Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconis Eborensis Apparatus ad philosophiam et theologiam ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1751년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

24s AppARAT Us AD PRIL. ET THEOL. ius fuit , ut qui veram demonstrandi viam ignorare veis lit , nihil aliud , quam Anaisticorum Nosteriorum libros , legere debeat. Quod illi dubium non erit, qui praedictos libros cum iis , quae nos ex Recentiorum disciplina in Logica tradidimus, comparaverit . In Physica vero cum novum systema disserens ab aliis homponere vellet , ipsi vero non succurrerent meliora; novitatem non in rebus , sed in verbis posuit incertis , dc omni sensu vacuis , quibus replevit Philosophiam . Ita que aliorum Philosophorum sententias ita plerumque exponit , ut penitus depravet, quo iacilius queat reprehendere . Eas vero anteposuit, quae non modo in verisimiles ,

sed ne intelligibiles quidem sunt . Quod ex libris VIII.

Trificorum , S de Anima , & contra Zenonem, Xenopbanem, Gorgiam , perspicue deducitur . Hi ne illa sua materia , ct forma fluxere: quae vocabula, etsi aliquid novum prae se ferre videantur, tamen nihil reapse ponunt, sed sunt vocabula abstracta , quae singulis opinionibus , Anaxagorae , Eleaticorum , Leucippi , Thaletis , Empedoclis , Pythagoreorum s Platonis applicari possunt . Reapse autem eamdem ipse materiam cum Pythagora , & Platone admittit . si J Eodem modo cetera, quae ad Physicam pertinent, generalibus verbis , cla notionibus exponuntur . quae nihil explicant e ubi salsa plurima manifesto inculcat. saJMetaphysicae autem hanc metam posuit, naturam re

rum spuitualium praesertim Dei explanare : ad quod eff-ciendum per multa de ente generatim , & aliis id eis gene talibus prius dilatitat. Hic vero si usquam alibi tam ob scure loquitur , ut ipsi interpretes in grari minis argumen iis , ut illud est de Daemoniis, ceteris , quid ipse sibi velit s

272쪽

PΛRT. I. LIBER TERTIus . a qlit, eonstituere non audeant. IJ Nam veterum opἔnioianes ita exponit , & consutat, ut an de sua , an de aliorum sententia loquatur, definiri certo non possit . Longum esset errores omnes , δέ inpia dogmata . quae vel in Physea , vel Metaphysica admisit , enumerare . a J. Nam oc materiam primam iacit aeternam , Ac divinis proprietatibus fruentem, dc creationem ex nihilo ne gavit . Deinde talem nobis Dei imaginem adumbra tὸ quae naturam Dei plane evertat . Nam ponit ille quidem Deum primum motorem inmobilem et sed adfixum primae sphaerae , & suae contemplationi unice intentum , sine ulista cura reliquarum sphaerarum , inprovidum , dc inutiIem Deum. Inferiores sphaeras ab in te Iligentiis moveri puta cnecessario , quae eum primo motore conjunguntur necessa ria quadam emanatione dc insuxu et nullos esse daemonas praeterea . Itaque nec Deus , ex illius sententia , mundum condidit: nec illius procurationem habet: nec lphaeram suam libere movet e nec ulla hominibus beneficia daro potest , nec mala punire a nec gratia, nec ira moveri 2 adeoque nulla est caulla cur ab hominibus coli debeat . Ad haec intelligentiam, quae ultimae sphaerae praeficiatur, unam mentem esse per omnes homines pertinentem , qui dicatur intellectus agens, adfirmat. Intellectum vero patientem , quae peculiaris hominis sit forma putat esse mortalem .

