Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

si modo Legi Divinae obsequatur ; sicut Deus

Judaeis aeternam Terrae Chanaan possessionem S habitationem promiserat , neque tamen haec promissio exitum habuit , quia hypothetica erat , ea scilicet conditione adimplenda , si pietatem ac justitiam colerent, Deique Legem observarent. Quod cum non praeisterint, non mirum est quod promissionum divinarum se ctum non fuerint consecuti . Similiter, inquiunt, Deus Principatum usque ad Messiae tempora promiserat , non tamen absolute , sed sub conditione , si a Dei cultu & observantia Divinae Legis non deficeret. Quam quia non

implevit, ideo Iacobaei illius Vaticinii eventus

dilatus est. Respondetur, hanc expositionem iure Optimo reiici , cum nullo Scripturae Sacrae testimonio fulciatur . Nullum enim est Prophetarum Vaticinium , quod simili exceptione eludison posset. Certe Prophetiae hypotheticae vel eXpressam habent conditionem , cuius inte Ventu exitum habiturae sunt, vel ex aliis Scripturae Sacrae locis ea conditio diserte colligitur. At Iacobaeum Vaticinium neque conditionem uti m exprimit, neque quod conditionis alicuius interventu exitum habiturum esset, ullibi in Sacris Litteris significatur . Haec itaque Judaeorum expositio arbitraria de temeraria est. Praeterea , quemadmodum Prophetiae de Messiae adventu planae, simplices , & absblutae fuerunt ; se absoluta fuere Vaticinia , quae varias αjusdem Adventus circumstantias significabant,niis

42쪽

MusmrI INCARNAT. nimirum ex semine Araba , ex Tribu Iuda , ex Virgine Matre , in Bethlehem nasciturum . Sicut ergo huiusmodi Prophetiae simplices Scabsolutae fuerunt, non hypotheticae, sic etiam illa quae 'acobi verbis continetur , tempus ad

ventus Messiae per defectum Principatus Iudaia ei significans. PRO Pos Ixio II LIacobaeum oraculum: Non auferetur Sceptrum

de luda , & Dux de femore eius, donec veniat Qui mittendus est ; & Ipse erit Expectatio Gentium , non ad solam Tribum yuda , sed ad totam Gentem Iudaicam pertinet.

P Robatur invicto argumento ex Historia

Sacra petito. A Vacobi morientis edito Vaticinio ad Davidem usque plures extiterunt Iudaicae Gentis Duces ac Principes ex Iuda minime oriundi. Moses enim , & Iosue, qui post exitum ex AEgypto primo Populo Iudaico imperarunt, tribules Iuda non fuere , sed ille ex Tribu Levi, hic ex Tribu Ephraim ducebat originem. Inter Iudices, quorum secuta est dominatio , duo tantum fuere ex Tribu Iuda prognati , Olboniel , & Abesan . Judicum Principatum excepit Regium Imperium , quo rum primus ex Tribu Beniamini extitit . Rursum decem Tribus a MMamo Salomonis stio defecerunt, & Principum ex Tribu Iuda B 6 ex-

43쪽

excusso iugo , Ieroboamo ex Ephraimitica Tribu , aliisque Regibus neutiquam ex Tribu Iuda Ortis paruerunt. Tempore Captivitatis Babylonicae , Sceptrum a Tribu Iuda ablatum est in Vechonia & Sedecia . Post solutam Captivitatem Babylonicam , Aristocratiae formam assumpsit Judaeorum Respublica, & summa rerum Penes Sacerdotes fuit usque ad Natale Christi per quingentos & amplius annos . inae potestas per Assamonaeos in eo ordine adeo firmata est, ut tandem Aristobolus Pontifex Maximus

regimen illius Reipublicae in formam Regni mutaverit . Fuit penes Aristobuli posteros Regia Potestas ad Pomprium usque plena di solida . Umbram ct nomen Imperii ipsis reliquit Pompeius , re adempta , donec ab Herode Regnum Assamonaeis ereptum , S genus extinctum est .

Verba igitur illa Jacobati Vaticinii, n auferetur Sceptrum de Uuda , O Dux de femore ejus , donec veniat is mittendus est , ad Qtam Tribum Iuda non pertinent, sed ad totam Gen-wm referenda sunt.

