Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconis Eborensis Apparatus ad philosophiam et theologiam ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1751년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Consequitur jus Pontificium e quod veterem , mediam , & novam Ecclesiae externam disciplinam exponit. Haec vel pertinet ad Sacerdotes , seu viros divino ministerio mancipatos e vel ad fles Saeras, ut sunt Sacramenta, templa, ceteraque , quae ad ea reseruntur e s r J vel ad Iu

dicta , seu modum quo. Sacerdotum delicta justo judicio vindicari , eeterique magistratus Ecclesiastici de singulis rebus judicare debeant . Itaque & jus publicum Ecelesiasticum complectitur , ct prudentiam Ecclesiasticam , quae leges Pontiscum ad singulos casus referre doceat. Hae vero leges naturae ratione suadente latae sunt, &pro varia temporis, loci gentiumque differentia, vel abolitae,' vel mutatae.Non enim Romani pontifices, non ecclesia Universa aliquid nisi ratione & consilio sancivit, ad angendum Dei cultum . Itaque primum leges Naturae , & Divinae cognoscendae sunt e deinde Ecclesiae disciplina omnis , seu jus publicum Ecclesiasticum e postremo leges probabilitatis , & interpretationis in promtu habendae sunt: ut i gum , quae pro varia disciplina , alio & alio tempore,& auctore sunt latae , germanus sensus eruatur . Adeoque

,, idem petierit, ut navis communis cum socio dividatur . Oratione III. de iurisprudentia . IJ Liturgia . quae ritus exponit, quibus Deum , is Sumctos colimus , pertinet aa jus publicum Ecclesiasticum e propterea quia ab Ecclesae consuetudine, O Pontificum constitutionibus proficiscitur . Et de cultu Sanctorum copiose disputant Iuri rudentes e quibus merito suo anteponuntur Benedicti XIIII. P. M. scripta copiosa ea quidem , t i interiori eruditione posita.

222쪽

lucem iurisprudentia Pontificia a logica Recentiori accipit.

quae in hoc occupatur , ut veri eum certi, tum probabilis investigandi viam muniat & sternat. Jam theologia Moralis se offert, quae in tres partes dividitur . Altera humanae natura corruptionem , id est , reecatorum originem persequitur : &, quae inde nascuntur, infirmitates animi exponit et viamque sternit, qua ex tantis miseriis emergamus,& in omni virtutum varietate magis magiique proficiamus , Deoque eonjunisti simus Haec theologia Moralis stricta significatione appellatur. Altera divinas leges, quae in Sacris codicibus exstant, vel quasi de manu in manum ad nos venerunt , enarrat: & officia, quae inde fluunt, exponit: tum ad extremum , quibus praesidiis actiones nostras ad praedictas leges exigere debeamus , demonstrat . Haec a Recentioribus vocatur jurisprudentia Divina . Tertia pars de prudentia Christiana disserit: id est ostendit, quomodo Christianus homo, ille praesertim , qui docendi munus subit , actiones suas ad salutem tum suam , tum eorum, qui fidei suae commissi sunt , consequendam componere debeat et quo facilius finem nobis propositum obtineat. IJ Ex Haec est Moralis theologiae notio quatenus Moral philosophiae ex altera parte respondet . riam haec religione naturali , seu legibus Naturae tantum: illa vero superna religione , seu lege Divina , Ponti ia continetur .uuoniam vero , qui legi Naturae peccant, Deo peccant , qui

voluntatem Sam non modo revelatione , sed etiam ratione

hominibus patefecit ; ieeirco disciplina morum late patet entque philosophἰam Moralem sid es, Ethicam lata significatione, prout tres partes complectitur J Θ Μoralem theologiam comprehendit.

