장음표시 사용
701쪽
na coronabimur. Τam enim excellens est vitae aeternae praemium, ut quicquid . ex vindicta v
luptatis , quicquid ex inimici dilectione molestiae
percipere possis mus , nullo modo cum illa comia parari queat. Atqui naturae legi ac rectae rationi consentaneum est , e duobus bonis , majus esse eligendum, minusque bonum, licet maxime nos in sui amorem trahens & minime aspernandum ,
facile posse contemni ac negligi, quando majoris boni impedimentum est : praesertim autem , si magna inter utrumque bonum sit discrepantia. At quae major discrepantia esse potest, quam inter bonum caducum , cito transiens , ac Vere momentaneum , atque inter bonum stabile, perenne, aeternum, ac nunquam interiturum Lex naturae non permittit, ut bonum majus minori postponatur. Nec refert , minus bonum esse praesens, majus absens. Licet enim negari nein
queat , praesentibus nos valide assici, absentia ac futura dilutam nos movendi vim habere ; Attamen fides , quae ἐλπδοριενων est υποτασις , ac futura nobis tanquam praesentia sistit, omnes has molestias ac difficultates superare novit. Ea quippe hominem certum ac persuasum reddit, quaecunque futura sunt tandem certo fore praesentia, atque ea repraesentatione similem illis vim confert,
ae s praesentia forent. Si rex quispiam aut princeps praesto adfuisset, qui Acostae lautam fortuisnam , ex miseriis liberationem, & a Judaeorum
persecutionibus protectionem , omniumque bo
norum affluentiam promisisset, squidem omni ex animo deleta vindicta Iudaeos, a quibus tam graviter fuit laesus, diligeret, ipsisque omnia dilectionis officia praestaret: Si vero odium contra il-- los
702쪽
Ios animo foveret, ac vindictam spiraret, comminaretur gravissimis ipsum torquendum cruciati bus , ac tandem post diuturnos cruciatus morte lenta ac miserabili puniendum ' Quid, crederet ne ut supplicium adeo horrendum evadat, ac tam
felicis sortis compos fiat, impossibile sibi esse Judaeos diligere, quia nunc nulla melioris sortis spe suffultus , nullumque ob vindictam supplicium
metuens , eos amare sibi impossibile eredit φQuantumcunque ira ac vindicta aestuet, omnem facile credo ex animo deleturum , tanti boni proinmisso excitatum, ac tam horrendi supplicii comminatione deterritum. Atqui promissa religionis Christianae inimicorum amantes de adeptione vitae aeternae , cum qua quodcunque bonum terrenum& quaecunque etiam lautissima fortuna neutiquam
comparari potest, & illius minae inimicorum os res ac persecutores de gravissimi supplicii, quocunque hujus vitae supplicio intolerabilioris, inflictione persuasissimos esse volunt. Quid ergo
hic a lege naturae condemnatur , aut judicatur
impossibile , ut tanti boni spe, tantique mali metu praestari nequeat φSed Acosta haec omnia ab hominibus malitiose
inventa ait , nullumque post hanc vitam praemium, nullam poenam agnoscit, omniaque hac vita terminari credit. Multum hic agere de revelationibus divinis , plane praeter seripti hujus scopum foret. Unum dico , supposita historiae Evangelicae veritate , quam in diiputatione mea cum erudito Iudaeo Cap. LI. pag. 26s. σ seqq. abunde contra omnes ipsius objectiones & argutias adstruxi , indubitata nos habere argumenta, '
703쪽
quibus de praemiorum ac poenarum post hane viis tam certitudine plenissime persuadeamur : Non tantum enim habemus expressa vitae futurae promissa , sed & Deus ipsum Jesum Christum , doctrinae hujus primum praeconem, in confirmatio nem hujus promissi, tertia die ex mortuis excitavit , aliquoties redivivum discipulis ostendit ,& post quadraginta dierum , quibus cum discipulis conversatus est , decursum , duodecim Apostolis inspectantibus , in caelum evexit. Potuisset Deus simpliciter praecipere , ut nos ex mor te in vitam aeternam resurrecturos credamus : Uerum rationem habens infirmitatis nostrae , &sciens quam difficile ac arduum sit homini credere, se , postquam mortuus & in pulverem redactus est, denuo in vitam aeternam resurrecturum , exemplum nobis exhibere voluit in Christo Iesu Filio suo , atque hoc certissimo pignore roborare fidem nostram , ut continuo in Jesum Christum Dominum nostrum intenti perinde nos resurrecturos credamus , atque eum resurrexisse persuasi
