Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

,, storius proprietatem attendendo naturarum,s, a personae excidit unione , di duos putavitri Chriiris, unum passibilem , alterum im- ,, passibilem esse . Et Eutyches unam inos, tuendo personam , a naturarum proprietate ,, descivit , & ipsam Divinitatem asseruit ,, Palilam , dcc. Probatur 7. ex Theodoreto lib. Haeretia earum Fabularum cap. I 3- ubi de Eutyche sic loquitur: Dicebat , Deum Verbum nihil hum

num ex Virgine sumpsisse : sed ipsum immutabiliter conversum , σ carnem factum, per Vidi ginem tantummodo traj'cisse , crucique affixam fuisse incireumferiptam Duigeniti Divinitatem. Et in Dialogo Inconfusus , Eranistes Eutychianorum caussam agens, ait et Ex duabus naturis dico Christum , duas Sero non dico . Et cum interrogasset Orthodoxus r Nempe tu natura utriusque propria non fateris L Respondet Erant stes e Post unionem haudquaquam . Et cum dixisset Orthodoxus r Doce nos quomodo unam post unionem dieas naturam et a

quod una ex ambabus facta sit λ An quod altera delata , altera remanseris p Respondet Era-nistes t Ego dico mansisse Divinitatem , ab hae vero absorptam esse humanitatem. Et statim id explicat exemplo maris r Pt mare mellis guttam si accipiat , inquit, statim enim gutta illa evanescit, aqua maris permixta . Probatur 8. ex Liberato, in Breviario Caunsae Nestorianae & Eutychianae, c. II. Eu ches inquit, urgente Satana, praedirabat Dominum

452쪽

FUTYCRIANA. 9 num nostrum Iesum Christum consubstantialem nobis non esse se eundum carnem , sed de calocorpus habuisse: rursusque varians dicebat; Ante adunationem duas in Christo fuisse naturas , post adunationem vero unam factam obiicies , Eutychem asseruit se unam carnis & Verbi in Chri ito esse naturam , & hanc carnem non de B. Virgine sumptam, sed de caelo advectam. At non potuisse dicere unam carnis Verbique naturam , nisi caro in Christo mansisset: Agnovit itaque Eutychesin Christo naturam carnis. 3Probatur maior ex Vigilio Tapsensi lib. I. Boniam , inquit , Eubcbiana haeresis in id impietatis prolapsa est errore, ut non solum

Verbi earnis unam eredat esse naturam ἔ .erum etiam hane eamdem earuem non de sacro

Maria Virginis eo ore assumptam , sed de eaelo dicat, juxta infandum Valentini oe Madirionis errorem fuisse deductam ; ita pertinaciter asserens Verbum carnem factum , ut per Virginem , ae si aqua per fistulam transiisse .ideatur e nou tamen ut de Virgine aliquid quod nostri sit generis , assumpsisse credatur et optimum duxi etiam hanc impietatis partem, veritatis assertione destruere.

Respondeo, Eutychem unam carnis Verisbique naturam dixisse , non compositione, quasi carnis integra substantia maneret, 1 ed conversione, vel commixtione . Unde carnis quidem naturam integram agnovit ante unitionem , non vero post unitionem. Id ha-

453쪽

solati sumus , unde erroris vestri ritulus originem trabat, O quo discursum faciat , tan- dem reperimus Euoc bianam amari mam ba. resim ex Apollinaris amarissimo fonte derivatam , usque ad coenulentam Arit voraginem turbidis ferri mentibus ; quibus in tantum per. fidiae copula jungitur , ut omnia ad Divinitatis copulam referat, quae Christus secundum di. Densationem carnis aut locutus est , aut peregit et dum unam tantummodo Divinitatis con. tendunt esse naturam . Et post haec. Vatque-gius Vigilium figmento suo favere glorietur pobiicies secundo Gelasii testimonium lib. de duabus in Christo naturis, ubi Eutychiano.

rum errores referens haec habete Adhue autem illud adjiciunt, ut sient ex duabus rebus constat homo; id est, ex anima, o corpore , quamvis utriusque rei sit diversa natura tvsas tamen loquendi, singulariter pronuntiet , simul utrumque complectens , ut humanam dicat naturam , non bumanas naturas et sic potentiam in Christi m erio, o unitionem Di. Sinitatis atque humanitatis unam dici , vel debere, vel posse naturam. At quamvis na tura hominis sit una, tamen ex duabus naturis composita dici potest, ex natura scilicet corporis & animae in sita integritate manentibus. Igitur Eutyches unam agnovit id Chri sto naturam , per compositionem ex duabus

in propria subllantia manentibus , non pee

454쪽

Ε u et Y C H I A N Α .eonversionem unius in alteram .

