장음표시 사용
681쪽
mihi ei rea vigesimum secundum aetatis annum o possetne fieri.
ut ea, quae de altera vita dicebantur, minus vera essent. ει utrum fides talibus data bene cum ratione conveniret ; siquidem ipsa ratio multa dictabat,& perpetuo insinuabat in aurem, quae valde erant contraria. Hoc in dubium vocato animo, quievi. di quicquid esset tandem statuebam me non posse tali via incedendo salutem animae assequi. Per hoc tempus Jurisi, ut dixi, studio vacabam , & cum annum agerem vigesimula quintum, oblata occasione, impetravi bene fietum Ecclesiasticum, nempe dignitatem thetaurarii in collegiata Ecclesia. Cum vero in Christiana Religione Pontificia quietem non in venissem. dc cuperem alicui inhaerere, sciens magnam esse in ter Christianos & Judaeos contentionem , percurri libros M sis, & Prophetarum , ubi aliqua inveni, quae novo Foederi non parum contra dicebant, S minus habebant difficultatis ea quae a Deo dicebantur. Praeterea veteri Foederi fidem dabant tam
Judaei, quam Christiani , Novo autem Foederi soli Christiani. Tandem Mosi credens judicavi me debere Legi parere, quandoquidem ille omnia se accepisse a Deo asserebat, simplieem se inter nuncium declarans, ab ipso Deo ad id munus vocatum, aut potius coactum ita decipiuntur parvuli . Posita hae deliberatione , quia non erat liberum praedictam religionem in illo regno aliquo modo profiteri, cogitavi de mutando domicilio, Iroprios & nativos relinquendo Lares. Ad eum finem non du-itavi beneficium illud Ecclesiasticum in favorem alterius resignare, nihil curans utilitatem vel honorem ex ea provenientem se eundum morem gentis illius. Pulchram etiam domum reliqui in optimo civitatis loco positam , quam pater meus aedificaverat. Itaque navem adscendimus non sine magno periculos non licet illis qui ab Hebraeis originem ducunt a regno discedere sine speciali Regis facultate ὶ mater mea & ego cum fratribus meis, quibus ego fraterno amore motus ea communicaveram , quae mihi super religione visa suerant magis consentanea ἔlicet super aliquibus dubitarem e quod quidem in magnum malum meum poterat recidere, tantum est in eo regno periculum de talibus loqui. Tandem peracta navigatione Amstelodamum appulimus, ubi invenimus Judaeos libere agentes; & ad implendum Legem praeceptum de circumcisione statim implevimus. Transactis paucis diebus expertus sum mores & ordinationes Judaeorum minime convenire eum iis, quae a Mose praeceptastini. Si vero lex observanda erat pure, quod & ipsa petit, male qui di euntur Judaeorum sapientes tot invenerant a Lege
omnino abhorrentia. Itaque non potui me continere, imo
ratam rem Deo me facturum putavi, si libere Legem desen de te m. Sapientes isti Judaeorum qui nunc sunt, di morer suos.
682쪽
ae ingenium malignum adhue retinent, pro secta dc institutionibus detestandorum Pharisaeorum strenue certantes, non sine spe proprii lucri. di quemadmodum illis alias bene fuit imputatum, ut primas cathedras in templo, primas salutationes in foro habeant, nullo modo passi sunt, ut nec in minimis rebus
ab illis discederem, sed per omnia vestigia eorum inviolabiliter
sequerer , Sin minus, minati sunt separationem a congregatione di communicatione omnium, tam in divinis, quam in humanis. Quia vero minime decebat, ut propter talem metum terga Verteret ille, qui pro libertate natale solum, di utilitates alias conritempserat, dc succumbere hominibus, praesertim iuri dicti nem non habentibus, in tali causa nee pium, nec virile erat pdecrevi potius omnia perferre & in sententia perdurare. Itaquα excommunicatas sui per illos ab omnium communicatione, Mipsi fratres mei, quibus ego antea praeceptor fueram, me trantabant, nee in platea salutabant propter metum illorum.
