Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

8 RESP. AD PRIMUM SCRIPT. IUDAE L

sibi neutiquam placere ; & postea per Messiam

perfectiorem cultum introduxisse; quin & templum , cui cultus ille externus alligatus erat , exscindi & dirui curasse: Ea enim ratione satis evidenter ostendit , sibi cultum illum exter num non amplius placere; sed meliori & perfectiori , per Messiam instituto, tanquam umbram corpori. cedere debere. Nec tamen propterea Lex o Prophetae Israeli fuerunt obscura, quatenus pro illo tempore ab ipso intelligi debebant. Non enim exegit Deus, ut ante Messiae adventum dilucide sensum illum mysticum intelligerent: Voluit ut secundum literam Legem adimplerent, & ceremonias in ea praescriptas observarent. Verum postquam ad veniente Messa perfectiorem cultus rationem ex egit , etiam cultum illum externum , olim ex

actum & secundum literam implendum , docuit umbram tantum fuisse cultus spiritualis; ideoque eum evanescere sensim debere, sicut advenistante corpore umbra evanescit: Et destruendo templum totamque Rempublicam Judaicam, illi etiam finem imposuit. Coronidis loco libet vicissim quaerere I Quibus argumentis moti Judaei Mosen agnoscant

Prophetam & Legislatorem divinum l

32쪽

AFfirmavi in primo meo quaesito , Dominum nunquam in Veteri Testamento Israeli commendasse fidem in

Messiam mediatorem: Sed idem videtur nobis fateri Clarissimus Dominus, siquidem nullum textum produxit in sua resiponsione, in quo talem fidem Deus Israeli commendaverit : Non filisse necestarium tale praeceptum docte satis ostendit, di iuxta Quin dogma probare conatur. Miratur, quod eum affirmaverim Deum nunquam hanc fidem commendasse in Ueteti Testamento, eam esse a principio magis necessariam, quam in Deum Creatorem , statim addiὸerim. Sed non debebat Clarissimus Dominus intelligere me ex propria sententia eam propositionem protulisse, quam nunquam erediderim e Loquebar quidem iuxta Christianum dogma, ideo quaerebam, quare si ita necessaria fuit illa fides, nunquam a Deo fuit commendata in Ueteri Testamento φProbabam ex vestra fido ) esse magis neeessariam, quam in

Deum creatorem : quia licet homines credant in Deum erea torem , non ideo consequenter credunt Messiam, cuius fidei defectu , neque vere, neque verum Deum credunt: Si vero crederent in Messiam . necessario crederent in Deum : Sie Joannes Calvinus : Sciendum, quod es impos Ile veram Deἰ eogniationem haberesne Clis o : ideo a priscipis mundi propositus fuisomnlius electis , ut In 'sum oculos injicerent, is in ipso eorum spes requiesceret & infra ) Cum i eaput non haberent, id es riuum , cognitis , quam usi de Deo habuerunt, vana fuit is lautIllae Teut; hodis Turea, qui quamvis pleno ore se Deum

creatorem coeli ct terra adorare glorisntur, Idolum tamen sin-raxat adorant, non verum Deum. Ex tali dogmate ego inserebam , quod erat necessaria, imo magis necessaria comis mendatio fidei in Messiam Redemptorem, quam in Deum Creatorem , quia , ut creditis . Filius est unica via ad Patrem: Quia per unicum Christum est credere in Deum: I pere. I, M. August. II, XI, de civis, μι es, 2, Joan, 2, versa , non habet Filium non habet Patrem, Tandem hoe

dogma Christianum est, quod saltem post lapsum Adami, A 4 nulla

33쪽

a 6 SECNDUM SCRIPTUM JUDAEI.

