장음표시 사용
331쪽
maniisse Theopasthitae contendebant . Econtra vero idem Felix II l. in dicta vi- stola 3. ad eundem Petrum Fullonem , quamvis graviter eum obiurget, eique in
crimen maximum merito vertat, quod unum
de Trinitare passum dicens, Trinitatem conis subilantialem in tres Deos dividat ex evidenti ratione , quam mox innuimus , quod qui Deum Filium in propria natura passum dicit , Divinam eius naturam nece star todistinguit a Divinitate impassi hili Patris,N Spiritus Sancti; attamen manifeste apparet , Summum hunc Pontificem , qui in eadem Epist. Filium appellare non dubitat unum individua Trinitatis , minime reiecisis hanc propositionem in se sumptam ,
scilicet, unus de Trinitate passus est, sed
Qtummodo eam damnasse , prout ab Haereticis obtrudebatur , ad errorem suum callide mentibus infundendum. Altera controversia , quae de hac propositione olim mota est, ipsesmet Catholicos divisit, crepit anno sI9. Conllantinopoli, auctoribus Monachis quibusdam Scythis, huiusce Sententicae, unus de Trinitate passus, professionem nimio studio urgentibus , Justino imperante, & Hormissi a Romano Pontifice . Tunc in regia Urbe versabantur Sedis Apostolicae Legati, quos pacis Ecclesiarum diuturno A caeli Schismate interruptae redintegrandae causa, Horminas ad Iustinum Principem Catholicum miserat. Ii conten
332쪽
DE HAERasI NEsTORIAN. 7 Itionem a Monachis Scythis excitatam compescere fruitra conati, de ea Hormisdam certiorem faciunt, quem etiam ut adirent Monachi, Romam profecti sunt. Hormisdas ex prudenti ceconomia quaellionem , ut modo probabimus, solemni iudicio dirimere noluit, ad eout adlaphoris liberae Catholico. rum disputationi relictis haec controversi
annumerata fuerit, donec anno s34. a
morte Hormisdae decimo, Joannes Il. hanc Justiniani Augusti professionem , nempe unum de Trinitate esse Christum , qui pro
nobis crucifixus est , auctoritate sua confir
. Secundum, quod hic observandum, &tenendum ducimus, istud eis, eos Scythas Monachos , qui tanto studio pro Sententia S. Procli. Constantinopoli primum , ac dein de Romae decertarunt, ab omni haereseos Nestorianismo oppositae , nempe ab Eutychiana pravitate fuisse prorsus immunes . Baronius ad annum sto. Binius in notis caEpist. Io. Hormis dae , Labbaeus in observationibus ad Epistolam eamdem , de alii co m. plures, Monachos Scythas Eutychiana saltem fuligine tinctos putant. Vasque sius vero in 3. S. Th. Disp. I s. cap. 3. Petavius Lib. I. De Incara. cap. a. Thomassinus Dissert. I 8. in Synodos num. Io. & lib. 3. De Incarn. cap. I 3. Christianus Lupus in Notis ad Epii . variorum Patrum t. a. p. qsδ. Du. ha melius lib. 2. De Iutarn. cap. 2. Diony-
333쪽
suis a Sancta Martha in vita Cassiodori Gallie e scripta, Norisius in Dissertatione de uno ex Trinitule passo , & in sologia Monachorum Scytharum &c. quam sequimur opinionem propugnant. Probatur autem quia, ut ait Petavius loco citato num. a. Bipr
fessynes Fidei ab illis Monae his Scythis
editas , ac catera eorumdem scripta, qua
extant , diligenter expenderit . nullum ibi deprehendet τestigium heresis illius . videlicet Eutychianae .. Quod quidem doctissimi Petavit iudicium nemo theologus norsapprobaverit, si accurate legat eiusmodi scripta , nempe Apologiam quam illi Monachi Legatis obtulerunt , R quae habetur tom.9. Bibl. PP. Lugd. p. s3K. Capitula quae ejus modi Apologiae adiunxerant ibid. pag. s37. Professionem fidei Maxentii horumce Monachorum doctissim i , quae iisdem fere u cibus concipitur, quibus definitio fidei Con. eilii Chalcedonensis et ibid. pag. sJq. ac denique reliqua huiusce Maxentii opera
in quibus vehementius aliquando studium , S alios huius generis naevos nonnunquam, deprehendes , nihil vero prorsus quod eum Eutychianae haereseos suspectum effciat. Tertium est,nec Legatos Hormisdae, ne isque Hormisdam ipsum, Monachorum Scytharum propositionem , ut haereticam da.
