Philosophia libera seu eclectica, rationalis, et mechanica sensuum ad studiosæ juventutis institutionem accommodata, ac per lectiones digesta. Auctore Ignatio Monteiro. Tomus 1. 8. Geographia in tres partes divisa, astronomicam, historicam, naturalem

발행: 1775년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

differentiae proκ imae v. g. V E paululum omnino inter se distant: neque propter ejusmodi discrimen vel di veri as hominum generationes 1latuere , vel ad miracula, aut imaginationis vires confugere opus est . Facile concipimus , qualiter eos gradus, eorumque discrimen naturales causae inducant; aliter opus est et alium Mosco, ita rumi, alios Anglorum , Germa norum , Hispanorum Adamos agnoscere idem simi

liter de gradibus E, D, de D , C, C, B , B , A di

cendum est cunali non nisi paululum inter se distent omnes igitur nomines 3 i ae,nationes, iis colorum gra dibus extremis praediti, ab eadem homine propagari in disersis regium s potuere. Hominesnici licet Αeumdem habetnt .h4 imum , atque ii, qui habent gra dum colorὲS BQ.: ego, Padem ratione gradus B M & Cab eodem principio proveniuntu idem de C & D , de P S E, de E, & E dicendum est: ergo extremi gradus A i & F, hue est, Anglus, & AEthiops ab

eodem Adamo originem habent: neque enim ulli ho mili P , auo nation V repente eos, quos modo habent colores, contraXς unxi , sed paullatim ab uno ad alium gradum pro climatum , in quae abierunt, diversitate transiere. Accipe tres pueros Angi os ejusdem coloris , & ab eodem patre ac matre editos rprimum jn Anglia vitam. degere permitte.; secundum ad Marrocum transfer , Tertium in Congo nudum vivere compelle; si post o, aut so annos eos revisas , non facile omnes, & Anglos, & fratres esse e stimabis. n. 0 3δ Eas colorum metamorphoses in iis quotidie quanis, Anglis, Hispanis , qui in Europa nati vitam postea in zona torrida sere totam vivunt, &m eorum potissimum nepotibus observamus a Non hinc tamen statuere. licet, homines , & nationes coloribus eo magis obscurioribus praeditas esse debere , quo fuerint aequino tiali proximiores ita res e fiet, si regionum temperies, calor , frigus, & alia hujus modi climatum ordinem secundum latitudinum disserensi iam sequerentur; verum ex .pluribus causis, quas superius recensu mus , saepissime fit, ut regi nes magis ad septentrionem iacentes aliis aequatori vicinioribus calidiores existant. Iam vero hominum coloIes a regionum, in quibili vivunt, temperie, ab

Corale

192쪽

ardentiori sole, a diversa aeris qualitate a solἱ natura, atque vivendi ratione dependere innumeris passi ni observationibus edocemur.3o9. Ex his Omnibus infero, Adamum , Noemum , atque Adori , oc Noemi posteros per plures annos ,

immo & per aliqua incula sui de omnes athos t postea vero successu temporum per alias re alias regio nes dispersi, eos omnes contraxerunt colores, quos

modo observamus . Λb albo igi rur usque ad perfectam nigredinem paullatim factus fuit transitus. Etenim si Adamum fuisse nigrum poneretur , non facimie transmutatio coloris nigri in albnm secundum o

servationes, & experimenta communia exponeretur,

ut ex modo dictis constat . Nihil magis est in nat Ta notum, oc familiare, quam vegetantia , & animantia ab eadem communi stirpe progenita, ad diversa climata, Eonas, soli temperiem translata ita degenerare , ut primam eorum 1 peciem ampIius referre non videantur. Observata in coloribus gradatio hujusce effectus pars existit . Leones in interiori Afri ea seroci S mos , in AEgypto vero longe mitiores, aliisque capitibus alios ab aliis lone e diverses ab eadem communi matre esse non pias eὸ Gua yaquil , mittus , Per uanum regnum confines sunt in America provincia ; prioris tamen regionis, sub aequatore fere jacentis incoiae maximam pariem albi , lactei Colore atque conformatione a Per uanis , dc Quit tensibus insigniter disterunt sa)ὰ- Ab alione Adams po- siremi hisce originem ducunt st3I . Attamen, inquies color niger videtur plane immutabilis; cum AEthiopas in Europam eram fata Post longam generationum seriem nigerrimum se hisYservent eclorem : idem igitur dicendum est de mutatione coloris albi in nigrum . Res p. Color niger non est ita immutabilis, ut plurimi existimant: neque mihi dubium est , quin ex Asthiope in Europa sedem figente post plurimas genera iones posteri magis semper , dc magis albestentas propagentur . neque rarum nobis est, aut infrequens servos, & servas in Lusitania aspicere AEthiopum abnepotes albo maxim

