장음표시 사용
41쪽
absque morali, seu interno cultu ; unde patet maioris ,retii di persectionis esse hunc quam illum, qui in solis externis
consistebat, quae indifferentia sunt, nee suapte natura bona, sed in quantum a Deo praecipiuntur. Certe ex hac conjectura non recte inferri videtur divinam legem esse futurorum umbram, & figuram, Praeter quam Deus omnia moralia , quae ad summam hominis perfectionem conducebant,
in lege edocuit, quibus aliquid persectius addi posse, non licet nobis credere quod ex ipsis Dei nostri verbis prob
re , non esset dissicile. Nec videntur persectiora, quae nobis ratio nostra natura. liter dictat, quam ea, quae a Domino supernaturaliter revelantur , & observanda praecipiantur ἰ quamvis nostram miseram rationem lateat illius praeceptionis motivum, bonum tamen , sanctum, di honestum debemus credere, quidquid ex illa in fisita scientia, & bonitate proficiscitur. Nonne perfectius, & rationabilius est facere, quae Deus praecepit, quam quae nobis ratio naturalis bona esse suadet φ Ideo contra plurima moralia commissum non adeo severe punit rectissimus iudex . quam . quae contra aliqua ceremonialia committerentur. Qui falso nomen Dei iuraret, non impune iturum, dicit Deus in decalogo; sed qui Sabbatum non servaret, quod morte plecteretur: Qui furtum fecerit, quintuplum restituat, & cacrificium osterat; sed qui comederit sermentatum tempore Paschatis abscissia anima eius: Ouimentitus suerit, qui fallit m testimonium dixerit, qui concupiverit bona proximi sui, sirum peccatum seret , nulla poena his peccatis a Deo indicta, quamvis ab eo puniendi. nisi resipiscant: Sed sanguine, vel sepo vetitus, & in die
expiationis non contristat , non circumcisiis: Si immundus templum intraverit: Si pulverem sumamigii in alios usus divertat: Si ei speciem aliquam vel addiderit, vel subtraxerit, & in aliis plurimis, quae omnino ceremonialia sunt rabscissa anima eius , deleta anima ejus de populo suo.
Quam poenam non omnium ceremonialium prae arieationi Dominus decrevit; neque moralibus praeter pauca, ut id
lolatriae, blasphemiae, homicidio, di incestibus, Ideo nota erat lex naturalis; sed divina: S cum moralia gentes minime laterent lumine rationis odoctas, voluit infinita sapientia etiam moralia divinae legi inserere, ne Israel crederet
solo externo cultu Deum esse contentum, vel quod ex naturali ratione honeste viveret, & moralia observaret, cum
plurimi ex gentibus hoc etiam secissent; sed quod in iis agendis Deo praecipienti obedientiam praestaret, ut sic etiam perfecta essent moralia sub lege contenta; aliter naturalis lex. esset,
42쪽
esset, sed non divina, quamvis ex lumine rationis, a Deo hominibus indito , profluxerit. Totam legem Deus aeque Israeli commendavit absque aliqua distinctione inter moralia , dc ceremonialia I in quovis defice rei aeque peccabat. Sed haec distinctio noviter introducta , da
qua Deus neque verbum loquutus , conqueritur tamen per Pro
phetas de unius, vel alterius praevaricatione: quandoque da homicidio, de rapina, de desectu charitatis in pauperes, semper de idololatria , de violentia , & similibus moralibus. Et iam de ceremonialibus, ut de Sabathi non recta observantia. de impuris, & non rite administratis cacrificiis, de servis Hebraeis ultra septennium detentis, de terra non quiescente septumo anno, quod crimen Dominus longa captivitate se punitu rum minatur. Filii Aaron, divino Dei Judicio propter suffumigium male administratum, intra Sanctuaritim a Deo occisi. Pater eorum Aaron, quod lacrifieii ceremoniam erraverit a Mol e acriter reprehensiis, S ex illius diei iusto dolore se excusavit. Itaque neque cultus internus, absque externo, neque
hic absque altero Deo placebat: ideo David saltabat lino indutus coram arca Domini, & tanta cum maiestate eam conduci