Et quidem Legati eam ut haereticam non proscripserunt. Tametsi eitim in suis a d.
334쪽
Da H ER2sI NasTORIAN. Hormisdam suggestionibus , illorum Monachorum intempestivam inquietitudinem maxime vituperant, fidem eorum suspectam habent, atque illorum propositionem inovam , & haeresibus , multisque malis in. Ecclesi i fovendis idoneam esse scribunt ,
attamen I. non suggerunt Hormisdae ut Monachorum propositione ni tamquam hereticam proscribat, sed tantum ut eam dogma ti Catholico contra Nestorianorum versiutias declarando non esse, necessariam doceat.
Sanum mihi videtur , O utile , O ad pacem
Ecclesiarim conveniens, inquit Dioscorus Diaconus in una e suis ad Hormisdam de
hoc negotio suggellionibus, nihil aliud responsum dari,nisii sis it sanctum Chalcedonense concilium, in quo , O aliae unodi eontinentur: Iasciunt Epistola Papa Leonis,
quas Onodus confirmavit. Novitatem in Ecclesia introducere nec Solumus, nec debe-imus. II. Qiiod a S. Pontifice respondendum arbitrabantur Legati, illud ipsum quod coram Imperatore, & Senatu de illa quaestione responderant. Modo boe dicimus, inmquiunt in suggestione ad Hormisdam cun .ctorum nominibus inscripta, ut nulla novitas a Sede .se postolica scribatur et quia O nos
ante Imperatorem , O ante senatum hae indicavimus, dicentes t Extra onodos quatuor, extra Epistolas Papae Leonis nee dicimus ,nec admittimus quidquid non contine
rur in praedictis Synodis, aut qaod non es
335쪽
3 APPEN. AD DIssERT.scriptum a Papa Leone non suscipimus ; quia si Coluerit Dominus noster qualemvis novita.
rem scribere, pejus erit istud initium vitium ' quam illud quod factum est per Eu chetem. Similia quoque iidem Legati ad
Monachos, corani se , & coram Episcopo Constantinopolitano, adversus Victorem Diaconum volentes, ut Concilio Chalceis. donensi, nec non S. Leonis, S S. Cyrilli dogmaticis Litteris adderetur de Trinitate , responderunt, tesse Dioscoro Diacono in alia sua suggestione ad Hormisdam i 4. Conc. pag. s I9Itaque Sententia , quam Monachi tanto aestu propugnabant, non visia est Legatis, ut haeretica damnanda ; nempe eos nainime latere poterat eiusmodi propositioni in se ssumptae significationem inesse Catholicam ;sed I. quia nova erat , idest, neque a Conciliis ,. neque a S. Leone conceptis verbis adhibita; II. quia insensum perversum a Petro Fullone , ct ab Anasta fio Imperatore fuerit usurpata; ideo volebant eam Synodorum definitionibus non adjici , immo maxime necessariam declarari, atque ejusmodi Synodos, ct Epistolas S. Leonis plenae dogmatis expositioni sulficere. Votis Legatorum suorum annuit Hormisdas . In sex Epistolis, quas de Monachorum Scytharum dissidio si ripsit, hanc propositionem, et nus de Trinitate passus est ;non mod o non condemnat, sed ne quidem
336쪽
Dε HAERgsI NEsTORIAN. conceptis verbis exprimit. In prima quae e it ad Juitinianum numero 66. solum rescribit, Monae hos illos Romae mansuros, donee Le. gatis suis reducibus inquirere possit,-r vera faciente causa inter eos fuerit commota discordia. Secundae eius Epitiolae quae est 67. idem est argumentum . In tertia, quae est To. ad Possessorem in Scythas Monachos Roma profugos vehomenter quidem invehitur, illos rixandi libidinis accusat,temeritatisque, novitatis superbiae, et contumaciae notas iis impingit. At nullam haere Ros accusatio nem in ipsos instruit, nullamque propositionis , Naus de Trinitate passus , expressam mentionem facit. In quarta quae est II. ad
Juliinianum, promissam sibi a Iustiniano
circa hoc negocium legationem a se expectari dicit. Interim , ut exesudat sensus perversos, qui propositioni famosae,quam stamen expresse non commemorata pote.
