Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

44 Ex IsTENTIAmanos fuisse , quamvis plurimi ex aliis sati

nibus creati sint Imperatores; quia ius di proprietatem Imperii semper habuerunt, quamvis usumfructum in aliarum Gentium homines interdum transtulerint . Sic Poloniae Sceptrum penes Polonos semper fuisse dicimus, ex quo Reges habere coeperunt, quia ius & proprietatem Regni retinuerunt, quamvis interdum

Reges ex aliis Gentibus sibi delegerint. Sic post Babylonicam Captivitatem ius S proprietatem Sceptri mansit se penes Tribum Juda ,

quamvis usiusfructus ad Assamonaeos, aliosque Sacerdotes transmissus sit. Verum haec Responsio non minus nutat

quam superiores ; Jus enim ad Sceptrum Judaicum Tribui Iudae ablatum eit in Iechonia, Deo

ita decernente , non ususDuctus Sceptri dumtaxat; ut apud Ieremiam legitur, cap. 22. 3Ο.,, Haec dicit Dominus: Scribe virum istum, , sterilem , virum qui in diebus suis non pro- sperabitur; nec enim erit de semine eius,, vir , qui sedeat super Solium David , di Po- , , testatem habeat ultra in Iuda is . Praeterea , Tribus Iuda ita Sceptrum amisit, ut illius aliquando per Messiam ex se proditurum recuperandi spem nullam habuerit. Agitur enim hic de Regno terreno & temporali, quod Christus nee sibi vendicavit, nec Tribui Judae restituit; sed novum instituit, spirituale scilicet ac alte num , cuius in possessionem omnes Tribus &Nationes vocatae sunt. Regnum enim Christi

non fuit de hoc Mundo ; & ex Pechonia pro-

52쪽

MYsTEMI INCARNAT. 4s

gnatum esse Evangeliit e teliantur , de quo futurum praedixit Ieremias, ut nepotum ipsius nullus Judaicum Imperium teneat . Denique haec responsio totum infringit robur demonstrationis , quam ex hoc Jacobi morientis Oraculo Judae edito Christiani contra Judaeos conficiunt. Reponent enim , & pertinaciter contendent ,

tum usumfructum Sceptri, non ius , & proprietatem , Tribui Juda , ac Judaicae Gentiademptam , spemque illud recuperandi super-else , quia restituet illud aliquando tandem Melasias , quem expectant. Aliorum Responsionibus elisis , nostram propositionem Patrum testimonio , & auctoritate confirmamus , qui Jacobaeum oraculum ad totam Gentem Judaicam , sive ad omnes Tribus in commune , non ad solam Tribum Judare ferunt . Praeit ceteris S. Iustinus Martyr in Dialogo cum Tryphone Iudaeo , pag. 2TI.,s

Per ipsum etiam 'acobum Patriarcham inquit praedictum est , duos Christi futuros adventus ἔ eumque in priore perpessionibus subdiatum fore t atque ubi is venisset, in genere vestro neque Prophetam , neque R em futurum . Mox recensito Iacobi Oraculo , de quo agimus et Porro nunquam prius in Gcnte vestra desiisse neque Prophetam , neque Principem , ex quo Imperiam accepit, ne impudenter quidem let dicere audetis , vel probare potestis.

Herodem Ascalonitem , sub quo passus est Christis , allegantes , nihilominus dicitis , in il vere zoro fuisse Sacrorum Antisitem , adeo ut etiam

53쪽

etiam tum vobis licuerit juxta Legem Mosi os ferre oblationes , O legitima alia custodire e Tum autem Prophetas successione sua usque ad Myoannem extitisse . Gemadmodum tum quoque cum Bahlonem abductus est Populus vester , terra vastata ,-sacris vasis sublatis , non desiit esse ex vobis Propheta , qui Dominus , in Dux , O Princeps populi questri fuerit. Spiriatus enim qui erat in Prophetis , 'ges vobis uv-xit oe constituit. At post Vesu Christi nostri iugenere vestro manifestationem , O mortem , haudquaquam Propheta extitit, nec exstat. Sed

in sub sege proprio esse desiistis . Ad hae in

Terra vestra desolata est, tamquam custodia pomorum derelicta . God autem Verbum per Iacobum dixit , Et iple erit Expectatio Gemtium t figurate duos ejus denotavit adventus , futurum esse ut Gentes ei crederent significavit imod Iero tandem vobis cernere licet. Memoriae lapsis . -επατω pro εφ' τω θρονimi Sub quo natus it , quod omnino pollulat Historia , Sanctum Iustinum scripsisse , Viri eruditi ob

servarunt.

