장음표시 사용
391쪽
,, rium probatae nobis fidei misi, qui vice mea ,, sancto conventui vestrae Fraternitatis inter- ,, sint, de communi nobiscum sententia , quae ,, Domino sint placitura, constituant. Hoc ,, est, ut primitus pestifero errore damnato , ,, etiam de ipsius, qui imprudenter erravit, is restitutione tractetur; si tamen doctrinam is veritatis amplectens , sensus haereticos , is quibus imperitia eius fuerat irretita , ple- ε, ne aperteque , propria voce , de subscri- ptione damnaverit.
De his etiam scribit in celebri Epistola ad Flavianum , quae in antiquis editionibus ordine decima est, in editione vero Quenellii 24. H Ad omnem Vero caussam inquit pie is ac fideliter exequendam , fratres nostros , ,, Julium Episcopum , & Renatum Presbyte. ,, rum Tituli S. Clementis , sed & filium meum Hilarium Diaconum vice nostra di- ,, reximus. Quibus Dulcitum Notarium no- ,, strum , cujus fides nobis est probata , so-
Julium Episcopum Puteolanum, non Iulianum Coensem ad Synodum Ephesinam secundam , ut Apostolicae legationis caput minsum esse , constat ex MSS. optimae notae codicibus Epistolae S. Leonis ad Flavianum , aliarumque Epistolarum , in quibus legatos a se missos nominat. Constat etiam ex Evagrio Iib I. cap. Io. ex Chronico Prosperi, ex Breviculo Historiae Eutychianistarum, quem
edidit P. Sirmondus , ex Nicephoro Callisto lib.
392쪽
lib. I . cap. 47. ex lib. de Romanis Pontificibus , ex Mariano Scoto&c. Id praeterea probat menellius , in notis ad Epistolam a 4. S. Leonis , duplici argumento. Primum ex eo petitur, quod Iulianus Coensis Episicopus interfuerit & subscripserit tam Concilio Constantinopolitano, in quo primum damnatus est Eutyches a Flaviano , quam Conventui Episcoporum, qui anno sequenti in eadem urbe tu illa Imperatoris habitus est: qui cum
sit habitus mense Aprili , vix sibi facile quis
persuadeat, eumdem Episcopum Roma missum ei se Iunio eiusdem anni , quo datae leguntur laudatae S. Leonis Epistolae .
Secundum argumentum ex eo petitur,quod
S. Leo scripserit ad Julianum Coensem in Oriente versantem Epiitolas II. & I9. siveas. & 3I. eodem die scriptas . ouo ct aliae in quibus legatos missos recenset. Immo in seriori eosdem nominatim; & inter eos su-lium Episcopum . Caput itaque illius legationis fuit Julius Puteolanus Episcopus . non Iulianus Coensis . Licet porro missus fuerit a S. Leone Iulius Puteolanus, qui legationem Apollolicam in Synodo obiret, non ipse tamen interfuit Synodo, nec legationem in ea obiit, sed Julianus Coensis i quod non levibus coniecturis asserit Quenellius, quia quoties de Legato Se dis Apol tolleae mentio habetur in Synodo Ephesina, Iulianus appellatur, etiam in Graeco textur quod argumento est de alio sermo-
393쪽
32 DE HAERESInem esse , quam de illo Roma missis , qui in Epistolarum S. Leonis Graeca Versione , P. I. Concilii Chalcedonensis, semper dicitum. Verisimile est igitur Julium vita
ctum esse , antequam Synodus inchoaretur , vel aliquo impedimento detentum ne Ephesum accederet ; Iulianum vero Coensem in ejus loeum subititutum esse , qui vices Romani Pontificis in Synodo gereret. Et certe Iulianum S. Leonis aliquo modo personam gessisse, colligitur ex Epistola 6 i. in qua eum exhortans ut , , contra falsitatis astutias persea ,, verantem diligentiam teneret; addis: Cum ,, ad hoc & tuus animus, & nostra auctoritas ,, suffragetur. Et postea et Ad quam rem nostros post diem venerabilem Paschae dirigem mus, qui tecum participato consilio , eari quae a BQbiI c22stituta ruerint, exequan-- tur. is Lege eruditas Quenellii Notas i co laudato.
