Philosophia libera seu eclectica, rationalis, et mechanica sensuum ad studiosæ juventutis institutionem accommodata, ac per lectiones digesta. Auctore Ignatio Monteiro. Tomus 1. 8. Geographia in tres partes divisa, astronomicam, historicam, naturalem

발행: 1775년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Quoeunque te vertas, ad certum hoc & quotidianum naturae phaenomenon explicandum , hoc semper fatendum est, excitatione solummodo praedictum incendium a parva illa se intilla accidisse , quasi se ilicet materiae combustibilis v. g. nitrati pulveris partes essent totidem arcus maXime tensia , quorum di plosio, vel a minima virium externarum impressione dependeret. Quacunque ratione phaenomenon concipias , res est verissima . Idem omnino in quampinis rimis phosphoris observamus. Generatim accensio iis gnis simili modo procedit: ad id enim semper deve ni mus , ut majorem agnoscamus virium summam ineflectu, quam in ea causa, cujus actione ortii videtur effectus . Si ergo idem in magnete Observetur es-fectus, eadem aut similis erit causa et jam vero certum omnino est , magnetem vires communieando, de suis non amittere , plus saepe numero virium dare , quam in se habeat: per acquisitionem denique virium

pondus acquirentis corporis non augeri , neque communicantis gravitatem minui: certum igitur est, ainctionem illam qua ferrum, vel etiam debilis magnes

vires acquirit , magnetem tangendo , non esse communicationem , sed excitationem virium: cum igitur magnetis actionem hoc modo explicamus , rem assumimus in natura existentem .s8r. Haec excitatio si non solum, per contactum, sed etiam per motum , vel actionis diffusionem. Cum lignum quodcunque, aut alia quaelibet materia a cenditur, haec accensio fit paullatim , in eaque longitas , vel brevius impenditur tempus pro ratione Virium applicati ignis , dispositionis materiae ad comburendum , & aliarum similium circunstantiarum , ut quotidie observamus: rem perinde in magnete pera

gi existimo ; aut si id assirmem , nihil dicam in natura novum . Spiritus magnetis excitantis , in ferrum incidentes dc irruentes , illius poros subeunt , aperiunt , & percurrendo partes, per quas transeunt, excitant: hinc excitatio paulatim , seu consequenter peragitur: id vero & ex particularum motu,&ex eo quod spiritus percurrens , eas praecipue parti culas excitet , quas radendo tangit; hae autem postquam sunt excitatae , alias etiam later ales eκcitant:

imo & ex eo quod pori & sinus atque spirituum an te a inertium receptacula sint alia aliis reconditiora,

332쪽

33o GEO GRAPHIA

atque minus pervia . Hoc sane modo fit corporum

accensio.

18 x. Et hinc sponte sequuntur relata superius communicationis phaenomena et v. g. fit illa a. alicuius temporis successione , ut modo eκplicavimus et x. Haec tamen suecessio seu tempus non est in omni casu aequale et id se ilicet, ut in igne, ita & in magnete a relatis modo circumstantiis pendet : sunt materiae , quibus si ignem applices , inflamm ntur et sunt quae tardius , sunt etiam quae tardissime ardent i pari etiam ratione in ea tu nostro res procedunt . 3. Quod libet serrum determinatae virtutis magneticae eit capax et neque ullam ulterius recipit, quantumvis es, cacioribus magnetibus illud tangas: id pariter in corporum combustionibus fit r in utroque casu intensitas virium a copia materias inflammabilis , aut magneticae in ligno comburendo aut serro eκcitando existentis, &potissimum a velocitate, & massa particularum pendet et fac igitur , ut omnes magneticae partes ferri sint tandam excitatae r ferrum igitur omnem vim habet, quam potest habere . Rurius velo citas particularum iis ab excitante magnete non com municatur ob datam superius rationem, sicut etiam in ardente materia e undecunque autem illa prove niat , certum est , in causa particulas magneticas e mittente certam esse viri uis intens tatem , quam cum communicaverit , augeri amplius non poterit virtus in ferro excitata .sSI. A. Virium esticacia a certa quadam acus , aut

virgae serreae longitudine dependet: quia scilicet spiritus magnetici per poros ferri ab uno ad alterum

