장음표시 사용
311쪽
io A p p a M. A D D I ss Ε R T. praedicari etiam de his, de quibus praedicatur essentialiter nomen Deus. Dicimus enim quod Divina essentia est Deus. . quod essen-ria est Dei,sile Divina Verbum Di- Uinum , cum tamen Verbum sit Deus. Haec S. Doctor. Attamen, si ad exactioris dia lectices aniussim dictam propositionem expendamus , satius vide itur ea abstinendum , ne forte cum diceretur Christus homo Divinus , dotibus dumtaxat praecellentissimis oris natus intelligeretur , ut cum Plato homo DLvinus fui sis perhibetur. Caeterum caro, &anima Christi accurate dicuntur deificatae , namque id tantum significat, humanitatem Chrilli Deo Verbo esse hypostatice unitam . Regula In Nomina abstracta Naturae Divinae possunt de Perma Christi in sensiureali praedicari, non vero nomina abstracta Πatura: hutnanae . Sic v. g. dici potest personam Christi, seu Christum esse Divinitatem, omnipotentiam, veritatem dic. Non vero potest dici, Christum esse humanitatem, ve I humanitatis proprietates . Ratio est,quia Divinitas , omnia Diviaritatis attributa identia cantur realiter cum persona Christi , nempe Verbo Divino pcontra vero Natura humana, ct eius proprietates,etsi uniantur Verbo, ab ipso tamen rea liter distinguuntur. Regula V. Qitae competunt Natum Divinae , & Naturae humanae , de se in vi. cem non possunt in abstracto praedicari. Sic
312쪽
ε II ERisI NEsroitIAN. II diei non pote It: Natura Divina est natura humana, vel humanitas est aeternitas . Ratio est, quia ambae naturae unione hypoliatica non confunduntur, sed dictinctae manent, & in confusae . Regula VI. Nomina concreta , seu substantiva , seu adiectiva unius naturae non pos sunt de alia natura praedicari, aut de eius
partibus. Sic dici nequiti Disinitas est homo , bumanitas est Deus , Divinitas est na-
Ratio est, quia, cum Naturae distinguantur, necesse est , ut quae propria sunt uni, non possint de altera praedicari. Regula ultima. Nomina adiectiva , quihus unio hypostatica, seu assumptio Naturae humanae asseritur de Christo Deo, de Homine non possunt promiscue dici . Nimirum v. n. licet optime dicatur Deus incarnatus, Vel earo factus, non tamen dici potest homo
Ratio est, quia communicatio idiomatum supponit unionem hypostaticam,cuius est necessaria appendix , non proinde ad ea quae eiusmodi unionis tint, seu quae eam constituunt, se extendit.
313쪽
co unicatione Idiomatum in abstracto adversus Iuthera I . A Ttributa Divinitatis,nempe omnip tentiam , omniscientiam , ac prHertim omnipraesentiam humanitati Christi com-niunicatam fuisse , docet Lutherus in Libro seu sermone : Bod verba Christi: Hoc est Corpus meum: adhuc stentet quem anno Isa T. edidit, tum in Consessione de coena Domi ni , ubi vult Christi carnem tam longe extra creaturas esse collocandam , quam Deus ipse extra creaturas est: eoque progreditur , ut Zuinglianos vehementer reprehendat, quod Christi passiones soli humanitati attribuant , Mon etiam Deitati Dogma istud, Christi carnem vi unlanis hypostaticae esse ubique Praesentem .appellatum est Ubiquistius. Illud em commentus est Lutherus, vel potius a sacobo Fabro Stapulensi ad cap. I 4. Ioanne S ad I a. primae ad Cor. iam antea traditum, idcirco situm fecit,quia Christi Corporis p . sentiae realis in Eucharistia defendenda: ipsi idoneum visum est. Philippum Melanctonem discipulorumtaLui heri doctissimum , '& celeberrimum , doctrinani ubiquitatis detestatum fuisse constat . At eam amplexi sunt Joannes Brentius , qui hanc ita locupletavit ,
314쪽
d angus, Nisolaus Selnecce rus, Jacobus An-idreas Smidelinus , Martinus Κemnitius qui cautius ceteris loqui afficiat oec. Atque is error in Libro Concordiae, quem fere universi in Germania Lutherani receperunt, tamquam fidei dogma asseritur pag. s a. 731. , S TqS. edit. Is 8o. Duplex autem apua Lurhera nos Scr*tores deprehenditur ubiquitatis explicandet ratio ; nam alii, ut Brentius, Snaide linus Scisentiunt, omni praesentiae communicationem
factam humanitati Christi, ut re aliorum sta tem plurimorum Attributorum, ad essen. tiam unionis hypostaticae pertinere , seu hanc
unionem formaliter constituere r alii vero ut Kemnitius, hanc communicationem Q. lum docent esse unionis hypostaticae necessa rium consectarium, adeo ut, hac unione posita, consequens sit naturam humanam Chrissi vere esse omniscientem , omnipoten tem , di omnipraesentem. .
