장음표시 사용
241쪽
a Is APPARATUs AD PHIL. ET THEOL .phi, Logicam, Metaphysicam , Physicam . Ex iis autem , quae longa oratione persecuti sumus , essicitur , Antiquiores logicos tametsi quaedam belle ac ingeniose excogitarint, tamen aliqua addidisse , quae ad recte ratiocinandum accommodata non sunt. Deinde desiderantur in ea quaedam , quae ad Logicam , uti antea demonstravimus , necessaria sunt. Etenim totum illud de comparandis claris rerum ideis , de modo investigandi verum tum certum, tum Pr babile , de gradibus probabilitatis , de arte Critica, de arte interpretania auctores , de praejudiciis , quae nos a vero rejiciunt, de modo Veritatem cum aliis communicandi voce , disputatione , scripto ; in hisce scriptis non occurrit . Quae qui non callet, non is omnes Logicae partes habet exploratas : nec eam facultatem comparabit, quae necessaria est , ut in disciplinis severioribus , & negotiis aut forensibus , aut domesticia recte percipiamus, & argumentando colligamus . Sequitur Metaphysica , quae pars Logicae merito suo Vocari debet, propterea quia dc ipsa viam monstrat, ad verum in singulis disciplinis investigandum . Nam una quaeque disciplina habet quaedam cum ceteris communia , quae qui non intelligit, dissiculter de singulis disputabit. Rem exemplo inlustrabimus . Omnia, de quibus docti homines disputant , vel sunt, vel esse possunt e iccirco omnia entis nomine continentur . Quidquid ergo enti generatim tribuitur , & singulis entibus tribui potest . Iam vero ea , quae sunt, aut esse possunt, suas habent naturas seu essentias et durant magis , & minus e producunt aliquid , vel ab aliquo producuntur , cetera . oportet ergo , antea quam de unaquaque singulatim disseramus , ut intelligamus , quid ens sit , quae illius proprietates , quid duratio , quid caussa , quid essectus , reliqua . Λccedit quod graviores disciplinae res siugulas seorsum
242쪽
sum non persequuntur , sed de omnibus explieant gener a tim . Quare oportet mentem adsuefieri generalibus notionibus , quo facilius ea, quae in disciplinis traduntur, percipiat : atque, objectum singularum quale sit, internoscere
Itaque Μetaphysica est quoddam prooemium disciplinarum omnium , in quo axiomata generalia & indubia traduntur , quae omnibus ideis conveniunt e atque ex iis conclusiones colliguntur , quae ad reliqua penitus , sici li usque cognoscenda necessaria esse videntur . Deinde no mina tradit , eXplanatque , quibus ea commodius explicare possimus et idque sine tillo verborum ambitu, sino subtili disputatione , quae ad verborum, & axi matum intelligentiam idonea non sunt. Quapropter haec Philo
sophiae pars Ontologia & Ontosopbia, seu scientia de eme
Antiquiores autem Metaphysici plura illi quidem d6cte , subtiliter, & graviter disputante quaedam tamen ad iungunt , quae haud scio an in institutione puerili locum habeant . Saltim magnam ingenii vim , & incredibile acu men , & haud mediocrem exercitationem postulante quae in pueris , & qui hisce mysteriis non sunt initiati , seu-
Λc primum consentaneum esset & loco , & institutioni, non ea miscere, quae ex diversis sontibus fluunt et sed quae ad theologiam Supernam , quae ad Physicam , quae ad Logicam pertinent, accurate distinguere, & suis in locis disputare et ne puerorum mentes & copia , di varietate obruantur. Deinde, di illud esset accommodatum ad intellectum puerorum , temperare ab invectigatione rerum possibilium , quae vix a nobis intelligi, nedum plane explicari, possunt. Deinde, necesse esset definitiones nominum , axiomata perspicua adferre a quo facilius tirones argume tum , de quo agitur , perciperent, eX eoque commode
243쪽
a18 APPARAT us AD PHIL. ET THEOL. disputarent. Ad extremum oporteret resecare magnam illam rationum , quae e contrario opponuntur , multitudinem , quae negotium obscurant multum . Quae qui facerent , bene illi consulerent tironum commoditati. Sed ad Physieam veniamus et cujus snis est , naturas &proprietates rerum omnium, quas Deus condidit, investigare . Cum autem nos rerum naturas non nisi ex effectis cognoscamus , oportet primum singulos effectus plane eo-gnitos de exploratos habere e quod est historiam naturae cognoscere . Deinde ea , quae cum omnibus corporibus communia sunt, nosse . Tum ex principiis certis , id est, ex clara notione proprietatum materiae, & ex ratis ae constantibus legibus motus , phaenomenorum Caussas explorare . Quod si phaenomena occurrant, quae ex principiis perspieuis inlustrari non possunt, ex hypothesi sunt inlustranda r quae talis esse debet, ut omnes rei verisimilis characteres praeserat, di omnibus effectis exacte re spondeat.
