Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconis Eborensis Apparatus ad philosophiam et theologiam ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1751년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

' PART. I. LIBER DRINDs . Isspora pro quantitate molis, cetera. Quam philosephandi rationem Litterariae reipublieae commodo edidit anno cIDI DcLxxxv D. hoc titulo : Philosophiae Naturalis principia Matbematica . Deinde anno cI IOCCro I. edidit Opticam , ubi mirabilia lucis phaenomena nova ratione perser latur, & explanat. Γ IJ Mitto cetera Mathematica, &Chronologica, quae & acre ingenium, & limatum judicium,& vastam lectionem produnt . Obiit Neotonus anno

CIOIDccxx VII. aetatis LXXXV.

Quanta fuerit nobilis Mathematiel, dc Philosophi aestimatio apud Britannos, ostendunt funus regali pompa ductum , epitaphium honorificentissimum, IJ status in hortis regiis inter heroas posita, IJ nummus ipsi dicatus, s J cetera , quae illius merita depraedicant . Eo autem ul- vente plurimi Philosophi , ut Clarchius , Coisus, Keillius uterque, mi bonus , Hulesus , Gregori, vemberton, alii in Anglia, ejus Philosophiam inlustrarunt, & contra quorum

dam vituperationes defenderunt . In Batavi a Gravesan ditis , & Musschenbroechius, in Gallia Volterius , ceterique, qui Naturae mysteria non ab anticipatione aliqua , sed ab experientia & perspicua ratione deducunt . Post obitum illius sententias ambabus manibus exceperunt Angli, atque omnes sere Philosophi, qui in celebrioribus Λ eademiis accuratius philosophantur . Inventi sunt tamen non nulli, qui partem aliquam Mathematicae . vel Physicae Nevvioni reprehenderunt, & consutarunt: ut Bere elius , Movimortius , Hartoecherus , metetetus,

Leibnietius , & pauci alii Cartesiani, & Leibniaiani e quibus egregie satis secerunt anonymus quidam sub nomine Philalerae, Clarehius, Keillius , Gebringius . ,

L 3 Per

192쪽

Per idem tempus celebris alter Philosophus apparuit in Germania , GoIoctedus Gulielmus Gibnietius : s i J mortuus anno CD IIccx UI .cum LXX. annum ageret. Fuit ὶs vir Polyhistor, omnino eum Nevutono in Mathesi conserendus . Eclecticam philosophiam valde excoluit in Germania, di auctor suit Principibus , ct Regibus , ut eamdem amplificarent munificentissime . pauca de Philosophia ipse edidit, quae Metaphysicam rem inlustrant praesertim : sad nam de Logica,& Physica reliquit parum.Hujus tamen summa haec est. Vaeuum cum Cartesio rejecit: tum vortices admisit, materiamque subtilem. Cetera systema quoddam in Physiaca omnino Metaphysicum & abstractum excogitavit . Quamquam vero nec Neistonus , nec Leibnietius sectam de suo nomine exstare voluerint, sed Eclectiee philosophari; tamen tanto cum plausu utriusque placita excepta fuere a suis popularibus , ut orta inde fuerit duplex familia , Nevutonianorum , & Leibnietianorum, quae usque ad praesens saeculum in honore est et atque saepissime alii eum aliis , & magna contentione disputarunt . s 3 Porro autem utraque familia tam late prolata est, ut contentiones omnes Cartesianorum. & Aristoteli eorum penitus dissiparint , & extinxerint . Et , quod mirabilius , Ipsmet Aristoteli ei, qui tam aeerbe in Cartesianos invecti

IJ Vιtam Leibnietii plures scripserunt . Legi potes ronius Memoires Tom. II. p. 64. O Fontenellius in Elogiis . saI Traecipuum opus Leibnietii, quod tantas Iites suscitavit in Germania , fuit Theodicea 4. Indicem illius dabit Ludovicius, is alii. 3J Disputationes Leibniali , Clarchii , & Neuvioni inter se edidit Des Maiaraus voI. a. Fuere etiam illi conten-riones cum aliis , quas babes ιn Epistolis Leibnia ii, in ejuι vita seriptoribuί.