193쪽

me colore praeditos , sed omissa nieri in album meta morphosi , quae quidem , ut dixi dissicillima est , quotidiana experientia conii at, album de intermedios eo lores passim quam olurimis de caulis dilui atque immutari r haec omnia probe norunt, qui colores tractant , aut fulones aeunt . Si vero niger ipse color est et penitus immutabilis p id ex peculiari ipsius coloris natura dependeret, nuod quidem alio spectatrneque id datae explieationi opponitur; cum Adamum Ponamus album. Per leges igitur, & causas phys, eas explicari potest omnium colorum varietas, quin vel ad duplieem Adamum, vel ad miraculum, vel ad imaginationis vim confugiamus. Color AEthiopum non in prima cutienta , sed in epidermide residet, & eutim a meit. Cum nascuntur , di per aliquos etiam post nativitatem dies, nsegro colore non maealantur: maculam tamen nigram

circa umbilicum habent , quae brevi ita dilatatur per totam epidermidem, ut nigerrimus appareat AEthiops subalbidus antea puer.

. LECTIO VI.

De interiore Telluris structura, potissimum vero de igne

subterraneo, Ter emolle , π obiter de novisis ulis, Lacubus erc.

3rr. DAnea nos de interiore Telluris structura ,

x proprietatibus, & natura exponere possumus ἐν nihilque de ejus meditullio fere attingimus t sensus, eκperimenta , & tentamina nostra haec penitus fugiunt. Ad eam tamen altitudinem , seu profunditatem , ad quam in auri , argenti, dc caeterorum metallorum fodinis deseendimus , eamdem omnino in Telluris raras a structuram , eadem strata, & multiplices ter rae erustas , eamdemque inter strata ipsa , & diverinsas massas distinctionem , situm , dispositionem , &varietatem deprehendimus , quam in extimis terrae snperficiebus , & veluti cortice observamus. Ex quibus in profundioribus etiam globi partibus eamdem esse materiarum multiplicitatem, dispositionem , numerum & ordinem probabiliter conjicimus . Totum

sane globum innumeris fere terrarum stratis, scopu-

194쪽

lis, lapidicinis, cavernis , metallorum fodinis, V raginibus, & canalibus compactum esse, facile mihi persuadeo, up inferius exponam. Quin imo maris fundum perinde sere, ac continentis iuperficies , i numeris seret scopulis , & vivis lapidibus constratum, plures in eo arbores, herbas , & alia vegetantium genera crescere , & vegetari , terramque illic est e fertilem , a re tam , argillaceam , scabrosam , montuosam c. facile inter physeos convenit. 3Ia. Sunt, qui in terrae centro ignem elementa. rem , aut communem, qualem in superficie habemus, adstruunt , eumque locum propriam ignis sedem si tuunt: inter alios Liraber, Caseu, Boerbarme, tantum abest , ut recentiores phy Iici, aliquam ignis sphaeram supra aerem cum Aristotele admittant. Alii tamen centrali igne rejecto, subterraneos ignes universos ,re phaenomena omnia subterranea , quae ignem habent causam, per multiplicis materiae sermentationem , de alias causas statim exponendas eκplicant. De igne illo centrali eonjecturis tantum , aut hypothesibus disputari potest e nihil experimenta nostra, aut hu mana ratio statuere , aut demonstr re de illo valet. Centrali igitur igne praetermisso ad phaehomena apud nos observata explorandum descendamus.

313. Perpetui aut interrupti ignes ex ardentibus momtibus eructantes a telluris centro , aut igne centrali non

proveniunt , fed a materia, ct straιis Iulphureis , bituminosis . oleosis , ct caeteris si usmodi nastunsurqussus jubterraneae regiones , ad montem circumpositae, abundant: asque etiam a materia electrica , qui in

iisdemmet Iiratis copiosissima existis .

