Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

dus admentum. Sed nec hoc in verbis meis repertiatur: aliud quippe est, nullo modo, aliud, o scurius revelare. Posterius dixi. Qui obscurius revelat, etiam rem insinuat ; sed elarius & ape tius suo tempore in lueem producendam. Non itaque promissa haec, quae sub Iocutionibus fg ratis Messiae officium aliquatenus adumbrabant,

quod postea plenius in lucem est productum, Ic

raeli erroris causa sunt quod Messiam suum mini me agnoscat: Absit: Sed carnalis quidam ais ctus , quod Israel terrae ita si astixus, ut antimum ad coelum & ecelestia minime attollere velit. Sed non debebant esectare neque eredere Messam , nisi se accommodando promissionibus e ut ego assero. Ita est: inde ergo sequitur, antequam Messias ad venit, officium ejus nondum plene cognosci potuisse, quia plene nondum revelatum erat , sed sub figuratis quibusdam locutionibus adumbratum. Postquam vero in mundum venit, seseque

miraculis divinissimis illustrem reddidit, mune risque sui rationem plene Israeli manifestavit, nune Sc ipsius fides illustriori huic revelationi accommodata esse debet, & Μessias ut rex coelestis

agnoscendus. Quae suist, Recte ergo me eonelusisse eontendo , non nemi; bu, b. eesse fuisse , ut Deus sub Vet. Foedere Israeli di- suadendis, stincte totum Μemae. officium revelaret, & e ηxi Impressam in ipsam fidem praeciperet; sed suffecisse , latas. ' Μοssiam Promittere, qui cum venerit Dei voluntatem hominibus annuntiet. Fatetur Vir Doct. Me fugerisse gentibus , non Israeli. Quamobrem vero ' abia gentes aliter per divinam Legem oe Pr phetas non erant edocta; Israeli vero Deus Mesam taurariis coloribuu depinxerat. Sed vero gentibus sufficere

62쪽

sECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI.

sussicere non potest revelatio , nisi quae sufficie tibus documentis probari potest esse divina. Agebatur quippe de gentibus a falso idolorum cultu convertendis ad verum Deum Israelis. Quae vero argumenta gentibus persuadendis sufficiunt, an illa Israeli persuadendo non sussciunt i Quid ultiterius ad fidem exigi potest , quam argumenta, quibus sufficienter probatur revelationem quan dam esse divinam ' Talia ergo cum requirantur ad gentibus persuadendum , dico ea etiam sufficere Israeli , & injustum esse ut Israel alia requirat. Nec objicere potest, sibi Deum contrariis coloribus Messam depinxisse: Deus enim sibi ipsi contrarius esse nequit : sed cum fateatur Vir Doctissimus , haec sufficientia esse gentibus persuadendis , inde colligere debebat Israel, siquidem contraria optinnione esset imbutus , se Prophetarum verba juxta , genuinum sensum non percipere , ac proinde ex propiore hae Dei revelatione eorum sensum addiscendum esse. Exspectavit Regem, & meritor Rex enim est QP ratis- promissus. Dicit Vir Doct., Regem non vidit. Fateor , non terrenum , sed caelestem. Atqui de ii fuerit Rege in coelo praeter Deum nunquam admonitus fuit. Promissus. Resp. Per Prophetas , qui Messiae adventum antecesserunt , regem in coelo Verbis planis absque ulla figurata locutione non esse promissum, non

imus inficias: ideoque nec illa fides expresse & diastincte ab Israele olim exacta fuit. Attamen in promissis illis quaedam sunt, si rite & attente inspiciantur, quae regem non terrenum promitti suadent. Quoniam redemptio quae promittitur ,squidem futura sit terrena, ad illos tantum spectare potest , qui Messiae tempore victuri sunt r

63쪽

4o RESPONSIO AD

Quomodo ergo salus est toti Israeli φ Adde , quod

terrena Israelis felicitas & reductio in terram Canaan res nimis exilis est , quam ut ob eam Messias toties a Prophetis sit praedictus, & tempus ac locus nativitatis, & parentes adeo sollicite descripti. Quid φ Israelis in terram Canaan restitutio tanti est, ut ob eam operae pretium fuerit tot jam siculis praedicere Messiae adventum , ipsumque adeo exacte per Prophetas praefigurare φ Et restitutio illa tam ingens Israeli bonum est y cum forte pluribus nunc non multo pejus si, quam in tali , quale sibi imaginantur, regno futurum. Ali quid ergo de regno coelesti obseurius est insinuatum. Postea vero Messia adveniente de regno il-