His ita se habentibus, deliberavi librum scribere, in quo iussitiam cauta meae ostenderem, dc aperte probarem ex ipsa Lege vanitatem eorum, quae Pharisiaei tradunt de observant, dcrepugnantiam, quam cum Lege Mosis graditiones de institutiones eorum habent. Post coeptum opus accidit etiam oportet omnia plane dc vere, quemadmodum evenerunt, enarrare ut eum resolutione & constanti deliberatione accederem senten- tiae illorum, qui legis veteris praemium Sc poenam definiunt temporalem , dc de altera vita dc immortalitate animorum minime cogitant, eo praeter alia nixus fundamento, quod praediis cta Lex Mosis omnino taceat super his, & nihil aliud proponat observantibus de transgressoribus, quam praemium , aut Poenam temporalem. Ualde laetati sunt hostes mei, simulatque intellexerunt me in talem opinionem devenisse ; existimantes,
se satis amplam defensionein apud Christianos per hoe solum adeptos fuisse, qui ex speciali fide in lege Evangelii fundata,
ubi expresse menti. . .it de aeterno bono Sc supplicio, animae imis Editus est mortalitatem & credunt, & agnoscunt. Hae intentione ducti, hic libellus de ut mihi os in caeteris obturarent, ae odiosum redderent inter anno a cre- ipsos Christianos, antequam liber iste meus, quem seripseram, alione typis mandaretur, libellum in lucem ediderunt opera cuiusdam mundi Mediet , eui inscriptio erat : De Immonactate Misarum. ς 383. tu In hoe libello Medieus iste copiose me laeerabat, quasi Epicuri ta comm partes tuentem Per hoc tempus male ego de Epicuro sentie- nem Jubam , & contra absentem & inauditum ex aliorum iniqua rela- daeorumtione sententiam temere proserebam, postquam vero aliquo- calculum rum veritatis amantium de illo iudicium, de doctrinam eius ut qui responis erat intellexi, doleo quod aliquando talem virum amentem dc det anno
683쪽
dieare, cum ejus scripta mihi sint ineognita qui enim Immortalitatem animarum negabat, Parum aberat, quin Deum abnegaret. Pueri illorum , a Rabbinis oc parentibus edocti. turmatim per plateas conveniebant, & elatis voeibus mihi maledicebant; & omnigenis contumeliis irritabant, haereticum de defectorem inclamantes. Aliquando etiam ante fores meas congregabantur. lapides jaciebant, di nihil intentatum relinquebant, ut me turbarent, ne tranquillus etiam in domo pro-
propria agere possem. Postquam libellus ille contra me fuerat editus, paravi me ego statim ad de sensitonem, Se alium libellum huic contrarium scripsi, immortalitatem impugnans omnibus viribus, aliqua obiter eorum percurrens, in quibus Pharisaei a Mole recedunt. Simulatque libellus iste in lucem prodiit, convenere Senatores Sc Magistratus Judaicus, di de me aecusationem proposuerunt apud Magistratum publicum i dicentes me talem librum scripsisse, in quo immortalitatem animarum negabam. nec solum illos laedebam, sed etiam Christianam religionem convellubam. Ex hac eorum delatione fui ego ad carcerem vocatus, Jc cum ibi futilem per dies octo aut decem solutus fui sub cautione: Mulciam enim Praetor a me postula-hat, de tandem condemnatus stim ut illi solverem flore nos tr centos cum amissione librorum. Post haec temporis decursu , cum experientia & anni multa patefaciant, ac per consequens mutent hominis iudicium s liceat, ut dixi, libere loqui, quare enim non liceret ei, qui quasi testamentum conficit, ut hominibus relinquat vitae rati
nem , & humanarum calamitatum exemplum verum, fallem in morte vera enarrare ρ ὶ in dubium vocavi, utrum Lex Mosis deberet pro Dei lege haberi, multa enim erant, quae contrarium suadebant, aut potius cogebant dicere. Tandem statui legem Mosis non esse, sed tantum inventum humanum, quemadmodum alia innumera in mundo fuerunt : Multa enim pugnabant cum lege naturae, & non poterat Deus autor naturae
contrarius esse sibi ipsi, & esset sibi contrarius, si contraria naturae hominibus facienda proponeret, cuius autor dicebatur. Hoc ita apud me definito, dixi mecum , Quae utilitas utinam nunquam talis cogitatio subiisset in animum meum in si usque