193쪽

PART. I. LIBER PRIMUI. Is fuerant , postea quam totum orbem Heuutonianis, ac

Leibvianis plenum viderunt , Cartesii systema amplexati sunt , & utrique sectae opposuerunt: quod sine superioris saeculi obtinuit . Multum autem amplificavit 'Experimentalem philosophiam copia instrumentorum , quae hoc saeculo vel inventa suere , vel persecta ad naturae secreta rimanda . Numerantur in his Telescopia , quae Ioanni Lippersenio tribuuntur , & quae postea mirum in modum expoliverunt Hugenius , Campanus , Nevvlonus . Microscopia , quae hoc item saeculo inventa, perfecerunt Divinius , Leeuvvenoechius, Bulterii et dius, Gray , alii. s J Barometra a Toricellio inventa . Anilia Pauli matica a Guerichio excogitata , polita vero a Boyleo, & multo melius a Mus- schenbroechio . Specula Caustica a Tschirn hau senio consecta : & sexcenta hujusmodi instrumenta , ἰquae ex catalogis Parisiis , & Amste laedami hac aetate editis cognosci pose sunt et quibus Naturae historia ad id fastigium evecta est , ut si cum hoc praecedentia saecula conserimus , nulla fuisse Teputemus . saJEtiam Epbemerides Litterariae , quae ab anno CIPIO CLxv. in Gallia , Italia , Ang,ia, Batavia, Germania , alibi editae sunt , incredibile adjumentum tulere

Philosophiae . Nam & nova inventa horum ope ad remotissimas regiones pervenerunt :& aliorum ingenia excitarunt , ut eamdem viam tenerent : & occasio fuere eruditis , cur dissertationes exigui voluminis non delerent, aut

strarunt, dabunt Sebeucheterus Biblioth. Script . Hist. Natur. Tigur. III 6. S. Iul. B. de Dbr Biblioth. Physe. C. I . Morbos Polyh. Tolo. II. L. a. r. I.c. .confer. Comm

194쪽

isS APPARAT AD pnIL. ET THE L. conciderent, 'propterea quod aliis conjunctae singulis mensibus , & annis , publico bono, idque nulla auctoris impensa , prodire possent.

Eadem philosophandi industria usi Philosophi, histo,

iam Philosophicam mirifice coluerunt , eamque ab ineptiis & erroribus , quibus erat insecta, liberarunt: tum plane ostenderunt, quae essent Graecarum sectarum germana placita , qui nexus systematum . Et quidem in inlustranda Epicurea plurimum laboravit Bassonus , Beri-gardus, Gassendus . Stoicam dilucidarunt Gata cherus, Thomasius. Buddeus. Platonicam Cudvvorthus, Par- cherus , Burnelius , Morus , Galeus . Ad ristotelicam I. Thomasius. item Menagius, Huetius, ceteri, in hoc argumento operam posuerunt. Quo quanta & Philosophiae , & Historiae lux adfulserit, quisque his litteris vel

leviter tinctus cognoscit.

Nec solum in Logica , & Physica , sed etiam in Iurisprudentia Naturali, quae altera pars est Philosophiae, Recentiorum cura eonsumta est . sIJ Hugo Grotius Batavus disciplinam de O iis, seu Iur Naturae , Gentium inito eodem saeculo primus excoluit . saJ Quod argumentum post Seldenum, ceterosque, Samuel Pinendo us

s G QEae bis paragrapbis ad finem inque bujus capitis scribimus , eruditionis gratia scripta sunto , is ut perferesim

historiae Philosephisae imaginem exhibeamus. λ ulli vero, dolescentes, existimetis , bujusmodi libros vobis legendor proponi . Guidam enim ita noxii sunt e. g. Hobbesius , ut ne si liceat quidem egendi sint: immo non sine venia sint nominandi . iasii, etsi per Ecclesiam id liceat, tamen thonibus apri non sunt. Verbo dicam , haec augendae eruditionis gratia , non alia de caussa, scripta esse putatote .