223쪽

PART. I. LIBER IECUNDUS. Io

Ex iis autem , quae hucusque disputavimus, efficitur , etiam in theologia Morali bonam Philosophiam regnare e nec Logicam modo , verum etiam Ethicam , in jurisprudentiam Naturalem ad eam requiri . Primum , quia nisi legi Naturae obtemperemus, quae Divinae legi

ad amussim consentit , innocentem vitam non agemus ,

nec in virtute proficiemus . Deinde, quod in fingulis vitae partibus quaedam frequenter occurrunt , quae non nisi ex Naturae praeceptis finiri possunt. Quo enim modo si de legibus , de pactis, de contractibus , de ultimis voluntatibus, de poenis , ceterisque rebus , quae in Sacris libris non nisi obicure traduntur, agatur, non cognitis justitiae sontihus , iisque recte perpensis , apposite dicere poterit Mo- Talis theologiae consultus 8 Postremo , quia nisi arte , consilio , industria humanae mentis vires , actiones , legesque nobis inditas vestigare non possumus . Cum igitur

morum responsa, quibus officia reguntur, non modo ex

Divinis legibus , verum etiam ex germanis Iam , & Injusti sontibus derivari debeant; plane conficitur artem ra tiocinandi , legesque interpretandi, morum doctori esse necessarias , ut veras Justi , ac Honesti leges interno stat , ct ex iis deducat germanas conclusiones. Quid y in ipsis etiam disciplinis , quae ab humanitate nomen habent, quid nos sine judicio exorcitato boni cogitare possumus ῆ Quod enim judicium de poemate au- quo , de oratione , de historia, de libro faciemus, nisi di acerrimo ingenio valeamus , & praeceptis non solum Rhetoricae, sed Logicae artis simus exculti Quot enim .ineptiae, Deus bone , funduntur ab illis , qui sine talibus adjumentis vel ea audent componere , vel de iis judicare praesumunt i percurrantur vel sbia scripta , quae hoc , & proximo saeculo prodierunt , in quibus nobiliorum Grammaticorum, Rhetor in , Poetarum , Hi flo-

N a ricorum

224쪽

rieorum II vitia ac virtutes exponunturi & intelligemus, quanta doctrinae eopia , quanta Logieae , ae Criticae artis supelIex est necessiaria , ad haec commode adornanda, &percipienda . Neque vero putetis, Adolescentes, rectam rationem , saJ quam Deus posuit in animo , satis esse, ut haec& certo , & nullo negotio prae stemus . Nam quemadmodum Homo facultate numerandi , fallandi, canendi , persuaἀendi , natura gaudet; nec quisquam dubitat , iasit b- meticam, Artem commode fallandi , Musicam , Rbetoricam, esse necessarias ut id faciamus ; ita quamvis Iulea P aturali polleat, nullus nisi ineptus dubitabit, artem ipsam Logicam esse necessariam, ut & facile, & recte ratioci

netur .

Itaque , vel hoc nomine commendari debet Philosophia , quod mentem tam acuit di polit, ut qua facultate

IJ De Histori eis Langleius in Meth. Histor. agit Titio, ac virtutes percenset. Confer. mear. Relectiones Hiemales . i7oo. Vossus de Histori eis, Rapin Reflexiones super Historia . De Poetis Ballistus Judicium Erudit rum , Vestas , ct Maliger in Poetica r Rapinus de eodem . De Rhetoribus , & orator. Gibertus Iudicia Eruditorum, Rapinus Reflexiones de Eloquentia , Vossus de Rhetorica, ceteri. His addi possunt Ephemerides Parisienses, Lipsienses, Lugduno-Batavenses , Trivult lenses , Italae , ceterae , in quibus de libris , qui prodeunt continenter, fertur judι-eium . Confer. potest Iunckerus Schediasma Ephemeridum , ubi histor. Ephe mer dum usque ad annum Issa.describit : is Morbos Polyhistore Litterar. Topeblountius Censura Ce-

Iebriorum Auctorum , ceteri. a J flecta ratio est , facultas veritates alias eκ aliis rernecessariam conclusionem ducendi: haec vocatur, Iogica