Respondent nonnulli, Sceptrum a Tribu Iuda ablatum in Sedecia non fuisse , sed supremam potestatem in Zorobabele Tribus illius Principe , soluta Captivitate Babylonica fuisse

suscitatam , ut observat S. CFrillus Lib. 8. a versus Vulianum . Deinde ad Zorobabelis p seros transmissam , in hac eadem Tribu ad Christum usque per Alsamonaeos perseverasse qui licet ex Levitica Tribu prognati, maternum tamen genus ex Tribu Iuda ducebant.

44쪽

MYsTERII INCARNAT. 37 Coniunctam quippe fuisse per Matrimonia Tribum utramque , ut probant exempla Matronis,

qui filiam Aminadab , & yriadae Pontificis, qui filiam Ἱoranti Regis, uxores duxi ise leguntur Exodi a. Paralipomenon Cap. 22.

Hac ratione ex illa difficultate se expediunt Dranus , Tostatas, Dion us carib ianus , &- alii. Verum nec Regia potestas in Zorobabel efuit; nec Assamonaeos ex Τribu Iuda mate num genus duxisse probari potest. Id enim Myum aut alterum initi a Sacerdotibus cum Virginibus e Τribu Iuda matrimonii exemplum non demonstrat. Neque credibile est Pontifices Maximos e Τribu sua uxores numquam duxisse, sed ex aliena semper,&ex eadem,nempe Judae. Id cum nullo Scriptura: Sacrae, nullo Iudaicae Historiae testimonio nitatur , ceu merum sigmentum reiiciendum est . Secundo, Apostoli verbis id repugnat , diserte asserentis , Nullum umquam fuisse Sacerdotem ex Tribu Iuda, ex qua Iesus Christus natus est . Ad Hebraeos . 3. I 4. In quo enim haec dicuntur , de alia Tribu est, de qua nullus Altari praesto fuit. Manifestum est enim quod ex uda ortus sit Dominis noster , in qua Tribu nihil de Sacerdotibus Moyses locutus est . Nullius porro esset roboris aris gumentum Apostoli, si Sacerdotes inter tribules Iudae recenseri iure potuissent . Tertio, nulla maternae stirpis apud Judaeos habita ratio est , secundum Thalmudicum illud scitum : Fiamilia Matris non vocatur familia . Nullum ita-quet

45쪽

38 Da ExisTEMTisque ius ad Sceptrum Tribui Judae proprium,Leviticae Tribui ex praetensa illa assinitate accesesisset a

Longe magis improbabile videtur quod Genebrardus in Chronico , de Baronius in Apparatu , ulserere non dubitarunt , Assamonaeos paternum genus ad Iudam referre . Eam enim affertionem aperte excludunt tum Jaudatus

Apostoli locus; tum insignis ille Pomerorum I 6. 39. 4O. ubi legimus, Eleazarum Sace dotem , Deo jubente , impiorum Core , D tbanis , & Abironis thuribula aenea produxi siein laminas, de assi xisse Altari , ut haberent postea filii Israel quibus comonerentur ; ne quis ac incedat alienigena , O qui non est de femine Aaron , ad offerendum incensum Domino , ne patiatur sicut passus est Core , ερο omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen. Eamdem refellit illud Ieremiae oraculum de Iechonia,Cap. 22. 3o. Hac dicit Dominus e Scribe virum istum sterilem , virum qui in diebus suis non prosperabituri Nec enim erit de semine ejus vir ,

in sedeat super folium David , potestatem

eat ultra in 'uda. Caduco vero fundamen-.to nitebatur Baronius, hoc nimirum loco I. Macchabaeorum , v. 63. Et Viri 'uda magni cati sunt valde in conspectu omnis Israel: ino Maccliabaeos , Macchabaeorumque Patrem J dam significari consebat. Leeitur enim in Grae

id est . Et .ir Iudas , O fratres ejus glorificatismi valde in conspectu Omnis Israel. Idem ha bet

46쪽

MYsTERTI INCARNAT. 39bet Versio Syriaca r Ita Iuda , O fratres ejus magis laudati fuerunt apud omnes Israelitas . Sane Macchabaeos ex Τribu Levi , non ex Tribu Iuda prognatos, liquet ex Cap. 2. Lib. .