At qui ex veteri disciplina philosophantur , diversa
ratione id satiunt. Nam primum generalibus notionibus plerumque detinentur . Tum quaedam possibilia examinant, quae ad explorandas proprietates materiae idonea non sunt. Praeterea aliqua adjungunt ex superna Τheologia de Promta , quae tirones vix percipiunt, & quae ipsi aeute &eopiose edisserunt . Haee in Physica generatim . Particula tim vero qui Physicam persequuntur , eadem ratione phi Iosophantur . Numquam vero singulorum viventium gene Tationem , atque phaenomena omnia Physica , quae in hoc orbe terrae occurrunt, singulatim explorant ,& persequuntur minutatim . Quare eorum Physica disputatio vix aut nullo modo differt a Metaphysica . Haec ex libroruin ad libros eomparatione multo facilius , quam diserta aliqua oratione , cognostuntur , & demoustrantur. Conseramus itaque , si placet , Λntiquiorum Diqiitreo by Corale
244쪽
rum philosophorum , de quibus hoc loco est sermo , lucubrationes cum commentariis academiarum Regiarum , ut
Florentinae , Londinensis, Parisiensis , Leopoldinae , Berotinensis , Bononiensis , Petropolitanae , ceterarumque , in quibus perscrutationes Physicae accuratissime insti tuta se offerunt. Conseramus cum scriptis Recentiorum , qtii Naturae eontemplationi se totos dederunt, & vel planta-νum historiam & naturam perscrutati sunt, ut Malpighius, Greuvius , Valliantius, Tournesortius, Halesus, Triumphetus , Bradleyus, Michelius, ceteri e vel animalium proprietates, ut Willugbius , sonstonus, Vallisnerius , Reaum urtius, Ruyschius , Borellus e vel mineralium , ut Haleyus e vel minutissima quaeque viventia, & id genus alia insensibilia microscopio detexerunt, ut Leeuvvenoe-kius , Hookius , Bonanius , Hartsoeherus, Vallisnerius et vel aeris pondus , ac incredibilem demonstrarunt vim , ut Boylaeus, Mariolte , Sturmius , Guerihius et vel Iuminis proprietates, ut Nevvlonus, Grimaldius , Hugensius, Castellus : vel mutationes mirabiles Chemiae praesidio patefecerunt , ut Boerhaaventus, Lemeryus, ceteri nimis multi . Conseramus itidem cum iis, qui instrumenta & machinationes , quibus ad naturae interiora pervenimus , de
scribunt, & exponunt , ut Delauguliersius , Nolletus , Perra ultius , Gallonius , reliqui . Sane si horum , & similium lucubrationes adtente meditamur , nullo negotio intel ligemus, Veteres in Physica particulatim paucos pro gressus habuisse . Nam si verum est , quod profecto verum est , Recentiores phy sicos multa dc praeclara Naturae mysteria patefecisse e item si verum est , non nisi plurimis, & exquisitis instrumentis , quae alio & alio tempore inventa suere &perpolita ; idque non ab uno homine , sed a variis , & disserentibus in locis; tum multo labore ac sudore,longi temporis decursu, incredibili i mpensa, innumeris captis ex
245쪽
2ao Ap PRATUS AD PHIL. ET THE L. perimentis, ad eam cognitionem pervenisse ; nullus dubitabit , eos , qui hane viam non insistunt, ad Naturae interiora vix esse perventuros .