sumus. Idque eo magis , quia ipse Iesus Christus , a Iudaeis signum divinae suae missionis rogatus , ad hoc suae post mortem triduanam resurrectionis , ut evidens ac irrefragabile provocare solitus fuit. Eventu ergo signum id comprobante , nihil ipsa infidelitas cur de promissi illius certitudine vel minimum dubitet reperire potest. Anne cuiquam credibile esse potest, Deum sanctissimum α salutis humanae amantissimum signo adeo manifesto hominem impostorem , & qui, ut impo- sturae suae fidem conciliet, ad id provocaverat, voluisse illustrem reddere , illique autoritatem
apud homines conciliare An id quisquam de sanctitate
704쪽
BREUIS REFUTATIO. 68isinctitate divina suspicari potest y Quid enim id
esset nisi deceptionem reddere inevitabilem , omnesque veritatis ac sanctitatis amantes in fraudem inducere , ubi vidissent fraudis autorem tam
irrefragabili signo a Deo honoratum φ Absit ut quisquam , cui vel mica sanae mentis inest , id de sanctitate divina suspicetur. Adeo ut de praemiis ac poenis post hanc vitam nulla dubitandi vel minima ratio supersi, nisi tota historiae Evangelicae vehitas in dubium vocetur: Quam in altero scripto contra Judaeum validissinis argumentis , quae cordato cuique veritatisque ac pietatis studioso convincendo abunde semcere possunt, adstruxi , quae hic repetere alienum, & praeter scripti hujus limites foret. Accingit se porro Aeosta ad refutationem argumenti , quo futurae Vitae praemia ac poenae adstruuntur, quod ita proponit. Si non alia sit lex,
quam natura lex, nec homines ex fide habeant ait ram resare vitam , ct timeant poenas aternas, quid est cur non perpetuo malefiaciant Z Uerum argumen
tum hoc non fideliter proposuit: Ut ergo illius robur melius appareat , paulo aliter id proponam. Τanta est malitia generis humani , tanta vis concupiscentiae , ut sola naturae lex seu recta ratio illi coercenda non sum ciat: Placuit itaque summo numini , ut grassanti impietati occurreret , lege lata illi obicem ponere , & non tantum naturae legem , malitia hominum valde ob- Iiteratam , renovare, sed & perficere , hominesque ad illius obedientiam promisso praemii vitae aeternae, ac comminatione mortis aeternae po-
705쪽
tenter exstimulare. Non ergo hoc argumento, infertur, si non sint praemia ac poenae post hanc vitam , nihil esse , cur non perpetuo homines
malefaciant. Scimus enim non tantum metu
poenae a Magistratu infligendae plurimorum malitiam cohiberi ne in stet cra, generi humano peroniciosa , erumpat sed & naturae legem variis cupiditatibus fraenum injicere: Uerum invalidam eam dicimus , quae concupiscentiae impetus, praesertim ab objecto grato aut ingrato vehemenistius stimulatos , repellat ; dc plerumque contingere , ut objectis gratis ita assiciantur homines, ut cupiditati succumbant. Ita enim natura comis paratum est , ut omnes Voluptatem quandam exactionibus suis percipere gestiant ue omnemque dolorem horreant. Vicissim ratio dictat, honesta semper esse facienda , nihilque turpe commi tendum. Hinc quando actio honesta eum dolore est conjuncta, aut actio turpis voluptatem coninciliat , lucta inter rationem ac concupiscentiam exsurgit. Ratio dictat honestum praeferendum jucundo , & turpe fugiendum prae molesto. Concupistentia semper voluptatem spectat, actionesque cum dolore conjunctas fugere jubet. Quia autem objectorum concupistentiae gratorum aut ingratorum voluptas ac dolor praesens est ; & -- Pius ante usum rationis perceptus; voluptas a uintem quae actiones honestas comitatur, ac dolor qui inhonestas insequitur , praesens non est , sed futurus ex syectatur , & a multis nunquam est Perceptus , praesenti dolore ac voluptati facile
postponitur, & quia ignotus est ac parvi penditur, a plurimis contemnitur: Atque ita in Iucta hac
706쪽
hac ratio concupiscentiae , praesertim vehementius ab objecto grato vel ingrato perculsis, sec.cumbit.
