Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

qo APPEN. AD DISSER Tistate Incarnatus est , seu, christus, Verbum est unus de Trinitate, quam Sententiam altera supponit. Respondeo : Has propositiones esse ve rissimas , et Catholicas . Hoc unum inter eas discrini en intercedit, quod ista: de Trinitate incarnatus est et vera sit etiam reduplicative , seu quatenus est unus de Trinitate; altera vero , quae ex ea deducitur . nempe unaes de Trinitate passus est, non sit vera nifi ratione humanitatis assumptae ,

in qua sola Christus passus et , & propter

communicationem idiomatum , quam iam. explicavimus.

Probatur Responsio I. ex Conciliis. Synodus V. generalis can. Io. sic habeti Siquis non confitetur Dominum Iesum Cbri- tum , qui crucifixus est carne, Deum esse Perum , oe Dominum gloria O unum sancta Trinitate, talis anatbema sit. Vid etiam can. 4. S s. Concit. Lateran . a Martino I. anno 649. contra Monothelitas celebratum can. a. sic statuit: Si quis . . . non confitetur proprie ,. edi secundum veritatem ipsam, linum sanctae oeconsubstantialis, venerandae Trinitatis Deum Verbum ἡ Caelo descendisse , O incarnatum ex Spiritu Sancto ex Maria semper Virgine, O hominem factum , crucifixum carne Oc. condemnatus sit. Patres Concilii VI. tum in definitione fidei t. 6. Conc. pag. Io9s. tum in. sern One

342쪽

tum etiam plerique Actione VIII. suffragia singuli proferentes, Christum unum de Tr,

nitate praedicant. Probatur II .auctoritate Summorum Pon.

Ioannes II. in istola ad Iustinianum Imuperatorem data Roniae VI H. Kal. Aprilis anni s3 .primus quaestionem definivit, confirmans quaecumque ad eum de fidei doctrina lustinianus scripserat in Literis , quas suae Epistolae inserit, inter quae illud erat imprimis , christum erucifixum , unum esse sanctae , O consubstantialis Trinitatis ; Et in Epistola 3. ad Senatores , Iustinianns Imperator filius noster, inquiis .... De his tribus quaestionibus orta certamina

fuisse significavit, utrum unus ex Trinitate rissus, oe Deus noster dici possis: hoe es

una de tribus Personis Sancta Trinitatis fancta Persona Oe. Probavimus in bis Catholicam Imperatoris fidem Oe. Unum enim ex Sancta Trinitate Christum esse, hoc est, unam de tribus Sanctae Trinitatis personis Sanctam

esse Personam sve subsistentiam, quam Graci dicunt .... evidentur ostendimus.

Eamdem Justiniani fidem de uno ex Trinitate pata approbavit etiam Agapetus Joannis secundi Successor, in Epiitola ad Justin. his verbis et Huic quisquis contradicere praesumpserit, a Catholica communione se noverit alienum . Dedit hanc Epistolam A/ g pe

343쪽

42 APPEN. AD DISSERT.gapetus die i8. Martii Constantinopoli , quo a Senatu Romano exoratus, belli ab Italia avertendi causa se contulerat. De an no vero quo exarata eli, scite observat doctissimus , & eminentissimus Norisius indissertatione r De uno ex Trinitate passo cap. Io. Pontisicem non nisi die a a. Februais

rii anni s36. Constantinopolim pervenisse , ac proinde eiusmodi Epistolam in edit. Binii, di Labbaei male legi datam Flavio Belifano V.C. est anno 63s. Legendum eum Codice Vaticanor Post consulatum Bel arii V. C. id est anno 3 36. Vigilius Papa in constituto quod eidem Iustiniano inscripsit, dato Constantinopolidie Is Maii anni sy3. hunc laudat, quod

orthodoxa professione unum de Sancta Trinitate Christum Deum , oe Dominam nostrum eonfitendum astruxerit. Tandem S. Agatho in Epistola ad Imperatorem Constantinum Pogonatum, quae Actione *. Concilii sexti recitata esti fidei quam Iustinianus Imperator suis edictis professus est , rectitudinem laudat . Is porro maxime inculcarat,unum de Trinitate esse Christum qui pro nobis crucifixus est . Probatur III. ex Sanctis.Patribus. Dissimulandum non est,propositionem de qua agi mus , licet quantum ad sensum in Scripturis , & in tota Traditione sepius exprimatur, iisdem tamen terminis , & vocibus non fuiste adhibitam ante quintum Saeculum

344쪽

Da HAERgsI NEsTORIAN. 43lum. Primus omnium sit S. Proclus fidei Ca tholicae adversus Nestorium strenuus defensor,qui Linterimendas, iuvat hic ex Lilin. rato Breviarii cap. io. repetere, Vestorianorum versutias qui duas in christo inducunt persouas, unum de Trinitate incarnatum posuit. Extat haec Epistola S. Proesi tum Graece , tum ex versione Dionysii Exigui, qui Hormis da Pontificatum gerente , Occa sone dissidii a Monae his Scythis excitati, hane Latine reddidit. Non modo autem unum de Trinitate incarnatum , sed etiam Christum pro nobis carne passum unum esSe ex Trinitate, tradidit S. Proclus in F pistola ad Joannem Antiochenum , cui tonitim suum ad Armenos approbandum miserat .