nulla Dei cognitio potuit homini prodesse ad salutem sine fide in Mediatorem, Fortasse fortasse fallor, sed non potui aliter didicisse ex Doctorum Christianorum ieelione: Norigitur omnino inepte inferebam, Noti minus, imo magia necessarium fuisse ali Adami peccato, revelationem fidei in Venturum Messam , quam in Deum creatorem, siquidem ista absque illa erat proistis inutilis, aut omnino impossibilis, Asserit Clarissimus Dominus, quod fides nostra debet se ae- commodare revelatιoni disdia eo modo , quo ipsa fuerit, Hoc crum est, sed cum distinctione loquendum, Propheta credit Deo loquenti, quia praeter id , quod revelat, influit in mentem Prophetae assensum revelationi ; interim licet Prophetae dubitare, an divina revelatio sit φ Dubitavit Samuel ; dubitavit Gideonus. Sarai, etiam dubitavit Angelo loquente: ideo Deus simul cum eo quod intendit . ita assicit mentem Prophetae, ut clare & evidenter sciat, Deum ipsi loquutum suisse .ut ut fuerit modus revelationis clarus, vel obscurus. Quoad Populum aliter se habet. Post divinam revelationem Synai tenetur credere omni veritati divinitus revelatae non sine praecepto , ut ait Clar Mimus Dominus sed ex praecepto divino ;. Domino praecipiente, ut Prophetae secundum legem approbato ab iis, ad quos de iure divino id judicium pertinebat, populus fidem adhibeat: quare nullum credendi additur praeceptum , quia jam In lege talis fides fuerat praecepta. Est etiam

verum, quod ea, quae a divino Uate praedicuntur, alia sunt clara, alia maxime obscura , ut visiones Isaiae, Ezechielis, Sachariae, Danielis , dc aliae : tamen etiam est verum , quod ea, quae fuerunt , di sunt de necesIitate Salutis, Dominus nunquam obscure & aenigmatice revelavit: sed omnia clara , & distincta , ea perspicuitate, quae sufficiebat, ut Populus falli non

posset, neque aliquis eum seducere. Prophetae, post legis divinae promulgationem , nullam novam veritatem populum edocebunt , quae ad Deum credendum inducat aliter ac per Mosem fuit in lege revelatus: quia per eandem legem non licet adorare Deum aliter, ac patres nostri tunc temporis cognoverunt, quamvis vel Propheta, vel omnes homines assirment, eundem Deum Israelis esse, di non alium : Ideo tali novae veritati, quantumvis divina praedicetiar,

Israel assentire prohibetur: Neque assignabitur locus in tota lexe, ex quo talis permisso deduci possit. Neque est ossicium Prophetae, post Mosem aliquid a lege derogare, vel aliquid de novo addere sub legis praetextu: Non quod Deus non possct, si velit; sed quod ex eadem lege constat, quod noluit: Pariter ac Christianus credit, neque baptisma, neque Sacrament linata charisticum , mutanda sere ; non quia Deus non posset. si

stit, sed quia decrevit non ita velle. Addit

34쪽

sECUNDUM SCRIPTUM JUDAEI. ii

Addit Clarissimus Dominus, quodsiicuri Israelita tenebantu eredere in Deum, quia clarissime se eis manifestavit, adeo ut eius exiuentiam non possent amplius in dubium vocare , ideo quo ἐν ius fidei nullum suis necessarium praceptum: ita neque prs Messia credendo fuit praceptum aliquod, prater ipsius elaram promissionem necessarium. Habuerunt lsraelitae de Deo indubitabilem notitiam, ideo de fides fuit indubitabilis: pro qua notitia neque sumeere in AEgypto supenda miracula coram Israele di gentibus patrata: quapropter in transitu maris dixit divinus Spiritus: Et crediderunst Domino ,-Mos ervo ejus; neque omnino haec sufficiebant ut optime probat Doctissimus Benedictus Arias Montanus ὶ quo usque in admirabili visione montis Sinai Dominum iptiim loquentem audiverint, quae fuit quasi visio beatifica , quasi intuitiva notitia. Nee necessarium erat alterum credendi prarie Ptum , quia non ob alium finem se Deus eis manifestavit, nisi ut in ipsiura crederent. Qi re dixit postea Mosi : Et credent in me, is in te inauernum. 1 raeterquam in toto secro volumine Exod, Io,