voluit, quia sciebat cultum eum externum Deo esse gratissimum: neque David quasi puerulus crat, ad majora, di pers ctiora ineptus, qui uxori reprehendenti dixit: se ea die honorabilem esIe coram Deo. Sed Romani, di Graeci Gentiles ad persectiora , dc magis spiritualia a Deo fuerunt aptiores invenisti. Davide, omnibus Sanctis, & Prophetis, totoque populo a Deo ex omnibus gentibus electo , & ab incunabulis edocto , ob sui ruditatem elementis puerilibus carnalibusque & externisceremoniis, absque spiritualitate contentis: quasi decem praecepta decalogi totam spiritualem perseectionem non contineant. vel alia persebiora fuerint revelata. Sed cum divinae maiestati externus cultus absque interno placere non posset, reprehendit saepe Hebraeos, qui externo cultui, utpote faciliori, intenti, ab aliis vitiis & peccatis non abstinerent: neque hinc inferre licet , aliquando Deum , quem sacrati Ismum externum e ultum Israeli praecepit, odio habiturum, ut carnalem, vanum, &inanem : praeter quem in lege omnia quae ad sui, & proximi amorem conducebant, abunde praecepit: dc nulla maior spiritualitas di persectio excogitari potest, quam Deo praecipienti obedire. Quo templo careamus signum non est cessationis legis Mosaiacae et caruimus etiam , quamvis breviori tempore. in eaptivitate Babylonica , perseverante tota divina lege. plane oppositionem iam diu Dominus solvit per Prophetam Oseam , quod
43쪽
gatI, ἰnter non mariso alteri addicti, id est. non alicui alterilegi subiecti. quod futuri eramus per hac longa tempora, si Rege , sine altari , hine Sacrificio, ιν sine Molo: dc postea qua
situri erimus Adonat Deum nosrum ρο Messiam Regem: Nunc vero quaecumque extra templum fieri licet, opere exequimur, de in non sacrificando divinae legis praeceptum observamus, quod extra templum fieri prohibuit. Quaerit insuper Clarissimus Dominus, an ego cognoscam, quod ii, qui ex Israele oriundi, quorum ascendentes jam olim in Christum crediderant, Zc eorum vestigiis insistentes adhue credunt, suae progeniet ex Abrahaino penitus obliti, si quando venerit Messias, quem hodierni Judaei expectant, ipstim non receperint, neque eius imperio subiici velint, ob hoc peccatum, a beneficiis a Messia conferendis excludendi sint ρ Quod si tune textum ex Vetere Testamento petiverint, in quo talis fides in Messiana commendetur ; cum ostendere minime possim: quare nunc Christianum urgeo ut talem textum mihi designet: cum sicut illi tunc peccarent contra Messiam , quamvis textus nullus extet hanc fidem praecipiens, sic peccarunt Judaei Messam non recipientes. Respondeo : Qimii quando Deus Israelem redimere dignotur, omnes impii eX gentibus, qui voluntati Dei suum populum redimentis obstiterint, qui persecutiones praeteritis addiderint , qui ejus fortissimam manum agnoscere renuant, omniis no deperdentur, ut Prophetae mille in locis nobis praedixere rin quibus etiam erunt ii, qui ex Abrahamo oriundi gentibus fuerunt immixti, suam progeniem, S legem obliti, qui iam eum Israele nil prorsus habent. Sed omnes isti, non quia non obedient Messiae, peribunt. sed ut Deo omnipotenti inobedientes, ec infideles, ut eius imperio resistentes, ut multa facinora contra Deum Creatorem, contra rationis lumen , contra innocentem populum, antea, dc in eo tempore, patrantes. Verum pii ex gentibus, sive ex Israele oriundi, sive non, qui verum Deum ςoluerint, qui Israclis mirabilem redemptionem adjuverint, Deo, & populo inservientes , Dei amore, di timore alliciti, redemptionis beneficiorum erunt participes rEorum corda, ut Israelis, circumcidentur, ut ament Dominum Deum suum toto corde suo, dc tota anima sua , ut vivant. divina gratia omnes amuentes: ibuntque de Sabbatho in Sabbathum , de anno in annum in Hirusalaim , Deum Jacob fortem adoratum, dc lacrificia osterentes in sesto tabernaculorum i quis non venerint, punientur, ut Dominus per Prophetas clare comminatur: non quod non crediderint in Messiam mediatorem . Deum δc hominem, sed qui Deo ipsi non ohediverint imperanti. Prosecto redemptionis beneficia non a Mest a conseremur ῆ
44쪽
serentur; sed a Deo omnipotenti: Ego diapersi, ego resiluam'