Io coelesti plenissime verbis propriis absque ulla figura est edoctus: Et ab eo tempore distincta fides in regem coelestem necessaria fuit: peccatque Icrael, quod eum ad se missum, sibique jam plene,& quidem prius quam gentibus , reVelatum sagnostere , eique obedire & eonfidere recuset. Nec est quod excipiat , si omnia , prout litera praecise sumta sonat , nondum impleta videre. Majora siquidem in Messia Deus largitus est. Colorem aliquem habere posset objectio, si Deus minus quid praestitisset, quam litera rigide sumta

sonat. Nunc vero cum multo excellentius praestiterit , nihil est quod infidelitati suae Israel praetexat. Addo tandem; Si quaedam a Prophetis praedicta Israel nondum in Jesu nostro Salvatore benedicto impleta credat, posse ea adhuc issiposterum impleri, postquam plenitudo gentium in E

clesiam intraverit, & Israelem suae contumaciae poenituerit. Viam modo eorum impletioni non

amplius infidelitate sua praecludat. CAPUT

64쪽

sECUNDUM SCRIPTUM JUDAEI, a

CAPUT II. De Quaesito Secundo.

SEcundum Quaesitum fuerat, ut assignetur locus , Non requi. iis quo Deus dixerit, quod unicum medium ad salutem Israelis, O restitutionis in diuinam gratiam 1 qtiae Mensit fides in Messam quatenus jam venit. Respondi siae munus ego : Non necesse esse , ut id Deus olim praesgni- ' ficaverit r sussicere, postquam Messias in mun- Prophetas dum venit, Deum id per Messiam declarare. Re- praedixerit. gerit Vir Doct. requiri evidens ejusmodi testimonium , ex quo Sudaeus suas consequentias juxta divinam Legem

poterit deducere, certus quod omnia qua Deuspram

derat simpliciter oe absolute necessaria ad sui populi s

lutem clarisme revelavit, ne temporum successione ogentium suasione falleretur. Sane quando Deus raeli clare revelavit se missurum Messiam , juxta divinam Legem certo consequentias suas deducere potest, plenissime persuasus , eum quando Venerit audiendum esse. Sed Vir Doct. vult, omnia , quae per Messiam revelari Deus voluit, jam per Prophetas plenissime revelari debuisse. At sic nihil per Messiam revelandum restaret. Quo jure autem id Judaeus a Deo exigere potest ' Sive enim Per praecedentes prophetas, sive per ipsum MeLsiam jam missum id revelaverit, utrobique autΟ-ritate divina constringitur ad credendum & parendum. At Deus omnia ad populi sui salutem absolute necessaria clarissime revelavit. Agnosco. Exinde ergo sequitur , quod ad primum quaesitum jam re-t spondi , distinctam & ex prelsam fidem in Messiam, antequam in mundum venit, & a Prophetis sub typis & umbris praefiguratus, saltem non plene revelatus fuit, absolute ad salutem necessariam

65쪽

Nee diei

potest, te. ibus um. bratteis Deum deiseepisse Ic

raelem.

non fuisse e sed demum necessariam redditam , cum Deus Messiam misit & plenissime revelavit, ac distinctam in ipsim fidem ad aeternae salutis con secutionem exserre praecepit. Nihil itaque hieomissum , quod ab amore Dei , quem semper

erga Israelem ostendit, exspectari merito potuit. Addit vir Docti r Alias legibus umbraticis , case nalibus, nihil proficientibus, exiguo tempore durat ris , nos decepisset quod de sua bonitate minime esse eredendum recte vir Doct. concludit: Deus enim , qui ipsa veritas est & sanctitas, neminem decipere potest. Sed non video quomodo Deus , nisi ita exserte omnia quae conditionem regni Μessiae spectant in antecessum revelaverit, dici potuerit Icraelem legibus umbraticis , &c. decepisse. Justa& legitima foret haec argumentatio , siquidem Deus Legem ritualem Israeli praescribens , eam

observari noluisset, ejusque observatores mortis reatui subjecisset. Nunc autem contrarium verum est: Voluit serio Legem ritualem ab Israeleobservari et ejus transgreuores & praevaricatores severe punivit. Nec Apostoli usquam docuerunt , ne ipse Apostolus Paulus, tantus libertatis Christianae patronus , illicitum esse fidelibus ex Judaeis Mosaicae Legis ritus observare : Quin ipse Timotheum circumcidit, se purificavit, & dies purificationis transegit in templo: Sed gentibus ,

quibus nunquam praecepti erant, eos a Judaeis legis Mosaicae gelotis imponi noluerunt. Verum est , docuerunt earum observationem ad salutis aeternae consecutionem esse inessicacem; quoniam jam ipsum corpus adventasset , quo adveniente umbra cessare debet. Sed Deus, pro statu Israe-

