장음표시 사용
521쪽
,, eumdemque Filium unigenitum DomI- , , num nostrum lesum Christum verum is Deum confiteri operari divina , & hum a. na. Addit subinde rationem, ob quam nec unam , nec duas dici patiatur operationes: a, eo quod unius quidem operationis vox , , , licet ab aliquibus Patribus dicta est, tamen, turbat , dc extraneat quorumdam aures, ,, arbitrantium in interitum eamdem prola- ,, tam esse duarum naturarum , quae in una ,, subsistentia unitae 1hnt in Chrilio Deo no- ,, Mo . Similiter autem & duarum opera- , , tionum vocem multos scandalizare , utpo. ,, te a nemine dictam Sanctorum , ct praecia, puorum Patrum et sed ec sequi in eo , utri duas confiteamur voluntates , contrarie ad
,, invicem venientes , Deo quidem Verbo - ,, volente saluberrimam passionem explere, , , Incarnationem autem in eo raciam obviam se euntem ipsius voluntati , & oppugnantem, ,, & exinde duo contraria volentes introd o ei a quod impium est , & extraneum ,, Christianici dogmatis i ,, Postquam autemste δεεργμοι , id est operatione , statuit sic, ut neutri parti praeiudicare , sed utraque se
pressa , paci & concordiae cavere videretur; mox de voluntate manifeste virus haereticum expromit ; unam in Christo confitens. unde Sanctos Patres, inquit, in omnibus , in boe sequentes , unam voluntatem Domini no
stri jesu christi Oerissimi Dei confitemur.
At vero Typus absolute vetat tam volun
522쪽
MON OTHELITARUM.tatem , quam operationem unam , aut duas
nominari; ut qui faut Catholicae , O fosso licie Ecclesia non habeant liceatiam invicem a
praesenti . de usa voluntate , aut una ver tione , aut duarum voluntatum , axi duarum operationum qualemcumque proferre alterea. tionem, aut contentionem , aut rixam.
Igitur Ecthesis hoc habet proprium , ut operationem dici unam , duasve prohibeati
voluntatem vero unam aperte confiteatur.
Quod sane iure mirandum videtur. Nam &voluntas ipsa quoque e ii ἐνέργεια, id eli operatio ; quare eadem utrimque ratio est . in isnam igitur est caussae , cur voluntatem potius unam , quam operationem profiteri Ecthesis permiterit ρ Antequam respondeam , nonnubia de usu vocum illarum observanda sunt, quem apud sectae illius principes animadver.
V l. Monothelitarum haeresis prima velut eruptio facta eita uti supra docui , anno Heraclii a o. ex Athanasii Iacobitarum anti ilitis callida sciscitatione , qua illud de Imperatore quaesivit , utrum una Chri tu operatio profitenda esset, an duae. Theophanes , Cedrenus , Miscella , aliique passim Annales Graeci , non minus de voluntatum , quam de actionum numero interrogatum esse produnt Heraclium ab Athanasio , dc ab illo Cyrum Lagicae M tropolitanum , ab utroque vero Sergium Constantinopolitanum. Verum ex
Cyri, & Sergii Epistol is conitat, de opera-
523쪽
tione sola nominatim factam esse mentionem. Cyrus Heraclii interrogatione perculius, ut ipse refert, cum expedire non possiet, unae siet an duae in Christo ἐνέργειαι , ac duas esse contenderet ex Leonis Papae verbis, ostensas sibi ab Heraclio ait litteras Sergii, quibus percontanti sibi , unam esse tantummodo ἐνεργειαν responderat. Hac de caussa scribere 1e ad illum Cyrus dicit Epistolam eam, quae recitata est in sexta Synodo. Atqui selius ἐνιργείας ibi meminit Cyrus, non voluntatis . Apparet ergo de voluntatibus supplevisse Graecos historicos, quia revera
consequens erat ex operationum numero , voluntatum numerus . Quin & Cyrus ipsis, pomquam Alexandrinus Patriarcha factus, est , in anathematismo suo septimo , unam Θεανδρικήν ἐν ἐργμαν , id est Dei virilem operationem , fatendam edixit , non voluntatem .