An ne Melsas totas orbis terras percurret, ut Israelitas ex captivitate liberet, & secum addducat e Non certe: sed a Deo miraculose admonitus veniet populus ex omnibus locis sitae dispersionis ad quaerendum Dominum , & Davidem Regem suum. Ideo Dominus in omnibus locis, S pro uno, vel ait ro Israelita, prodigia em ciet, quae Egypti miracula excedant, ut inde liberetur. & erit pro fama, & honore in terra captivitatis suae, & cantabunt gentes Domino canticum novum, quia fecit veritatem, quam promiserat filiis Israel. Messias erit. utpote Rex sanctissimus , omnium redemptorum caput, in quo etiam sensu Redemptoris munus exercebit: quia populum venientem , ut bonus Pastor recipiet, gubernabit, rectissime iudicabit, dc sua doctrina , dc exemplo ad sanctissimam vitam provocabit: Sedebit in trono Davi bis patris sui, ex gentibus, di ex Israele iniquos disperdet. Cui omnes reges, di populi amantissime parebunt: non quod mundanum imperium exemceat , ut Alexander, vel Julius Caesar, sed quod divina virtute a Deo ipsi concessa, omnes gentes in Dei amore, & filiali timore, continebit: Ita ut non ultra bellum , sed pax perpetua
usque ad sines terrae, non aemulatio, non contentio, non sectarum diversitas: quia talis est Dei voluntas & in eius manu prosperabitur, & erit Adonat unus, & nomen ejus unum: de totus Israel iam sanctificatus . Regnum Sacerdotum omnibus populis : Tunc Deus Israelis solus regnabit in suo mundo, quem creavit, & generis humani hoc modo miserebitur, ne
amplius sit diabolo in praedam : Non quod vim libero hominum arbitrio sit illaturus ; sed quod ex affluentia gratiae in
bonum sere semper dirigetur, ut jam peccato finis imponatur. Haec sunt beneficia, quae Israelis miram redemptionem comitabuntur & insequentur, a solo Deo Jacob manu forti, suo tempore essicienda , quorum omnes pii. vel ex gentibus, vel Issaeie , erunt participes , ipse erit nobis , & omnibus in Deum, Sc ferviis sutis David Pastor in medio nostri, cui si alia. quis obedire nolit, si insanus non fuerit, erimen laesae maiestatis committet , ut qui tempore Davidis ei subiici noluerit Sed quid hoc cum fide in mediatorem . in qua generis humani salus consistat 'Haec omnia pro maiore parte mystice explicantur a Doctoriabus Christianis. Fateor quidem . quod ex Sacri textus litera plurima possit intellectus humanus, utpote cogitationum se-rax . elicere, quae ad persectionem , & exactiorem moralitatem , hominem inducant; dummodo in iis, quae rationi non repugnant, indemnis semper sit, & rata maneat sacri textus
litera, alias ad hominum libitum legenda & intelligenda, quod
45쪽
divini verbi maiestatem , & si neeritatem haud quaquam deceret ; sed iecundum quod clare . & perspicue significat in
iis quae nullatenusi nec sibi, nec rationi pugnant) semper intelligenda. Neque credimus persectiorem nucleum comineri sub illa, quam corticem homines appellarunt, sed dulcilsi mum fructum arboris legis divinae. Clarissimus Dominus idem videtur fateri, quod sensus literatis religiose servandus, quamvis sub litera iii blimiora contineantur. Certe si sensus literatis nunquam reiiciatur, sed religiose Observetur , quantumvis majora ibi latere credantur: Templum illud ab Ezechiele depictum cum suis porticis, dimensuris, aliquando realiter eonstruetur, & bellum Gog, &Magog, Vere continget: atque Israel carnalis, domus Jacob di Judae in propriam patriam . quam habitaverunt patres sui,
Vere revertentur: Uenient ex omnibus regionibus . di ex septentrione, in propriam haereditatem, & omnes gentes in ri
mina Adonat, in Hierusalaim. Sic adest clarissime in litera, hie sensus liter alis, tamen a vobis nunquam admittendus, qui
Templum id mysti eum, bellum id mysticum, Israelem illum