ad mortem in hoe statu durem , separatus a communione Patrum istorum , Ac populi istius, maxime cum advena sim in his regionibus, nee familiaritatem cum civibus habeam , quorum etiam ignoro sermonem ' Satius erit in communionem e rum venire, dc eorum sequi vestigia quemadmodum volunt, simiam . ut aiunt, inter simias agendo. Hac motus consideratione redii in communionem istorum , dicta mea retractans .ec illorum placitis subscribsns ἱ annis quindecim iam tran laetis. quibus
684쪽
quibus ab illis separatus egeram. Fuit autem velut internuntius huius concordiae quidam amitinus meus. Transactis diebus aliquot delatus fui per quendam puerum, filium sororis meae, quem domi habebam , super cibis , modo parandi, di aliis , ex quibus apparebat me Judaeum non elle. Propter hane delationem nova de acerba bella exorsa sunt: Nam amitinus ille meus , quem internuntium dixi concordiae fuisse, axistimans in opprobrium illius recidere factum meum, cum superbus valde esset & arrogans, imprudens admodum, &admodum etiam impudens, bellum contra me auertum exo sus est, ct post se ducens omnes fratres meos, nihil reliquit intentatum , quod ad destructionem & dissipationem honoris mei, facultatum , per consequens vitae, possit aliquid opis
conferre. Iste impedivit nuptias, quas iam iam eram contracturus, hoc enim tempus orbatus eram uxore. Is se eit ut frater quidam meus retineret bona mea, quae in manibus habebar, ec commercium , quod inter nos erat, pervertit; quod mihi adeo nocuit propter statum, in quo tunc res meae erant, ut vix
diei possit. Nune satis sit dicere . hunc mihi fuisse infestissimum hostem contra honorem, contra vitam, contra bona.
Praeter hoe bellum domesticum , ut ita di eam. aliud erat publicum bellum, nempe Rabbinorum de populi, qui novo odio me odisse coeperunt. & multa impudenter in me commiserunt, quos ideo merito fastidiebam. Inter haec accidit adhue aliud novum : Nam forte fortuna sermonem habui eum duobus hominibus, qui ex Londino in hane eivitatem venerant, Italo aeno, altero vero Hispano, qui Christiani cum essent, nee ex Judaeis originem dueerent, inopiam indicantes, consilium a me postularunt super ineunda cum Judaeis societate, & transeundo in religionem illorum. His ego eonssilui, ne tale quid facerent, sed potius ita manerent: nesciebant enim quale iugum suis cervieibus imponebant. Interim monebam eos, ne Judaeis aliquid meo nomine indicarent; quod Ec illi promiserunt. Maligni homines isti, intenti ad turpe lucrum, quod inde se pereepturos sperabant, gratiarum loco, omnia aparue runt Pharisaeis charissimis amicis meis. Tune congregati sunt Principes Synagogae, exarserunt Rabbini, dc petulans turba
clamavit voce magna, crucifige, crucifige eum. Vocatus sum ad consilium magnum , proposiverunt ea . quae contra me
habebant, submissa de tristi voce, quasi de vita ageretur; de tandem pronuntiarunt, debere me, si Judaeus eram, illorum exspectare & implere iudicium ; quod si non , excommunican dus iterum eram. Ο egregii iudiees, qui quidem iudices estistit mihi noceatis, si vero ego indigeam iudicio vestro, ut me
liberetis ab alicujus violentia A illaesium servetis, tunc iudices T t 3 non
685쪽
non estis, sed servi vilissimi , alieno subiecti imperio ; quod
est vestrum iudicium, cui vultis ut ego paream e Tune praelectus est libellus , in quo continebatur, debere me veste lugubri indutum Synagogam intrare , cereum nigrum in manu tenentem , di certa quaedam verba , per illos scripta, foeda fatis. palam coram concione evomere, quibus iniquitates istas, quas commiseram, usque in coelum efferebant. Post haee debebam
pati publice in Synagoga flagellari eoreaceo flagello, ceu ligaeulo ; deinde in ipsius Synagogae limine me prosternere, ut omnes super me transirent, & certis insuper diebus ieiunare. Perlecto libello exarserunt viscera mea, & interius ira flagrabam inextinguibili; Continens tamen me, simpliciter resipondi, non posse talia implere. Audito responso, deliberarunt
