Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconis Eborensis Apparatus ad philosophiam et theologiam ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1751년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Iumine posita est , omnia diverso modo se habent. Nihil jam auctorum nominibus , nihil praejudicatis opinionibus

tribuitur : omuia sine partium itudio expenduntur . Quae ad finem. quem disciplinae habent , conducunt, anteponuntur reliquis et cetera praetermittuntur . Si qua penitus involuta occurrunt, in medio relinquuntur: ne lectoribus inponamus ambitu , & insolentia verborum , quae plerumque certam significationem non habent . Et hoc nomine Reeentior philosephia a reliquis du- seriminatur . Nam Veteres nihil suis oculis videbant, nihil domestico judicio odorabantur: sed ex praeceptorum suorum placitis omnia finiebant. Quae vero illi non tradiderant , non erat in usu veli i ga re . Iccirco quamvis per tot saecula tanta animi contentione disputassent, parum pri fecerunt et nec aliquod lumen humanis disciplinis adtulerunt ; quae post tot ac tantas disputationes inperfectae &ini olitae reperiebantur .

Carteiiani autem, & Gassendiani etiamsi Eelecti eam philosophiam prae se ferrent, & in multis vel a Cartesio , vel a Gallendo dissentirent; tamen utriusque placita sequebantur plerumque, sententiasque interpretabantur e multa itidem ex antiquioribus admiscebant. Cumque re rum omnium caulIas perscrutari vellent, ne iis quidem e ceptis , quae a mortalibus nequeunt explorari definirique ἔ ad eas hypotheses confugerunt, quae & libere confictae lunt , & phaenomenis omnibus exacte non respon

dent.

At Recentior philosophia omnino se ab hypothesibus liberavit : singulaque non ex Veterum opinionibus, sed ex rationis praescripto definit: quod ipsum est philosophari . Prinei pio hoc curat, ut rationis, & divinae declarationis fines cognoscat: illa namque ad Philoso Phiam , haec ad Theologiam pertinet . Non quod ea , quae divino sermone constant, pugnent cum iis , quae ra

tione Diqiti do by Corale

252쪽

PΑΤ Υ. I. LIBER SECUNDUS . a a Ttione eontinentur e utraque enim a Deo est, qui veritatem singulis hominibus , vel humana ratione, vel divina locutione declaravit; Deus autem sibi ipsi constat omnino Sed quod non bene quis ea , quae rationibus naturae confirmari debent , praesertim contra Infideles , qui testimo nia divina rejiciunt, cum iis misceat, quae divina declaratione innotescunt. Si qua tamen sunt, quae Deus hominibus perspicue declaravit, & vel ad Physicam, vel ad aliam disciplinam pertinent, haec amplexatur reVerenter et reliqua nihil moratur . Deinde omnia ex perspicuis , & firmissimis deducit principiis . Si qua vero se offerunt , quae hoc modo inlu- 1 rari non possunt, ex hypothesi inlustrat, & exponit reamque non certam , sed verisimilem esse declarat. Quae vero solide e Xplicari non possunt, aut quorum major est labor, quam utilitas , praetermittit omnino. Itaque Recentiores philosophi non insolentibus Uerbis , non obscuris , aut ambitiosis epithetis ; sed domesti- eis & propriis Vocabulis res nominant, & sivbam vocant scapham . Nec etiam hypotheses , quasi essent certae

perspicuaeque probationes; aut res a natura involutas, tamquam res perspicuas , obtrudunt. . Sed dum ea expli care non possunt, ignorantiam profiteri non dubitante nec recusant mutare sententia in si probabilior hypothesis se offerat .