Legati S. Leonis in obesini Latrocinii confessum nos sunt admus . INtromissos in Concilium constat s. Leonis
Legatos , sed ipsos consedisse Dioscoro inficiamur . Adfuere quidem ut Fidei, quae
deserenda non erat, prospicerenti Non con
sedete , ut Sedis Apostolicae consulerent dignitati. Id testatur Liberatus in Breviario,
394쪽
EUTYCHIANA. 33 cap. 12. ,, Et sedentibus inquit in Basili- ., ca Dei Genitricis Mariae illis Episcopis,
is Ecclesiae Romanae Legatis, vices haben- tes Papae Leonis, assidere non passi sunt, , , eo quod non fuerit data praesessio Sanctae in Sedi eorum . Insuper etiam , quod non ,, lecta merat ad Flavianum F pistola in Eu- ,, tychetis damnatione a Papa Leone scri- ,, pta , & occultata fuerat Epitiola eius, peris supra memoratos Legatos ad ipsam Syn is dum directa Sane nullum poterant occupare locum Ro. mani Legati, donec Litterae ad Syn Odum Ephesinam a Leone Papa directae , quibus eorum Legatio continebatur, recitatae essent,& in Acta relatae . Qtiare in ipso Synodi ingressu recitatis Litteris convocatoriis Impe. natoris, Hilarius Diaconus postulavit , ut Sancti Leonis Litterae ad Synodum per Legatos missae legerentur. Ac Dioscorus quidem interlocutus est, earumque lectionem se pro curaturum sollemni iuramento spoponditi sed non stetit promissis, elii sitque iteratam Legatorum petitionem 4 Qua de re gravitee
conquesti sunt Orientales Episcopi, & Aetius Archidiaconus in Concilio Chalced nensi Actione l. & Magistratus severissime expostulaverunt cum Dioscoro , & ceteris Coneilii Praesidibus, Iuvenali Hieroselymorum , vi Thalassio Caesareae Episcopo, eo quod Litterae illae relectae non essent. Quae
Dioscori lectionem illam prohibentis impu-
395쪽
dentia, inter praecipua crimina, ob quae damnatus f. it, recensita est a Paschasino Legato in Concilio Chalcedonensi. ri Super haec ,, vero tinquit neque Epistolam legi per- ,. misit Beatissimi Papae Leonis . scriptam ,, ad Sanctae memoriae Flavianum , di hoc
,, frequenter rogatus a portitoribus recitareri eam, S cum iuramento legendam pro- ,s mittens : qua non lecta , scandalum di lae- ,, sionem sanctae Dei Ecclesiae per totum si mundum pertulerunt . is Denique cur Legati S. Leonis in ipso statim Concilii Chalcedonensis exordio Dioscoro exprobrassent, a, quod , ,, Cum iudicandi perionam non ,, haberet, praesumpsit, & Synodum ausus,, est facere sine auctoritate Sedis Apostolia, cae , quod numquam factum est , nec fie-
,, ri licet λ is Falti enim istud obiecissent Dioscoro , si cum ipso Legati S. Leonis in Ephesina Synodo consedissent. Obiiciet aliquis haec verba Praedatoriae Synodi i Residentibus Dioscoro Alexandrino , O Iuliano Episcopo , vices agenre in tenente locum Sanctissimi, O Beatissimi Romana Ecclesia Episcopi Leonis r Consederunt igitur illa in Synodo S. Leonis Legati. Respondeo purum putumque mendacium his Synodi Pr atoriae verbis contineri. Unde cum relegerentur Actione l. Concilii Chalcedonensis, orientales Episcopi reel marunt, Sc mendacii Acta illa redarguerunt, his verbis i Ejectus est, natius suscepiι nomen
396쪽
men Leonis . Viden ut Leonem a Synodo in Legatis suis expulsum quaerunt Patres λ Tentavit quidem Dioscorus a Juliano suffragium extorquere; sed ipse per Florent um Lydoarum Episcopum Imterpretem suum respondit: Hae ratione volumus gesta relegi, ut prius i Papae legatur Epistola . Similiter Hilarius Diaconus S. R. E. Legatus respondit: niam O Sanctissimus Episcopus Minana Eeclesie , relectis sibi istis monimentis , quorum nune quaeritis lectionem , tra misit Episto tam , quam scripsit, eam legi iubete . Tum Eutyches, Legatos sibi suspectos esse con testatus est , quod a Flaviano , de domo , de convivio , laute excepti essent . ,, Directi,, inquit Religiosissimi viri a Sanistissio mo, & Deo amanti ssimo Leone Archie- ,, piscopo R. F. in Sanctam veliram Synodum , suspecti mihi facti sunt . Manse- ,, runt enim apud Religiosissimum Flavia- ,, num Episcopum , S pransi sunt apud eum, & munerati sunt, de omne obsequium eis,, praebuit . Postulo ergo Sanctitatem veri stram , si quid ab eis iniuste factum fuerit, , contra me , id praeiudicium mihi non ge- ,, nerare.,, Flis verbis vaferrimus Haeresiarcha ad Romanae Sedis Legatos rejiciendos grassatus est .
397쪽
I. XI. Sin Sioscoro praesidendi jus tributarat Imperator.
D Issicultatem movet Dioscori ipsius interlocutio Aetione I. Concilii Chalcedonensis . se Comperit vestra Clementia sim,. quit quia non mihi soli Sacratissimus no ,, sier Imperator commisit iudicium , sed &,, beatissimo Juvenali, & Sanctissimo Epi- ,, scopo Thalassio auctoritatem Sytadi dedit...