mysticum , Hierusalaim mysticam, terram mysticam , interpretari intelligere cogimini ; similiterque eunctam Prophetarum literam . praeter aliqua quae vel vestrae intentioni in se viunt, aut saltem non obstant, quae ad literam intelligenda, permittitis. In summa, verum est, quod plurima mystica nostri antiqui Doctores, atque etiam hodierni. magna cum subtilitate, exsecra litera deduxere, praesertim Cabalistae: nunquam tamen, quod literalem sensum dc seruerint, neque quod ea mystica novum in religione dogma constituerint, aut a Deo constitutum mutaverint tabsit tale ne phas ) hoe nunquam lieebit : quia omnia ea mystica cogitationes humanae sitnt, quae de senialiterati sacrae paginae nil debent, vel mutare . vel detrahere. Christianismus, eum novae revelationi fidem adhibeat, Perinquam talis est , S constituitur, sacram literam iuxta Evangeli- eum sensum tenetur intelligere, aliter non esset amplius Christianismus r Sed cum Israel in suo Ueteri Testamento unice perseveret, nova revelatione neutiquam admissa : aerebat utrΑn in ipso locus aliquis exstaret, ex quo colligi posset, Deum praedixisse, quod aliquando permissi trus erat tales sensus mysticos . ex quibus nova Religionis dogmata constituerentur. vel tales sensus futuros insinuaverit pro adventu Messae ' Sed Clarissimus Dominus respondet, quod nec exstat, nec necessu fuit, quod exstaret. rodis loco quaerit Clarissim iis Dominus: Luἰbus argumentis moti Iudai Mosem agnoseant Prophetam, o disinum legislatorem e Dissiligod by Gorale
46쪽
ghlatorem e Facile satisfaciemus huic quaesito Clarissimi viri vestigiis insistentes. Deus ut ait) adeo clares Israelἰ ma-nfestaverat, ut eius exsentιam in dubIum vocare, non possent Z Cum vero eadem media per quae ita clare se manifestavit,
etiam Molem divinum Prophetam, & Legislatorem probaverint , fion magis poterant Israelitae Prophetiam Mosis in dubium vocare, quam Dei existentiam : Ideo Deus ipse dixit: Et Exod. I9. credent in me, cu in te in aternum: & antea ) ct med derunt Domino, se Mosisereo ejus: quippe eisdem mediis, quibus se fecit clare cognosci, Mosis legationem divinam esse facile, bc liquido ostendit. Igitur patres nostri, quibus clara, 5c indubitabilis fuit hare revelatio Domini, & Mosis servi eius, filios
suos qui non viderant Dei miracula, neque eius vocem audiverant , Mosis divinam legationem, dc Prophetiam, docuere, quod est unicum fundamentum divinae legis in qua praecipue commendatur, ut hanc veritatem filios edoceant: Et docebis Deut. 6.ea sillas tuos: Non extraneos filios, a quibus per hane legem nos separari voluit, ut in Sacra scriptura saepe repetitur; 5c hi totam posteritatem in suis generationibus, absque doctrinae &traditionis hujus interruptione, usque in praesentem diem do
Ηaee enim traditio falsi esse non potest, supposito quod in
sua origine, Sc radici adeo vera fuit, ut non possit in dubium vocari: neque credibile est, quod tunc, vel postea , patres vellent suos filios decipere, & falsis legibus instruere: neque hoe de omnibus Israelitarum patribus cogitari potest, quantumvis aliquis perversiis hoc facinus contra humanitatem ipsam committeret: Ideo quamvis ob varios fines, & causas plurimi. a lege desecerint, populus Israeliticus perpetuo substitit, veritatem in Synai a primis receptam, filios erudiens: Quapropter Dominus Israelem ut perpetuo legem observet, ad patres Provocat recurrendum, ut qui sciebat, traditionem a patribus esse infallibilem ; non ab extraneis. Non enim est haec traditio Deut. ab hominibus alicujus nationis, ad alterius nationis homines, dc vers. 7.sie de una in alteram per varias orbis partes propagata : Talis enim nunquam suam veritatem certo probare poterit: Quia non
est difficile quod Graeei aliqui. ob causas. & motiva posteris ignota, Romanos fallere velint, vel Galli Hispanos. & hi Italos Martis, Veneris, & aliorum, deitatem praedicantes: Si euti Arabes eaeteros orientales, & tractu temporis Africanos,& bonam Europae partem seducentes, sub divinae legis praetextu , & virtutum moralium, omnibus rationabili, observantia. Hae arte falsae antiquitatis gentilicae sectae fuerunt introductae, di per totius mundi gentes disseminatae , quia malitia primi deceptoris, di ignorantia eorum ; qui primo fallebantur, falsas B deitates .