Quis autem, quaeso , in hac philosophandi via non verae Philosophiae characteres animadvertit 8 Quid hic nisi rationi consentaneum , nisi ad verum in singulis disciplinis inveniendum per quam utile & expeditum occurrit Z

Habetur honos divinae locutioni, habetur humanae ratio ni et quae amico foedere consentire videntur. Ita tamen habetur , ut utriusque limites constituantur e nec in rebus Philosophicis ex divina auctoritate argumentemur, nisi

in iis, quae sine ulla dubitatione a Deo dicta esse cogno-

253쪽

aa g ΑΡΡΑRAYDs AD PHIL, ET THEOL. stimus: qua & pauca sunt, & ex humana ratione Inlustrari possunt . Ratio autem diligenter excolitur , ut veritatem, quam quaerit, facile & secure perscrutetur . Quod si ea praeter ceteras addiscenda est disciplina , quae mentem optimis praeeeptionibus adornat, & omnino aptam reddit , quae non modo in singulis disciplinis , sed etiam in omni vitae parte recte ratiocinetur 9 dabium non est , Philosophiam ad recentissimam obserVationem exactam , & vere hoc nomine dignam esse , & ceteris, quasa quibusdam excoluntur , multis nominibus esse ani

nendam .

Non omnis , quae Reeentiores pbilosophi excogitarunt seboxae Pbilosophiae nomine contineri.

I Am s omnia , quae Reeentiores de Philosophia tradiderunt, Verae Philosophiae eliaracteres pre se ferrent, beatsessemus in magna illa librorum copia , qui hoc, & superiori saeculo conditi sunt. Sed humanarum rerum ea est condi cio , ut non nis per quosdam gradus ab infimo statu ad aliquam praestantiam & excellentiam perveniant. Insigne documentum nostrae miseriae, e qua non nisi pedetentim,&multo cum labore ae sudore possiimus emergere . Ut illa ipsa animi medicina Philosophia vel uir nobis exprobet Primi parentis lapsum , nosque ad Dei opem in omnr vitae parte inplorandam , eohortetur, dc flectat. Haec si accurate nobiseum reputaverimus , mirari desinemus , eur tametsi saeculo XVII. tot viri acuti ingenii , & summae industriae in Philosophia operam suam o mnem consumserint a adtamen non nisi fine ejusdem saeculi , & , ut verius dicam , hoc XVIII. eam viam homines insistant, quae ad Philosophiae mysteria reseranda

254쪽

PART. I. OBER SECUNDUs. a 2 s

manuducit e cum nihil eodem tempore dc natum , dc perfectum in rebus humanis esse videatur . Hae de cauma homines non nulli, qui res merito suo non expendunt , tam graviter de Recentioribus philosophis sentiunt , ut nihil supra . Nam cum nec aetatem auctorum , nec eorum philosophandi viam , nee vicissitudines disciplinarum penitus cognoscatat; plurima & longe diversa miscent: & vel omnia laudant, vel inprudenter reprehendunt .

Profecto si Cartesii logicam eum Arte Cogitandi

conserimus, multum interest . Ille brevis dc exsuccus.&, si paucos canonas demis, inutilis: hic copiosior, dc bonis praeceptis resertus . Quod si hunc cum Mariolte , eeterisque comparamus , quanta , Deus bone i quamque insignis differentia i quot nos in ultimis offendimus, quae in Cartesio frustra perquireremus Age conseramus ite-Yum tios cum Thomasio , molfio , Rudigero , Bau meis e- To , Hein ecclo , Syrbio : & hic magnam differentiam internoscemus . Quo enim recenti Ores sunt auctores , eo meliora & utiliora excogitarunt, multaque addiderunt de praejudiciis , de re certa , de probabili, de modo veritatem cum meditatione , tum usu dc experientia investigandi , dc aliis tradendie quae a superioribus vel nullo modo disputata , vel per viam tacta, dc obscure tradita sunt: dc quae omnino ad veritatem investigandam sunt necessa xia . Nec id solum , sed etiam clariori ac expeditiori via id praestiterunt.