extremum currendo Vires acquirunt, & augent, cum

ab actio bus particularum hinc inde stantium sese per urgeantur , quasi a totidem arcubus novas se in per vires ad alias iam prius acquisitas adiungentibus: id ipsum locum habere obtervamus in igne paulatim augente, cum lignum aliquod ab uno ad aliud extremum inflammatur . Hac ratione spiritus magnetis poros percurrendo accelerationem aequirunt . ut amen , quod in motibus acceleratis fieri observamus , post aliquod scilicet certum spatium confectum accelerationem seu vires non amplius augeri , imore aliquando imminui , in magnete etiam observatur:

spiritus masne tis per datam quamdam acua longitu

333쪽

dinem transeurrentes vim augent : si augeatur lon-Situdo ; aut amplius non crescit , aut etiam diminuitur Virtus . Multiplici eκ capite provenite res potest: in majori longitudine saepius interrumpuntur pori et eorum directio notabilius ilictitur e magis etiam a longiori ratione languescunt torrentes , quam . a novis spiritibus sensim excitatis adjuventur. Nihil igitur magnetem considerare prohibet tanquam yecu liarem quendam phosphorum, cujus partes in illo ha, beant suae gravitatis centrum , in quod relabantur , atque hoc modo licet alios , alios magnetes sen sim excitent, eandem tametri virtutem servent. 38 . Nunquam igitur , inquis , magnes vim suam amitteret. Res p. Ita sane erit , quandiu major ali qua Vis externa magneticos spiritus , atmosphaeram re vorticem non dissipet, alio deferat , aut illorum motum , viresque cimnino frangat e nonnunquam tamen has omnes vicissitudines magnetes patiuntur , ut modo dicam; nil igitur mirum est , si suas etiam Vires penitus aliquando amittant . Dum corpora i gnescunt, intimae illorum particulae rapido, violen eo, di perturbatissimo motu verius omnes partes de

feruntur et internus etiam pororum ordo perturbatur,

aliqui in aliorum locum formantur , & succedunt , Ut alibi fuse probamus , cum de ignis elemento dis serimus e quid igitur mirum , si magnetis , aut ferri ignescentis virtus paullatim deperdaturὸ Citra ullam etiam difficultatem intelligimus , quo pacto intensis stimum frigus viribus magneticis omeere possit, quod experientia pariter corfirmat et intensissimo videlitet frigore, spirituumque nitri actione non solum interni magnetum pori aut magis constringi aut alia ra tione impediri; verum etiam ipsi met magnetici spiritus veluti gelascere , atque hebescere possunt: haec enim duo sunt naturalia intensissimi frigoris phae nomena : hisce autem positis ; magnetis actio ean diu interrumperetur , quamdiu frigoris intensio non

remitteret.

Alia

334쪽

GEOGRAPHIA

. Cia magnetis phaenomena explicata. 33s. Haec quidem est , quam ego mihi de magnete, illiusque virtutis proprietatibus , atque phaenomenis ideam concipio. Ad primitivam . di simplicissimam

rei causam neque cogitando pervenire Conteudo , ue-que id hominibus datum est . In causis mechanicis compositis materialibus , in natur 3 extilentibus , de quibus ideam comparare possumus , prudens sis O .

Neque tamen haec omnia mordictis vera esse conten. do, aut is ego sum, qui rem acu attigille eκ illimem: quandiu tamen meliora neque occurrunt , neque ab aliis proponuntur, datae explicationi inhaerendum esse arbitror. Iam vero praecipua magnetis phaenomena ex hisce non difficulter aut obscure deduci, pau- eis indicabo. 386. I. Quod attractionem attinet, duo magnetes mutuo attrahuntur , quia sunt duo solida corpora fluidis homogeneis sese tangentibus , imo & permiscentibus circumdata & delata , ut jam diximus . Sese etiam repellunt secundum polos eiusdem nominis quia vortices, seu particulae ab ejusdem nominis polis egressas , & sibi ex adverso occurrentes sunt fluida heterogenea ob positionem inversam seu con