VII. Sergius vero in Epistola, qua prioria Cyro ad se missiae, antequam Alexandrinum thronum obtineret , respondit, quaesitum ab eo de sola ἐνεργμα significat , non de voluntate . Ideo tamen subinde ex supposititio Mennae Constantinopolitani Patriarchae libello ad Vigilium Papam , verba quaedam citat , quibus a meritur una christi voluntas, O unaetiosea operatio . Et in Epistola ad Honorium Papam, in qua caussae totius statum , ct orientis haeresis illius ac controversiae seriem refert, de duabus operationibus interrogatum se ab Cyro , nec non ab
524쪽
ab Sophronio, scribit: ac se utique sit asi se ut ab unius, aut duarum operationum apperulatione desisterenti quod prior, etsi ab quibusdam Patribus usurpata legitur, novitatis
habet offensionem , tamquam ad naturarum duarum negationem pertineat et polierior vero, duarum operationum , praeterquam quola nullo veterum memorata est , consequens hoc parit, ut dua voluntates invicem contraria ponantur, ex quo volentes duo , O quidem contraria colliguntur , quod est impium i eum
impObsibile sit , tu uno eodemque subjecto duas simul Doluntates subsistere . Ex quibus Sergii
verbis liquet , aliter ab eo statutum esse de
se operatione , quam de voluntate, nec de ana rbarum unitate , aut numero , ac discrimine
par & idem illius tuisse iudicium. Siquidem
voluntates dici duas nullo modo patitur r operationes vero duas non prorsus condemnat :sed pacis, concordiae gratia, &ut Graeci loquuntur, κατ' , taceri, ac sup primi iubet, non minus, quam Operationem unicam 3 cuius utique professionem non per sese damnandam arbitratus eii. At Theodorus Pharanites, quem novae istius haeresis auctorem Martinus Papa primus nominat, ut dc Stephanus Dorensis , non fo- tum σνέργμαν unam, verum etiam volunt tem unam asserit: ut ex illius verbis cognoscitur, quae supra discripsimus. Quod ipsum S Paulus Constantinopolitanus Patriarcha fecit in Epistola ad Theodorum Papaminec non B 6 Ma-
525쪽
g6 Da FI IER Est Macarius Antiochenus in sexta damnatus Synodo ; & Pyrrhus, quorum dicta superius
VIII. Ex omnibus istis evidens est , Mo- nothelitarum principes, S auctores defugisse nonnumquam apertam confessionem unius
operationis in Chritto; voluntatis autem unius prae se tulisse et tametsi utrumque ex illorum assertione , ac doctrinae principiis erat consequens . Huius tergiversationis manifesta sundin superioribus argumenta: praesertim in He raelii Ecthesi. iqec dubitandum eli. quin mysterii aliquid , de arcani consilii in hac re fuerit, cujus non contemnenda sit inquisitio. Hoc ut palam faciamus, quod quidem assecutos non esse confidimus, utriusque vocabuli , ἐνεργειας , & θελη τος , consideranda notio est, ct usus in communi sermone . Nec nova, vel longa explicatione est opus , ut quod ad ινέργοιαν spectat hic expendamus . Satis enim erit, ne ab instituta brevitat recedamus, innuere , ἐνόρκωαν appellari, naturalem, di necessariam σει άσίας , id est substantia motionem, quae naturam comitatura ex eaque statim proficiscitur. Scitum enim illud est Graecorum maxime Theologorum consensu; velut Maximi, Joannis Damalce nis ac ceterorum , qui Monothelitarum hae. resisti impugnarunt; Naturam eta nullam , aut substantiam , quae sit ανενέργη s. Itaque naturae omnis sua eii attributa propria , dc ἐσιωλys operatio, quae eam sequitur.