Quid i in iis etiam Logicorum libris, qui jure lau

dantur , omniane ad finem , quem Logica sibi posuit, utilia .ec accommodata 8 Utinam , Adolescentes, ita se res habere te non enim in tanta librorum multitudine , tantum seligendi laborem experiremur . Sed cum de his primo Logicae libro disputaverimus, hoc loco praetereunda sunt. Et haec de Philosophia dico et nam quaedam Catho-

P a licae

255쪽

a 3o A PARΛTUS AI DHIL. ET THEOL. licae religioni non consentanea in non nullis se offerunt , quae studiose explorare debemus , atque cavere , ne nos aliquo errore pernicioso commaculent. Sed nos de Philo

sophia eaque sana disputamus . Venio ad Physicam disciplinam e quae vicino saeculo tanto opere exculta suit a Viris doctis , ut explicari vix possit . Verum & hic eadem sors, quae in Logica, dominata est. Nam qui primi Experimentalem philosophiam excoluerunt; id est, ex certa experientia ratiocinati sunt , tametsi gravissimi Μathematici essent,interd um male ratiocinantur ; propterea quod ad hypothesin recurrunt , & ponunt pro certis , quae certa nullo modo sunt. Hujusmodi suere Borellus, Bellinus , Berno ullus , Keillius , alii. Illi vero , qui systemata condiderunt , quae phaeno mena omnia explicarent ; ut Carte si us , Gasiendus , Malebranchius , ceteri, qui ab his nomen habuerunt; cum ex hypothesi salsa plerumque ratioci nentur, quam Vis explorata phaenomena explicent , verun tamen plerumque

male philosophantur . si JAliam philosophandi viam tenuit Nem tonus, quae ex principiis perspicuis & omnino firmis , cujusmodi sunt Mathematica, res Physicas inlustrat. Quid autem dissimilius , quam Cartesianus & Newtonianus y Ille ex salsa

hypothesi sere semper ratiocinatur e dc omnia , ea et Iam , quae mente percipi non possunt , considenter exponit .

Hic ad Exemplo sint bae brpotheses et Materia universa est

homogenea , omnis autem varietas formarum ex adfectionibus particularum componentium nascitur . Partium autem

figura , magnitudo , situs , motus , est tal is vel talis . Datur aliquod fluidum oecul tum , incredibili praeditum D cultate , occulto motu concitatum , quod poros facillime

penetret , O mirabilia essetat. Et hujusmodi hypotheses

256쪽

I ART. I. LIBER SEC INDUS. . 23 IΗie ea tantum pro certis adfirmat, quae experimentis captis certa & firma esste videntur et atque ex legibus motus per argumentationem perspicuam explicari possunt: cetera ad quaestiones reseri, quorum Veritas explorari,& probabili argumentatione expediri possit . Quid autem Leibniatus quid molfius y quid Rudi-gerus t quid ceteri Germani recentiores, eamdem ne cum Nevutono omnes philosophandi viam tenent minime: at & ipsi tametsi multa utilia adjungant, tamen ad hypoteta non omnino firmam interdum coniugiunt. Itaque non omnia , quae ipsi pro certo adfirmant, ex bonae Philosophiae sontibus manare existimabimus . Quid Τ illi qui phaenomena omnia , quae in hac rerum universitate se offerunt , ex principiis mecbanteis ducunt;& illi qui principium aliquod activam Deo subjectum ponunt ; & illi qui principia mechanica , si sola in auxilium

vocentur, ad Atheismum recta ducere defendunt; tum etiam illi , qui Veteres, & Recentiores philosophos in concordiam vocare adorti sunt; ceterique, de quibus primo libro commemoravimus , nonne in contrarias opiniones seruntur 8. nonne plurima adserunt , quae & sine ulla ratione excogitata sunt, & ne a viris quidem oculatis aper te intelligi possunt 8 At enim docti erant: fateor ; at interdum ad scopum collineant, interdum non item, sed in rebus gravissimis caecutiunt , & delirant .

