Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

cultum observari voluit. Multo minus repugnat rectae rationi , Deum severas ferre leges ,

gravissimisque sancire poenis , quibus populum hunc , recentibus beneficiis sibi obligatum , ac

proinde qui non sine nova ac minime excusabili culpa ad idolorum cultum relabi potest ,

ab idololatria , qua totus mundus infectus erat, deterrere voluit , & mandare , ut quicunque ex populo illo fratrem aut amicum seducere coinnaretur ad falsorum Deorum cultum , sine ulla misericordia , sine ullo amicitiae ac consanguinitatis respectu morte assiciatur. Non enim I gi naturae repugnat , majestatis divinae conculiscatores puniri , multo minus si novo beneficio

Deo sint obstricti , & propiore Dei cognitione

illustrati : Tales enim non sine summae ingra titudinis ac impietatis crimine cultum Deo debitum idolis exhibere possunt. Majestatis r giae conculcatores , maxime a rege suo ad hostes deficientes , qualescunque tandem sint, graviter puniri , nulla ratio vetat. Quae itaque ratio prohibet , severam in certo populo poenam in majestatis divinae conculcatores , & honorem ipsi soli debitum daemoniis ac immundis spiritibus , in summam Dei contumeliam,

exhibentibus constitui, eamque pro ratione temporum , quae rigorem hunc exigebant , graviore poena severius sanciri y Ita ut temporum

ratio severitatem hanc postulasse videatur. Nunc Vero, quando populorum discrimen est abolitum , omnesque gentes per Jesum Christum ad unius veri Dei cultum sunt conversae, ratione quae rigorem illum olim exegerat ces.sante pl

712쪽

BREVIS REFUTATIO. 689

sanie , lex illa etiam sponte evanuit ; illique nova successit , mansuetudinem ac charitatem spirans , quae non metu supplicii humani homines ab idololatria cohibeat 3 sed persuasionibus, argumentorum pondere, sanctitate doctrinae , ac miraculorum evicacia homines ad Dei agnitionem ac cultum perducat , & quos rationibus flectere non potest, cum mansuetudine

ac longanimitate tolerandos praecipiat ; cui nihil magis est adversum , quam ob religionis discrepantiam homines vexare ac morte assicere. Religioni huic objici non potest , quod naturae legi adversetur , aut separationem odium ac di Lsidium inter homInes excitet : Omnium enim amorem praecipiens , omnium saluti intenta est, nulliusque , ne quidem inimici & persecutoris, odium legitimum ac justum agnoscit. Si occasone illius promulgationis ac propagationis dic sensio orta est, hominumque animi non tantum

in diversas sententias distracti , sed & odia internecina , ac persecutiones horrendae sunt excitatae I id non religioni Christianae, quae blandis ac placidis rationibus homines ad sui professionem invitat , quaeque amorem , pacem s& amictionum tolerantiam , omniumque etiam gravissimarum injuriarum condonationem prae

cipit, crucem religionis ergo ferre jubet , non aliis inserre permittit , imputandum est ; sed malitiae ac impietati hominum , qui veritata Evangelii repudiata , &, lege naturae , quae nullum ob diversum de rebus divinis sensum odium justum agnoscit, contemta, infestis animis religionem Christianam oppugnarunt, Scomni humanitatis , amicitiae ac consanguinitatis Xx vinculo

713쪽

vinculo soluto , illius professores publiei odii

victinias fecerunt, & ubivis locorum crudeliss1-mis suppliciis interfecerunt. Ita ut Acosta nihil hic religioni a Deo revelatae , ac praesertim