Quare in me solum illa extenduntur, quama, do auctoritas & ex aequo tribus data est , ., de iudicatis a nobis consensit universa Sy- ,, nodus λ,, His consona est appendix quae
Epiuolae Theodosii ad Dioscorum adiecta est, quae sic habet et Eodem tenore seriptum essetiam Iuvenali fleverendissimo Episcopo Hiero Obmorum. At licet haec probare videantur praesidendi auctoritatem Sacra Jussione his tribus Episco pis commissam , Dioscoro nempe , Juvenali, S Thalassio, vix tamen adduci possum ut existimem Imperatorem tot Praesides Concilii designasse, ex quorum multitudine comfusio oriri possiet. Duo sunt momenta quae id mihi persuadeant. Primum , quia Theodosius ad Dioscorum scribens de ipso quidem ait : ,, Alictoritatem & Primatum tuae prae- ., bemus Beatitudini. De aliis vero δ Scien.
398쪽
EUTYCHIANA. 37tes diligentius quod , & Reverendissimus,, Archiepiscopus Hieroselymorum Iuvena- Beatissimus Archiepiscopus Thalas-ri siusin omnis talis servens amator, S aemu ,, lator orthodoxae Fidei consentanei erunt
tuae Beatitudini radianti per Dei gratiam ,, honestate vitae , & Catholica Fide . Ex quibus patet, soli Dioscoro a Theodoco factam praesidendi potestatem Unde ad interlocutionem Dioscori dicendum ei , tribus ex aequo datam esse auctori. latena iudicandi, non praesidendi. Itaque
tres illi Episcopi velut Commissarii fuere ad cognitionem & iudicium caussae Eutychianae a Theodosio singulariter delegati, ita tamen ut praesideret Dioscorus.
Alterum momentum eruitur ex interlocitione Iudicum , di Senatus Actione I. Concilii Chalcedonensis. ., Videtur nobis inquiunt iuitum esse, si placuerit divinissi.
., mo S piissimo Domino notiro , eiden ,, poena: Dioscorum Reverendissimum Epi A lcopum Alexandrinum Iuvenalem Re.., verendissimum Episcopum Hierolblymo- ,. rum , & Thalassium Reverendiisimum ,, Episcopum Caesareae , de Eusebium Reve. rendissimum Episcopum Ancyrae , & Eu- ., stathium Reverendissimum Epitcopum
M Beryti , de Basilium Reverendissimum ., Episcopum Seleuciae Isauriae , qui tunc p ., testatem, & Principatum Synodi tenue runt, subjacere a S a Sancto Concilio se
399쪽
,, cundum Canones , ab Episcopali dignitatefieri alienos . Viden ut hi omnes potestatem , & Principatum Synodi tenuisse dicuntur λ Nec tamen omnes a Theodosio pari auctoritate donati sunt, cum eorum omnium non meminerit in 1 ua ad Dioscorum Epistola, sed trium dumtaxat priorum. Unde nec hi parem censendi sunt cum Dioscoro auctoritatem habui sis , licet ad eos eodem tenore scripserit, id est, eadem de cauisa , ut nimiis rum Concilio adessient cum suis Episcopis, &caussam Eutychianam iudicarent.
I. XII. Theodosius Magistratus mittit ad conellium ,
ae decernit ut Flavianus , Iulianus ,
ID probatur ex Commonitorio Theodosii ad Elpidium Comitem Sacri Consiitorii, quod Actione L Concilii Chalcedonensis
perlectum est. Incipit: Sancta quidem v- nodi . Hoc auctoritatem dat omnem tum Et pidio, tum Eulogio Tribuno , & Notario Praetoriano , ut tumultus prohibeant , ut auctores turbarum , si qui extiterint, carceri mancipent, ut omnia ordine discuti iubeantae decerni, ut intersint iudicio , & celerem curent ac circumspectam discussionem a Synodo fieri , ac tandem omnia ad ipsum re
400쪽
ferant. Insuper ut Fidei caulla ante aliud quidvis expendatur . vult praeterea Theodosius hoc Rescripto, exclusos a sussi agit imre Flavianum , &ceteros Anti ilites , quot quot Eutychetem Contiantinopoli damnarunt. Scribit denique, se nominatis Magistratibus , de civile , de militare auxilium de legalla, ut sua Mandata facilius executioni mandarent. Extat Epistola eam ob rem data ab Imperatore ad Proclum Asiae Proconsulem , Actione l. Concilii Chale edonensis quae incipiti Sanctae quidem Synodi. Extat ibidem Epistola Theodotii ad Synodum Ephesinam , quae incipiti Vellemus quidem .
Illa Flavianum notabat velut totius tumultus
auctorem ; Chrysaphii scilicet mendaciis deceptus .
I. XIII. De Gestis PMdatoria Θnodi.
Coepta est illa Synodus 4. Idus Augusti
anno Christi q49. Leonis Papa X. The dolii XLII. Valentiniani XXV. Adfuere CXXX . Episcopi. Locus Synodi fuit Basilica Sanctae Dei Genitricis Mariae. Flavianus suo loco sedere non eli permistus , sed quimio loco, post Episcopum scilicet Hierosolymorum Iuvenalem i qua de iniuria graviter conquesti sunt Orientales Episcopi Aetione I. Concilii Chalcedonensis. Flavianus, inquiunt .