Dei illinie commendatur fides in Deum, ut in primo praecepto Vςic s. Decalogi: Ego sum Dominus Deus tuus, ctc. Etenim plurimi Doctores ex Chrillianis di Judaeis haec verba esse partem primi praecepti sustinent: Alii este fundamentum totius legis , quod ad ipsam supponitur : Nec in his amplius sistere oportet. Quoties Dominus Deus noster addidit, & praecepit in lege ipsum

adorare, ipsum cognoscere , ipstim, di non alium credere, amare. Profecto, liceat sic loqui: Hoc est praeceptum totam legem transcendens. Sed assignetur locus in toto Veteri Testamento , ubi Deus eodem modo licet non sub formalitate praecepti) fidem in Messiam venturum commendaverit, sicuti in se ipsum, cum non minus necessaria fuerit ad hominis salutem,

quam in Deum Creatorem.

Adducto exemplo de Deo ut Israeli revelato, prosequitiit Clari stimus Dominus: Eodem modo se res habet eum Messia. Profecto si eodem modo Deus se gessisset cum Messia , ut se ge L. sit eum se ipso . ut ab Israele indubitanter Sc infallibiliter creberetur, cius existentiam non posIent Israelitae in dubium revocare quando venisset. Uerum quidem est, Deum per Prophetas

Israeli Messam liberatorem promisisse, idque non obscure, sed satis clare S aperte ; ideo non fuit necessarium aliud pra ceptum: scilicet, credite Mestiam quando venerit c ut dicie Clarissimus Dominus a quia credendo revelationi divinae, Mes.siam fore venturum constantissime crediderunt, & Judaei hue

iisque credunt, ut omnibus notum es , qui spem nostram unanimes irrident. Ideo dicebam in ultimo quaesto, non teΣtum,

in quo Messias promissus fuisset, exigebam, sed in quo fides

35쪽

Jerema

11 SECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI.

in eum pro salute aeterna totius Israelis, & generis humani. commendabatur, expetebam: Sed non extat: An suisset necessarius; eventus docuit, ut asseritis, nostram infidelitatem

exprobrantes.

Addit Clarissimus Dominus, ouod Deus ἰn Vetere Te mento , non plane , aperte Messia osseium revelavit. Certe satis clare & aperte Dominus Messiae ossicia per suos Prophetas revelavit, adeo ut neque in dubium revocari possent. Praedici-rur ut Rex, qui regnabis, se sedebit in throno DavidIs Patris suis Ut Iudex, qui judicabit populos in aquitate , qui judieabit pauperes , is egenos: Ut Pasor , qui pascet populum suum Israel ., qui habitabit eum eis , neque eos deferet: Ut bonus rasori qui predicabis annum piacabilem Domino , qui liberabis totum Israelem , domum Budar is domum Deo, ex manu persequentium t ad quem consuet totus Israel ex omnibus loris, or regis-ndus , quarens Adonaι, ct Davidem Regem suum, quem sufei rasit Hr Aliaque plurima ossicia adeo perspicua , ut in dubium revocari non possent. Sed haec ossicia sie ad literam intellecta in vestra sententia, respectu eorum , quae nune Messiae attribulantur, certe minima tint, quali nihil sitnt. Verum alia in Veteri Testamento non elare extant, ut Clarissimus Dominus fatetur, de non nisi mystice inde deduci possitnt. O quam bene , quam pie, quam misericorditer Deus Dominus noster se

Ressisset cum dilecto populo supposita vestri dogmatis veritate

s saltem semel in toto sacro volumine, clare & literaliter Mes.sae, quem revelavit. Osticium Israeli praedixisseti Contra vero miserum foret, quod omnia ossicia, quae clare & perspicue revelata fuere, ut iacent in litera, temporalia sint, earnalia sint, Israeli inutilia, Deo revelante indigna, ideoque ut a