me iterum a communione separare, nec eo contenti, multi e
rum transeunte me in platea spuebant, quod etiam di pueri illorum faciebant, ab illis edocti tantum non lapidabar, quia facultas deerat. Duravit item pugna ista per annos septem, intra quod tempus incredibilia passus sum: Duo enim agmina , ut dixi, pugnabant contra me , agmen unum populi, di alteorum propinquorum, qui ignominiam meam quaerebant, ut vindictam de me sumerent. Isti non quieverunt, donec me astatu priori dejicerent : Dixerunt enim inter se , non faciet qui equam nisi coactus , & debet cogi. Si aegrotabam , solus aegrotabam. Si aliquod aliud onus incumbebat, hoe inter subi valde optata expetebant. Si dicebam , ut emet aliquis judex ex medio ipsorum, qui inter nos iudicaret, nihil minus. Agere coram Magistratu de talibus rebus , quod etiam coepi tentare , res erat valde molesta. Longa enim erat via lites persequi in iudicio, cui, praeter multa alia onera, tot dilationes &Procrastinationes inhaerent. Dixerunt isti saepius , subiice
te nobis, omnes enim patres sumus , nec putes aut timeas nos
tecum foede acturos. Die iam semel paratum te esse, omnia implere, quae nos tibi imposuerimus, di tune relinque nobis exitum rei, nos enim Omnia faciemus quemadmodum deeet.
Ego , licet super hoe ipso quaestio vertebatur, & talis subiectio& aceeptio , Per vim extorta, mihi erat valde ignominiosa ἔtamen, ut rem usque ad finem perducerem , & exitum eius oeulis comprobarem , meipsum devici, constanter deliberans. omnia. quae vellent, acceptare & experiri. Si enim foeda mihi imponerentur & inhonesta , causam meam contra ipsos magis iustificabant. & palam faciebant, quinam illorum erga me erat animus , quae fides in ipsis. Et tandem palam fiebat, quam foedi & execrandi sint hujus gentis mores, qui honestis. fimis hominibus , quasi vilissimis maneipiis , ita laede abutuntur. Ergo, dixi, onuata implebo , quaeeunque mihi imposueritis.
686쪽
po eritis. Nunc animum mihi praebere, quicunque honesti, prudentes de humani estis, de defixis mentis oculis iterum atque iterum expendite, quale iudicium isti in me exercuerunt, particulares homines alienae potestati subjecti, sine ullo pecca
Intravi synagogam , quae hominibus de mulieribus plena
erat, convenerant enim ad spectaculum, dc quando tempus
fuit adscendi suggestum ligneum , quod est in medio Synagogae
ad concionandum, Zc alia officia, dc clara voce perlegi scripturam ab illis exaratam , in qua continebatur consessio , me scilicet dignum esse. millies mori propter ea, quae commise- Tam , nempe violationem Sabbathi , fidem non servatam, quam im tantum violavi, ut etiam aliis suasissem, ne Judais. mum intrarent, dc pro quorum satisfactione illorum ordinationi parere volebam, de ea implere, quae mihi essent imposita , promittens de reliquo in similes iniquitates dc scelera non reincidere. Peracta lectione descendi a suggestu, dc accessit ad me secratissimus praeses, susurrans mihi in aurem , ut diverterem ad angulum quendam Synagogae. Contuli me ad angulum, dc dixit mihi ianitor, ut me nudarem. Nudavi corpus ad cincturam usque, linteum capiti subligavi, calceos deposui, de brachia erexi, manibus tenens quandam quasi columnam. Recessit ianitor ille, Fc manus meas ad columnam illam quadam fascia colligavit. His ita peractis aecessit praecentor, de accepto corio percussit latera mea triginta de novem percussonibus secundum traditionem r nam iudieium Legis est, ut numerus quadragenarium non excedat, de eum viri isti adeo religiosi , dc observantes sint, cavent sibi ne eontingat, ut Pe cent excedendo. Inter percutiendum Psalmus decantabatur. Hoe impletur, humi sedi, Ac accessit contionator, ceu sapiens quam ridiculae sunt res mortalium in qui me ab excommunicatione absolvit, de ita iam porta coeli mihi erat aperta , quae antea fortissimis seris clausa me a limine 6c ingressi excludebat. Post haee indui vestes, Sc abii ad limen Synagogae, prostravi