trariam , qua sibi occurrunt : eadem scilicet cothlea, quae per datam striam eκiens cum ea ex una parte congruit, ex altera neque congruit , neque ingredi poterit. Concipiamus parumper per C fg. II. 38. & B duplicem erumpere tenuem ventum , seu vorticem , quorum particulae tesse amice recipiant , pedimiseeantur , & egrestie quidem a C admittantur per B, atque vicissim , cum poros illic vicistim offendant ipsis proportionales: tum vero partes B & C a fluidis homogeneis sese permiscentibus ad se invicem deis serentur : id vero facilius seri concedemus , si concipiamus, easdem particulas , seu fluida per C & Begredientia , quae antea ab hisce polis ad oppositum

quaeque suum , D & A per atmosphaeras No , Μ Precurrebant , modo ita dirigi , ut particulae egressae e C, per B admittantur: eosque , percurso magnete E, erumpentes per A, d per atmosphaeram MP re. siue

335쪽

fluentes, non ad B regredi, cum a particulis erumpentibus per C impediantur , sed per atmosphaeram. No ad polum D aceurrere, ut gyros suos repetant. Idem similiter dicendum de materia per polum B egressa , di per Ch D percurrente ἰ hoc enam modo perinde agunt duo magnetes CB , ac si esset unicus . Quod ii poli B & C cognomines lant, V. gr. Uterque australis; tunc vortices per C oc B erumpentes sunt heterogenei; fluida igitur secum magnetes deferent. 387. a. Quod virium communicationem attinet , immo & quae destructionem virtutis magneticae spectant, satis jam superius exposita sunt. Μagna ve-io illa magnetis tenacitas , atque eonservatio diu-zurna Uirium ex eo pendet, quod spiritus & atmosphaera magnetis in ipsum gravis a te urgeantur , ac proinde non iacile dissipentur .

388. Μajor disticultas esse potest in ratione explicanda , qua spiritus magnetici per omnia corpora transeante qui enim id fieri poterit, si particulae &atmosphaera magnetis sunt corpora impenetrabilia λAd haec respondeo ; I. Non omnia ad experimentum adducta sunt : e paucis illis corporibus , in quibus factum hactenus fuit periculum , solum ferrum virium

magneticarum propagationem impedit ; quid in aliis accideret , divinare non possumus . a. Μirabili eorum spirituum subtilitati & pororum corporum amplitudini reserendum est , quod ea corpora magnetis actionibus impedimento non sint . 3. Μateriae electricae fluxum & tesuxum per media corpora soluda negare non possumus . Rem ergoihabemus existentem in natura ; duo enim haec sunt omnino similia, licet legem, ultimamque rationem , qua haec ita natura fiant , non satis perspectam habeamus.

ad polos telluris, aut aeuum ad polos magnetis eκ ipsa mei dupli eis vortieis dispositione sponte deducitur et canales scilicet, per quos fluidum aliquod pe renniter currit, secundum fluentis corporis directi

nem sese disponunt, si sint suspensi & saei te mobiles;

cum igitur torrentes magnetis secundum meridianos ut plurimum fluant, ad eam etiam directionem magnetes & acus adducent.

39o. s. Inclinatio per se ex ipsa vorticum dispositione di explicata superius partium telluris, aut ma

336쪽

gnetis diversitate deducitur . Primi a reus mer; diani in aequatore seu prope aequatorem , & etiam hori. χon sunt telluris axi paralleli i particulae etiam seu spiti tus magnet ei ab uno ad alium polum recurrentes, eum per meridianos moveantur, sunt etiam in CD

tur positionem iis canalibus communicant , per quos perenniter fluunt acuum igitur arces erunt & horia

Eonti, & axi telluris paralleli. At a C & D versias utrunque polum recedendo , & meridiani , I spiti.