526쪽
M ON O T ME L I T A R u M . 3T Sle prima viventis actio , Smatio, vita eii ipsasquae vegetabilis animae functiones conti. net: sensu praeditorum princeps operatio sinterioris est sensus agitatio perpetua Dintelligentium rationis est continuus ulus t ae hie uberius enucleanda non sunt is Haec est φυσικη ἐν ἐργμα , quae scilicet naturae unicuique convenit, re ei nece stario adjungitur. Gamquam aliae quoque sunt ἔνερ-
v και minime necessariae , quae ex naturalibus; principiis, & facultatibus, non tamen
naturaliter, hoc est determinate, & necessa. rio, ac continenter oriuntur: cuiusmodi sunt Iiberae hominum, ac ratione praeditorum actiones . Sed δεεργωac vocabulo frequentius prio.
ris generis operatio subiicitur apud Graecos Theologos , praesertim cum de Christi acticiis
ne disputatur. IX. lam voluntatis nomen in his controversiis , quando actionem potius , quam po tentiam agendi significat,quod interdum evenit contra , atque in aMργεια fieri proxime dictiim est , non naturalem , sed liberam ar- trii nostri motionem irdicat. Nam licet a. ctiones voluntatis, Voluntates, aliae sint naturales, &necessariae 3 aliae contingentes, S liberae: tamen saepius Voluntatis nomen s& ab hoc deflexum voluntarii, cum abstitute, ac simpliciter usurpantur, pro libera sumuntur . Sic Sanctus Augustinus ad Psalmum
CXXXI, de Davide hi potesate Saulem ha bente loquens et Habebo illum in potesate ,
527쪽
38 DE HAEREs Iinquit , O nou necessitate, sed voluntate pe.
percerat et ac passim tam apud profanos, quam apud sacros Scriptores voluntarii vox non
aliud quam liberum sonat, hoc est quod deli. beratione. 6c electione fit. Graeci Theologi violantatem bifariam dividunt, hoe eli actionem ipsam volendi, quam vocant. Aliud dicunt esse φυσικον , aliud γνωμικον Eit autem γνωμηLatinis sententia, hoc eli iudicium , quoa practicum nominant , quod ex consultatione oritur : quando post deliberationem , de ancipitem de optando alterutro cogitationem, ad unum aliquod adhaerescimus, idque ante. ponendum esse decernimus alteri; quo ex iudicio sequitur electio. Ita Joannes Damascenus; cujus verba describere brevitatis gratia omittimus .
Maximus Martyr in Disiputatione cum Pyrrho , γνώμην definit voluntatem quodammodo assebam, qua eum habitudine quadam bonum Sel verum , vel putatum amplectitur: tum varias illius vocis significationes numerat, ad Uiginti octo . Porro in ChriIlo negat fuisse γνώ. μην , eo quod ibi tantum sit, ubi boni aut maiali dubia primo , tum libera est electio , cuius. modi in Christo non fuit, quod de Ioanni Damasceno videtur. Jam vero Monothelitae φυσικὸν , id est Φoluntatem naturalem diei nullo modo ferebant, eique Pyrrhus acerrime refragatur
in Disputatione cum Maximo ; ne si naturalis esset s
528쪽
M O N o T M E L I T A R U M . 79 esset, esset item necelsaria . Proinde θεληρια in Christo non nisi γνωμικον admittebant in quod N υποςασικον , id eii personale esse dicebant . Ex quo consequens fit unam tantum. modo voluntatem in illo extitisse , quia si duae forent, nece sse sit eas mutuo sibi e sis contrarias e adeoque alteram bonam , alteram malam , quoniam haec est τῆς γνωμης conditio a
X. Hinc apparet eur iidem haeretici
γμαν unam plerumque de isdenter, ac timide protessi sint, nimirum ne naturas duas inficiari viderentur; eo quod ἐνέρλμα est φυσικηλatque iccirco pro naturarum numero multipli catur : θήλημα vero unicum esse, apertius,
ct constantius docuerint, rati plausibilius hoc ipsis dogma suum fore icum qui illud audirent,
nihil eos putarent aliud velle , quam unam sid est consentientem , & concordem fuisse naturae utriusque voluntatem ; nec humanam ab divina discrepasse, Hinc etiam duarum voluntatum assertores Catholicos traducere solebant, tamquam pugnae illius voluntatum in Christo, ae diffidii defensores . Deinde quia - γνωμικον - , hypostasis proprium est quippe velle simpliciter naturae proprietas est ; hoc autem vel illo modo velle, personae est , uti Maximus docet cum una sit hyst 1lasis in Christo, consequens hoc esse videbant unicam esse voluntatem . Hoc vero plenius exponi solet in scholis, cum de Christi voluntate ac libertate disputatur. XI. Su.