rant ab haereticis alligari, haec de Sancta Trinitate docet e Sancta Trinitas, Pater , Filius, Spiritus Sanctas unus est Deus ,
hanc Israel jussus adorare a cujus inseparabbiis,'indiscreta I santia non potest diu di, non potest sacrilaga distinctione separari,
servata tamen proprietate unicuique Per1ome. In quinta , quae eit 8. ad sustinum Augustum , constitutis a Concilio Chalcedonensi , et a S- Leone inhaerendum statuit, ut quamvis ab Imperatore rogatus, quae
337쪽
36 APPEN. AD DISSERT.causa nihil de ea pronunciandum putat. In sexta demum quae est 79. ad eumdem Justinum Augustum , Trinitatis , . et Incarnationis mysteria accurate exponit , divisionem in Trinitate , et passionem in Divinitate admittendam negat; sicque eos proscribit, pravos errores quos propositioni, Unus de Τrinitate passus , Theopaschitae pret postere
annexuerant. C erum de hac propositione idem silentium servare pergit. Ergo propositionem Monachorum Scytharum Hor- ni is das ut haereticam non damnavit. Id ipsum testimoniis Audiorum coaetane . rum maxime confirmatur. Maxentius iii
'sponsione ad Epistolam Hormis dae cunctis
notum esse assirmat, quod Monachis respon.
sum quaerentibus Romanus Episcopus dare omnibus distulerit. Ferrandus Diaconus in Epistola ad Severum scribit nihil ante Pontificatum Ioannis II. fuisse ab Ecclesia Romana in hac Causa desinitum . Denique Ana tholtus Ecclesiae Romanae Diaconus post Hormisdae mortem de hac propositione eumdem consulit Ferrandum Diaconum Cartha ginensem ; quod certo indicio eli, quaestio- .nem a Sede Apostolica nondum solemni judicio definitam fuisse. Itaque Hormis das S. P. ex una parte pro-spiciens Sententiam de uno ex spinitate passo , non fuisse antiquis Patribus usitatam , tum Latinis prorsus ignotam esse, eamdem que apud Graecos a Petro Fullone Pseudo
338쪽
i Patriarcha Antiocheno, et ab Anastasio: Imperatore sensu Eutychiano usurpatam ;ex alia vero parte sibi non dissimulans, hac propositione in se sumpta senium Catholi., cum referri , de caetero apud se merito statuens eam plenae declarationi fidei minime esse necessariam, prudenter oeconomia usus est , atque ab ejusmodi approbanda vel reprobanda Sententia caute abstinuit, iure veritus ne in iis, in quibus res Christiana versabatur circumstant iis, definitio quaestionis eiusmodi quoquo modo fieret, novarum dissentionum in Ecclesia oceasionem daret. Quartum ell, controversiam de uno ex
Trinitate passis meram fuisse inter Catholicos Iogomachiam , seu quaestionem de nomine. Quod probatur I, quia hoc ipsum annotarunt Iustinianus in tertia quam de eiusmodi argumento ad Hormisdam scripsit Epistola T. q. Conc. Lab. col. Is IT. Fer randus in Epistola ad Anatholium cap. 18.et in Epistola ad Severum cap. 9. nec non Facundus Hermianensis Lib. I. de tribus caripitulis. Probatur II- quia omnes Catholici quidquid in hoc negotio fide erat tenendum , aperte , S unanimiter profitebantur . Eleis nim aiebant universi, Secundam Sanctissimaei Trinitatis Persenam , seu Filium Dei Unil genitum pro nobis esse incarnatum , de se- ' cundum Carnem Cruci affixum , seu , quod' eodem recidit , Chrillum , qui pro nobis pastus