Christianae, objiciat, quin facile dissolvi queat. Quod si gravissimis a Judaeis injuriis lacessitus , ex eorum factis omnem religionem bestimet, gravissime lapsus est. Non enim religionis praecepta ex hominum moribus aestimari poliunt. Sic ipsa naturae leX pro qua tantopere depugnat, condemnanda foret 3 cum plerique eam agnoscentes vitam Mucant dictamini ejus contrariam & repugnantem ; ex qua si delegis naturae praeceptis judicandum foret , dicendum eam injustam hominum innocentium laesionem , immisericordiam erga afflictos , im juriarum vindictam , aliaque maleficia hominibus injungere; quoniam crimina haec inter homines frequentiora sunt, virtutesque, justitia, misericordia , ac mansuetudo admodum inter illos rarae. Quare non ex Judaeorum moribus

religionem Iudaicam , multo minus Christianam, aestimare debuit 3 neque quia facta ipsorum naturae legi repugnare credit , religionem tam Christianam quam Judaicam , seu potius Evangelium & Legem Mosis condemnare , tanquam doctrinas legi naturae adversas, quae prae cepta legis naturae praescriptis repugnantia praeis scribunt : sed ex Lege Mosis Judaeorum facta coarguere , & scripto hoc ostendere, mores ipsorum legi minime esse consentaneos. Quando paucis post Judaismi professionem diebus exispertus est , mores ordinationes Sudaorum mianime

714쪽

nime convenire cum iis qua a Mose praescripta sunt, non credidit eorum moribus & ordinationibus Mosis Legem maculatam 3 verum ex Lege ipsos

coarguit , variarumque transgressionum reos

egit. Quid itaque hic ex corruptis hominum moribus Legem & Evangelium impugnat φ ac non potius ex sanctissimis religionis praeceptis hominum mores redarguit , ostenditque nihil eos habere , quo se tam sanctae doctrinae discipulos glorientur φ Sic propriae saluti consuluis, set ; mores legi adversos redarguisset & prae

ceptorum sanctitatem cons derans, momentaque argumentorum , quibus religio Christiana nititur , sepositis omnibus considerationibus humanis, maturo judicio ponderans, sincera. potuisset Evangelium fide amplecti , & gravissimo, quod ex impiis eorum , qui Christianam profitentur religionem, moribus eXoritur, scanindalo superato Christum Dominum agnoscere, ac gratia divina per veram in eum fidem. , per

charitatem bonaque opera vivam ac evicacem , salutem suam operari in timore ac tremore. A quo ne & alii deterreantur , omnium no

strum , qui sanctum Christi nomen profitemur, ossicium est, ut moribus sanctis doctrinae Christi professionem ornemus , ac praesertim in id unice intenti simus , ut nulla de variis religionis dogmatibus sententiarum diversitas animos divellat , multo minus Christiani in mutuam lanienam animentur ; sed mansuetudine , patientia ac charitate alii aliorum naevos ac infimmitates tolerando unitatem ac pacem Ecclesiae Promoveamus , aliosque ad Christiani nominis

715쪽

professionem allicere allaboremus ; omnibusque testatum faciamus , non tantum nos profiteri Dominum nostrum esse regem pacis , Ecclesiamque ipsius regnum pacis ἔ sed & nos lpia ritu pacis regi, & quod profitemur

opere ipso cominplere.

INDEX

716쪽

Asterisco notata explicantur: Reliqua

obiter attinguntur, aut nude Capstantum citantur.

1, 6, 14.

XXIII.

ibid.

Cap. XVI.

717쪽

INDEX LOCORUM

ibid.

ibid. ibid.

ibid.

ibid.

II. XIII.

0. . . XVIII.

ibid.

ibid.

VIII.

1 213a Isa

62, 2

718쪽

S. SCRIPTURAE.

sos ibid.

ibid.

ibid.

ibid.

VIIa

719쪽

INDEX LOCORUM2. PARALI POMENON.

XXII.

XXXVI.

ibid.

482 ibid.

XXII.

LXXXI. I .

LXXXIX. 39.

x . I, 2.

I ibid.

XLII.

720쪽

; S. SCRI

XLIV. II, d

ibid.

ibid.

ibid.

MIAS.

II. .

ibid.

ibid.

SEARCH

MENU NAVIGATION