Sed jam Metaphysica , seu Prima philosophia , seu Ontologia, seu ontosophia fidem enim significant 3 est

consideranda . In qua quot mutationes superiori saeculo factae fuerint, ex historia Litteraria si notum . IJ Quidam , post Ramum , Metaphysicam omnem rejecerunt,

3J Confer. Iacobus Thomasius , Hist. Μetaphysicae: in Erotematibus Metaphysic. o Ioan. rarist. Lauius Dissert. de Doctrina Metaphysica .

257쪽

a3a APPARATUS AD DRI L. ET THEOL. ut D. Hosmanus , A mesus, Zeidlerus , ceteri . Ali IΜetaphyseam esse Lericon eruditum tantum existimarunt e quod hoc nomine pervolvi debeat, ut philosophan tium sermonem intelligamus e cujusmodi fuere lac. Thomasius , & I. Fr. Bud deus . LII Nonnulli, ut Verulami nus , partim ad Physicam retulerunt , partim seorsum exisplicarunt . Alii pleraque ad Logicam reVocarunt, ut Malebra nebius , Auctor Artis Cogitandi , Crou saetius . Plerique cum doctrina de Spiritibus eam conjunxerunt : ut G tesius, Morus, Hamelius , Purchotius , Rud erus , Symbitis, ceteri. En plures phrlosophandi modi prorsus diseserentes . Quid autem , quaeso fimilitudinis habet Meta- physica Cartesii, aut Claubergit, aut Hamelii, aut Pur-chotii, aut Tostae ; cum ontologia Uvolia , aut Holimanni, aut Syrbii y parum prosecto . Age vero consideremus ipsam Ρne uiuatologiam , seu seientiam de Spiritibus e quot enim hic, Deus inmortalis iquamque disserentes ratiocinandi viae se offerunt i Alia ratione philosophantur Cartesius , dc Cartesiani omnes , ae Semicartesiani, ut Malebranchius, Hamelius , Regisius, Trevisanius et alia longe diversa Morus , Cudvvorthus , reliqui et alia Leibnigius , Wolfius , Syrbius, Ceterique .

Quid i etiam contrarias opiniones aliquando defendunt, ut eorum scripta excutienti planum erit. In ipsa etiam theologia Naturali, in qua & Catholi ei , & Protestantes omnes seu Haereti et eumdem scopum habent, nimirum Dei existentiam, & proprietates firmissi mis argumentationibus demonstrare , ct cum Atheorum , tum Polytheorum inpudentiam perfringere ; aliae ct alias longe dissimiles ratiocinandi viae se offerunt , quibus ad eamdem veritatem perveniunt et quarum aliae bonae , aliae

Q Ille Histor. Metaphys. U. xv I. seqq. Hic in E. ment. Philos. Instrum. P. I PII.

258쪽

pravae sunt. Cartesius, & adsectae ex idea innata Dei demonstrationem duxerunt. Alii nimis multi , ut Gaia sendus , Huetius , Brittonius , ceteri a Cartesio , quod ad modum probandi , recesserunt. I met, qui in exsistentia Dei demon stranda curas omnes posuerunt, ut Fenelonus , Trevisanius , reliqui, aliam & aliam rationem sequuntur . Nonne illi Eclecticam philosophiam perpoliverunt sateor . at non eadem presserunt vestigia, interdum vero non omnia distincte internoverunt e quod humanae condicioni ac infirmitati tribuendum est. Cetera , quae addi possent, piaetermitto. Haec , ut alia non essent , consciunt evidenter , philosophos Recentiores plurima & praeclara excogitasse , quibus Philosophia majori luce perfunderetur : interdum vero quaedam addidisse , quae vix probabilia sunt: praeterea plurima manifesto salsa & perniciosa per inprudentiam , aut malitiam admrsisse . Quare praestantissima eorum inventa pondus iis , quae inconsulte S temere dicta sunt , addere non possunt e di vicissim si qua ab illis non commode cogitata , aut obscure & haud recte tradita sunt , nihi Ihaee detrahunt ceteris utilissimis inventis, quae in publicam utilitatem ediderunt. Quamobrem singulae res promerito sunt aestimandae et & ad ecclesiae Catholicae leges sudiose expendendae : ex iisque Philosophus ea de het excerpere, quae ad verum investigandum , ct singulas disciplinas perpoliendas , praesertim vero ad Catholicam religionem inlustrandam & defendendam , idonea sunt. Quo .nihil debet esse antiquius vero Philosopho . In ceteteris vero duo praesertim effugiat , gratiam ν di simultatem et quae duae res etiam viros doctissi mos in errores grandiuscu los irequenter inpellunt.