tus magnetici arcus ad viciniorem polum v. gr. Amagis semper , & magis inflectuntur , ut figura ipsa sati demonstrat , ita ut magis ab aequatore receadendo , magis semper a direyione parallela arens meridiani recedant: eandem igitur inclinationem ais cubus communicabunt spiritus magnetici ἔ nno ver-hO , acus eam in loco quocunque inclinationem habebunt , quam eadem in regione ipsi met vortiees seu quentur . Declinationem , ejusque causas jam superius explicavimus ossi. 6. Μ agnum illud virium discrimen , quod in

magnetibus observamus , eκ eo provenit , quod in unis prae aliis sint plui es magnetici spiritus , puri, res pax ticulae , pori rectiores , minusque impediti , atque ex aliis smi Iibus capitibus. Unde tamen est , quod alicujus saepe maioris magnetis frustum . si a toto separetur , plus ponderis fustineae , quam dum erat toti unitum , imo & quam integer ipsis magnespResp. Neque id etiam conceptu atque expIieatu est dissicile : da magnetem aliquem per se satis esse impurum , corporibus non magneticis permi Atum , po risque ut plurimum distortis, & parum limpidis pertulum ἔ in eo tamen quandam esse partem , in qua contraria omnia sint i hujusce partis vires , infensitas ct effectus ab aliis ejusdem magnetis partibus . dum illis fuerit unita, impedientur ; post separaei nem vero citra ut Inm obstaculum agent . plus ipse tur ponderis post separationem, quam antea , sustinere poterit is

syr. 7. Unde tamen sieri potest . ut magnetis in II destruantur , iterum formentur , aut mutentur , ut modo fieri superius docuimus y Resp. Id etiam ex dictis faelle intellis potest . Poli dependene , & em-ciuntur a maiori spirituum copia vel sus unam, quam

337쪽

versos aliam partem fluentium e hujusmodique fluxus dependet potissimum a dispositione pororum e si

ergo rationem inveniamus, qua antiqui pori pertii r-hentur, restituantur, aut in aliam partem conver tantur ; praedictas polorum mutationes obtinebimus: pristinum autem pororum ordinem mutari posse , ancillo, credo, negEbituri idque ab agentibus obtine bitur, quorum actione internae Coryorum partes agitantur , dividuntur.

133. 8. Ferrum , vel magnes alium magnetem aliquando juvant, ejusque vires augent , aliquando et iam impediunt & illius virtutem minuunt. Id se ilicet ex modo, quo magnes magneti applicatur, de admo vetur, omnino pendet: si enim polus polo simili, hoces . inimico objiciatur ; vires se mutuo destruunt es seeundum polos diversi nominis admoveantur augeri poterit virtus. 39 . 9. Mutatio , & inconstantia declinationis atque inclinationis tum in eodem, tum in diversis locis , atque temporibus nihil dissicultatis continet . idemque flores, di odorifera alia coxpora nIn eandem odorum intensitatem , & spirituum copiam diffun/unt r idem etiam est in partibus terrae magne Cis , a quarum majori vel minori actione & effluxuum coitia inclinatio atque declinatio in regionibus fere omnibus dependet. 19s. Io. In iis locis, in quibus magneticae acus ad polos aliqnando non diriguntur , dicendum , vires magneticas esse undequaque per aliquod tempus ire peditas: impediri autem pos Iuni pluribus de causas, ne superius attigimus , nimio nimirum frigore , o mio calore &c., ut in experimentis superius relatsaecidisse observavimus. Per aliquod tempus, dixi, neque enim eonstat, utrum aliquis sit in telluris si- perficie locus, in quo acus nullam constanter diectionem habeant ; supervacaneum autem esset. in m-to phaenomeno causam physicam certam quaerere in Atque haec , qBae praecipua sunt, explicasse suffert; alia x minoris momenti omittimus , eum ex iis am

338쪽

De linea Declinationis experte . 396. Nihil est ad navigationem instituendam, pro movendam , & perficiendam magis nece ilarium , Ccatile magis , quam directio magnetis . Si acus diret Ze ad polos ubique terrarum te converterent ; nihil hac ex parte desiderandum superesset . Si declinatio esset etiam in singulis saltem locis 1emper constans . tum vero tabulas Hydrographicas , seu Geographicas

post quam plurimas observationes construere possemus, quarum Ope in quocunque maris loco dignosceremus, quaenam illic esset linea meridiana , quem rhumbum tenere oporteret. Commune tamen id generis huma

ni beneficium desiderate solum possumus t in omni hus enim fere terrae locis , ut diximus , non solum declinant acus, di declinationes habent pro locorum diversitate diversas . sed etiam illae sunt in uno eo demque loco inconstantes . Plurimis jam ab annis hinmines nauticarum rerum peritiores ut remedium

