , seu potius praecursorem elegerat, Messiam se esse Iudaeis persuasit, immenseque eorum in
Iudaea congregato exercitu , ad versus Adrianum Imperatorem anno Christi circiter I 29. ,
vel ut aliis placet ias. rebellare ausus est , sicque Romanis bellum difficile , gentique suaeno Fam stragem , horrendas calamitates intulit.