Macchabaeorum s. I. in. quo Maibatbias Macchabaeorum parens dicitur Filius Ioannnis , filii Simeonis , Sacerdos ex filiis Ioarib i cujus 1brs prima exiit in descriptione ilationum , quas Os dine obire debebant Aaronitides familiae, i. Paralipomenom 2 . I. F9. Exivit autem fors priama Ioarib , fecunda Iedei, &c. II e vices eorum secundum Ministeria sua, ut ingrediantur Domum Domini, O juxta ritum Dum sub manu. garon Patris eorum . Eodem Lib. i. Maccbabaeorum Capite s. s. se Phinee oriundum pra dicat Matthathias i Phinees, inquit, Pater noster zelando zelum Dei, accepit testamentum Sacerdotii aeterni. Fuit autem Phinees Elea-Σari filius Maronis nepos . Adde , Macch baeos non hereditario iure , sed electione P puli, Judaicae Reipublicae clavum tenuisse , ut

constat ex I. Macchabaeorum 9. 28. 29. 3O. Et

congregati sunt omnes amici Iuda , O dix runt 'onatha i Ex quo frater tuus Iudas defunctus est , viir similis ei non est , qui exeat contra inimicos nostros . Nunc itaque te hodie elegimus esse pro eo nobis in Principem, O Ducem ad bellandum bellum nostrum. Et Cap. I 4.4I. de Simone Macchabaeo dicitur: Iud , O Sacerdotes eorum ransenserunt eum esse Ducem suum, O Summum Sacerdotem in aeternum , donee furgat Propbe

ta fidelis . Ne vero Patrum suffragiis destituti

47쪽

U ExIsTENTIA videamur , S. Θrillo opponimus S. Ambrosium Lib. in Evangesium S. Luca diserte as serentem , Regnum Davidicum in Iechonia desiisse . Iechonia regnante , inquit , Iudaeam Babylonii vastaverunt , neque postea unquam de

semine ejus Regnum quisquam in Vudaea potuit obtinere. Postea enim populus de Captivitate d missus sub Sacerdotibus o Tetrarchis fuit. Respondent alii i Ex tribu Juda extitiise Principes ad Christi iisque tempora , quod Supremus Hebraeorum Senatus a Mose Dei iussiuinstitutus , P erorum II. quem S nedrium MagnIm vocabant, cui commissa erat Cabal a , Legisque interpretandae Munus summa cum auctoritate , totus Senatoribus Tribu Iuda progna- ltis constaret. Ita Paulus Burgensis in Cap.49. lGenesis , Galatinus Lib. . De Arcanis Catholiaca Veritatis , Ioannes Annius in Breviario Temporum Pseud Philonis sui , Ioames Luciadus lib. de Emendatisne Temporum o Ioannes

Mirandulanus.

At inanis ea Responsio est , nullaque solida probatione fulta. Nec enim Regia fuit Auctoritas, aut summa Potestas in rebus politicis penes Synedrium t Neque verisimile est , una ex Tribu Iuda selectos fuisse Senatores , quibus Consessus ille constabat: cum ea fuerit Judaici Populi consuetudo , ut quoties ad publi-

' cae rei negotia certus aliquis virorum prudentium & proborum numerus deligendus esset, ii ex omnibus Tribubus diligerentur ἔ & fu, auctore Iethro Socero suo, iudices ex toto i

48쪽

MYsTERII INcARNAT. 4Ι Israel, id est , ex omnibus Tribubus constituerit , Exodi i 8. as. Et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos Principes Populi, Tribunos , Centuriones, O min agenarios , O Decanos . Mi iudicabant plebem omni tempore. Et Deuteronomii 2.9. Dixique vo- his illo in tempore . . . Non valeo solus negotia mestra sustinere , O pondus ac jurgia. Date ex Φobis viros sapientes O gnaros, quorum conversatio sit probata in Tribubus vestris , ut ponam eos vobis Principes, Tunc respondistis mihi : Bona res est, quam vis facere. Tulique de Tribubus vestris viros sapientes O nobiles , constituti eos Principes , Tribunos es Cenim riones , O minquagenarios, ac Decanos , qui docerent vos singula . Praecepique eis , dicens r

udite illos , O quod justum est, judicate.