315쪽
communicatio idiomatum in abstracto, seu respectu 2 aturarum , nulla in Christo admittenda est, neque unio Θρο- statica postulat, ut C sti, corpus sit ubique praesens . ΡRobatur prima pars, nempe communicationem idiomatum in Chritiore
spectu naturarum admittendam non esse, ac
proinde dici non posse naturam humanam Christi esse immensam, esse omnipotentem sesse scientia infinita praeditam &c. Probatur , inquam , I. quia nec in Scripturis, nec in Conciliis , nec apud Sanctos Patres ullum reperire est ejusmodi Locutionum exemplum. II. quia si natura humana Chri iti v re , & re ipsa et set immensa, omnipotens, omniscia Sc. quocumque modo id explicetur, iam desineret habere humanitatis proinprietates , Diviniique Attributis constaret: atqui humanam Chrii H Naturam sui cum Verbo unione , humanitatis proprietatibus spoliatam fuissis , & Attributis Divinis constitutam , ipsa est, Eutychianorum h eresis in Concilio Chalcedonensi proscripta, ubi definitum est Incarnationem peractam esse a filva utriusque natura proprietate, O iutiuam Personam, atque subsistentiam concurrens e . Quod quidem Dogma fidei ex Scri.
316쪽
Da HnngsI NEsTORIAN.pturIs . N ex traditione probabimus in Dis sertatione de Haeresi Eutychiana .lII. Quia ab urdissimum est, Attributa Divinitatis vere , in conceptu suo formali communica. ri naturae creatae ct finitae, qualis est Christi humanitas. Quod enim finitum est, in severe, & formaliter Attributum, seu pro. prietatem infinitam non potest recipere . Deinde naturam humanam Chrilli a Divinis tale esse distinctam de fide est, & Lutherani profitentur. Si igitur naturae Christi humanae vere tribuatur omnipotentia Divina . N immensitas, iam duae erunt omnipotentiae Divinae, &duae immensitates in Christo, siquidem, repugoat unicum Attributum in duplici Natura, ut in sthiecto inhae. sionis simul existere . Atqui duas naturas
omnipotentes, immensis Sc. admittere ,
impium, & absurdum ; ergo &c. Denique Anima, & Corpus in homine personam
unicam constituunt: atqui tamen corpori non communicantur Animae Attributa , &proprietates, nec vice versa. Neque enim
Corpus dici potest intelligere, iudicare ,
dubitare, velle dcc. quae Animae propria i sunt; neque ex adversio quis dixerit Animam ambulare, sedere Sc. quae sunt propria Corporis; ergo ut Christi humanitas Divinitati uniatur in una Veii persona necesse non est illi humanitati Divina attributa adscribi. Aiunt Concordiae auctores, nec non Xe-
317쪽
r6 Apps M. AD DIssERT.mnitius, S alii proprietates divinas iuxta se non fieri proprietates humanitatis Christi, sed illi tantum eise communicatas pergra tiam, sicut principale agens virtutem suam
Sed haec male cohaerent. Nulla vera communicatio idiomatum inter instrumentum s& agens principale admitti potest. abis Scriptoris scientiatu, de eloquentiam attribuet calamo quo is Scriptor utitur documque igitur modo scientia, omnipotentia , immensitas , S alia Dei attributa humanae Christi naturae communicata dicantur, seu essentialiter, seu per gratiam tantum , necesse eii hanc communicationem realem esse, & veram, adeo ut humanae Christi natu rae vere huiusmodi attributa inhaereant; aliis dici non poterit quod volunt Lutherani nempe Christi humanitatem vere e ste omnia potentem, immensam dcc. neque ex ea communicatione colligi poterit, hanc Naturam humanam revera ubique existere . Probatur secunda pars, nempe unionem
hypostaticam non pollulare,ut Christi corpus ubique sit praesens. I. Ex Scripturis, ex quibus patet Christi corpus sive ante mortem , sive post mortem non fuisse ubique, sed contra, loco finito circlim scriptum . Matth. 28. v. 6. Jesum, qui crucifixus est, quaeritis r non est
hic. Joann. II. v. I S. Lazarus mortulis
est, in ginucio propter vos, ut credatis, quia
318쪽