47쪽
deitates. earumque prodigia fecere credibilia, quae semel ae cepta , quasi verissima, sanctisIima , aliis proposita , neque amplius in dubium voeare liceret: tamen omnino salsa , qui eorum origo falsa fuit. Pariter Romanorum legum , Numa Pompilio ricta divinitate , inventorei primi ab eo seducti vera
cum pietate, di amore eaeteros deceperunt. Adhuc nostro seculo fingunt. S semper finxere Monachi Divorum infinita miracula, quibus populi fidem adhibuere : credit satis pie, & pia hae fraude misere deceptus, quisque filios erudit, & isti alterius nationis homines , donee in toto Christianismo I apistico illa impostura de fide habeatur. ut qui negaverit, igne suae infidelitatis poenas luat Sic nostro tempore pater Avianus Ca- Pucinus miraculis claret . populos, & principes decipit . ut lanctissimus impostor: Sed qua a non faciet ' fiunt ne filii quos ipse genuit, quorum animarum salus ipsi chara st Talis est traditio , quae in sua origine , ab aliquibus incipit, quos non est moraliter impossibile, alios voluisse decipere. obeausas , quas posteri penetrare nequeunt. Verum Judaeorum de divina lege, di Mose traditici a parentibus incoepit, qui clare viderunt, & in filios suos immediate, sine interruptione derivata : Quod si primi patres non vidissent, quare communi consensu filios docerent, quod falsum esse sciebant e Quare in prolem inutile mendacium disseminarent e 'Hoc sit primum argumentum , quo Mosem Prophetam , &divinum legislatorem , cognoscunt Judaei: quia patribus nostris adeo clare Deus Mosem verum Prophetam Israeli manifestavit, ut eis non amplius posset esse dubitatio. neque nobis . qui ab eis per interruptam nunquam traditionem accepimus. Alterum argumentum desumitur, ex ipsa Mosis Prophetia . quae suam divinitatem ita evidenter ostendit, ut nemo eam rationabiliter negare queat. Etenim futura contingentia, quae ab solo humano arbitrio dependent, nemo potest certo praescire vel praedicere : solus Deus omniscius haee praecognoscit, de suis Prophetis revelare quit, ut caeteris hominibus praenuntient.