Confirmatur ex Facundo Hermianensi lib. v. e. ultim. ubi de Eutychianis sic loquitur . In hoc autem quod putantes unam ex duabus factam esse naturam a fundatissima Patrum auctoritate diDedist, videamus si , quemadmodum sidunt, Cel secundum sapientiam Mamari eoustare illis sua ratio potest . Dicunt igitur: Sicut ex duabus naturis , id est , ex anima Ocarne una composita est Christi natura r ideo ex duabus quidem, sed non in duabus naturis christum coufitemur . Compositione igitur ,

non commixtione, aut confusione , unam ,

in Christo factam esse naturam Eutyches as, seruit. Respondeo, Eutychia nos istud unionis an, mae ct corporis in una hominis natura exemplum attulisse , ut suum loquendi modum aliqua ratione tuerentur: shd illos ultra progrensos , asseruisse non solum unam hoc sensu dici posse naturam , sed ita unam eiis ut humana non remaneret. Unde Gelasius ait;

est, quod usitato locPendi eo endio , saepe de qualibet rei parte dicimus , O totum quod est sine dubio profitemur. Aliud eum prorunia

it humana temeritatis audacia, quae sie at quam partem nuncupare contendit a ut quod totum est negare moliatur. Idem ex Facundo colligitur asserente, E tychianos ereatricem naturam creatumque comfundere . Unde cum ait, ipsbs affirmasse Dei

Verbi unitatem is commutabiliter simplicem ,

455쪽

eum suscepta humanitate , in unam eoποηι potuisse naturam e ibi compositionis nomen

usurpat, quatenus mixtioni etiam convenit. Mixta enim ex naturis eorum quae miscentur, dicimus composita e quamvis miscibi. Iium naturae destruantur , S ex iis tertia quae . dam natura resultet. Duas igitur ante Incarnationem fatebatur naturas Eutyches , sed post Incarnationem , nonnisi unam agnoscebat ex illarum mixtione & confusione resultantem ;sicut quoddam ex utraque temperamentum.

Hinc Facundus cap. s. lib. a. ait: 'am' illud tertium Eutychianis contrarium rectum esse monstremus , quod Dominum nostrum Iesum ristum confitemur in duabus naturis , idest , in Divinitate atque humanitate perfectum. Hine etiam lib-8. cap. s. haec verba refert ex Synodie a Domni Antiocheni Epistola ad Theodosium t Apollinaris haeresiareba impietatem Eutyches Presbyter renovare perten tat , O Apostolicas labefactare doctrinas , musterii Incarnationis dogma eorrumpens, O Disiuitatem unigeniti O bumanitatem, unam lnaturam Poeans . eomminionemque, confusionemque asserens factam , O fatutarem pas 'sonem ipsi ineontaminabili Deitati adnectens . lDenique quamvis illa Eutychiani commem iti explicandi ratio , qua ex duabus naturis 'una quaedam facta dicebatur, eoque compo. sita, sicut ex anima & corpore hominis nari stura conflatur , inventa sit ac usurpata ab ali- s

quibus ex Eutychiano greget qui CathoH- s

456쪽

EUTYCHIANA. 9scorum disputationibus irretiti ad ista subtilius enucleanda compulsi sunt: non tamen ab Eutyche ipso stupidi ingenii sene reperta est. obiicies tertio r Eutyches Verbum incarnatum confessus est. Verbum autem incarnais tum non fui set, si carnis extincta fuisset natura commixtione aut conversione . Igitur Eutyches non asseruit carnem mixtione, aut conversione in Divinitatem desiisse , 1 ed i tegram post unitionem manere. R. Eutychem incarnationem verbo tenus

confestum fuisset sed adorandum illud mysterium reipsa evertiise , ut passim ipsi e probrant S S. Patres , ac unus prae omnibus Leo r duo haec adeo pugnantia propugnasse , Verbum scilicet fuisse Incarnatum , dc in eo carnis non fuisse naturam post unitio nem . Quod mirum Vasquealo videri non debet , cuius obiecto male supponit Haereos archam illum consequenter locutum de aliqua saltem rationis specie commenta sua o durisse , cum eius imperitiam . & vecordiam S. Leo passim sugillet. Audire praestat, quae de ipso scribit in celeberrima ad Flavi num Epistola i Eu ebes , inquit, qui Presbyte, is nomine honorabilis videbatur , multum imprudens, oe nimis imperitus ostenditur , ut etiam de ipso dictum sit a Propheta i Voluit intelligere ut bene ageret; iniquitatem meditatus est in eubili suo . ruid autem iniquius , quam impia sapere, oe sapientioribus , do-

dilaribusque non cedere Sed in hanc insipien. tiam

457쪽

DaΗIER Es Itiam eadunt, qui eum ad cognoscendam verἱ-tatem aliquo impediuntur obscuro; non ad H pbetieas Voces , non ad Apostolicas litteras , nee ad Evangelicas auctoritates , sed ad δε- metipsos reeurrunt: γ ideo Maaistri erroris existunt , quia veritatis discipuli non fuere. Bam enim eruditionem de sacris novi O Stateris Testamenti paginis acquisimit, qui ne ipsius quidem Omboli initia comprehendit λEt quod per totum mundum omnium regeneis randorum Coce depromitur , Uius adhue senis

eorde non capitur.