IaJ In Libro de Iure Belli, α Pacis Paris. I 6a I.

195쪽

Germanus majori diligentia perseeutus est. si a Quem hae aetate imitati sunt Christianus Thomasias, mineeeius, EMNdeus, aliique Philosophi. saJEt quidem Grorius , Hobbsus , Tufendo us ex

principio socialitatis ducunt jus Naturale . Hoc tamen interest e Grotius in societate vivendum putat, propterea quod id congruit sanctitati divinae r Hobbsus hoc nomine, ne oriatur bellum et Pinendo us demum, quia voluntas diis vina id postulat. Fuere etiam inter Recentiores,qui de Politica disputarunt: ut Borinus , soralinius , Conringius , Boeelerus ,

alii : s3J post quos id ipsum retractarunt hoc laeculo

C. Nomasius, Ea deas, ceterique . Duplex autem Politicorum secta inde orta est, misebiavellisarum . O Monarchomachorum . Ducit illa originem a 2 beolao Maebiavella Florenisu, qui vixit saeculo XVI. s J homine non sine venia memorando . Hic intractatu de Principe , ubi quod homines non nulli in imperio Deere soliant , non quod debeant, patefecit ; Primcipum potentiam ita extollit, ut tyrannus Ivideatur . Iahunc censum reserri solet Lipsius, auctor Politici Seelerati,

dc Angli plurimi. Lyd Qui

s iJ In Element. Iurispe. Uui vers. Hagae Com. Isso. de Iure Naturae, & Gentium. 267 a. De ossicio Hominis & Civis. aJ Confer. Bollius Hist. Litter. p. II 8. Rei manuas Hist. L iter. Germ. P. DI. p. I. is Biblioth. Iuris Imper. 3J Confer. Stollius, is Re immannus supra .s J Iovius Elog. c. 87.s yJ Confutavit Maebiavellum praeter ceteros uterqueia noramus et alter editis Commentariis de Regno tranquille administrando , Lausianae Ir76. alter GaIliee , editus a

Voltatrio . Confer. Biblioth. Britan. Tona. XVI. ω Novelle di Firenae Tom. II.

196쪽

I7o APPARAT Us AD PHIL. ET THEOL. Qui Machiavellismo occurrerunt non nulli in contrarium inciderunt , & sectam condiderunt Monarchomacho rum . Haec jus omne regium vindicat populo et Principem

autem eidem subjicit , ac populi judicio poenis & suppliciis ad fiet possis existimat . Hujusmodi fuere praeter ceteros , Salomonius , Bucananus , Iuniuι Brutus , Gentiletius, Milton , Hottomanus , Alt bufius , Sobesius , Danaus, Busiberius , ceteri ex Λnglis praesertim, qui ibi appellantur RSpublicains . Hae autem duae sectae , quae reapse antiquiorem habent originem , quam non nulli suspieantur, quot turbas XVI. & XVII. Orculo tum in Anglia , tum in Gallia, tum aliis in locis suscitarint, historia illius aevi demonstrat. IJ Sed his nos in praesentia supersedemus .

CAPUT XV. De P bilosophia XVIII. Iaeculi, seu de culturas bilosophiae Eelecticae . MEmorabile fecit initium XVIII. saeculi academia

Philosophi ea a Friderico I. Borumae rege anno CIDIO C. Berotini excitata auctore Leibni Zio , & anno XI. perfecta . Quae naturalibus disciplinis sedulam operam navavit . s3J Paullo post h. e. anno hujus faeca li xx. Maollius Comes Bononiae aliam propriis sumptibus

sid Confer. Carolus Stepban Iordanus Recueil de Literature p. 69. Eulaeus Histor. Academ. Paris. p. 868.

saJ Confer Virum Leibnietii. IJ Exstant Miscellanea Societatis Regiae Berotinensis .