Quae hujusmodi sunt, ut Aristotelem ab Atheismi flagi-gio , uti quibusdam videtur. liberare vix possint . 3J

4 Quare

s IJ Confer. Coquaeus ad Rug. de Civis Dei L. II. c. q. Mos hemius ad Cud mort hi Syst. Intelle'. e. q. Conringiuis , Conringiana p. Ia τὰ 12 Confer. Launo iii 3 i. cit. ἐν Patrieius in Distuli. Perip. qui eν rores illius percensent. Confer. alcbius de Atheismo Aristotelis in Parerg.

273쪽

a48 APPARAT Us AD PHIL. ET THEOL. Quare vel ex Peripateticorum sententia DIJ qui in hanc partem nihi odio , nihil amori tribuita verisimile est, essiciunt viri docti , nullum aliud sestem a Physicum occurrere, quod religioni a Deo traditae magis ad- Versetur , quam illud est Aristotelis di quod iidem Philosophi plurimis argumentis consciunt. IJ Eadem flagitia in Ethica se offerunt. Nam tametsI in libris ad Vicomachum , & Magnorum moralium, O' Virtutum , quaedam non inepta dixerit, multo plura tamen no xia in iis occurrunt. Nam cum sontes honesti ignoraret, &facultates animi humani penitus non cognosceret; omnia Netaphy sicis notionibus & falsis expedivit, & praecla- ram Ethicae disciplinam deturpavit. Cumque in aula regia educatus emet, eam viam stravit, quae hominem ad Politicam selieitatem conducat, & doceat omnia ad Principis mores ad temperare , De sormando vero honesto &Probo viro , aut rara , aut nulla praecepta tradidit. In Foliticis vero , & Oeconomicis multa utilia scripsit e sed

quae magis Graecorum moribus, quam nostris, accommoda ta videantur .

Concludamus igitur , Aristotelis philosophiam aliquo

in pretio haberi posse, sed multo minori, quam plerique interpretes persuadere conantur . Quaedam utilia reliquit de Logica . De Physica bene scripsit, dum historiam animalium C Hermannus Conringius Deo cἰtato: Confer. Launo-lius , , Patricius locis citatis . ad Tossevinus , etiamsi nullum non lapidem moTeat , ut Aristotelem contra Cani ratiocinationes defendat; tamen plane fatetur , ab Aristotele spoliari Deum libertate in Ggeudo , facultate creandi ex nihilo , is providentia . Tum ait, dixisse eum, materiam esse aeternam. Bibliotheca Sesecta L. XII. Tr. a. c. 6.

274쪽

mallum persequitur. De Metaphysica nihil. Ex Ethtea vero parum , quod usum habeat, excerpi potest . siITertius est Epicurus Λtheniensis , de quo hoc locoedieturi sumus e & primo quidem de vitae disciplina , dein de de Philosophia et nam altera ab altera inlustratur. Iam

primo libro IJ in Epicuri historia posuimus, quod cum

nollet iple Stoicorum, Platonicorum , Pythagoreorum. Λristotelicorum infirmis hypothesibus , & canoris nugis Sophistarum tempus consumere ; clariorem phrlosophandhviam quaesiverit, partim ex Ionicorum , partim ex Democriti , ac Metrodori scriptis s ut Graecos ab tali morboeliberaret , & indicaret viam , quae ad aliquam duceret se-lieitatem . Ita

sIJ is Errant is peccant, qui cum Aristotelem praeti , , gendum sibi sumunt, ea praefantur , quibus teneri ado,, Iesentium animi majorem de ristotele existimationem se, , quam de i a Chrisiana ἐν vera philosopbia, eonei- D piunt .... potius illud est praefandum , quod ipsemee,, s Aristoteles J tantus demoη rationum flagitator dixis,, in Prima pbilosopbia , aciem mentis nostrae ad manifesti a naturae , non secus quam noctuae oculum ad solisis lumen , ealigare . Deinde demonstrandum s id quoam etiam trisum es apud omnes Aristotelieos J nullam esse se in Aristotelis libris scient eam demonseraιionem, quaeri perfectissima sit , is omnibus numeris absoluta : itari que non esse ejus doctrιnam inconcussam. Posse vinus I suita , Bibliotheca Selecta L. XII. e. s. Idem c. I .exem 'plis conficit , Aristotelem in quibusdam err se et is e. II. aio , Arasot. si in suam aetatem , secutum nempe XVI. , incideret, alia ratione fore seripturum . Quid dicturus esse