iis infantili, ritibus hujusmodi, tanquam primis

elementis ,

66쪽

SECUNDUM SCRIPTUM IUDAEI. 43

HementiS , eorum animos ad perfectiorem culintum praeparare volens , neutiquam dici potest Icraelem decepisse , quando cultu persectiore intro ducto legem ritualem & umbraticam cessare facit. Non quod Deus ab Israele olim agnosci & credi voluerit, ritus Iegales cultus spiritualis ac pers ctioris esse typum et hoc enim cum nusquam dise te Israeli revelaverat: nee etiam illius fidem abi Israele exigere potuit: Sed quod cultus ille rudior& imperfectior revera tyrocinium religionis fuerit,&ὶ Deo destinatus, ut, postquam persectior cultus esset introductus, Israel illum hujus fuisse typum ex utriusque collatione deprehenderet. V rum de eo mox plura. Dixi, poenitentiam , quae praescribitur Deut. Deut. πιαπXX. respicere proprie tempora captivitatis Babylonicae et idque probavi verbis Nehemiae , Cop. eaptivit I. 8, 9. Agnoscit Vir Doct. Nehemiam verba tis Baby-

haec captivitati Babylonicae applicuisse: sed addit, QR ς id a Nehemia factum, non quod omnia in ea captivitate executa fuisse credideris r id erat impossibile: sed

quia etiam, juxta ea verba, propter Legis pravariacationem iram Dei merito sustinebant. Dicitque, ex sapientioribus Chrisianis doctoribus neminem fere dubitare , quia verba haec ad praesentem Israelitarum captivi tom mi extendenda. Legi ego plures cel berrimos interpretes Christianos, qui caput hoc ad tempora captivitatis Babylonicae referunt, &inter illos quosdam, qui vulgarem Judaeorum objectionem allatis verbis Nehemiae expresse reseI- γlunt. Et dura admodum est explicatio, Neh miam, eum ipsa eadem verba referat, quae Vir Doct. urget, Etsi ad cardines coeli di aras fueris, oec. non credidisse, Deum omnia quae ibi minatu

67쪽

Promissam

felicitatem Israel non est adeptus ob spretim Messiam.

44. RESPONSIO AD

rus suerat executum esse ; sed tantum, quod propter Legis praevaricationem iram Dei merito sustinebant. Sane & in diversis amictionibus , in libro Judicum memoratis , modo cum essent sub potestate Midianitarum , modo Palaestinorum, Ammonitarum , aliorumque , dubium non est , quin propter Legis praevaricationem iram Dei merito sustinuerint: Nemo tamen verba haec Mosis

ad illum statum unquam applicuisse legitur: Quoniam tunc in patria sua vivebant, adiorum licet jugo oppressi. In captivitate vero Babylonica eterra sua fuere abducti, & dispersi inter gentes. Verum, ait Vir Doct., non fiuere dispers ad cardianes inlue coeli. Verum est : Sed aut in verbis huce hyperbole quaedam agnoscenda est , valde familiaris in comminationibus ac promissionibus divinis; aut argumentationis quaedam species, qua confirmetur paenitentium spes ac fiducia in captivitate Babylonica, quam ob carceris diuturnitatem valde collapsam fuisse docet Gaechiel cap. xxxv M. ) Deum vere eos exinde liberaturum ;neque esse quod de liberatione desperent ac dubitent; quia ea est divini numinis erga populum resipiscentem misericordia, eaque Dei omnipote tia , qua omnem humanam potestatem ipsi sese omponentem dejicere ac confringere potest, ut licet

ad ipsos usque coeli cardines populus dissipatus fuerit, inde eum sit retracturus Deus.

Hisce addit Uir Doct. patheticam admodum exaggerationem omnium miseriarum , quas Iudaei a tempore adventus Iesu Christi, quem nos dicimus esse Messiam a Deo olim promissum , experti

sunt, & etiamnum eXperiuntur, plane repugnan

tem felici illi statui , qui sub Messiae regno prae

dictus

68쪽

SECUNDUM ICRIPTUM IUDAEI. 4s

dictus suit. Sed respondeo : Illustris illius selicitatis promissae Israelem participem esse non pos se , quia regem Messiam ad se missum non agnoinvit , sed abnegavit & eruci assixit. Dicit Vir Doct. hoc fieri non potuisse, quia Deus dixit , se tempore Messiae circumcisurum cor populi , populumque ἴhu, po purificaturum ab omnibus scoriis , immunditus, ct puli eorpeccatis, &c. Ad quae paucis respondeo : Deum D me in Scriptura dici homines purificare , non quod μ με' actu semper homines mundentur ; sed quia circa eos gratiosam adhibet operationem , quae ad ipsos mundandos emcax est, & ad ipsorum mundationem destinata , licet contingat , hominem propria malitia abuti ista operatione divina , dc peream minime mundari. Id unico nunc , omni exceptione majore, testimonio comprobabo , exER A. XXIV. I 3. Immunditia tua execrabilis est:

quia mundavi te in Hebraeo est a mni non

es mundata asordibus tuis. Et ita Ezechielis verba, quae vir Doct. citat, explicanda esse , evidenter colligitur ex cap. XI. ubi postquam idem proposuit promissum, vers. I9, 2 o. Dabo eis cor unum, O spiritum novum tribuam in visceribus eorum, &c. add it vers. a I. Euorum cor post ostendicula ct abominationes suas ambulat, dabo eorum viam in caput eorum. Manifesto indicio , posse hominem, si contumax esse velit, gratiosae isti operationi divinae morem non gerere , atque ita beneficio promisso excidere. Verum vir Doct. ejusmodi operationem divinam promissam credit , qua totus Israel cohibeatur, ne contumax esse possit , &qua adeo valide commoveatur ad recipiendum

Messiam , ut se ei necessario subjicere debeat. Sed talis operatio divina cum libera obedientia, qualem

69쪽

6 RESPONSIO AD

qualem Deus passim in Lege sua exigit , eonsistere

nequit: nec ulla vera obedientia est , nisi quae libera sit: libera autem esse nequit , nisi facultas non obediendi adsit. Posita li- Animadvertit Vir Doct. hane sibi responsionem sis Is oriectum', ideoque alio in loco eam praeoeeuismo gratiae pare conatus est, dicens: Non quod Deus vim in divinae re- bero hominum aristrio sit illaturus: sed quod ex asii rq P mentia gratia in bonum fere semper dirigetur, ut jam pereato finis imponatur. Sed vero, sive vim libero hominum arbitrio Deus inserat , sive intus ita potenter afficiat, ut aliud velle nequeat, perinde est. Dieo ergo: Illa assi uentia gratiae divinae aut relinquet homini libertatem contrarium volendi, aut non . Si non relinquet ; jam destructum est liberum arbitrium , nullaque superest hominis obedientia , vere ac proprie dicta. Si relinqueti seri potest, 'ut affluentia illa gratiae per voluntariam hominis malitiam non consequatur effectum rac proinde requiritur, ut homo a sua parte adserat animum docilem , ac pietatis studiosum, omni praejudicio renuntiet, seque a verbo divino regi patiatur. Et non destructo libero arbitrio, quae erit illa gratiae divinae affluentia , qua tam potenter homines in bonum dirigentur, ut peccato finis imponatur ' An erit clara praeceptorum ac promis serum renovatio ' Sed dc illis posse non parere hominem ostendit Israel, cum ex ore Mosis Leingem plene & persecte audivit, & nihilominus aliquoties Mosi rebellavit. An interna quaedam Spiritus Sancti in mentibus hominum operatio 'Sed quae alia, quae liberum hominum arbitrium non destruat excogitari potest, nisi quae praecepta

Dei in memoriam revocet, & promissa bonorumque

70쪽

sECUNDUM SCRIPTUΜ JUDAEI. 4

que promissorum certitudinem ac magnitudinem

animis hominum infigat φ Sed quandoquidem ipsi revelationi divinae homo rebellare potest, etiam illi Spiritus Sancti operationi, quae in & cum illa

revelatione operatur, resistere potest. An denique potens maximorum miraculorum patratio, quae ita convincet homines, ut assensum & obedientiam sit quasi extorsura φ Verum nulla tanta dari miracula , quin animus contumaX ea contemnere possit, iisque minime flecti ad obsequium,

affectui suo aut concupiscentiae adversum , exemplo suo aliquoties docuit Israfil , qui licet Mosem

in montem ad Deum adscendentem conspiceret, fulgura ac tonitrua videret ac audiret, aliaque miracula Mosis oculis suis conspicatus esset, nihilominus aliquoties in deserto illi rebellavit: imo licet miraculo insolito & inaudito Corali, Dathan &Abiram a terra devoratos coram adspexisset, &eum fletu aufugisset prae metu ne & ipsi a terra absorberentur ue nihilominus postero die , quasi omnium horum obliti , animo rebelli Mosi ac Aaroni caedem interfectorum exprobrant, dicen tes , Vos interfecistis populum Dei, Numer. XV I. Quae itaque erit illa gratiae affluentia , qua homo fere semper in bonum dirigetur , & peccato finis imponetur φTandem addit Uir Doct.: Alias de hac praesente Separatio captivitate nunquam Deus Israelem pravertisset, ne- ρ': τά que verbum locutus fuisset; maxime autem de prace' est propter dentibus brevissimo tempore duraturis: quod omnino Messiam, incredibile est, si modus, quo semper Israelem tractavit , recte oe cum seceritate consideretur , σώθmbuta sus mssicos, textus clara litera despecta, ad libitum non recurramus. Resp. Si considagmus rationem

regiminis

SEARCH

MENU NAVIGATION