529쪽
XI. Superest ut de Honorio Romano Pontifice dicamus, qui inter Monothelitarum , principes in sexta Synodo notatus damnatus legitur . Non ero longior in illius eatissa disceptanda; quod eam plerique Catholici,& eruditi viri accurate susceperint , ac praesertim Baronius in Annalibus, aliique plures, qui in ullam illius nomini sulpicionem haeresis strenue depulerunt . Itaque pauca de laoc atagumento libabimus . Cum Sergius Conflantinopolitanus Antilles , uti supra memini , de dimidio recens exorto Cyrum inter &Sophronium , super operatione Christi, retulisset ad Honorium Papam , atque significasset, duabus in Christo positis operationibus, voluntates quoque poni duaβ, contrari as invicem ,
di repugnantes: se vero concordiae gratia censuisse , nec unam a nec duas adtiones nominandas ; s ed unum dumtaxat operantem : Honorius ad ea rescribens , ludicium illius, ac sententiam laudavit; & ita faciendum omni.no decrevit. Unam porro voluntatem ilias Christo confessus est,& eam dicti sui rationem attulit; quod a Divinitate natura nostra est asesumpta , non culpa et nimirum natura ejusmo di , qualis ante peccatum condita est , non qua post transgresonem depravata est . Quocirca Honorius duas voluntates haud absolute Christo denegavit et sed tantummodo contrarias τcuiusmodi in nobis ex corrupto naturae statu reperiuntur. Etenim hunc de duabus volum
talibus sermonem ad Sergii, cujus Epistolae
530쪽
Mo No TrigLITARUM. 4 Irespondebat, mentem accommodavit. At ille non simpliciter duas voluntates esse colligebat ex eo , quod Christo duae tribuuntur operatio. nes: sed duas contrarias. Ita enim Catholicorum sententiam invidiose solebant exponere Monothelitae: quasi non aliter divinae voluntati Christi humana possit adiungi, quam ut haecipia carnalis, peccatrixque sit. Qiaemadmodum Macarius Antiochenus obilinatisssimus haeresis illius defenlbr demonstrat qui humana caruitse voluntate Christum hoc argumento probat, quia carnalibus voluntatibus, ct cogitationibus humanis caruit; peccato scilicet infectis,& ab recta ratisne di videntibus . ) Hoc modo Catholici complures Sancti N eruditi vi ri, qui per illud tempus floruerunt, Honorium excusant: ut Maximus Martyr in Disputatione cum Pyrrho: & Joannes iv. qui paullo poti mortem Honorii, Romanam Sedem tenuit, in Epistola , quam in eius defensionem scripsit ad Constantinum Imperatorem Heraclii filium,qni eodem, quo Heraclius mortuus est anno.' XII. Hic vero Monothelitarum fraus est animadvertenda , qui ambiguo sensu voluntates illas, quas duas negabant in Christo fuisse , sumpserunt . Etenim fuit haec illorum mens, ut in Christo non nisi divinam inesse ;humanam deese voluntatem docerent. Quod hac ratione sunt probare conati; Si enim duae voluntates eisent, eas inter se contrarias fore dicebant: idque hominum exemplo monstrabant . in quibus innata est, de domessica pugnas