197쪽

PART. I. LIBER PRIMUς. 17 Ierexit , sub auspiciis Clementis XI. Pontificis Maximit quod Institutum Bononiense nominatur . LIII orum vestigia secutus Petrus I. Moseliorum imp rator , anno huius saeculr xx III. celeberrimam Aeade

miam, ad scitis undique doctissimis viris , Petropoli condIdit e quam duobus post annis Catharina persecit . a JQuae tres Meietates Physicam, & Mathematicam disciplinam nullo minori cum plausu , quam Londinensis , & Parisiensis , augent & amplificant . Imperatorum itaque, Regum, atque Pontificum Romanorum auctoritate Naturae scientia in Italia , Gallia , Batavia , Anglia , Germania , Mosehovia , & aliis in Iocis coli ecepit & perpoliri. Cuius tot exstant testes luculenti, quor opera singulis annis praedictae Societates divulgant . In quibus Physica non hypothesibus, sed firmissimis experimentis inlustratur .

Eelecticae autem physicae progressu excitati Philosophi , reliquas Philosophiae partes ad trutinam revocarunt:& ex prineipiis lumine rationis notis, & diuturno usa confirmatia easdem deduxerunt et & philosophiam omni ex parte Eelecticam ediderunt. Huius Philosophiae sundamenta jacta erant fine superioris saeculi. Tamen non nisi hoc saeculo persecta est talis institutio , Anglorum , &Germanorum opera praesertim .

Μultum ad eam rem contulit chrisianus Thomasius homo si I Limierius Hist. Inst. Scient. Bononiens Amstelae d. x a 3. 8.Galliee. Eoant illius Miscellanea . Confer. Gustitutio clementis XI. quae incipit , Superni dispositione consilii , es' est ecxx. hujus Pout eis in Bullario Clementi no , qua Pontifex Academiae Leges , seu Statuta confirmat et sed ea demum an. III a. aperta est . a J Exstant Commentat. Societ. Petropolitanae , aliquot voluminib.

198쪽

72 APPARATUI AD PHIL. ET THEOL .homo Germanus, extinctus Halae anno CIPIDCCXXVII x.

qui jam fine superioris saeculi Logicam , & Ethicam emendare adortus fuerat: DIJ qua de caussa & maximas turbas concitarat, & gravissimis molestiis suerat adsectus . Sed felicioribus auspiciis hoc saeculo id ipsum adgressus est . Huic addi possunt dilicolaus Hierondimus Gun lingius , Andreas/udigerus, Ioannes Franciscus Buddeas , Chrisianus G us, Samuel Christianus Holmannus, Iacobus Drbius saJceteri, qui in diluet danda historia Philosophi ea , &Eclectica philosophia desudarunt, edideruntque Institutiones Logicas , Ethicas , politicas, Metaphysicas . Placuit autem praeter ceteras haec philosophandi ratio doctis viris , qui in celebrioribus Universitatibus Europae instituunt juventutem . Religiosi vero nimis multi vel Cartesii , vel Gassendi philosephiam prcfiteri non dubitarunt et idque non in Gallia modo, & Belgio , di Germania, verum etiam in Italia . Sed etiam Iesaitae , qui eum Cartesianis in Gallia

vicino saeculo bellum gesserant , tamdem aliquando intellexerunt , caussam nullam esse , cur Recentiores philosophos tanto animorum aestu reprehenderent . Nimirum eum viri illi docti sine partium studio negotium examin rent, cognoverunt plane, Cartesianorum sententias nihil eum Jansentanis habere commune,easque nullo negotio ad bonum sensum revocari posse et cetera vero systemata

Physica in Catholicis & amplissimis academi s passim defendi , idque per Ecclesiae leges .

siJ Nomasii bisor. O scripta babes in Biblioth. Germ.

sad Horum vitam,is seripta dabit Stollius Histor .Litter. b in Supplem. Nov. ad Hist. eamdem . Gottentus Europa . Litterar. hodie vivente. Consuli possunt eorumdem Philosopborum scripta.