Deo promittuntur, nullatenus expetenda , contemnenda potius . ut spiritualibus nociva, adeo ut in ipsa literae perspicuitare, ob inscitiam nostram, absque malitia, perpetua Israelis damnatio , dc ruina consistat: tandem quod electo populo mortiferam solum literam tradiderit, gentibus vero spiritum , qui vivificat. Sed difficilius est demonstrare, quid de divina gloria & majestate detraheret, seu minueret, si fidem in Messiam, non qualem qualem, sed ut a vobis depingitur. & extollitur, Israeli commendasset, aut revelaverit: cum praesciverit ob istitis fidei desectum totum Israelem in aeternam damnationem abiturum . praeter paucos ρ Et plurima legalia, quae ad breve

tempus inservitura erant, paulo post mortifera, mille enco-miis extulerit, mandaverit, intimaveriti An summa veritas

hoc modo nos decipere volebati Absir. Sed Deus noluit a-hint. At non est credibile Deum noluisse, eum sinhme bonus sit, qui omnia ad salutem revelavit Israeli ea claritate.

36쪽

sECUNDUM SCRIPTUM JUDIEL 13

quam sum cere praescivit, ut effectus sequeretur, nisi hominis malitia obstiterit. Prosequitur Clarissimus Dominus, quod totum ἱd reservavis Deus praesituro tempori adventus Messia. Id vero certum est, quod omnia , quae Prophetae praedixerunt de futuro Meiasia . reservavit Deus praestituto tempore eius adventus exequenda : non vero , quod vera di propria officia Messiae nunquam antea revelata reservaverit ad eius adventum, cum ex iis, quae antea revelata fuerunt, eius adventus esset dignoscendus: quae

si ita obscura fuissent, ut non intelligerentur, essent potius Israeli ut fatemini erroris causa suum Messiam minime cognoscenti: quia nec eSpectare , neque credere debebant Messiam, nisi se accommodando promissionibus ut ait Clarissimus Dominus) quae cum nullatenus proportionatae sint eis , quae nunc de eo prae)icantur, nisi fere omnes mystice intelligantur, ab Israele recipi hae non possent, qui debet se accommodare divinis promissionibus, ut in sacro textu clare di perspicue extant,

non ut postea mystice interpretarentur, adventus Messiae tempori reservata.

Concludit Clarissimus Dominus ad primum quaesitum , quod non extat locus in Veteri Testamento, in quo Deus talem fidem in Messiam commendaverit, aut dixerit esse necessariam ad salutem Israelis , dc totius humani generis : Sed addit: quod non fuit necessaria talis commendatio, is sussielabat Messiam promittere , qui postea Dei voluntatem homiη bus indicaret. Fateor hoc suffecisse gentibus, non aliter a Deo per divinam legem & Prophetas edoctis : non vero Israeli, quem Deus de talibus mysteriis nunquam praevenit, de contrariis coloribus Meiasam depinxerat. Futurus erat Rex, Judex, Pastor: Israel vero neque Regem vidit, neque Judicem, neque Pastorem. De Regno spirituali in coelo, de Judice in coelo praeter Deum, de Pastore in coelo , nunquam a Deo admonitus: Quae si antea revelasset, quis non crediderit ' Ideo petebatur textus, si sorte iri Ueteri Testamento posset assignari, in quo Dominus haec di similia praenuntiavit. Sed non extat. Ad tertium quaesitum, eodem modo respondet Clatissim Dominus, quod, scilicet, textus non extat in toto Ueteri Testamento, in quo Deus infidelitatem in Messiam, suturam esse nostrae calamitatis & condemnationis causam , praedixerit, admonuerit, aut comminatus fuerit: Hoe pro responsione sitfficiebat , quia nil aliud exigebat nostrum quaesitum. Sed Clarissimus Dominus eis, quae nobis in pectore restabant, & tacitis consequentiis ex sua categorica responsione a nobis educendis, pie satisfacere conatur. Addit igitur, quod non erat necessarium Deum haec uos praemonuisse, quia promittendo Messiam