275쪽

aIO APPARAT Us AD PHIL. ΕΤ ΤΗΕ t. Itaque scholam ipse suam aliorum scholis opposuit praesertim Zenonis disciplinae , quae eodem tempore primas ferebat . si J Cumque Zeno subtristis esset, & difficilis natu rete , & invidus , & qui humano generi persona gravi e. tatis, ac exquisitae Philosophiae nomine inponere cupiebat e contra vero Epicurus hilaris , humanus, & qui plane ainabat ph ilosophari, atque sevistum aliquem ex Philosophia capere cupiebat; tanto in eum odio exarsit Zeno , ceterique Stoici, ut eum inhumane prorsas conciderint rillius verba in deteriorem sensum detorserint: plurimam fallaciam addiderint , ut homini incredibilem invidiam conflarent o Quibus cum Vicissim Epicurus sortiter resisteret, Sophistarumque fallacias detegeret, ineptiasque dc personam virtutis , quibus vitia nimis multa tegebant , omnium oculis exponeret ; inplacabile dissidium inter utrosque exarsit, magno cum nominis Epicuri damno .Hine Diotimus Stoicus L. epistolas lascivas , quasi ab Epicuro conscriptas , edidit a cui junxit alias a Chrysippo exaratas, quae Epicuri nomine ferebantur . LaJ Et quamquam Zeno Sidonius Diotimum in jus vocasset, &calumniae convicisset, isteque poenas fraudis capite deditaset ; s3J tamen calumnia propagata est, & per omnem Graeciam , & Italiam , & universum paene orbem diffusa , ab iis praesertim Phi Iosophis , quorum intererat Epicuri famam & gloriam minuere . Gulosus, libidinosus , inpius . Palam praedicatus suit .. Quibus ex sontibus eum hausi sent Veteres , mirandum non est, hanc persuasionem in

si J D ema Epicuri directe repugnare δε emati Z nonis ,

et , qui alium cum alio conferat , erit apertum : quod secundum Guspendum , , alιos monet Brucherus de Secta EPici,

276쪽

veteravisse usque ad renatas littera se qua aetate viri imhistoria Veteri valde exercitati Epicurum ab hac labe liberarunt . si JΙd eertum ex Veteribus est ne ipsis quidem exceptis , qui parum eidem savebant; Epicurum sobrie &temperanter vixisse , polenta , & aqua contentum . sa INatura sua ab amore seminarum abhorruisse, qua de caussa cae libem' vitam egit , quo quietius vacaret Philosophiaer id quod distipuli illius docuerune. Γ3J Praeterea coni nuisse se ab omni amore inpuro et L J immo ne potuissct quidem aliter , ob infirm talem valitudinis. syJ Tum Deos posuisse , quorum natura ob praestantiam suam col

debeat . s6J Postremo seripsisse libros de sanctitate , de

pietate adversus Deos . IJΛt negavit creationem, & proeurationem mundi. Fateor r sed haee illi cum Aristotele communia sunt, qui pejora di xit : nee unus debuit Epicurus ea de caussa ad. invidiam adduci . Addo quod eum Anaxagoram , Socratem , Aristotelem , Theodorum, Diagoram , Atheniensem viri superstitiosi , inpietatis postulassent, & damnassent anusquam legimus in Epicurum aliquid molitos fuisset tametsi Epicurus ab Stote is saepissima accusatus, quod Deorum numen tolleret P eoactus fueric semel & iterum apologiam

suam contexere.

Laert. L. X. f. II.

Epicur . Cons. Laert. L. X. L. a .