199쪽

PART. I. LIBER PRIMUS. Deinde cum animadverterent, sese non modo nullis legibus impediri, quo minus doctrinam apud Catholicos vulgatam amplexarentur; verum etiam ex majorum

praescripto habere , ut.temporibus servirent ; eaque docerent , quae in celebrioribus Scholis & Academiis traderentur; si J iecirco pedetentim & ipsi de veteri institutione deeesserunt . Ac primum' Rircherus , Scholus , Sebeinerus , Uebinardus , Bonnanius , Cabeus , ceterique elapso saeculo aliquid ediderunt magis accommodatum methodo, quae per id tempus vigebat . Et quamquam nonnullis Peripateticorum praejudiciis sua scripta inquinaverint , multum tamen abest, quin Rigido-Peripatetici seu Seh - 13 In Ratione studiorum editionis 4.quae Fismae in Col- Iegio Romano ejusdem Societatis anno IsI6. jussu Congregarionis VII. Generalis condipa est, is, quae etiam nunc vim habet legis; tuter Regulas generales, quae omnes professores complectuntur , num. s. scriptum es hoc modo et Sequanis tur potius universi probatos maxime doctores , & quae, Pro ut temporum usus tulerit, recepta potissimum sueri otin Catholicis academiis . Inter Regulas professoris Neolog. Scholast. num. σω. Hexsar: Quae opiniones , cujuscumque auctoris sint , in aliqua provincia , aut Academia Catholicos graViter offendere seirentur , eas ibi non doceat, aut defendat. Ubi enim nec fidei doctrina , .nee morum integritas in discrimen adducitur, prudens caritas exigit , ut nostri se illis accommodent, cum quibus veriantur.' Inter Regulas profess. Philas n. a. commendatur qui dem Aristoteles , ut illorum temporum usus ferebat ; sed bibetur baec ratio nostris te poribus valde accommodata et Nisi quid incidat a doctrina , quam Academiae ubique Probant, .ssilienum .. cHebriores Academiae catholicorum parum sut nihil in eo probant.

200쪽

Seholastici habeantur. Deinde , qui eis luccessere seriptores , dc inclinante ad finem eodem saeculo atque hoc nostro lue ubrationes suas ediderunt, acutius multo viderunt, dc aliquid melius cogitarunt. Horum non nulli palam Cartesio patrocinati sunt et

Philosophiam retulerunt: sad immo vero editis libris demonstrarunt, illius doctrinam Theologiae etiam Scholasti incae non repugnare. 3J Alii in inlustranda Corpusculari philosophia ex Cartesii , Gassendi , Newtoni, aliorumque sententiis haud infeliciter elaborarunt . s J Postremo alii ostendo runt, pleraque Iuniorum placita Veteribus explorata suisse e tum demum plurimis verbis demonstrarunt, quam utilis sit Recentiorum disputandL ratio ad naturae mysteria facilius reserenda . IJ Nec in Gallia modo, sed etiam in Italia , praesertim inprovincia Mediolanensi, dc Bononiensi , Jesultae aliqui

id Iosepbus Maria Barbierius Iesulta Lovaniensis Ueritas Philosophiae Cartesianae evicta inventis Philosophi

Germani , quam a censura calumniosa professoris Mathematici vindicat.

a J Honoratus Fabri in Physicae qui edidit etiam Logi- eam Metaph cae conjunctam sub nomine Petri Mousnerii AAddi potes P. Fardies .. 34 idem Fabri Summa Theologica Lugduni as . q. J P. Cassati de Natura Ignis , P. Franciscus G-maldi de Lumine , dc Coloribus , P. Franeis s. Tretius de Lanis Magisterium Natur. dc Λrtis . fol. I 686. P. 'gna- ullius Dialogi Phy sici Paris IT T. vol. q. Gallice . T. Ca sellus Novum Physices systema . Paris I 724. Nol. 2.

De alios praetermittam , qui in eum naviter incumbunt.

yJ idem Regnaultius , Antiqua origo Philos Recentior. vol. 3. Gallice .

SEARCH

MENU NAVIGATION