259쪽

LIBER TERTIUS

CELEBRIORIBO PHILOSOPHIS FERTUR IUDIC M. CApuT PRIMUM, Platone, Aristotese , Epicuro . Uemadmodum si omnia , quae de nobilioribus Philosophis memoriae prodita sunt a Veteribus, ct Recentioribus historicis, re- serre vellemus, topiosa historia esset conscribenda , quae nos a fine , quem nobis initio constituimus , longissime duceret; ita nisi de ii, aliqua in praesentia dicamus, qui Philosophiae laude praeter ceteros floruerunt, aliquid tractationi nostrae defuturum arbitramur , nec nos officio erudiendi juventutem pro merito defungi. Quare, quae de hoc argumento elarissimi homines fusius scripserunt, in angustuin reducentes, ea in praesentia libabimus , quae satis sint ut intelligatis , Adolescentes , quales ii fuerint, qui nobis vel rudimenta Philosophiae tradiderunt , vel eam perpoliverunt , &emendarunt e quo facilius de auctoribus ipsis judicium faciatis , & iis cum operae pretio sciatis uti: nec facile

niustirpe

260쪽

PART. I. LIBER TERTIUS. a 3 ydeeipiamini ab eorum salsis judiciis, qui eum hanc historiae Litterariae partem ne a limine quidem salutarint, ve- luti ex tripode omnia finiunt: auctores , qui ipsis placent , laudante alios insipienter vituperant. Cum autem e Veteribus tres suerint , qui etiam hac aetate in honore sunt , de iis primo dicemus . Primus igitur se offert Tiato Atheniensis: de quo primo libro brevem scripsimus historiam : quare hoe loco de philosophandi ratione dicemus . Quanto in honore fuerit Plato Veteribus ; quanta de eo mentiti fuerint Gentiles nonnulli, vix oratione complecti possumus . Nimirum hic mos veterum Graecorum praesertim suit, ut eos , qui ingenio, & eruditione praeter ceteros claruerant, etiamsi interdum dum viverent morderent, mortuos tamen extollerent in caelum. Id Pythagorae , id Socrati , id Platoni, id Aristoteli usu venit: ut alios minorum gentium praetereamus . Quae in memoriam revocare necesse est , quo de iis accuratius dijudicemus .

Hoc judicio ducti discipuli, vel qui a discipulis talia

acceperant, nihil non cogitarunt, quod praeceptori suo non libenter tribuerent. Hinc veteres Iudaei, Josephus, Aristobolus;& Christiani doctores aliqui, ut Iustinus Martyr, Clemens Alexandrinus, Cyrillus Alexandrinus, Eusebius , Theodoretus, Ambrosius, ceteri, cum sibi persuaderent, sese in Platone non nulla Judaeorum, & Christianorum decretis consentanea offendere, existimarunt, Platonem in Regypto a Iudaeis quaedam hausisse . Cui sententiae Recentiores aliqui doctissimi subseripserunt et L IJ tametsi iis parum favente Historia , ct Chronologia . ut alii demonstra

runt.

id De Laudibus Platonis librum scri t Speusippus et illius elogia colligit PopebIountius Censura Celebrior.

SEARCH

MENU NAVIGATION