Naturalis . Diqiii od by Cooste

225쪽

homines maxime belluis praestant, eadem tam alii aliis anteponantur , ut alterius ordinis , & multo praestantioris mentis esse videantur . Quis enim si Galilaei, Borellii, Cartesi , Ganendi , Malebranehit, Hospitalii, Polent, ceterorumque cogitata, cum Hotentotis, Aethiopibus, Canadensibus, aliisque esseris nationibus conserat, putet ex simili facultate percipiendi utrorumque cogitationes manare Quid autem illud est singulare & exeellens , quo homo ab homine differt , &eum supra humanam conditi&nem , ut ita dicam, evehit, nisi adsidua exercitatio , quae ct mentem aptam reddit, quae singula recte percipiat a &ex iis aliqua derivet, quae necessario nexu cum prima colliguntur Z Nam quemadmodum gladius acutissimus , qui plures annos aeri objectus rubigine incrustatur, ad aliquid commode cedendum non est idoneus ; idem vero si Probe expoliatur, omnia iacillime dividit, & ad opera mirabilia efficienda aptus est 3 ita mens nostra nisi recte judicando exerceatur , & optimis praeceptis tamquam obrussa expoliatur , ad aliquid pereipiendum nota erivapta . Sed de his hucusque . Reliquum est ut doceamus , Philosophiam non do ad litterarum disciplinam esse necessariam , sed etiam in usu vitae valere . Quae quoniam ex iis , quae copiose disseruimus , perspicue consequantur , supervacaneum est ea longo sermone explicare . Cum enim homines , si non ferino more, sed eo modo, quo decet animal ratione praeditum, agere vO Iunt, actiones suas ex Naturae lumine, seu philosophiae Moralis sontibus dueere debeant a haec autem collem non nisi per argumentationem habeatur 3 conficitur , Ethicam , & Logicam ad hominum actiones moderandas per quam utiles esse & congruentes. Nam ta mei si homines, ne ipsis quidem esseris gen tibus exceptis , si mente recte utantur, domesticis praesi-

N 4 diis

226쪽

acio APPARATUS AD PHIL. ET THEOL.

diis bonum & honestum cognoscere possint; adeoque &bene agere, & recte de re morali judicare s tamen cum in hae vita adfectibus pravis , & ineptis praejudiciis undique obruamur; si J dc pauci sint, qui rationem recte exerceant , & lumina Naturae consulant meditando , sine quibus leges honesti non cognoscuntur; DIJ interdum vero dissicultates occurrant in humana societate , quae etiam viros doctos fatigant a consequitur , disciplinam, quae leges honesti distincte tradit , mentemque acuit, ut eκ iis peripicuas conclusiones deducat; quibusdam utilem , quibusdam penitus esse necessariam . Sive enim homo secum agat, doctrina Morum . dc recta ratio est necessaria , ut se& bonum virum , dc optimum civem esse ouendat. Sive cum privatis agat hominibus , & ad utriusque legis praecepta , pactiones suas dccontractus consormare debet . Sive aliquam rei publicae partem adtingat, dc ita leges justi, dc injusti in promtu habere debet ; ita populorum mores , atque art em EOS ccntinendi exploratam habere ; ita exercitato judicio uti; omnino ut populos justo imperio regat , dc tranquillam ac florentem faciat rempublicam . s3J

U ,, Parvi los nobis dedit natura J igniculos , quos

celeriter malis moribus , opinionibusque depνavati sic re- ,, stravimus , ut nusquam iturae lumen appa eas . Cice ro Tureul. Quaest. L. I II. c. I. ad ,, Desideras dici , quomodo ad nos prima bovi hone- sique notitia pervenerit . Hoc nos docere natura non po- ,, tu it: semina nobis scientiae dedit, mentiam non dedit .... , , Vobis videtur observatio collegisse , i re=um saepe f ,, ctarum inter se collatio , per anulogiam nostro i=teuectu ,, Oi bonum . er honestum judicante . Seneca . Epist. 12O. r. s7.edit.Gronov. IJ Conferantur quae de Politica monuimus supra in advolatione quadam .