me, dc custos ipsius sustentabat caput meum. Tune omnes qui descendebant transibant super me , scilicet elevabant pedem unum . dc transibant ad inseriorem partem erurum meorum quod omnes tam pueri, quam senes fecerunt: nullae sunt tamiae quae actiones magis absonas, aut gestus magis ridendos hominum oculis possint exhibere in dc peracto opere , qua do iam nullus restabat . surrexi h loco, dc mundatus a pulvere . per illum qui mihi assistebat nemo jam dieat istos me
non honorasse, si enim me flagro percusserunt, lugebant tamen . 6c demulcebant ea put meum) domum me eontuli. O limpudentissimi omnium hominum. O l patres execrandi, a
687쪽
quibus non erat timendum foedum quidquam l Hoe te pere tiemus f dicebant. absit hoc cogitare. Judicet nunc qui haec audierit, quale esset spectaculum, videre hominem senem,
sortis non a biectae, naturaliter verecundum super omnem in dum , in concione publica coram omnibus tam viris quam mulieribus de pueris nudatum, Zc flagro coesum ex mandato iudicum , & talium iudicum , qui servi potius abiecti: quam iudices sunt. Consideret, qualis dolor cadere ad pedes infestissia
morum hostium : a quibus tot mala. tot injuriae aeceptae sint.& se conculcandum prosternere. Cogitet i quod maius est .
dc miraculum portentosum, ac monstrum horrendum, cuius
intuitum de foeὸitatem exhorrestas de fugias dici merito potest
fpatres naturales & uterinos, ex eodem patre & matre genitos,
in eadem domo simul educatos . in hunc finem omnem operam impendisse, oblitos dilectionis, qua a me fuerunt perpetuo diis Iecti, mihi enim erat hoc proprium & nativum, dc oblitos multorum beneficiorum quae per me in vita acceperant, quorum loco pro retributione habui ignominiam, damnum, malae tot foeda & nefanda ut referre pudeat. Dicunt nunquam satis detestandi osores mei, se ad aliorum exemplum juste de me poenas sumpsisse, ne deinceps aliquis audeat se opponere ipsorum placitis , & contra sapientes scribat. O sceleratissimi mortalium Je totius mendacii parentes t qua to iustius possem ego de istis poenas sumere ad exemplum , ne
deinceps talia auderetis impudenter contra viros veritatis ama tes , osores fraudum , totius humani generis indifferenter amicos, cuius vos communes hostes estis, cum omnes gentes pro
nihilo aestimetis, Ec inter bestias numeretis . vos autem solos in coelum usque efferatis proterve, vobis ipsis mendaciis blandientes , cum nihil habeatis , de quo vere gloriari possitis; nisi . forte gloria vobis est exulare, ab omnibus contemni di odio haberi, propter ridiculos & exquisitos vestros mores , quibusa eaeteris hominibus separari vultis. Si enim de simplicitate vitae dc iustitia gloriari velitis, vae vobis, qui non obscure multis inseriores in his apparebitis. Dico igitur, potuisse me iuste, si vires adessent. de istis si. mere vindictam pro gravissimis malis , dc atrocissimis iniuriis , quibus me repleverunt, & . Propter quae vitam meam exosus sum ; Quis enim honesti amans libenter sustineat vitam vivere ignominiosam i Et ut alia , quis bene dixit, aut bene vivere, aut honeste mori, ingenuum decet. Tanto autem iustior est eausa mea causa illorum,
uuantum veritas praecellit mendacio. Isti pro mendacio con- tendunt, ut homines capiant di servos faciant: ego vero pro veritate de naturali hominum libertate, quos magis decet, a
falsis superstitionibus & ritibus vanissimis liberos , vitam aserei hominibus
688쪽