Primo etenim circa ardentes hujusmodi montes pla rimae semper deprehenduntur materiae, quae facile inflammantur , sulphura, bitumina , Oleon corpora , quae e montis visceribus violenter eructantur: aliunde autem constat, hujusmodi materias secum permixtas fermentari, oc inflammari ; & , si sub terra inflammentur , terram , lapides, ligna sursum & eire umquaque projicere , ut viam sibi, & spiracula flammae aperialit , quibus ex recluso carcere in apertum ,

& liberum aerem erumpant. Si ferrum, & sulphur

195쪽

secum permisceas, mixturam iii aqua frigida ibi vas;

inflammari & similem effectum producere animadvertes. Si tulphuris florem una eum limatura ferri per milceas, ita ut massam quamdam consistentem efficias , cui aquam frigidam aspergas eamque humectes ς hujusmodi massam ita praeparatam sensim inealescere, di in filmmari observabis sa).3I4. Rem longius promovit Lemeo: massam enim consissentem ex iulphure in pulverem redacto , & limatura ferri in aqua solutis paravit parem ex singulis quantitatem adhibens. Quinquaginta hujusmodi massae eo modo paratae libras vasi inclusit , quod sub terra ad unius pedis altitudinem condidit : aenovem sere horis elapsis , terra vasi imposita sensim intumescere , calefieri , ebullire , rimulas aperire cis pit , per easque primum i ulphurei , & calidi vapores , postea vero flammae eruperunt b).3is. Quoniam.igitur diversae materiae secum artiis ficiose , dc certa quadam dosi permixtae, a se ipsis re ab exterioribus etiam causis inflammantur , mirabilesque produeunt effectus , iis prorsus analogos ,

quos in montibus ardentibus Observamus; eamdem utrobique esse eorumdem effectuum causam coneli dere recte possumus: eum circa eos montes, Vesu

vium v. g. re AEthnam plurima ferri frusta reperiantur , quae e montis visceribus secum deserunt copiosi illi materiae inflammatae torrentes, qui multoties emonte ipso eructantur, & circumpositas valles, &planities inundant , atque devastant . Sulphuream praeterea massam intra montem' ardere , sulphureus odor ipse, & observationes aliae evincunt. Sulphuris fodinas circa ardentes montes plerumque reperiri novimus : Ferdinandus corteet , qui Mexicanum imperium evertit , atque in Hispanorum ditionem redesit , cum Tla calae celeberrimum perenniter' ardere montem comperisset y sulphurem ad pulverem pyrium consciendum , cujus penuria labor ab t , eirca

montem studiose perquiri jussit , remque illi laeu dum vota cessisse traditur so .

196쪽

, A. GEOGRAPHIA ' . .

3I6. Rem ego ita concipio: aliquae aut Omnes eirca ardentem montem regiones, d loca praecipue subterranea sulphureis, bituminosis, & aliarum similium materiarum stratis abundant: hujusmodi materiae successu temporis , & plurimis de causis secum ipsis permixtae, & sensim incalescentes , inflammatae

sunt: terram hine inde concutiunt, elevant, riman tur , carceris omnino pro Bammarum indole impatientes viam sibi, di spiraculum faciunt, montem que rumpendo , & terram findendo in apertum aerem eructantur. Fieri potest, ut eorum ignium , &torrentium crateres atque scaturigo longe a montibus dissent; cum iis per sobterraneos canales com municentur z nonnumquam tamen infra ipsos montes inflammata existit materia . 3I7. Cessant saepe , atque silent ardentes montes , cum telluris & materiarum strata circa crateres , scaturigines, ct torrentium canales, & parietes disposita novum nutriendo & servando igni pabulum non suppeditant: iterum vero denotat, mons esse vescit , cineres, lapides & inflammatum torrentem violenter eructat ; cum nova crateribus suppeditatur materia inflammanda . Igniti montes spectari etiam possunt, tamquam tormenta bellica naturalia e in

intimis se ilicet canalium, & erat erum sub montibus latentium recessibus, quasi in tormenti muralis fundo inflammando materia , ceu pulvis pyrius, ignem concipit & per eanales ipsos ad montium usque tu ga dispostos quidquid ante se offendit, eructae reexplodit. Equidem cineres ab AEthna monte aliquoties ejectos non solum totam Sici Iiam iniseisse, verum usque ad Calabriam etiam suisse projectos, Hi- sorici tradunt. Μajora de Vesuvio refert Dion Cassius , Vespasiani scilicet temporibus vehementi adeo

incendio arsisse montem, ut cineres non modo ad

Romam, sed ad Africam, & AEgyptum deferrentur equod quidem phaenomenon ex indicandae modo electrieae materiae naturali ingenio pronuit. 3I8. Materiam electricam potissimum etiam Iocum in hujusmodi subterraneorum ignium causis habere , non levia argumenta persuadent. Primo quidem ma teria , & causa fulminum, & fulgurum, terraemo tuum , atque ignis subterranei seu ardentium momtium eadem omnino est; tanta scilicet existit inter