Venio ad alteram Physicae distiplinae partem , Pneumatologiam . Hic primo constituendum est , quid illud sit de quo hoc loco est disputandum. Nos autem de animo nihil scimus praeter haec et esse rem , quae non est corpus , sed spiritus ; indivisibilem, & inmortalem e cognoscere hoc &illo modo et omnino libere velle ,& nolle et movere corpus humanum , & ab eo vicissim ad fici . Haec & ratione naturae , & testimonio divino constant, de quo hoc loco non disputamus . Verum eum animus in sensus non incurrat non nisi ex effectis proprietates hujusmodi probare possumus . Quare & singula explorare debemus,& inlustrare et &, quae ex adverso opponuntur , infirmare . At Veteres philosophi etiamsi quaedam ex illis , quae memoravimus , disputent sub titulo de Anima a tamen in lucubrationibus illis , quae sunt in manibus, ea brevissime tangunt, & toti sunt in eo ut quaedam generalia persequantur de anima incommuni, de intellectionibus , dc notitiis , uti vocant , de rebus spiritalibus , quae a Deo fieri possunt: ubi plurima ad abstrusiorem Theologiam spectantia fuse exponunt: adeo ut dissiculter , quid ratione , quid auctoritate habeatur; quid sermone divino constet , quid ex doctorum fluat opinionibus , a tirone secer niqueat.
Quod si haee suis in locis distincte disputarentur , uti
litate non carerent e at hoc loco , ubi rationibus naturae solum est disceptandum , ex usu non sunt. Finge te cum quibusdam inpiis contendere , quorum nimis multos hac aetate exstare supra demonstravimus et certe non nisi ex perspicuis rationibus eos pro merito confringes , eorumque systemata penitus infirmabis . Legite , Λ doleicen es ,
non modo Catholicos juniores, qui religionem Naturalem
246쪽
PART. I. LIBER sΕeUunus Iaa ab hae inpἰorum classe , nostra & parentum memorIa strenue defenderunt; sed etiam antiquiores, gravissimos Schola ilicos , qui aliquot ante saeculis in eodem argumento versati sunt, praelertim beatissimum Thomam , stJ dc reperietis , eum , ut theologiam Naturalem exponeret , Gentiumque deliri a confutaret,non ex Dialecticis argutiis, aut ex Philosophorum paradoxis opinionibus a sed ex perspicuis rationibus naturae doctissime disputasse . Ex quoessicitur , in illa Pneumatologiam tradendi methodo , quam non nulli sequuntur , plurima desiderari , quae sa-cile novo ordine, pauciique adjectis emendari possunt, &
a J Arsoteles in libris Μetaphν seorum proposuit sibi.
de Deo ,-Intelligentiis agere e tamen non nisi breviter id efferit , On in terminorum explicatione , ae prIncipiis cu ram omnem consumsit . . frabes vero , qaod ad haec animum non adverterent , missa tractatione de Deo , in confiderando ente generatim toti fuere et quod Aristoteli in mentem non venerat . Conferatur Iacob. Thomas Hist. Metaph. s. as.