339쪽
38 AppEN. AD DISSERT.passus est, unam esse Trinitatis Personam . Cuncti in Christo duas admittebant naturas , Divinam, cundum quam eum praedicabant esse impassibilem , humanam , secundum quam eum esse pallam , & crucifixum credebant. Haec erat fides imprimis Legatorum Hormis dae , ut patet ex iam laudata
Dictestione secunda Dioscori Diaeoni ad Hormisdam , tum Hormisdae ipsius , qui in Epistola sua ad Justinum , quae est 79. hanc
diserte exponit, tum denique Monachorum Scytharum, ut videre est in eorum Apologia , de Capitulis , de in Maxentii lucubrationibus . oei 'itur unum de Trinitate passum nolebant dicere , vocem unum, accipiebant essentialiter , di absolute, id est , sine relatione ad Personas; undi inferebant hae loeutione vel divinitati , ac proinde toti Trinitati passionem adscribi, vel Sanctam,et individuam Trinitatem intres Deos dividi. Sane ex Epistolis T 7. et 79. Hor- missiae manifestissime colligitur hunc esseveritum Pontificem, ne propositio a que de agimus , eluiscus pravo , et haeretico sensu quo a Fullone propugnata fuerat, adhiberetur . Aliqui etiam , ut Trifolius v cem et nus pro uno Patre , aut uno Filio , aut uno Spiritu Sancto in laudata propositio. ne sumi posse contendebant, quasi ea unus Pater de Trinitate , aut unus de Trinitate Filius etc. passus significaretur. mapropter
inepte postulabant quis ex tribus Patribus,
340쪽
Da HAERr si NasTORIAN. 39 aut ex tribus Filiis etc. hac Sententia passius exprimeretur Jam vero qui inter Catholicos ex adverso unum Trinitatis esse passum profitebantur , ut Dionysius Exiguus , Ferrandus , Rullicus, ipsique Monachi Scythar, ii omnes S. Proclum Sententiae huius auctorem secuti, vocem unus accipiebant ut in ea propositione revera sumi debet , rationaliter scilicet, seu per naliter non pro uno Patre , aut uno Filio etc. ut ridicule Trifolius , sed generalius pro uno subsistente , seu una ε Trinitatis persenis , adeo ut sensus sit: Unus subsistens de Trinitate , seu una de Trinitate Persena carnem aliumpsit, et in Natura assumpta dolores passionis, et ipsam crucifixionem sustinuit. A que non aliam fuisse eiusmodi Catholicorum mentem ex eorum scriptis adhuc super. si itibus liquidissime constat. Ergo, licet Maxentius in responsione ad Epistolam Hormisdar, et alibi Adversarios suos non
sine magna tam eritate haereticos nuncupet,
quamvis Legatis Hormisdae suspecta visa fuerit Monachorum Scytharum fides , istorumque propositione haeresim Arianam procpinari senserit Titolius, attamen quod ad fidem attinet, et substantiam dogmatis, nullum hos inter et illos discrimen intercesse
His praenotatis, quaeritur utrum vera sit,
et Catholica hse propositio , Puus de Trin late passus est , nec non ista i Pnus de Triai