Cujus quidem Epistolae fragmenta leguntur apud Liberatum loco mox citato , apud Facundum Hermianensem lib. I. & Collatione s. Concilii generalis . Laudat e- nim in hanc rem Joannes Papa II. in Epi. stola 3. quae est ad Senatores , duo testim nia S. Procli, ut excerpta ex eius Epistola ad occidentales . Horumce vero textuum posteriorem , ut & alia plura Maxentius in Prosessione Fidei tom. 9. Bibl. PP. Lugd. p. sῖ s. tamquam ex Epistola Procli ad Armenos desumpta recitat, in qua tamen non reperiuntur. Censet Petavius lib. s. de In- earn. cap. 3. in Epistola Joannis Il. mendum irrepsitse , & legendum ad Orientales, quibus S. Proclum revera scripsisse ex S. Cy.

345쪽

44 A p p et N. AD D I s s E R T. rillo colligitur; Maxentium vero, quae In hac S. Proeli Epistola ad Orientales continebantur , prae inconsiderentia , ut e tomo ad Armenos excerpta, exhibuisse . Contra Norisius Maxentium interpretatur de refutatione capitulorum Theod. Mopsiue stent tapistolae ad Armenos adiecta. Quae refutatio periit quidem,sed extitisse colligitur tum ex fragmentis Epistolae ad Joan. Antioch.Collat. s. Synodi v. insertis, tum ex altera S. Procli ad eumdeni Epiίlola apud Facundum l.8.c. a. Testis porro est Liberatus loco mox citato, Epistolam S. Procli ad Armenos a Joanne Antioch. S ab Episcopis cum eo congreaatis approbatam fuisse, & subscriptam. Cyrillus Schytopolitanus scribit, S. Euthymium celebrem Mouachorum in Palaestina institutorem , qui anno q73. obiit, nec non b. Sabam Abbatem adversus Nestorianos praedicasse,unum de Trinitate esse Christum

Constat quoque tum ex Libello, quem Legatis Anastasii Papae Apocrisiarii Ecclesiae

Alexandrinae versus initia Imperatoris Ana. itasti obtulerunt, cum maxime ex supplicatione , seu deprecatione Clericorum , &Abbatum Dioecesium Antiochiae , Hierosolymorum , ct secundae Syriae ad Justinum

Imperatorem Anastasii Succetarem , con- 1lat, inquam, famosam Sancti Procli sententiam de Christo uno ex Trinitate . Fenuino , & Catholico sensu intellectam,

etiam quo tempore ea mutilata, ut deinde dice-

346쪽

DE HAERetsi NgsTORIAN. 4s dicemus, abutebantur Eutychiant,aCatholicis pluribus Orientis in professione Fidei contra

Nestorianos recitatam. Latinis quidem serius cognita,& usitata fuit eadem Sententia. Nec mirum, siquidem i. ad eorum notitiam non antea pervenit Epistola S. Procli ad Armenos, quam a Dionysio Exiguo temporibus Hormisdae S. P. Latinitate donaretur . a. Contra Nestorianos , quibus coercendis nata erat illa locutio, concertationes occidentalibus erant pauciores: Orientalibus vero Dequentissimae. Henoticum Zenonis datum anno 482. Procli sententiam his verbis conceptam continebat e Trinitas enim mansit Trinitas, O incarnato uno de Sancta Trinitate Deo Verbo. Illud autem edictum in Occidente reiectum est unanimicum Ecclesia Rumana consensu, a pluribus vero in Oriente receptum fuit. Facile e go intelligitur, quae fuerit causa,cur sententia de qua agimus , etsi plane Catholica, &quoadgem ipsam ab Occidentalibus adminsa , non statim quoad verba , ab iis recepta fuerit , quandoquidem nova iis videri de buit, re ea insuper abusi fuerant Eutychiani . Sed ex eo maxime elucescit veritas huiusce locutionis, quod eam esse Catholicam , Dionysius Exiguus in praefarione ad Epistolam S. Procli, Ferrandus Diaconus in Epistola ad Anatolium , ct alii praestantes Viri apud Latinos statim agnoverint δquodque poti aliquam ejus ventilationem, , de dis.

347쪽

46 AppEN. AD DISSERT.discussionem , anno a morte Hormisdae Papae,qui de ea nihil statuere voluerat, decimo , Joannes II. S. P. hanc lemniter approbandam duxerit, nemine reclamante praeter solos fere Monachos Acce metas,quos idem Pontifex propter Eutychianum err rem ab Ecclesiae communione expellendos censuit.