38. Etiam SeboIasieorum metapissa fere tota entis est disputatio :tames alia de spiritu ad ungant . Itaque Pneuma-tologiam partem Metaphysicae seu ontologiae esse dixe ru ni : rari eam separatim disputarunt . Hos inter primum Iocum babet Theophilus Ra1naudus in Theologia Naturali Lugduni edita r6aa. 4. Verum is ipse eo ordine scribit, qui doctioribus non probatur. Nam primum Ontologiam cum Pneumatologia initio libri coniungit . Deinde non necessariis disputationibus saepissime detinetur . Tum addit quaedam , quae non nisi declaratione divina eognosci possunt . Ad Me ex praejudicata sententia aliquando disputat : e. t. is prologo Arsotelis triologiam Naturalem valde eκ-
247쪽
aaa APPARATUI AD PHIL. ET THEOL. Superest ut de Practica philosophia dicamas . Hane plurimi in scholis relinquunt intactam , & ad theologos Norales , uti Vocant , pertinere existimant et Iurisprudentiam vero Naturalem ad caussarum patronos . Qui vero ex Λristotelis sententia de Ethica scripserunt , ii quidem in virtutibus, & vitiis exponendis operam tuam consumunt e reliquas partes plerumque non adtingunt. ΓrJ Verum sirem stollit: quo plane ostendit , sese Pbilosopbi germanum fastema
non babere cognitum . Haec is alia , quae congerit, in the. Iogia riaturali locum non babent . Fuere quidem Sebolastici non nulli praesertim antiquiores , ut Scotistae , qui in suis scriptis quaedam egregie disputarunt , quae as Pneumat ologiam inlussra idam aceommodata sunt, lam quae Reeentiores nobiles quidam studiose eoID- gerunt . Nam rertum est, Sebolasticos nimis multos ingenio ἐν acumine valuisse , ἐν plurima ingeniose conscripsisse , quae merito suo laudantur . Sed in eorum lucubrationibus Pneumatologiae corpus omnibus suis partibus absolutum non invenitur e propterea quia ad eam pro deuitate inlustrandam animum non ad unxerunt: nam si qui alii , ad id essistendum erant idonex, si libero judicio uterentur . sal Aristoteles Libris X. Ethicorum ad Nicomachum , quos exposierunt Melorius , Gifanius , Muretus , viri Po- Ilii ei taurum s non pii I is, ad honores contendenιis , vir tutes exponit. Hae enim in vita eivili er aulica usum habent . De pietate vero mentionem nou facit , quippe quae uaeum Mem consequendon Politieis Graeeis non necessaria videbatur. Hae itaque virtutes non praesidia ad summum bonum cousquendum , sed partes summi boni Aristoteli funt: quod bonum earum complexione continetur . Quare qui e bis libris doctrinam morum , ut a doctrina civili sejunctam ,
248쪽
rem , uti par est , examinamus , sine labore intelligemus , tum Ethleam , tum jurisprudentiam Naturalem ad Philosophos spectare . Primum, id nos docent Veteres illi, qui lumine Fidei perfusi non fuere , Xenophon , Λeschines , Cebes , Plato , Aristoteles , Cicero , Seneca , Plutarchus,M . Aurelius , Epictetus , Arrianus , Theophrastus, ceteri de pago Philosophi, qui &dere Morali eopiose disieruerant, & ex rationis praeceptis duxerunt voluntatis medicinam . IJ Deinde ,ex rationibus naturae praecepta , quibus Ethlea , & jus Naturae continetur , sumuntur . Quare Philosophi est utramque diligenter explanare, ut inde promant tirones germana rationis decreta, quae dc ad mores recte formandos, & ceteras diiciplinas percipiendas , necessaria sunt.
- CAPUT VL. Planum fit bonam Philosophiam esse eam , quum secentiores philosiopbi colunt .ERgo Peripatetici philosophi, tametsi ingeniose ae subtiliter disputarent; tamen cum in iis argumentis pie rumque versarentur , quae ad finem, quem Philosophia sibi posuit, non ducunt , dubium non est, haud commode in nonnullis esse philosophatos . Neque enim juvat , quam copiosa , quam subtilis , quamque intricata sit Philosophia et sed quam elara , quam firma , quamque ad investigationem veri expedita & accommodata . Nam
ducendam putaverunt, plane ostenderunt , Fbilosopbi mentem sibi exploratam non fuisse .s Q ,, Es profecto animi medicina Philosopbia r cuius,, ouxilium, non ut in eorporis morbis, petendum es fori , Cicero risul. L. III. c. 3.