37쪽

Messiam certo consequebatur Deum velle, ut eum IsraEt admi teret, ipsumque audiret, & obedientiam praestaret, ut Regi, di divino Doctori, neque oportebat dicere : Recipite eum , alias iram meam experiemini. Fateor quidem, quod, Domino Messiam promittente, non necesse erat dieere, vel imponere praeceptum de eo recipiendo 2 quia ut Rex a Deo missus ipse se faceret recipere, dc obedire , si talis erat voluntas Dei: ut fecit cum Saule, Davide . & Salomone. Et ut Propheta, iam erat praeceptum in lege expressum de audiendo Propheta : Et qui Prophetae iam probato non audi ret , peccaret, sicuti in quodlibet aliud contra legis pracceptum.

Non erat quaesitiim de hac fide ut notavi in calce mei scripti sed de ista fide in Messiam Mediatorem, in qua consisteret tota fatus aeterna Istaelis , & generis humani , respectu cuius Omnia quae antea Deus in lege praeceperat . quasi nihil erant. absque qua, neque verh. neque verum Deum credere possente

sed ii quam fidem haberent in Deum Creatorem, futura erat quasi in non Deum, quasi in idolum. Quare Deus de hoc Israelem non admonitisset, ne adeo infandum crimen idololatria deterius . in sui ultimam corporalem S spiritualem perditionem committeret ' Ouare pro aliis minoribus peccatis tot praeventiones , tot comminationes φ & pro hoc capitali, & omnium deterrimo, nee verbum ullum φ Quare dixit: Seio, quod fluentibus seeulli, vos adulterabisis , ουν fornisas Ini eum Diis gentium, Osca scit ba mea, is abjiciam vos a farie mea In nationtain: Hoe pessimum erat: sed infinite pejus Deum humanatum occidere, & eum loquentein facie ad faciem despicere, di in patibulo suspendere, posteaque in suis generationibus semper abnegare, respuere. Quare de idololatria tot comminationes, & de Messiae abnegatione punienda perpetuum silentium in tota lege ' Prosecto ideo Deus nullam feeit de Messia recipiendo admonitionem , quia praesciebat non esse ne

cessarium ut recte ait Clarissimus Dominus ) ut Istaei suum

Regem reciperet, id commendare t Si quidem id quod in sumniam uti l talem cedit ei, qui promittitur, non eget aliqua suasione, ut recipiat. Messias vero in summam felicitatem Israeli promittebatur, ut ex tota Sacra Scriptura satis liquet: quare Deus juberet, ut admitteret ' Caetera vero , quae supra eaptum hominis sunt, quae nunquam Israel excogitaverat, in quibus unice tota salus consistebat, quare non admonuisset dilectum populum e Praesertim cum Messias adventurus esset omnino

absconditus, formam servi accipiens. Certe sicuti dixit: Ego scio quod fluenti tempore declinabitis ad falsos Deos r ratiori a-hile erat dixisse: Ego scio quod me humana tum non recistietis , Potius enecabitis, inde vestra totalis damnatio. Sed sciebat

38쪽

sECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI. xy

Deus, hoe taliter non futurum esse, neque Israelem remedium a Deo praescriptum pro libertate ex gentibus obtinenda recusaturum, neque Unctum Domini occisurum : Ideo neque ejus receptionem Praecepit, neque tale facinus comminatur, neque de illa in Messiam eo modo Mediatorem &Salvatorem fide aliquando loquutus.