Probatur ultimo ratione Theologica 'Omnes Catholici semper fassi sunt, atque etiam dum inter ipsos de uno ex Τrinitate pata disputatum est,alte profitebantur quod ex Scripturis, S ex Traditione certissimum eii , Christum scilicet, qui pro nobis secundum humanitatem passus , & crucifixus est , esse Verbum ipsum , seu Filium Dei pro nostra lalute incarnatum,unam e peribnis Sanctissimae Trinitatis. Atqui hae propositi nes , unus de Trinitate incarnatus est, &pro nobis secundum earnem est passiis , hoc ipsum significant, non aliud quidquam . Enim vero planum est hanc esse eiusmodi propositionum significationem , modo vox in hac locutione , unus de Trinitate, accipienda sit personaliter , seu notionaliter , non vero essentialiter, & substantialiter ,

adeout sensus sit,una Trinitatis persona, non vero una Divinitas Trinitatis , vel unus e Trinitate Deus t atqui cum dicitur, unus e Trinitate, vox unus sumitur ,personaliter non essentiat iter, & sensus est , una Perm-na SS. Trinitatis , non una Divinitas , seu

348쪽

D a Haestet si NasTORIAN. 67 unus Deus Trinitatis. Nam I. illud Dei dictum Genec 3.3.aa. uuas ex nobiis , iuxta' genuinam. ec omnibus probatam interpretationem, idem sonat ae una persona ex

tribus S S. Trinitatis per nis. Atqui eadem plane vis est vocis unus , in hac locutione , unus de Trinitate , ae in ilia Dei de se loquentis sententia unus ex nobis ; ergo Sc. Hoc argumento utuntur Joann. II. in Epist. 3. ad Senatores , Facundus Hermianensis lib. I.&c. II. S. August. Enc biridii cap. 38. ait: unus trium, ut designaret unam S S. Trinitatis personam e atqui voces unus. de Trinitate idem manifeste exprimunt, ac istae unus quando agitur de Trinitate ;ergo &c. III. mandocumque vox unus si- . ne adiuncto Deus, aut alio aequivalenti, de Trinitate agendo pronuntiatur , numquam concipitur, essentiam , seu Naturam Divinam , quae cum suo concreto Deus identificatur, signifieare . Si velis unica voce unitatem substantiae, seu naturae tribus Per sonis communis designare, adhibe vocem

unum, ut di zit Christus t Ego, o Pater sumus ; non dicas unus, alias in Sabellianismi notam incurres. Pater enim ., Filius , di Spiritus Sanctus sunt unum, id est, una substantia , de Divinitas, seu unus DeuS,

at non sunt unus, seu unus subsistens, ut aiunt, seu uaa Persona. Hanc rationem premit Ferrandus Diaconus cap. s. Epi

stola ad Anatolium. III. Cum dicitur, unus de

349쪽

8 A p p x N. A D D I S 1 E R T. de Trinitate, nonne ipsa vi sermonis , &indole vox unus ad aliquem ex iis tribus quibus Sancta Trinitas constat, refertur Certe id confirmant omnes loquendi modi, quibus unus de pluribus numero designatur. Atque unus ex tribus,quibus Sancta Trinitas coni lituitur , idem plane est ac una Sanctae Trinitatis persena . Unde merito Joannes II. in Epistola' ad Senatores iam non semel laudata , unum de Sancta Trinitate Christum esse ita explicat: Hoc est unam de

tribus Sancte Trinitatis Personis Iauctam esse Personam, ergo&c.

. . . . . . . . . . . . . . . . .

. . . . . . . . si vi δ. . . . . . . in st. . . . . R. .

350쪽

Trifugio, idest invocationi , qua Deus

ter 'dicitur Sanctus in hunc modum , Sanctus Deus, Sanctus fortis , Sanctus immortalis , addi

possit, qui erucifixus est

pro nobis.

ΡRoclo Patriarcha Constantinopolitanam.

Sedem obtinente cin quam translatus e Cygicena fuerat, Maximiano mortuo, qui Neilotio hyretico damnato , ac deposito i u ce iserat maInus terrae motus, non in illa tantum urbe , sed per vicinas Regiones , adeoque maximam orientis , & occidentis partem, ingenti tum Urbium , hominumque strage , trim superstitum horrore , ac motu grassatus est. Constantinopolitani crebris aedium ruinis coacti Urbe cedere , extra hanc in Campo commorati sunt cum Imperatore Theodosio Iuniore , ac Patriarcha.ὶbi dum precibus , ac litaniis assidue propitium sibi numen facere student, forte vehementius solito succussa terra, & imminentis tum maxime publicae cladis terrore perculis sis omnibus, puer qusdam e media turba vi abreptus subita , & in aerem elatus , ut iam amplius non appareret, caeleste ibi carmen . quo Divinas laudes Angeli canebant, exau

SEARCH

MENU NAVIGATION