Non itaque in sola naturae Iege virium satis est ad cohibendum malitiam Iete grassantem , &fraenandum concupiscentiam. Rationi itaque Deus accedere voluit revelationem, quae per potentiora media , promisso nimirum Vitae aeternae ,
boni lege excellentioris, cujus spem resurrectione Christi ex mortuis certam & indubitatam fecit,& comminatione- supplicii atrocioris , concupiscentiae impetus cohibeat, & honesta gratis praeferre suadeat : Nihil hic rationi adversum , sed revelatio rationi optime consentit, &ad ea, quae Tatio probat , potenter exstimulat. Verum Acosta argumentum hoc ita proposuit, quasi ab hominibus , fraudis ac imposturae sibi consciis, excogitatum , qui fraudem hanc excusare conentur , illius necessitate ostensa, quasi sine ea nullum esset vinculum quo homines in onficio contineri queant. Atque ita argumentum hoc non tantum mutilavit , sed loco argumenti
Religionem solide adstruentis, & ab ipsius objectione, quod nihil perfectius lege naturae contineat , fortiter vindicantis , inanem ac ridiculam argutiam , qua fuco faciendo praetextus so-'Iummodo quaeritur , substituit. Quare quaecunque hic de fraudis illius vanitate ac injustitia disserit , extra oleas sunt. Ostendisse oportuic sit, quicquid Evangelium de praemiis ac poenis post hanc vitam docet , fraudulenter ab hominibus esse confictum. Quod cum ab ipso factum non sit, nec a quoquam fieri possit, & contrarium
707쪽
solide evictum sit, omnia haec, tanquam nihil rem, & plane extra oleas , rejici debent. Quod addit , Deum crudelisimum carnificem , cr borribilem hominum tortorem hominum oculis exhiaberi , ineptum , imo impium est. Scelera hominum horrenda , in quibus pertinaciter perseverant, supplicium mereri, Acosta inficias non iverit: quin id in hoc suo scripto acriter urget, Judaeosque, quorum crimina recenset, non puniri, indignissime fert. Justitiae itaque ossicium est, sceleribus meritas rependere poenas, Uirtutem ornare praemio. Atqui quod justitiae vindi- eat , Deo denegare nequit. Ratio itaque docet , justitiae divinae esse consentaneum , ut piis bene, impiis male sit. Unde infero , quicunque meritum impiis supplicium irrogat , nihil facere, quod justitia ut crudele abominatur , sed quod ut justum suadet ac probat. Ac proinde impium
esse, blasphemum , & rectae rationi adversum , Deum, quia merito sceleratos ac impios supplicio assicit, crudelissimum vocare carnisicem oe ho ribilem tortorem: Cum uItra merita non sit puniturus , & pro ratione delicti, poenam vel mitigaturus vel intensurus. Eadem justitiae ratio requirit, poenam & praemium post hanc vitam manere homines. Cum enim plerumque nullam in hae vita pietatis remunerationem , & impietatis Poenam videamus , sed potius pios plerumque
impiorum potentia ac tyrannide oppressos ac miseram trahentes vitam , impios vero rerum potentes ac omnium bonorum , quae vitam hane reddunt beatiorem, amuentia gaudentes; omnino divinae justitiae ratio exigit, ut post hanc Vitam
708쪽
tam piis bene, impiis male sit, atque ita utrique justam factorum retributionem accipiant. Idque legi naturae seu rectae rationi apprime
verum dicit Acosta , Lex positiva, sive illa sit
Mosis sive cujuscunque alterius , naturale amoris vi
culum quod est inter parentes oe filios , fratres σamicos , dissolvit o dis at , quando praeripit, ut
pater, frater, conjux, amicus, filium , fratrem , conjugem , amicum, occidat vel prodat religionis emgo : σ aliquid vult talis lex majus ct superiusquam ut possibilesit per bomines impleri; se imploretur , summum esset contra naturam scelus ; illa enim talia horret. Nihil hic lego, quod religioni Christianae oppositum creat potest : Illa enim amorem erga omnes homines sine discrimine , quin &erga inimicos , ut praecipuum officium ,sne quo nemo Christi discipulus , aut alicujus apud Deum pretii esse queat , passim comme dat : Ad crucis & amictionum ab impiis ac infid libus infligendarum tolerantiam discipulos suos hortatur , nusquam autem illos contra dis lienotes, aut aliam religionem profitentes armat ; quin& pro persecutoribus orare jubet. Religionem argumentis, mansuetudine, Ionganimitatui aebenefactis propagari jubet ac suaderi, non vi ac ferro ad eam quempiam cogi permittit. Quod si respiciat leges illas eruentas ac sanguinarias, in Hispania ac Lusitania contra Judaeos omnesque ab Ecclesia Romana dissentientes latas I quoniam illae legibus Evangelii e diametro oppositae sunt, ex illis religionis Christianae falsitatem aut cum lege naturae pugnam deducere minime potest et
709쪽
Sed potius ex Evangelio leges illas confutare,
earumque promulgatores & executores violati praecepti divini ac charitatis Christianae reos agere, quin & Christiano nomine indignos arguere debet, quorum mores tam male cum praeceptis religionis conveniunt. Qilare non est , quod Evangelio maculam hanc objectam credamus, ac diluamus.