hominibus non indignam. Fateor magis ex re mea fuisse , si avrincipio tacui siem , dc agnoscens ea, quae in mundo fiunt, Potius silerem ; ita enim expedit iis, qui inter homines acturi sunt, ne a multitudine ignara vel a tyrannis injustis opprimantur , ut fieri solet: ii nusquisque enim commodis suis consulens veritatem studet opprimere, dc laqueos parvulis tendens, justitiam sub pedibus terit; tamen postquam incautus a vana religione deceptus in arenam cum istis prodii, satius est cum laude occumbere, vel saltem sine dolore mori, qui turpis fugae, aut ineptae patientiae in honestis hominibus comes est. Solent isti pro se allegare multitudinem. Tu unus nobis, qui multi sumus, debes cedere. Amici , utile quidlai est , ut unus multis cedat, ne ab illis lanietur: sed non omne, quod utile est, pulchrum statim est. Pulchrum profecto non est, cum ignominia discedere, ac violentis & injustis trophaeum relinquere. Debetis igitur fateti, virtutem esse laude dignam. superbis resistere, quantum fieri possit, ne male facientes dc utilitatem ex malitia capientes indies magis superbiant. Pulchrum quidem est, di viro pio ac generossi dignum : eum Parvulis parvulum esse, cum ovibus ovem ἱ stultum autem, ignominiae de reprehensioni obnoxium, cum leonibus in conni mansuetudinem ovis induere. Quod si inter res pulcherrimas habetur pro patria pugnare usque ad necem , quia patria est aliquid nostrum ; quare pulchrum non esset pro propria honestate, quae proprie nostra est, & sine qua bene vivere non possiimus,
nisi sorte tanquam porci foedissimi volutemur in foedissimo lutolucri. Sed dicunt nefarii illusores mei, totum ius suum in
multitudine constituentes , quid tu unus contra tam multos posses Fateor 5: lugeo me a multitudine vestra oppressum esse: tamen propter cogitationes istas, & sermones vestros , aestuat magis ira in praecordiis meis , dc clamat, impium esse erga im- Pios , superbos, contumaces , dc perseverantes, pietate uti.
Unum dixi, desunt vires. Scio adversiarios istos, ut nomen meum eoram indocta plehedilanient, solitos esse dicere, iste nullam habet religionem, Judaeus non est, non Christianus, non Mahometanus. Vida prius Pharisaee quid dicas ; eaeeus enim es, & licet malitia abundes: tamen sicut caecus impingis. Quaeso, die mihi , si ego Christianus essem , quid fuisses dicturus e Planum est, dieturum te , foedissimum me esse idololatram, di cum Jesu Nazareno Christianorum doctore poenas vero Deo soluturum , a
quo defeceram. Si Mahometanus essem, norunt etiam omnes quibus me honoribus fuisses cumulaturus r & ita nunquam linguam tuam possem evadere, unicum hoc effugium habens,
nempe ad genua tua procumbere, & scedissimos pedes tuos, Tt s tuas
689쪽
tuas inquam nefarias & pudendas institutiones . oleulari.
Nune, preeor, doceas me, aliamne noveris religionem praster illas quarum meministi, & quarum duas ultimas tu pro adulterinis habens , non tam religiones vocas, quam a religi ne recessum. Jam audio te fatentem, unam te adhue noscere
religionem , quae vere religio est , & cujus medio homines poΩ sunt Deo plaeere. Si eum gentes omnes , exceptis Judaeis oportet ut v s semper ab aliis separemini, nec eum plebeis &ignobilibus e jungamini servent praecepta septem, qUR: VOS dieitis Noam sertasse, & alios qui ante Abrahamum fuerunt, hoe illis satis est ad salutem. Jam erga est aliqua religio per vos ipsos, cui ego possum inniti, etiamsi a Judaeis originem ducam: precibus enim a vobis impetrabo, ut patiamini mecum alia turba misceri, vel si non obtineam apud vos , per me licentiam sumam. Ol eoeee Pharizaee, qui oblitus illius legis, quae primaria est, & a principio fuit, & erit semper,
tantummodo mentionem faeis aliarum legum , quae postea esse coeperunt, Zc quas tu ipse damnas, tua excepta, de qua etiam, velis nolis, alii iudicant secundum rectam rationem , quae vera
norma est illius naturalis, quam tu oblitus suisti, & quam libenter vis sepelire, ut gravissimum de detestandum iugum tuum super cerviees hominum imponas, & eos a sana mente detumbes , ae insanientibus similes reddas. Sed quando in ista venimus, libet hie aliquantulum immorari, & laudes hujus primariae legis non omnino tacere. Die igitur hanc legem omnibus hominibus esse communem & innatam , eo ipso quod homines sunt. Haec omnes inter se mutuo amore colligat, inscia divisionis, quae totius odii, & maximorum malorum causia dc origo est.