Sequitur S. Athanasius, Lib. de Incarnatione Verbi Dei. Praesente igitur Sancito Sanctorum inquit merito obsignata est O Visio , est Trophetia , venum Hierosol mitanum desiit. Tamdiu enim ungebantur apud eos Reges , donec ungeretur Sanctus Sanctorum . Et Moses quoque eodem vatis v num Iudaeorum circumscripsit , idque hujusmodi Vaticinis i Non deficiet Princeps ex Iuda , neque Dux de femori. bus

54쪽

M YsTERII INCARNAT. 47bus eius , donec venerint ea , quae reposita

sunt ei; & Ipse est expectatio Gentium . Unde O ipse Salvator clamat dicens ; Lex & Pr phetae usque ad Joannem prophetaverunt. Si igitur vel nunc nullus est apud γudaeos aut Rex, aut Propheta, aut Visio ; recte inficiantur ad- Cenisse Christum. Sin autem neque Rex , neque

ulla Prophetia superest , sed obsignata est in posterum o omnis Prophetia Cilitas O Templum capta , quorsiim ista impietas O tergiversatio , ut cum ista ipsa facta videant, o ctorem qui hae fecit Chrisum negent SIdem confirmatur ex Eusebio , cum Liabro 8. Demonstrationis Evangelicae, quem locum infra proferemus, tum lib. i. Historiae Ecclesiasticae , cap. 6. Per idem tempus inquit cum Herodes primus ex alienigenis Iudaice Gentis Regnum obtineret, completa esse videbatur Moysis praedictio , qua sic habet: Non deficiet Princeps ex Juda , neque Dux de femore eius , donec veniat cui repositum est . memetiam expectationem Gentium fore confirmat .

Gippe sine effectu semper pendebat praedictio , quamdiu sub domesticis Principibus 'udaeis et re licebat; qui quidem a Myse initio ducto ,

ad usque Augusti tempora permanserunt. Cujus Principatu primus ex alienigenis Herodes Regnum Iudaea a manis adeptus est ; cum , ut μa Iosepho quidem traditum est , paterno genere Idumaeus , Arias materno esset. Et insta r mrcano , in quem ultimum Sacerdotum progenies erat devoluta, a Parthis intercepto , primus

55쪽

ut dixi ex alienigenis Herodes a Senitu , O Augusto 'udaeae innum accepit. IIo tempore eum Christi eorporalis praesentia orbi illucesceret, expectata illa Gentium salus exitum sortita est ; O' Nationum vocatio , prout Prophetarum Oraculis praedictum fuerat, subsecuta . Ex quo etiam tempore eum Principes, O Duces ex Iuda , id est , ex 2udaeorum Gente defecissent , successio summi Sacerdotii quod per generis continuam seriem proximo cuique hactenus constantissime delatum fuerat , consequenter turbari coepta est. Item ex Sancto Ioanne chssostomo Ho- milia 6 . in Genesim i Postea inquit) O tempus quoque manifeste declarat, quo adventurus sit Christus juxta dispensationis rationem. Non deficiet, inquit , I inceps de Iuda , neque Dux de femore eius donec veniat, cui repositum est i & ipse erit Expectatio gentium . Tamdiu inquit J durabunt 'udaica , Princeps Iudaeorum , quoad ille venerit. Et ben dixit , q ad ille venerit, cui repositum est. aquasi dicat, Ille cui praeparatum est Regnum tpropterea Ipse est Expectatio Gentium.