227쪽

Prosecto si humanas actiones examinamus , dc qua de caussa laude digna sint, curiosius vestigamus , reperiemus hanc esse , quod rectae rationi sint consentaneae . Quidquid enim homines boni cogitant, quidquid moliuntur , & agunt, a ratione prosciscitur et saJ quae ac nos docet quid agere debeamus , dc quo modo cogitemus , ne in usu vitae decipiamur . . Quare etiam in humana societate utraque dilciplina usum habet et &ad utriusque praecepta vitae insti

vivum conformare debemus .

Demonstrat bonam Philosephiam . non repugnare verae Theologiae , immo vero esse necessarium ad eam addiscendam .

EX hucusque disputatis fit manifestum , lectissimam

Philosophiam Theologiae addiscendae penitus esse ne cessariam . Quod ut facilius demonstremas, quid ipsa Theo logia sit, fusius , quam alibi fecimus , declaremus

Portet.

Quidquid nos de Deo certo se imus,id Theologiam v

camus. Duplici autem via ad notitiam certam rerum divinarum pervenimus , argumentatione naturae, & divina declaratione . Nimirum sunt quaedam , quae constant per argumentationem na turae consentaneam et ut exstare unum Deum , esse persecti ssimum , habere procurationem mun di , & rerum humanarum , esse colendum , cetera. Hanc vocamus theologiam Vaturalem . Quaedam non nisi declaratione divina nota fiunt et ut Deum esse unam natu

ram & tres personas: crea sia mundum ex nihilo hoc & illo

IIJ Sermo es hoc Ioeo de virtutibus moralibus tantum , de ratione boni naturalis , non superni.

228쪽

aoa APPARATUS AI PHIL. ET THEOL. lo modo, ae tempore : condidisse angelos, dc hominem hoe consilio ut ad felicitatem contendant, eosque etiam post Adami lapsum adjuvare: venisse in Orbem terrae, mortemque sponte obiisse confixum cruci ut hominem servaret: vivum rursum adscendisse in eoelum e constituisse rempublicam suam , seu ecclesiam et legibus temperasse , eamque perpetuo gubernare : venturum extrema die ut homines instauret , eosque publico judicio pro meritis donet et post quae mundi erit interitus, cetera . En tbeologia Super naturalis.

Utraque autem pars ex bona Philosophia inlustratur& confirmatur . Et quod ad primam pertinet , perspicuum est , Naturalem theologiam nihil aliud esse , quam Philosephiam de rebus divinis disputantem. Cum enim ejus

scopus sit, Atheos L J Polytheos saJ Deistas ad ceterosque

- 13 Athei nomine Me Ioeo signi amus eos , qui Peι

Deum omnino tollunt: vel Dei nomen retinentes , Husdem proprietates rejiciunt , is adfirmant , Deum, vel intelligentia carere , vel necessitate agerer vel eontendunt, argu menta, quae Deum esse demonstrant, non id e rere e vetaiunt, non posse certo sciri an Deus sit , sed eum dubio esse dicendum e qui alio nomine vocantur Sceptici. aJ Poly thei sunt, qui plures Deos admittunt, ut uolo in Istrae r vel duo principia ponunt, unum bonum,aliud malum e ut veteres Perse , euptii, ex Christianis Marcionitae,

Manichaei , ac recentiores non nulli .

si J Deistae sunt, qui etsi dicunt vlate, Deum condito

rem materiae existere , tamen procurationem mandi ilIi toIIunt, eum que ab humanis rebus sejungunt e contendentes , ex materia cum motu a Deo ereata fortuito omnia inci . Alii ad mant, Dei providentia res nat urales administrari r contendunt tamen , actiones bωσι , θ' malas non a na