Ηaee magistra est bene vivendi, discernit inter iustum S iniustum . inter foedum & pulchrum. Quicquid optimum est in
Lege Mosis, vel quacumque alia, hoc totum persecte in se continet lex naturae ; dc si tantisper ab hac naturali norma declinatur , statim oritur eontentio , statim fit animorum divisio ς nec quies inveniri potest. Si vero multum declinatur, quis fatis erit ad recensenda mala dc monstra horrenda, quae ab hoe adulterio originem suam trahunt, de incrementae Quid habet optimum lex Mosis , vel quaecumque alia, quod respiciat societatem humanam. ut homines inter se bene vivant & bene conveniant ρ Profecto primum est, parentes honorare , deinceps aliena bona non invadere, sive hoe bonum positum sit in vita, sive in honore, sive in bonis aliis ad vitam eonducibilibus. Quid, quaesio , horum in se non continet lex naturae &norma recta mentibus inhaerens s Naturaliter filios diligimus, di parentes filii, frater fratrem, amicus amicum. Naturaliter volumus omnia nostra salva esse, & odio habemus illos .
690쪽
qui pacem nostram turbant, qui ea quae nostra sunt a nobis aut vi aut fraudibus auferre volunt. Ex hac voluntate nostra naturali sequitur apertum iudicium , scilicet non debere nos ea Committere, quae in aliis damnamus. Si enim alios damnamus qui nostra invadunt, iam nos ipsos damnamus, si aliena invaserimus. Et ecce, iam facile habemus quidquid praeci-Puum est in quacumque lege. Quod attinet ad cibos, hoe Medicis relinquamus; illi enim nos satis apposite docebunt, quis cibus sit salutaris, quis per contrarium noceat. Quod vero ad alia ceremonialia , ritus, statuta, saerifieia. decimas insignis fraus ut quis alieno labore fruatur otiosius heu, heu, ideo ploramus, quia in tot labyrinthos coniecti sumus ex malitia hominum. Agnoscentes hoc veri Christiani, magna laude digni sunt, qui ista omnia in exilium migrare secerunt, retinentes solum ea qu1 ad bene vivendum moraliter spectant. Non bene vivimus. quando multas vanitates observamus, sed vivimus bene quando rationabiliter vivimus. Dicet aliquis, legem Mosis vel Evangelicam aliquid altius & persectius continere, nempe ut inimicos diligamus, quod lex naturalis non agnoscit. Huic respondeo, quemadmodum superius dixi; Sia natura declinamus, & aliquid maius volumus invenire, statim oritur eontentio, turbatur quies. Quid prodest, si mihi imperentur impossibilia , quae ego implere non possim e Nullum aliud bonum inde sequetur, quam animi tristitia , si ponimus impossibile esse naturaliter inimieum diligere. Qusd si non omnino impossibile sit naturaliter inimi eis benefacere hoe citra dilectionem accidere potest) quia homo ad pietatem cimisericordiam, generaliter loquendo, naturalem habet propensionem ἱ jam non debemus negare absolute talem persectiois nem in lege naturae comprehendi. Illud nunc videamus , nempe quae mala oriantur, quando a naturali lege plurimum declinatur. Diximus inter parentes &filios, fratres & amicos, naturale esse amoris vinculum. Tale vineulum dissolvit di dissipat lex positiva . sive illa sit Mosis,
sive euiuscumque alterius, quando praecipit ut pater, frater, coniux , amicus, filium , fratrem , coniugem, amicum, Oecidat vel prodat Religionis ergo , & aliquid vult talis lex maius di superius, quam ut possibile sit per homines impleri: &si
impleretur, summum esset contra naturam scelus: illa enim talia horret. Sed quid iam ista memorem, quando in tantum vesaniae homines devenerunt, ut proprios filios idolis, quae vanissime colebant, pro hocausto obtulerint, a naturali illa norma adeo discedentes, & naturales paternos affectus adeo maeulantes. Quanto dulcius foret, si mortales inter naturales
limites se cohibuissent, di inventa adeo foeda nunquam invenissent e