Eodem modo hoc vaticinium intellexit S. Ambrosius Libro de Benedictionibus Patriarcharum , cap. . Et ideo donec Ille leniat, non deficiet Dux ex Iuda ; ut usque ad ejus ortum regalis fuccessionis fides incorrupta servetur . Tostea enim , ut docuimus Tractatu habito in Evangelium , per Herodem , adulterata successio praerogativam dignitatis amisit. Etenim quia

56쪽

MYsTERII INCARNAT. 4 Peram Regem negaverunt, falsos habere corporant. Ergo hoc quod dicit Patriarcha , ferv bitur in Iudicibus Cel Ruibus 7 udaeorum int meratae successonis hereditas ducta per Reges et Donec veniat cui repositum est e ut Ecclesiam Dei congreget ex conventu Rationum omnium, O Gentilium devotione Populorum , hoc est , ipsum manet, ipsi debitum reservatur , ipsi tanta gratiae praerogativa defertur . Ita etiam intellexisse videtur S. Ofugustinus lib. I 8. de Cloitate Dei cap. s s. ubi cum praemisisset, Judaeos , ex quo de Captivitate Baby loniae reversi sunt, non Reges , sed D ces vel Principes habuisse ex ordine Sacerdotali , donec Aristobolus, asiumpto diademate ,& Rex & Pontifex factus est ; subditi Deinde post paucos annos etiam Herodem alienigenam Regem habere meruerunt, quo regnante natus est Christus . Iam enim Venerat plenitudo temporis signimata Prophetico Spiritu per os P triarcba Iacob, ubi ait: Non deficiet Princeps ex Iuda , neque Dux de femoribus eius , donec veniat cui repositum est , & Ipse expectatio Gentium . Non ergo defuit 'udaeorum Princeps ex Vudaeis , usque ad istum Herodem , quem primum acceperunt alienigenam R em Tempus ergo jam erat, ut veniret Ille cui repo- , situm erat, quod novo promissum est Testamen to , ut ipse esset expeὐtatio Gentium . Ita Theodoretus inaestione i Io. in Genesina. Praenuntiat etiam c inquit tempus a viratus Illius t Non deficiet Princeps ex Iuda ,

57쪽

S Dux de femore ejus, donec veniat cui repostum est , R Ipse est Expectatio Gentium eme adventus Domini indicium est clarismum . Ium ut Prophetiae finis ostenderetur , defecerunt non tantum diudaeoram Reges , sed Principes Sacerdotum , . Prophetae. Si quidem cum Salvator noster ηasceretur , allophyli Reges imperabant ut aeternus declararetur , qui erat Gentium Expectatio , secundum promissionem ab omnium Deo Patriarchis factam . Qui Sceptrum de Juda usque ad Messiae ortum propterea non defecisse asserunt , quo Judaei usque ad Herodem Principes ex sua Gente habuerint , Iacob*um oraculum ad totam Gentem , non ad unam Tribum Juda reserunt: Sed Patres supra laudati Sceptrunt de Iuda usque ad Messiae ortum propterea non desecisse asserunt, quod Iudaei usque ad Herodem Principes ex sua gente , ex suo genere habuerint i Jacobetuum igitur Oraculum ad totam Gentem Iudaicam , non ad unam Tribum Juda referendum censent. Objiciunt contrariae sententaevindices, yacobum morti proximum convocatis filiis suis singulis viritim, speciatim , α distincte praedixin se , quae ipsis eorumque posteritati olim eve tura erant , Genesis 49. 28. Omnes hi in Tribubus Israel duodecim i Haec locutus est eis pater suus, benedixitque singulis Benedictionibus propriis. Porro si ad totam Gentem Judaicam ,

seu ad omnes Tribus in commune, non ad unam

Judae Tribum oraculum Iudae editum referatur , nulla Benedictio propria erit Tribui Juda

58쪽

MYsTERII INCARNAT. Sida a nulla ipsius singularis praerogativa aut

dignitas. Praeterear Ad eumdem reserenda est pars

illa Jacobari Vaticinii, ad quem praecedentia ,& sequentia verba referuntur ; cum nulla ratio

proferri possit cur prima , & postrema pars Prophetiae ad Tribum Iuda proprie spectet, media

vero ad duodecim Τribus , sive ad Gentem tmtam detorqueatur. Nemo vero dixerit vel coagitaverit , primam Prophetiae partem ad Triabum Juda proprie non pertinere : Iuda te laudabunt fratres tui, adorabunt te filii Patris tia. Catulus Leonis Iuda r .ad praedam , fili mi, ascendisti. Et sequentia , quae fertilitatem indicant regionis , quam insedit Tribus Iuda r Ligans ad vineam pullum suum , O ad vitem, o fili mi , asinam suam. Lavabit in vino stolam suam ,-in sanguine uvae pallium suum . Igitur& media illa pars Prophetiae r auferetur Sceptrum de Iuda ,-Dux de femore ejus; δε- nec veniat mi mittendus est O Ipse erit Expectatio Gentium qi ad unam Tribum suda proprie