Dixi quod verba Mosis Deuter. XVIII, non satisfaciebant. quia de Josua, dc ejus successis rjbus Prophetis evidenter intelliguntur. Idem sentiunt plurimi Doctores Christiani, sicuti

M Joannes Calvinus, qui aliter visantes se riaiculos mertato facere Judaἰs aperte dicit, dum textus litera evidenter reclamet. Queritur Clarissimus Dominus quod caetera Calvini verba omiserim. Fateor, non malitiose, quia angustae chartae margo non plura capiebat, & quae ibi scripsi ita constricta, ut vix essent legibilia. Praeterqtiam ad id, quod intendebam nil prorsus intererat, quod Calvinus dixisset: Non male, nec e tra propositum talia verba Petrum Messia accommendasse , ut Propheta, ct prac uo Propheta: Esto , quod etiam conveniant Messiae in ordine Prophetarum; non

satisfacit quaesito de fide illa peculiari, in qua constitit, &consistit totius humani generis silus. Neque ibi major Propheta significatur quam Moses ut intendit Clarissimus Dominus j eo quod nullus ex pracedentibus semolli fueris Mosi,

Di legitur in sacro textu: Et miror quomodo haec cohaerere

velit: quia si nullus ex praecedentibus Christum fuit similis Mosi, quomodo admittit, quod haec verba intelliguntur de omnibus Prophetis, ditente Deo: Suscitabo Prophetam Amllem tibi: Sc si fuerunt similes, quare additur quod inter V. Testamenti Prophetas nemo fuit similis Mosis Certum quidem est, quod non surrexit sicut Mostes Propheta, qui

loquutus fuerit Dominum facie ad faciem : Fuerunt tamen omnes similes Mosi in officio prophetico; quamvis non gradu revelationis, qui Mosi fuit omnibus excellentior. Haec tamen verba multi secere Christiani Doctores, quia non alia invenerunt, ex quibus talem, quam expetimus fidem, possent ex U. Testamento deducere. Ad alterum quaesitum eodem modo respondit, scilicet. quod non revelavit Dominus Israeli, quod ianicum medium, ut reducatur in divinam I=iatiam, Ze a captivitate liberetur, est fides in Messiam Mediatorem, Deum & Hominem. Hoc unum quaerebatur, ex cuius responsione poterit Judaeus Baston sequentias juxta divinam legem deducere, certus, quod omnia quae Deus praeviderat simpliciter de absolute nece ilaria ad sui populi salutem clarissime revelavit, ne temporum

successione, de gentium suasione, falleretur. Hoe ad divinam

39쪽

, g SECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI.

nam providentiam , & amorem, quem semper eum Israelctexercuit, non pertinaciter, sed constantissime credimus pertinere : alias, legibus umbraticis, carnalibus, nihil proficientibus , exiguo tempore duraturis, nos decepisset: quoade eius bonitate minime credendum.

Quod sine poenitentia nulla nobis salutis spes in hae, M

praecedentibus captivitatibus, fatemur: Sed qualis debeat el- 1 e hare poenitentia, divina revelatione sumus praeventi: quia, ut adnotavi in margine istius quaesiti, Deus ipse modum poenitentiae nobis praescripsit, videlicet, quod a peccatis vere resipiscamus , observando leges, Praecepta, iudicia, acceremonias, scripta ea die in eo libro legis. Quae obse vantia, cum ineompatibilis sit cum medio ad nostram salutem a Christianismo proposito, tale medium, seu poenitentiam admittere, oblut divinum praeceptum, seu decretum in lege praeseriptum. Sed Clarissimus Dominus hane poenitentiam nobis a Deo praefixam ad praesentem captivitatem extendi , vel non admittit, vel in dubium vertit. Prosecto immerito, quia ex sapientioribus Christianis doctoribus nemo sere dubitat: Et qui non admittunt, ut Judaeorum argumentum elidere possint, inextricabilem labyrintum contexunt, ut Babylonicae captivitati cireumstantias, & verborum Sacri textus seriem queant applicare. Certum quidem est, quod omnibus praecedentibus Israelis afflictionibus & captivitatibus applicari possunt, quia in quavis afflictione, quae universo Israeli accideret . peccata sua fuisse in causa , fateri tenebatur. & Dei comminationes in lege scriptas, tunc periclitari, credere debebat, ad Deumque per legis observantiam resipiscere. Ideo Nehemias verba Dei populo comminantia, apte sui temporis captivitati applicuit: Non quod omnia in ea captivitate exequuta fuisse crediderit, id erat impossibile: sed quia etiam, iuxta ea verba, propter legis praevaricationem iram Dei merito sustinebant. Ergo de hae captivitate ea verba non intelligenda st Negatur consequentia: quia non nisi in hae captivitate omnia a Deo ibi clarissime praenuntiata, nos, di patres nostri , ad literam periclitati sumus. Praesertim eum nunquam adimpletum fuerit, quod Deus Israeli post captivitatem, & dispersionem per totum orbem terrarum in lege promisit, dicens: Etsi ad eard nes eael; fueris di patus, exlade te retrahet Dominus Deus tuus, is reducet te is terram quam dedit Patr bus tuis. Θ multiplicabit te plus quam Patres tuos, ciscumridet cor tuum, seminis tui, ut ames Dominum Deum tuum toto corde tuo.