Videtur potius Acosta digitum intendere in Iegem Deut. XI II. 6. θ seqq. ubi Deus ita praecipit : Si tibi voluerit persuadere stater tuus filius matris tua, aut filius tuus vel filia, sive uxor quaest in seu tuo , aut amicus quem diligis ut an mam tuam, clam dicens , eamus ct serviamus diis alienis, quos ignoras tu patres tui, oec. Non acquiescas et , nec audias , neque parcat ei oculus tuus ut misereatis occultes eum , sed flatim interficies : Sit primum manus tua super eum , ct postea omnis populus mittat marium: Lapidibus obrutus necabitur , quia voluit te abstrahere a Domiano Deo tuo , qui eduxit te de terra AEgypti, de domo servitutis. Sed ut appareat , legem hane non evertere legem naturae , variae illius circumstantiae considerandae sunt. Prima est: Legem hanc solis datam Israelitis. Secunda , Poenam ea constitutam nullos spectare , nisi Isra Ilias: Non enim mandat Deus, gentilem, qui
Israelitam in idololatriam pellicere conatur , interfici ; sed si frater , aut alius quispiam e populo Israel seductionem hanc nioliatur. Te tia : Ratio temporis quo lex haec populo Israelis a Deo data est. Mundus totus a cultu unius veri Dei defecerat ad idololatriam r
710쪽
Deus sibi elegerat posteritatem Abrahami , Isaaci & Jacobi , ex qua mundi redemtorem ori xi voluit : gentem hanc ab omnibus aliis totius terrae gentibus separatam esse voluit , in eaque purum sui cultum servari , ex qua ille postea sub regno Redemtoris generis humani in
totum terrarum Orbem per omnes gentes ac nationes erat diffundendus. Regiminis illius ratio exigebat , ut severis interdictis ac comminationibus populus ille cohiberetur, ne se gentium idololatria pollueret. Huc accessit qua ta circumstantia , quod Deus populum hunc recenti beneficio liberationis ex dura, gypti semvitute sibi totum in peculium vindicaverat , variis se illi miraculis , ac tandem prodigiis horis rendis in monte Sinai revelaverat , eu quasi conspiciendum tradiderat , ut de illius praesentia ambigere minime possent; & cum tanta actam manifesta praesentiae suae signa dedisset Iegem illi tulerit. Quae omnes circumstantiae rite consideratae evincunt nihil legi naturae ad verissum hac lege mandari. Recta quippe rario dictat , solum Deum omnium creatorem esse coinlendum , peccatumque committi gravissimum , quando cultus soli Deo debitus non tantum Deo denegatur , sed & idolis seu daemonibus exhibetur. Crimen ergo horrendum idololatria, cujus Deum esse vindicem, rectae rationi quam
maxime consentaneum est. Nec repugnat recta ratio , Deum eX corrupto genere humano unam
sibi eligere gentem peculiarem , quam ob rationes , infinitae ipsus sapientiae notas & conissentaneas , ab omnibus aliis populis ad certum tempus esse secretam , & in qua puriorem sui cultum