6J Seneca de Benef. L. t ri I. c. I s. f J Cicero b ira infensus Epicuro , de Natur. Deor. L. I. c. qIω

277쪽

a 'a ApD RATUI AD PHIL. ET THEOL. Quod vero feminas non pudicas inter aud Itores habuerit , id quidem exemplo Socratis , dc Platonis , cete rorumque Graecorum secit: ad quorum scholas frequenter hae mulieres accedebant, ut litteris Vaearent: si I quia ea de eaussa Philosophi illi gravissimi in aliquam reprehensionem inciderent . Quae, ut reliqua non adessent, evidenter coniiciunt, ea , quae de Epicuro atroeia praedicantur, calumnias esse Stoicorum, & Academicorum , ac Sophistaru in , quorum intererat Epicurum opprimere , ne ipsi regnum , quod usurpaverant, amitterent.

Venio ad Philosophiam . Agnovit Epicurus , Philosophiam esse rectae rationis usum , qui vitam beatam pariat . Hinc Ethi eam praecipuam Philosophiae partem secit. Deinde Physicam, propteraquod ea talia principia suppeditat, ex quibus Ethica inlustrari potest . Quo vero utramque facilius consequamur, aliqua praeparatio neeessaria est, quam ipse vocat Canonicam , seu Logicam . Primus itaque e Systematicis philosophis Epicurus eum sermonem adhibuit , qui ab omnibus posset intelligi .

Quod eo consilio secit , ut adolescentes morbo illo , Academicis , & Stoicis hereditario , curaret, utendi vocibus , quae nihil significant. Hi ne in Logica adornanda ea Praecepta tradit , de criterio veritatis , & usu vocum pquae non solum ad finem , quem sibi posuit, idonea erant 3 sed etiam nostra aetate, si pauca demas, aut mutes de anticipationibus . ceterisque, a praestantissi mis Philolophis recepta sunt et propterea quia & 1ummo judicio excogitata,& ad verum in velligandum utilia , ct accommodata judicantur . Qua quidem laude Epicurus Graecos philosophos

superare videtur. Hisce canonibus paratus , ad Physicam animum adjunxit et atque deposito omni praejudicio & anticipatione ,s Id confer. δυπaeius, in Hist. Mulier. Philosoph.

278쪽

PART. I. LIBER TERTIUS. 2r 3 ex iis , quae sensibus eomparantur, systema suum conop fuit . Itaque putavit , omnia , quae in mundo sunt, ex atomis diversae figurae conita re e quae cum per inmensum inane moverentur, concursu fortuito colligatae sunt haedi illa ratione, ex quibus hae rerum species & figurae na-1euntur. Vidit enim Epicurus, sine inani motum nullum fieri posse , adeoque inane systemati suo adjunxit. Plurima quidem salsa, perniciosa, & quae ne sine hodixore quidem audiri possunt, adseveravit Epicurus et e. g. Cum negat aliquid ex nihilo fieri, adeoque materiam ponit aeternam . Cum tollit Dei providentiam a mundo , dc omnia concursu fortuito facta esse ait. Cum Deos in spatiis intermundanis concludit , eosque privat adtributia divinitatis . Cum mentem facit corpoream et nihil enim Praeter atomos , di inane admisit e & hujusmodi alia , quae in systemate cum Physico , tum Theologico occurrunt sagitia , quae viam sternunt plaustralem ad inpietatem . Haee tamen illi partim cum aliis Philosophis communia sunt, qui alio & alio modo eadem deliri a & inpia dogmata obtruserunt: partim mutari possunt & emendari , quin omnis Physica pereat. Id certum est , Reeentiores doctissimos frJ rejectis Epicuri flagitiis , eorpusculare systema

secundum religionis nostrae canones amplexatos esse et humjusque Physicam , & Logi eam, mutatis iis, quae Omnino mutari debent , post instauratas diseiplinas doctissimis Philosophis placuisse. Quod in Epicuri laude ponendum est a In Ethica vero Epieurus felicitatem hominis ponte voluptatem . Sed Philosophi gravissimi, veterumque secta-τum callentissimi ostenderunt, sad voluptatem Epicuro