229쪽

inpios consulare , qui non auctoritate , sed rationibus di-1ceptant 3 plane conficitur, Naturalem theologum ii dem armis Religionis decreta esse defensurum . In hoc autem negotio duo Theologo curanda sunt :alterum, ut eum hos inpios confutat,argumenta non sumat ab Scripturae, Patrumque sententiis , quae ipsi non admit-enni et sed religioni Naturali , & Supernae fines constituat , alteramque ab altera seorsum tractet. Quod quia non nulli Philosophi siJnon animadvertunt, nihil essiciunt adversum Naturalis religionis hostes , qui divinum sermo Dein contemnunt . Alterum , ut ostendat , Naturalem religionem Divinae opitulari, & vicissim a Divina juvari et sad adeoque utramque ab eodem Dei numine prosci scis tura bominis esse, nec a Deo regi justitia, is, bonitate, sed leg bus humanis esse constitutas. Itaque ἐθε religionem natura' tem, is revelationem omnem rollunt et tum rationis , i 'honesaris leges depravant ἐν rejiciunt 3 atque humanos Ieges suo modo interpretantur . Arii Deo mundi, is hominis creationem , admini ratiorumque eoncedunt et hoc agunt, mentem cum corpore perirer atque plurimis verbis persu dere conantur , praemium, is paenam diverso modo accip. debere . Postremo alii ἐν religionem naturalem profitentur spraemio , ae poenas post mortem agnoscunt et nihilosecius haec rationibus naturae se habere eontendunt e declaratione divina non item, quam aperte rejiciunt.

IJ Conferatur risia , Compend. Philos. Tom. V. de Metaphysea Reati, qui hoc peccat .

aJ ri Legem ergo destruimus per fidem absit, sed Ierem

saruimus . Pauli. Roman. III. In quem Deum ait Cissso Amus e G Verum tua quidem lex nimirum praestare boe no is valuit , omnes enim peccaverunte fides autem eisper

,, venient id praesitit: simul enim ut quis credidit , justis

is catus

230쪽

PART. I. URER SECUNDUs . a cirlegis praeeepta Gentilibus cognita suisse rationis auxi

lio . si J

Praeterea ipsi scriptores Divini dum morum praecepta tradunt , non ea ordine digerunt & inlustrant ; sed ita eum hominibus loquuntur , quasi cum iis , qui horum notitiam habent. Adeoque quaedam interdum adjungunt et quaedam , quae pravis moribus eontaminata erant, emen dant e tum demum cum opus est generalia praecepta ponunt . ex quibus plurimas eo ne lusiones mente praediti h mines colligere possint , easque ad res singulas sapienter

Ex quibus fit manifestum , Divinam legem non nova jubere e sed ea , quae natura nobis pandit , explicare tantum . Itaque altera ab altera inlut rari debet: atque vel hoc nomine , quod praecepta Divina Naturae legi sunt consentanea, adversariis nostris luculenter probare possumus , Christianam religionem a Deo esse, & dignam esse quae

Ceteris anteponatur.

Neque vero existimetis , Adolescentes , hujusnodi inpios , pervivaces , perduelles aut nullos exstare , aut sine judicio & eruditione eonfutari posse , ut non nulli Contendunt . Utrumque enim non ita se habere testes non suspecti auctores sunt. Principio innumeros in Europa , praesertim in Anglia , esse Λ theos , dc Dei stas , nostra, & parentum memoria lassi sunt viri doctissimi ,

,, Tusent Deum, non sicut Deum glorificaverunt , aut gra ,, tias egerunt. Paullus umanos L I9. seqq.fIJ Gentes qua legem non habent seriptam natura- ,, titer id est sine locutione divina ea , quae legis βηt , , , faciunt et ejusmodi legem non habe utes ipsi sibi sunt lex :,, qui ostendunt opus ejus scriptum in eordibus suis , resti monium reddente illis conscientia ipsarum. Idem ibid.

SEARCH

MENU NAVIGATION