Da H ERasI NEsTORIAN. ITquia non eram ibi. Ibid. v. 2I. Domine, ait Martha, si fuisses hic, frater meus non esisset mortuus et quibus alia innumera addi possunt, ubi exhibetur Christus iter faciens, ex uno loco in alium locum se conferens , modo in deserto &c. consistens. Addenda etiam telli monia, in quibus Christus dicitur natus, crucifixus, sepultus, descendisse ad inferos , resurrexisse , ascendisse in Caelum , inde cum gloria venturus. Enimvero natus intelligitur , cum e sinu Beatae Virginis exivit, cruci affxus,cum in ea pependit, sepultus, cum e cruce in tumulum corpus ejus translatum est , descendisse ad inferos cum eius Anima a corpore evulsa eo Permeavit, resurrexisse, cum e Sepulchro redivivus egressus est, ascendisse in Caelum,
cum illuc e Terris fuit sublatus , & e Caelo
Venturus, cum ad iudicandos homines inde descendet r ergo cum Christus, si secundum humanitatem ubique sit, locum non potuerit mutare , sequitur Sc. Respondent Lutherani haec omnia dicta esse de Christo, quia etsi locum revera non mutaret, tamen apparenter, & secundum formam visibilem mutare locum videbatur. Sed licet ne ad libitum cunfingere tot Scripturae Sacrae testimoniorum expositiones
metaphoricas, ubi quid simile ne minimum innuitur 'Il. ex Symbolis, quae Christum post Scripturas exhibent etiam natum, sepultum , ad Caelum
319쪽
' I 8 APPEN. AD DISSERT. Caelum sublatum &e.quae cum omnipraesentia corporis eius ubique , stare non possunt. IlI. ex SS. Patribus . Multa eorum Loca in hanc rem proferunt Bellarminus lib. I. de Christo cap. r4. Petavius lib. Io. de Incam. cap. 7. , & alii. Unum satis sit S. Augustini testimonium, quo caeterorum mens praeclare exhibetur. Secundum hanc formam naturam humanam inquit 187- aliis
s7. ad Dardanum num. Io. non est putandus
Christus ubique diffusus. Cavendum
enim est , ne ita Divinitatem astruamus hominis, ut veritatem eo oris auferamus. Non
est autem eonsequens, ut quod in Deo est, ita sit ubique ut Deus .... Aliter bomo ille in Deo quoniam aliter, O Deus ille in ho. mine proprio quodam O singulari modo . Una enim persona Deus O homo est, O utrumque est unus Christus Iesus, ubique per id quod Deus est , in caelo autem per id quod es
IV. ex triplici ratione Theologica . Prima est, ubiquitate destrui ipsium praesentiae realis dogma propter quod excogitata est. Namque si eatenus Christi Corpus est in Eucharillia , quatenus est ubique , ergo nulla speciali ratione est in Eucharistia,quam in ore alia qualibet; neque ex institutione sua in ordine ad praesentiam realem quidquam habet Eucharistia quod cuilibet rei at teri non competat. Immo repugnabit Christi corpus accipi, & manducari In Euchar,stias
320쪽
stia ; quia quod ubique eit, non potest ex
ore in stomachum transmitti. Dicent ne cum
Brentio in Eucharissiam Christum esse specialiter praesentem , propter specialem effineaciam , quam in hoc Sacramento exercet
Verum hae Responsione nihil speciale in s Eucharistia agnosceretur, nisi virtus quaedam, quod ipsum eii Sacramentariorum dogma a Lutheranis tanto studio reiectum . Secunda est , ubiquitatis dogmate Euty.chianismum invehi. Nam si humanae Chri- si naturae, ipsique eius corpori propter uni nem hypostaticam divina competat immemstas, adeo ut de ipse vere praedicari possit et
cum unum attributum singulare non possit esse commune duabus naturis, nece ise est duas Christi naturas in unam confundi, &commisceri. Praeterea cur immensitas h manae Chri ili naturae communicata vi unionis hypollaticae praedicabitur , nec non omnipotentia , & omni scientia , non vero aeter
nitas , & alia eiusmodi Attributa ' Numquid omnipotentia, Sc immensitas , 1ubiecti inhaesionis finitudine, ex limitatione minus excluduntur, quam aeternitas , & aliud quodlibet Divinum attributum p Denique, cum Attributa Divina absoluta inter se realiter identificentur , evidentissimum est unum non posse alicui naturae attribui , quia de reliqua eidem Naturae adscribantur. Tertia est, nullum afferri pol se a Lutheranis momentum seu ex Scripturis . seu ex