IJ Praeter ceteros Gassendus in Syntaginate Phil. Epi. cur. On saepe alibi .

s ad Idem Gassensus, eui addi potest . omnus auctor

279쪽

mihil aliud esse , quam expertem esse perturbationis re do- oris i id est, summam indolentiam corporis , & animi. IIJ Non vero illam Voluptatem , quae in quadam titillatione sensuum s qualem ponebant Cyrenaici 2 praesertim venerea consistit. Quod per summam injuriam Epicuro adfictum fuisse, contendunt iidem et idque tum systemati Epicuri, tum vitae disciplinae repugnat. Quod si hanc personam tollis ab ethica Epicuri, cetera plana erunte xum sine labore intelliges , Epicurum in Ethtea plurima salsa , & omnino noxia conscripsisse , quae juri Naturae , ac religioni nostrae sunt repugnantia, ct quae a viro Catholico studiose vitari debent, & profligari et quaedam tamen addidisse , quae commode cogitata videntur et rum multo clarius scripsisse , quam vel Plato , vel Aristoteles secere . Itaque s Ethicam , & e Tores alios excipiamus , dicendum videtur , ex Genti- llibus plus Epicurum prosuisse Philosophiae , quam ce

teros .

CAPUT II.

De inluserior;bus Mesesae Patribus , qui usque ad VI. saeculum foruerunt. V Eteres Episcopos , dc Doctores , qui Philosophiae nis

ma claruerunt, in duas veluti classes dividi debe- Te , quarum altera eos comprehendat , qui ante se- etain Eclecticam 3 altera eos , qui post eam condi

Morale d'Epicure aveo des Reflexions. Paris. I 68 s. Alios numerat Heumanaus in Act. Philosoph. Vol. II. P. 6ΦI, seqq.

280쪽

PART. I. LIBER TERTIUS a riteam frJ scripserunt, monuere ante nos vIri doctissimi . Et merito quidem e nam ex Eclecticae sectae origine , quid nos de illorum Philosophia judicare debeamus , manisessum fit. Cum enim Veteres doctores . Non illi modo, qui ab Ethnica religione ad Christianam confugerant; sed etiam illi , qui a prima aetate Christianorum doctrina erant imis buti ; ad scholas Gentilium confluerent, ut eorum syste mata penitus cognoscerent , & facilius refutare possent splurimi autem Christiani Gentilem philosophiam doee. rent; si consequens , ex Ethnica philosophia lumen eorum sententiis adferri debere et nee de illorum scriptis nisi ad systema respiciendo , quod acceperant, oportere judicare . Quod qui non faciunt, quin album cum atro misceant, & Patribus alienas sentecitias adtribuant, fieri non poteit . Et haee regula satis esse videbatur, ut de Patrum philosophandi via judicium ferremus, si modo eXplor tum haberemus , qua aetate scripserunt , & ex quo sonto hauserunt placita sua . Cum enim lanmssimi homines sibi Persuaderent, Graecos philosophos, praesertim Platonem sab Hebraeis pleraque sumsisse ; si qua in illis occurrebant aquae nostris consentanea viderentur , ad Christiana dogmata reducebant ,& Christiano modo explicabant: tum

demum Philosophorum phrasibus , & dicendi via plera

que eX ponebant.

Hi ne qui I. & II. a Christo saeculo libros condiderunt , quo tempore Platonica philosophia in plurimis mutata Alexandriae vigebat , & eum Orientali , & Aegyptia- σ3 Pedetentim coeperat conjungia ex illorum systemate Plerumque philosophantur : ex eoque plurima ad dispu

s J Libro I. e. diximus, exortam fuisse Eclecticam sectam initiosaecuti III.

SEARCH

MENU NAVIGATION