pertinet . Respondetur e . Hanc Prophetiam ad Triabum Iuda proprie referri secundum priorem &posteriorem Oraculi partem: Ad secundum meis diam illam , Pon auferetur Sceptrum de Iuda, O Dux de femore eius; donec veniat mittemdus est , ad eamdem separatim , & proprie non Pertinere , neque ad eam reserri, sed quatenus cum aliis Tribubus coniuncta est , ac praestantia nihilominus singulari, ac dignitate , nominis-C a que

59쪽

que celebritate praecellens. Multiplex enim vero ratio filii cur ad Vudam haec etiam verba

eis dirigeret, illaque ipsi potius quam aliis

Τribubus accommodaret. Prima, quod Tribus esset Regno destinata, penes quam scilicet Iudaicum Imperium per annos amplius quingeritos futurum esset, idque sub Davide ,& Salomone florentissimum . Secunda , quod universus Populus Israeliticus a Tribu Iuda nomen accepturus esset poli Captivitatem Babylonicam . Tertia, quod eo ipso tempore quo, summa rerum futura erat penes AssamonaeOS , laliosve Sacerdotes , regio ipsa , qua contin batur Imperium , tota aut maxima ex parte adsertem Tribus Juda pertinere deberet , R sit diti futuri essent de Tribu Iuda. inarta , quod Tribus Iuda ceteris praellantia quadam , & excellentia singulari praeire semper deberet , cu ius excellentiae testimonia colligit Eusebius lib.8- Demonstrationis Evangelicae , Cap. . Ut cum 2 umerorum I p. g. S io. 34. in Castris ponendis ceteris antefertur e Cum cap. I 2. II. inordine offerentium reliquis anteit: Cum 'osue I s. I. in divisione Terrae Chanaan primam striem tulit : Cum mortuo Iosue in Bellis ad-Versus Chananaeos gerendis ducatum Belli,Deo

iubente , accepi tr Iudicum I. I. cum toto I dicum tempore singularem quamdam honoris praerogativam semper servavit: Unde & i.

ralipomenon z. Tribules Iudae inter Israelitas primo loco recensentur : inam Tribus Iuda praestantiam praenoscens Iacob, Puda nomen l ' toti

60쪽

AIrsrgRiI INCARNAT. s 3 toti Genti accommodavit , S partem Iudaici Populi nobilissimam pro toto Populo posuit; quemadmodum Ierusalem , & Sion pro Judaeis,

Samaria pro Regno decem Tribuum seu Israelis, Babylon pro Chaldaeis , Dequenter in S cris Litteris posita sunt. Quinta ratio , cur hoc Vaticinium Jacob ad Iudam direxerit, eit, quod natalium praerogativam prioribus Oraculi verbis Judae attribuisset: Iuda , te laudabunt fratres tui : Adorabunt te filii Patris tui . . . Haec scilicet praerogativa Robeno ablata ob scelus illud

commissum e Roben Primogenitus meus

Trior in donis , major in Imperio. 'fusus es sicut aqua , non crescas, qui ascendisti cubile Patris tui, est' maculassi stratum ejus t Bona αfacultates Primogenito destinatae in Iosephum translatae sunt. Quicquid vero honoris erat , & dignitatis attributum est da , ut constat

ex I. Paralipomenon Cap. s. 2. Porro Iudas ,

qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe

ejus Principes germinati sunt et Primogenita a tem reputata sunt Iosepb . Sexta , omniumque poti sit ma ratio , cur hanc de Messia Venturo , eiusque adventus tempore Prophetiam Iacob ad yudam direxerit, quamvis illa verba , Non auferetur Sceptrum de Dda , in Dux de sem re ejus, donec veniat fi mittendus est, ad totam Gentem, sive ad omnes Tribus in commune pertinere probe nosset, ea est ue quod ceterae Tribus , interventu Tribus Iuda id honoris , & beneficii habiturae essent, ut Christus ex sua Gente nasceretur; ex Tribu quippe Iuda proin

C a diluis

SEARCH

MENU NAVIGATION