Nec verisimilior est eorum assertio , qui non totum quidem Senatum , sed Principem tamen Senatus, quem Caput Scbola Judaei vocabant, dicunt ex Tribu Iuda delectum fuisse . Nam

sim ma rerum penes illum Senatus Principem nusquam fuit, sed penes Reges ante captivit tem ; post reditum vero ex captivitate , penes Pontifices . Sequeretur ergo , in illa etiam hypothesi, Sceptrum de Iuda , & Ducem de

femore eius ablatum esse ante Christi tempora.

Deinde Principem illum Synedrii de Tribu Iuda semper delectum fuisse , Vel ex ea necessario deligendum , nec ipsi Rabbini consentiunt; miliaque huius rei probatio proferri potest . Respondent alii : Jacobaei oraculi hune

49쪽

1ensum esse . A fribu Juda non ante ablatum iri Sceptrum , formam nempe Reipublicae suis legibus utentis , seque ipsam regentis ac gube nantis , postquam lemel ad eam pervenerit , quam Messias exoriatur ; quo tempore solutum iri communitatem ac regimen Tribus Juda ; atque id rerum ipsarum uventum confirmare. Siquidem Tribubus decem in peregrinas ac dissitas regiones expulsis Sc dissipatis , sola Tribus Juda sedibus propriis , ac pristinis restituta , Jurisdictionem suam , imperium , civilis co poris formam servavit ad Christi usque Adventum . Responsionem suam ex eo confirmant,

quod vox Sbevetb , quam Vulgatus interpres vertit Sceptrum , alii virgam , interdum in S, cris Litteris Tribum seu familiam significet . ut Psal. s . 67. 68. Tribum Ephraim non elegit rSed elegit Tribum yuda. Ubi illi voci, Triabum , in Hebraeo Textu respondet, Sheveth . Eadem porro significatione vocem illam Hebraicam in Jacobaeo Oraculo esse positam ; ut sensus Prophetiae sit : auferetur Tribus Iuda , id eli, ad Messiam usque permanebit. Ita oleaster , & alii. Sed haec Responsio nullo negotio evertitur . Sceptrum enim , Iurisdictionem, Imperium , ad Messiam usque non servavit Tribus Juda, siquidem post Captivitatem Babylonicam

fuit penes Aisamonaeos, aliosque Sacerdotes , tribules Levi. Praeterea non minus steterunt

ad Messiam usque Beniamitica, & Levitica Tribus, quam Tribus Juda . Nil ergo singula

50쪽

MYsTERII INCARNAT. 43re & eximium Tribui Juda Jacobaeum oraculum praedixit se, quoad Regni perennitatem , fateri debent. Tertio , etsi Sceptri nomine Tribum significatam daremus , his tamen verbis rLt Dux de femore ejus , Τribum notari nemo dixerit, sed singularium quarumdam personarum successionem , quarum interitus gignendo reparatur , quod de tota Tribu dici non potest. Quarto , nulla Scripturae Sacrae Versio vocem

Sheveth hoc in loco 4 ribum reddidit, sed Sceptrum , Virgam , Imperium , Principatum ;& vocem de finore ejus, sive , ut Textus Hebraeus senat , de inter pedes ejus , Onhelos &Hieroilymitanus Paraphrastes verterunt , desiliis eorum : Jonathan , de femine ejus r inonomine Tribum neutiquam significari, sed singulares de Tribu vel Gente persenas , perspicuum est . Cum itaque Regia Potestate in Sede-eia & Vechonia extincta , ut praedixerat Ieremias cap. 22. 3o. nemo homo ex Tribu Juda in eam successerit post Babylonicam Captivit

tem , semper conficeretur contra huius expositionis Vindices, Sceptrum de Iuda fuisse ablatum longe ante Christi tempora. Respondent alii r Etsi ususfructus Sceptria Tribu Iuda sit aliquando ablatus , ipsam tamen proprietatem , ipsum ius ademptum non fuisse, illiusque aliquando per Messiam de se nasciturum recuperandi spem in ea superfuisse . Atqui ius ad Sceptrum , sive Sceptri proprietas , Sceptrum recte appellari potest & solet. Sic dicimus , Imperium tot annos penes RO-

SEARCH

MENU NAVIGATION