At in Mosis Prophetia Hare, aperte, & omni eum perspicuitate futura contingentia eum individualibus circumstantiis populo Israelis praenuntiantur, quae postea ad unguem adimpleta continuo experimur. Recte ergo, & infallibiliter cognoscunt Judaei Mosem esse verum , dc divinum Prophetam : Hoc enim fuit medium unicum, quo Deus utitur per Isaiam , ut suam divinitatem hominibus probet: Nonne ego vobIs futura stramu
navὶ ἰ quaerite a diligentium an hae etiam Deere posint tVerum quod talium praedictiones extent in Mosis Prophetia lex ejus simplici lectione constat. Scilicet, quod fluentibus f cuito ob magua Ilraelis.peccata, di divinae legis praevaricati
48쪽
sem, Venturae erant gentes , ut eum destruerent e longissimis . & distantissimis regionibus cnon ex proximis , hoc enim tape contingit sed ex longinquis : quarum linguam non intelligetis et Profecto Israelitae Romanorum linguam
non intelligebant. Nonne haec erant ex mere contingentibus 1 tamen a Mose praedicta, & in suo tempore exequuta. Quod totus Israel in captivitatem iturus , eius terra omnino deserta : Qi md spasgendus erat per totum orbem. Con
tigit ne hoe alicui populo An Romani Germanos , Britannicos, Gallos, Hispanos, Graecos, AsiaticoS, Per totum orbem in captivitatem, dispersere ' Eos potius ut hae Tegiones habitarentur, conservare satagebant. Sed quod admirabilius est: praedixit Moses Israelem spargendum per i tum mundum, in quo ab omnibus gentibus extremam pacissurus erat persecutionem , quibus futurus esset in proverbium . despectum, di abominationem: Tamen quod in his omnibus semper conservandus, & idem populus futurus per tot iacula: An haec non sunt de contingentibus, imo quae Maturali rationi obstare videntur Existimo quod hoe divino fundamento nixus, dixit Apostolus i Quod non intrabit Israel in Ecclesiam , donee intraυerit plenitudo gentiam rQuod stipponit Israelem substiturum , & perseveraturum inesse populi separati per plura secuta , ut Moses praedixerat: Praeterquam omnes Doctores Christiani consentiunt , quod conservatio Istaelis naturalis non est , sed ex speciali Dei providentia; cuius varios fines excogitarunt. Qimd totum clare Moses praedixit, quantum is mere contingens. Ergosuit divinus Propheta. Tandem praedixit Mosses Israelem toto hoc captivitatis tempore suam miseram, non seditiosorum tunc temporis discordiae , non inimicorum potentiae. non aliis naturalibus causis, attributurum ; sed suis duntaxat peccatis, & divinae legis transgressioni : Et dicent an ea Deut, at AD , quia Adona; nobiscum non es hac nobis contlagunt. vers. i . Talem confessionem per tot secuta , Istaelem facturum.
quis nisi divinus spiritus potuis praedicere e Qui per fidelicsmum servum Mosem haec omnia clare Praenuntiavit.
Exhibet etiam Judaeis Daniel per clarum testimonium. qui clare, di aperte praedixit, quod post septuaginta hebdomadas , id est CCCCXC. annos . templum erat a Duce cum exercitu venturo penitus destruendum : Saerificium in medio ultimae hebdomadae cessaturum , civitatemque omnino devastandam. Huius Prophetiae divinitatem eventus eonia firmavit. Quod si haec per decem annos antea fuissent praedicta , non esset vaticinium minus divinum , quia ibi uaB s Deus,
49쪽
Deus poterat haee antea praevidisse , & futura enuntiare. Fuit igitur absque dubio Daniel ille divinus Propheta: hie tamen non Romanus, non Graeeus ; sed Judaeus fuit legis Mosaicae exactus observator , cuius revelationem in hae eadem Prophetia valde commendat, de illius praevaricationem lamentatur : Ergo credidit Mosem Prophetam , & Dei legislatorem : cum Prophetia haec Danielis a nemine , qui non infamat , impius quantumvis sit , negari potest. Habent igitur Judaei argumenta , quibus Mosem verum Prophetam . 6c legislatorem agnoscant praeter alia plurima)ex eiusdem Mosis Prophetia , quae suam divinitatem
probati Ex infallibili a patribus traditione: ex Danielis irrefragabili testimonio.
50쪽
CHristianum esse dogma , unicum ad salutem Fides in aeternam medium esse fidem in Iesum Christum, agnosco. Verum id intelligendum sit uni eum de tempore, postquam Jesus Christus in mun- medium dum Venit , Evangeliumque praedicatum est. Ab d s/lu- Adami lapsu fidem expressam in Iesum Christum futurum redemptorem perinde fuisse neeessariam, adeo ut sine expressis &distincta in ipsum fide nemo salutem aeternam consequi potuerit , nusquam in Scriptura Sacra reperio , ideoque nec ut dogma Christianum recipio. Agnosco lubens , quosdam Christianos Doctores , praeiudicio erga peculiares quasdam opiniones abreptos , ita lentire ac docere : Verum mihi dogma Christianum non est , nisi quod in Scriptura, unica fidei meae reingula , reperitur. Si quid ergo Vir Doctissimus ex N. Testamento contra me proserre possit , illud ut dogma Christianum agnoscam & vindicabo. Dixi ego, ut sententiam meam de fide, quae requisita olim suis sub V. Testamento in Redem-