aliquod communi malo invenirent, serio cogitarunt. Et cum aliqua esse loca , in quibus magnes nullam, aut fere nullam declinationem constanter haberet , animadverterent, examinandum . & tentandum exi simarunt , utrum linea aliqua curva duci posset , quae per loca declinationis expertia transiret , adinam aliorum locorum declinationes certam aliquam laberent rationem pro varia locorum ab illa linea Ihngitudine . Secundo , saepissime notarunt , in lon gissimis potissimum navigationibus, V. g. ab Americaal Europam, aut contra navigando, aeuum declina tiones ab Lusitania v. gr. usque ad quendam meri dimum este v. g. orientales , sed paulatim semper detrescere, ab eo vero meridiano essa deinceps occis dentales: communis igitur erat utriusque speciei de

clinationum limes seu transitus ab una ad aliam speciem, in quo nulla esset declinatior hujusmodi limites seu puncta erant , & sunt semper quam plurimalin diversis navigationibus: aliaque ex parre cum de clinationes ubique fere si ni inconstantes & sensim mu rentur ; limites etiam , & transitus non erant sem

per in iisdςm locis immobiles. Hinc si1 per illa pum

339쪽

cta seu limites, ac transitus duceretur curva ; lila esset linea omnis declinationis expers, quae tamen es set mobilis, & modo per haec i modo per alia loca transiret: si ergo post experimenta , & observationes quam plurimas inveniamus curvam , illi usque positionem & motum, quem habet ab oriente in ioce identem, aut vicissim, & rationem etiam aliquam invenire possimus , quam habent declinationes acuum pro varia distantia a praedicta curva r tum vero non pa

Tum res nautica foret promota.

97. Primus , qui in hunc sensum scripserit , dccurvam illam omnis declinationis expertem quaere dam n Iuticis hominibus proposuerit , fuit das Flo- res , Lusitanus & nauclerus peritissimus sa) . Rem maxime promo Uit Halle' , eamque curvam post plu-

Timarum observationum collationem ad annum IT .

in charta Geographica seu potius Hydrostraphica descripsit, quam vide apud Muschembrori b) . Ea initium habuit a Carolina , Americae Septentrion alis provincia, & per mare Atlanticum & AEthiopicum versus austrum producebatur . Verum cum declinationes , & directiones in uno eodemque loco sint semper inconstantes , & quotidie mutentur; vix aliquid ab omni errore immune nisi post infinitas fere observationes in hac materia sperari potest . Ex puplici ma metum proprietate, attractione ni mirum , & repulsione , quam plurima ludicra spectacula & phaenomena occulto artificio edi , atque exhiberi possunt . Qui plura velit , adeat Κir erum , Scbolium , aut etiam Dechales , qui suis rem prosequuntur.

a) Flores. arte de navetar.

340쪽

Amplissima altera terrestri globi parte

disseritur.

. LECTIO I.

Aquae natura , proprietates generatim.

a. ὁ Phaera haec nostra , in qua vivimus, ex ter ra, & aqua potissimum componitur quin his imo si globi supersietem tantum spectemus, pariter illam inter utrumque elementum divisam animadvertimus . Nullus idcirco Geographiam physicam , nobilissimam illam naturalis philosophiae

Partem . penitus agnoscere existimabitur ; nisi hane etiam ejusdem argumenti partem habeat perspectam. Aer, Murs, terra, aqua, integri globi, & nostrorum etiam corporum elementa existunt: quocumque per gas , haec semper ostendis; ab iis nostra hominum vita semper pendet. Tolle aquam a natura , iventia omnia , Vegetantia , naturam ipsam sustulisti . Post alia igitur elementa in superioribus exposita ad aquae tandem naturam, proprietates , munia, status expendendum descendamus . Non iam quaenam sit fluia dorum corporum natura , seu status , pondera , vires, aequi libitum quaerimus e generalia haec non modo a-Zae , sed fluidorum omnium capitaTphysicae Hydroaticae argumentum alibi tractavimus, nota impraesentiarum supponimus. m. quae nomine notissimm corpus, atque elemen-

SEARCH

MENU NAVIGATION