or rota anima rua, O vivas. Ouae verba non nisi de hac captivitato

40쪽

sECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI. 1

eaptivitate intelligi possunt, cum huc usque nihil ex praediactis Israeli evenerit, neque talem corporalem, & spiritu aialem redemptionem expertus sit, sed omnino opposita nobis contingunt. Promisit nobis Deus tempore redemptionis fuisturum se esse nobis in Deum. sed , ut asseritis, a tempore redemptionis iam Deus nos dereliquit, abieeit: Messiam inter nos habitaturum, nostrum futurum Regem, dc Pasto rem ; tamen nos eum de medio tulimus, ne habitaret in I.

nobis. Promisit se nos purificaturum ab omnibus seorsis, 'Mmundititi, o peccatha nos tamen ut creditis ὶ immun dati fuimus in sanguine Messiae quando venit eum in fideialitate, 6c abominabili pertinacia. Promisit se nos eongregataturum ex omnIbus regionibus nostra dissersionis ad terram , quam dedis Patribus nosris, in qua habitaverunt Patres noἀδrἱ: Nos tamen tunc temporis abjecti sumus a terra nostra per totum orbem terrarum : Promisit se positurum taberna eulum suum in messio nosH; fuit tamen ablatum tabernaculum suum ex Vedio nostri: Promisit , quod scient, fatebuntur gentes, Domisum nob seum esse, ct quod nobis- eum habitae in Memum : sciunt tamen hodie gentes , e& conctantes credunt , quasi suae fidei mysterium, a nobis receia sille, neque amplius nobiscum elle. Haec omnia clare de per icue revelavit De iis Israeli cum in lege, tum in omnia εbus Prophetis, ut neque in dubium vocare possemus: iuxta hanc revelationem , 3c claras promissiones debuit semper esse expectatio nostra, bc juxta hanc expectationem fides ut Clarissimi Domini verbis utar quae cum in aliis redemptionibus praecedentibus non advenissent, post praesentem captivitatem futura esse, merito credimus, ut verbum Dei

in suo populo adimpleatur, inde hctibile eum sit. Alias de

hac praesenti captivitate nunquam Deus Israelem praevenisa set, neque verbum loquutus fuisset, maxime de praecedenatibus brevissimo tempore duraturis a quod omnino incredi Abile est, si modus, quo semper Israelem tractavit, recte. 1ectim sinceritate eonsideretur, de ad sensus mysticos , textus elata litera despecta . ad libitum non recurramus. Tandem quaerebaturi Ex quo loco Ueteris Testamenti constaret: Legem Mosis esse umbraticam : elle figuram eo rum quae tempore Messiae debebunt tontingere' Etiam reia spondet Clarissimus Dominus, quod non extat talis locus in toto Veteri Testamento, quod hoc omnino latebat . in adventu Messiae detegendum ac divinitus per eum revelaniadum : Et quamvis talis textus non adsit, ex ' ipsemet lege sum ciens ratio deducitur, qua probari potest se fieri debeate r quia . scilieli, Deo nunquam plaeuit eultus ille exte hui

s absque

SEARCH

MENU NAVIGATION