Denique Eutychein humanitatis in Christo veritatem negasse , adeoque Incarnationis evertisse myllerium , constat ex Gennadio in appendice ad librum S. Augustini de Haeresia bust Humanitatis , inquit, in christo denegans .eritatem, quidquid a Verbo nostra proprietatis receptum est divina tantummodo adscribit essentia , ut Sacramentum salutis his manae,quod nonnisi in utraque substantia est, no stram in Christo naturam negando dissolvereo insussa impietate,non inspiciens universo corpo

ri auferri , quod capiti defuisset.

Producuntur Argumenta , quibus Haresis Eu chlana refellitur α

I. TY Ane Haeresim confodiunt scripturae I A Saerae loca plurima , scilicet cap. I. S. Evangelistae Joannis , in quo duplex ve

458쪽

EUTYCHIANA- 97 hi divini Nativitas diserte exprimitur aeterna ex Patre , his verbis r In principio erat Verbum . O Verbum erat apud Deum , O Deus erat Verbum. Temporalis ex matre , his verbis : Et Verbum caro factum est. Duplex autem Nativitas naturam probat duplicem .

Idem probat ille locus r. Joannis s. Iuod fiat ab initio , quod audivimus. quod vidimus oeulis nostris , quod perspeximus, O manus

nostra contrectaverunt de Verbo vita : Et viata manifestata est , O vidimus , testamuri

in annuntiamus vobis litam aeternam , quae erat apud Patrem, in apparuit nobis. Cente Verbum nisi in assumpta carne tractari non

potest. Duplicem pariter Filii Dei naturam Apostolus ad Romanos I. indicat , ita scribens et De Filio suo, qui factus est ei ex sem ne David secundum earnem: qui praedestinatu est Filius Dei in virtute. Et eap.9. ubi de pinpuli Iudaici praerogativa loquens ait : Bo. rum Patres , in ex quibus est christus ; qai est super omnia benedictus Deus in saecula . Et ad Philippenses 3I. mi eum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam

servi accipiens , O babitu inventus ut homo . Ibi formam pro natura sumi, perspicuum est . II. Eam Haeresim Conciliorum definitiones elidunt . Symbolum Nicaenum , quod asserta Filii Divinitate , mox de suscepta hami. nis natura subiicit: propter nos homines , O propior nos ram salutem descendit,

459쪽

Da HAERESIO incarnatus est , o homo factus est, passes est . Chalcedonense Concilium in definitio.

ne Fidei pronuntiat, Christum Dominum πο- strum , eumdem perfectum in Deirate , O eumdem perfectum in bumanitate, D um --νum , is hominem Serum , eumdem ex anima rationali O corpore: eonsubstantialem Fatriseeundum Deitatem , eonfia stantialem nobis s eundum humanitatem et ante saecula quidem de Patre genitum secundum Deitatem: in novi fimis autem diebus eumdem propter nos , , propter nostram salutem, ex Maria Virgine Dei genitrice , Deundum bumanitatem , unum eumdemque christum , Filium , Dominum μι- genitum , duabus naturis inconfuse , immutab liter, indivise , infestarabiliter agnoscendum. usquam sublata diserentia naturarum propter unitionem, magisque salva proprietate utriuoque natura , O in unam personam atque sis. Mentiam concurrenteis Synodus s. Oecumenica eap. . O 8. anathemate confodit eos , qui duas in Christo manentes naturas consessi non fuerint . Letatur Concilii Hispalensis II. Canon I 3. qua duarum naturarum Fides contra Acephalos diserte asseritur. III. Ss. Patres Concilio Chalcedonensi antiquiores Eutychianam Haeresim praedam. narunt, de Catholicae Fidei dogma de duabus in Christo manentibus naturis docuerunt.

S. Ignatius in Epistola ad Ephesios r ,. U

nus cinquit Medicus est, carnalis, deis spu

460쪽

., mine Deus, in morte vita aeterna ue ex Ma.

ria, S ex Deo i primum passibilis, &ri tunc impassibilis , Dominus noster Iesus,, Christus. S. Iustinus Martyr in Apologia a. ,, Prina, ceps autem virtus post Patrem omnium de M Dominus ac Filius , est Verbum et quod is quemadmodum incarnatum homo factum sit, dicemus postea . S. Iraeneus cap. Iq. is Si non haberet ,, caro salvari, nequaquam Verbum Dei ca-

,, ro factum esset: de si non haberet sanguis ,, Iullorum inquiri, nequaquam sanguinein ,, habuisset Dominus. Origenes Homilia r. In Egechielem. M,, Respondeant mihi Haeretici, qui nativit, ,, tem illius ut phantasma eludunt: Quare vis Christus Filius hominis appellatur λ Ego,, affirmo Filium hominis ipsum fuisse , nam, , qui passiones assumpsit humanas, necesse ,, est ut ante passionem susceperit nativita

s, tem.

S. Dionysius Alexandrinus in Epistola Srnodio ad Paulum Samosatenum. ,, Deus apis, , paruit in carne . factus ex muliere a qui ,, ex Deo Patre natus est ex utero ante L ,s chinum, tamquam ex corde Verbum, edia, tum ex Patre; & simplex atque impartibL,, te Verbum caro iactum est . Antiochenae Synodi contra Paulum SamOsatenum celabratae Patres in Epistola ad eum E a scru

SEARCH

MENU NAVIGATION