197쪽

eria illa naturae phaenomena similitudo , ut ab uno eodemque principio iuxta Experimentales phusicos omnia proveniant . Iam vero fulmina , & fulgura esse puram putam Hectri eitatem naturalem adeo manifeste ab experimentis constat, ut de hujusmodi

physica veritate amplius dubitare non liceat. Rur sus Terraemotus etiam ab eadem electrica materia potissimum provenire , statim probabimus e ardentium igitur montium eadem asserenda est causa: Praeei pue eum in omni fere terraemotu aliquam semper ignis eructationem fieri eonstet. Etenim quod ignium eructatio sit temporaria, aut per plures annos, Vel etiam saecula duret, non diversitatem causae, sed perennitatem demonstrat . Secundae Ex ipsis ardemticim montium visceribus, cum materiam eructant , fulgura saepe sursum evibrari animadvertiture idque

Dominatim de Vesuvio affirmat Beccaria ex P. della Torre a . Quoniam igitur fulgura sunt vel*menti simae scintillae eIectricae naturales; materia intra dictos montes ardens , eos tremefaciens, atque ab eo rum visceribus inflammata corpora eructans magna

saltem ex parte est electrica . Tertio: Ubieumque furit ardentes montes , masna semper est sub terrambituminum , aliorumque ejus generis corporum vis equam plurimi etiam illic ardent, ubi metallorum atque semimetallorum venae , aut fodinae inveniuntur ridque nominatim visitur in America , potissimum autem in regno det Isisto M: Priora autem illa compora origine electrica istiusmodi materia sunt refertissima e posteriora vero illa sunt, per quae materia plectrica velocissime propagatur, transmittitur, atque mirabilia edit phaenomena. suarto : Cum igniti

montes diuturno tempore sient; terraemotibus plerumque Circumpositae regiones Concutiuntur : contra vero, montibus ardentibus, illo naturae flagello minus affligimur: ut de Vesuvio constate quod argumento est , eamdem utriusque phaen omeni esse ea iam , eamque vel per montis voragines in atmosphae- Tam erumpere , vel tellurem succute re, ut spirae

198쪽

136 GEOGRAPHIA.

Ium sibi aperiat, quo in aerem evibretur . Guinto oProdigiosa illa cinerum , aliarumque ardentium m teriarum e montis visceribus eructatio, qua ipsi alimquando cineres non solum per circumpositas regiones sparguntur, & atmosphaeram ossulcant; verum etiam in longissimas provincias deferuntur , alii causae nobis notae praeter electricitatem tribui non potest. Μagnam cinerrim vim e Vesuvio eructatam ,

usque ad AEgyptum, & alias Africae provincias suis

1e delatam legimus: id autem ope Virtutis , & materiae electricae fieri posse , non negabamus, cum fatis in loco demonstremus, procellosas nubes, immensamque imbrium copiam ab eadem electricitate per Iongissimos atmosphaerae tractus velocissime deferri , di per amplissimas provincias distribist . Sexto tan dem , ut alia omittam, cum. Omnia fere metheora , ignea saltem atque lucida, electricae materiae effectus evidant , idemque flurdum per totum Telluris globum, ejusque at molarieram diffusum iit; non fo-lum in aere , .sed etiam infra globi superficiem plu-xima edit phaenomena eius materiar ingenio , & vir hus conformia , e quorum numero sunt etiam igniti montes , ut ille saltem non in rabinur , qui Electri citatis theoriam, & experimenta hactenus nota non

ignoraverit.

3im Ardentes montes ad quingentos fere per universam, & notam hactenus terrae superficiem enumerat Truber. Plurimi tamen igniti Olim montes, Ignis pabulo penitus CDnsum 'to , a pluribus saeculis

silent: ut de Alverniae, & Delphinatus, & aliis pastasina montibus legimus a . Nothsmi sunt AEthna in Sicilia, Vesuvius in Campania , Haecla in Isiandia ,

Picus in insula eiusdem nominis inter Flandricas , seu Arorides, alius prope Firandum, Iapponiae civitatem, in quo ignis perpetuo ardet, ejusque flamma ad 7o usque leucas circumquaque illuminat ;plures in America praecipue meridionali , in magna Cordilleira de los Andes; celeberrimus etiam in nova Hispania prope Tl calta , hodie Psebla de los Angeles nuncupatam, existit . In Media ad quinde-

-- cim

199쪽

citra utque numerantur: alius mons in Iava anno aue 36 ardere caepit, eamque fumorum , α cinerum copiam evomuit, ut circumpositis locis nocturnam

caliginem interdiu induxerit. Mitto alios, qui apud Varenium, re nrcberum , & alios Geographiae Scriptores videri possunt.