249쪽
224 APPARATΠs AD PRIL. ET THEOL. quemadmodum , qui ab Ulympone ad Indiam facturus estiter , ut exercitum ducat , & illi provinciae praesit ; inepte ageret, si domum amplissimam Ulympone dedita opexa aedificaret, hortos amoenissimos coleret, sereret arbores in quincuneem , & id genus aliis detineretur , quae utilitate, & delectatione non carent: de paranda vero nave ab omni re instructa, de copiis , de historia politica , &naturali regionis, ad quam tendit, nihil omnino cogitaret : ita qui ad veritatis gynecaeum, ut ita dicam , contendit, agit incommode , si subtilibus , sed inutilibus disputationibus occupatur: de iis vero , quae ad perscrut tionem veritatis penitus sunt- necessaria , ne cogitat quidem .
Id cum penitus intelligerent Recentiores philosophi,
hoc unum curarunt, ut non quid Aristoteles , quid Cartesus, quid Gassendus, quid ceteri Philosophi dixerint ; seiuquod recta ratio ostendit, ad investigandum verum esse necessarium , sequerentur . Hac de caussa Cartesitas , qui in primis Eclecticam philosophiam exeoluit, desiderat in Philosopho , ut praeiudicia omnia, tum ea , quae vocant auctoritatis, tum praeeipitantiae , semoveat, si modo v ritatem explorare contendit, dc Philosophiae laude cupit esse persectus . Et quamquam ipse Cartesius , ut erat con dendae sectae studio inflammatus , leges , quas condidit , non semper ad usum revocariti dubium non-est, illius monitionibus Philosophos excitatos fuisse , ut sapientius phi losopharent M. Quae cum superiori libro suse demonstraverimus , hic repetenda non sunt. Ab eo tempore quantum philosophandi ratio suerit mutata, quantumque lucis ex ea ad ceteras disciplinas pervenerit, te solum non intelligunt, qui numquam Li te rariam historiam volutarunt . Quod si consideramus , quid caussae suerit, cur a medio saeculo XVII. tantos in litteris progressus seceritat homines eruditi, quantos bis
250쪽
PRRT. I. LIBER SECUNDUI. - 22rmille ante annis non secerant, facile intellIgemus caussam esse , propterea. quod cum sine praejudicio rerum caussas investigassent, & constituissent fines uniuscujusque disciplinae , facillime inutilibus amputatis disciplinas omnes clam humaniores , tum graviores , praesertim Philosophiam , quae in omni disciplina dominatur, perpoliverunt & amplificarunt.
.rumque artem cogitandi cum Veteri logica conseri , multum interesse animadvertit. In hac enim nutilia multa,& intricata occurrunt, & sine ullo ordine disputata et ut postea quam hujusmodi libris volvendix annum colum mus , nihilo magis , quam antea , expediti simus, ad reliquas disciplinas percipiendas . Illi vero res ad inquisitionem Veritatis idoneas ordine, ac perspicue edisserunt:
nec in Philosophia solum, sed etiam in aliis dispiplinis recte ratiocinandi tradunt praecepta . Tacendum non est , primos , qui in polienda Logi- ea laborarunt, vel Cartesianos, vel Gassendianos , iat. Regium , Cla ubergium , Sylvanum Regisium , Auctorem Artis Cogitandi, Malebranchium , Hameli umi, ceterOSs tametfi plurima utilia tradiderint, atque doctorum, suOTum emenda im-lucubrationes , quaedam tamen reliquissi , quae omnino emeodationem desiderabant: partim , quod placitis illis, quae in scholis regnabant , se consermare necessarium existimassent : partim quod praejudicatas . in Physica opiniones omnino non deposuerant.
Id ipsum de Physim , & Metaphysica iudieamus ,
quae, tametsi a Iunioribus philosophis, post Cartesium,& Gassendum , mirifice fuerit inlustrata , tamen non fuit Pro merito expolita, nisi postea quam iidem hypotheses omnes a Philosophia eliminarunt: & proposuerunt sibi , ex principiis certis, & omnino perspicuis ratiocinari . Hac argo aetate, qua Eclectica philosophia in bono P lumi-