DEFINITIO.

3χo. Terraemotus est loci alicuius regionis, provin-Clae , coneussio, aut trepidatio , qua domus & urbes nonnumquam solo aequantur, montes subsidunt val- s implentur , plurimaeque aliae eduntur strages. Tres potissimum illorum distinguuntur species, Tremor Vtis , Inclinatis t Tremor est cum Tellus repetitis vicibus hae illae veluti flamma succutitur & move

ture Pulfur. cum arteriae instar alternatim attolli tur , α 1ubsidet e Inclinaιio , cum ab una parte erigitur, verius alteram deprimitur. Pluribus tamen altis modis terram tremere , indubium est. Obsoletas aliquorum veterum circa terrae motuum cau- am opiniones impugnare supersedeo,' cum enim nulla anni tantur fundamento, satis suimet propositione

gar. Tbales , & post eum alii terrar- motum ex aquarum fluctuatione derivari censebant f tellurem enim navigii instar immensis aquis oceani innatare existimabat: ut igitur navigium aquarum motibus plerumque nutat , pari ratione , & eadem de causa . nutat etiam Tellus, & tremit. Epicurus eidem cauis, diverso tamen modo eumdem referebat effectum: flumina subterranea hac illae praeterlabentia recte citatuebat; ab eo tamen quod ejusmodi flumina ma gnas paterentur illuviones , ripas subruerent, at veum ampliarent, ita ut plerumque superimpositi fornices deciderent; ab eo , inquam , terraemotuum causam male deducebat . Ventis etiam subterraneis non unus horrenda haec phaenomena tribuit .

200쪽

GEOGRAPHIA.

PROPOSITIO X LI X.

322. Terrae motur ex sulphureis bituminosis , S aliis materiis similibus Iobterraneis fermentatione , aut alia

quacumque ra: ione accensis, ct in liberum aerem pro silire conanribus enascuntur: potis a tamen eor mcausa est materia electrica in terreὸri globo ubique di fusa ey in sulphureis, bituminosisque telluris stra ι is co

pios me exsens , per eaque fulguris instar emibrata . Prima causa , quam unam omnes physici usque ad haec tempora statuebant , his rationibus evincitur . Ex huc uique dictis omnino constat, a praedictarum materiarum permixtione, & inflammatione ignitos montes originem suam ducere, oasque materias, dc particulas multiplici ratione infra tellurem inflam

mari: eo autem posito , terrae-motus quoscumque eκhisee causis derivari consequens est: superius siquidem exposuimus, terram ex multiplicibus diversae omnino naturae , & densitatis erustis , seu stratis componi. Si igitur ex iis crustis subterraneis aliisque materiis facile inflammandis constans, per inte gram aliquam regionem distensa , ob fermentatio nem, vel alia quacumque de causa ignem in aliqua sui parte concipiat ; ignis proculdubis per totam ii lico crustam diffundetur, materiam dilatabit: e arce ris angustiarum, & pressionis impatiens, & fissuram

aliquam , aut canalem non offendens, quo in apertum, & liberum aerem erumpere possit , impositam farcinam , terram , montes, planitiem violenter, &alterna ictuum crebr: tudine pulsabit, attollet, deprimet, agitabit, succutiet, & motibus aliquando contrariis in diversas partes impetigi. Tellus a materiae inflammatae crusta, seu stato sublata, illique, veluti ignito mari , innatans, facilius quasi navigium huc illuc agitatur; pondere suo subjectam flammam premit, subsidet , a flamma tamen iterum attollitur recta, oblique &c. tam diuque in motuum, &oscillationum reciproeatione perseverat tellus , quoad sub terraneus ignis, & erusta inflammata, facto sibi tandem alicubi spiraculo, & rima, qua in aerem erum pat, Tellurem subsidere, & quiescere permittat .Ejul modi materiae crusta per magnas aliquando pro Vincias, Europam v. gr. fere integram diffundi , &

SEARCH

MENU NAVIGATION