Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconis Eborensis Apparatus ad philosophiam et theologiam ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1751년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

26ς APp ARAT Us AD PHIL. ET THEOL. si J & in plurimis turpiter errasse eos ostendit. Immo vero, quo erat judicio , & animi moderatione, disertis verbis fatetur, se sibi interdum displicuisse , quod homi nes inpios impensius laudarit. a lItaque Augustini philosophia erat Eelectica , seu Platonico - Alexandrina , quantum per Christianorum dogmata seri poterat e nam plurimos errores defendisse Alexandrinos , nemini dubium est . Deinde ex Platonis di lciplina Logicam scripsit, quae hodie desideratur , uti primo libro demonstravimus . Tum Ueteri philosophia prudentissime usus est , praesertim in libris de civitate Dei, ad Christianam doctrinam defendendam, & inla

strandam . At cum nihil in hoc mundo omnibus suis partibus persectum reperiri possit, aliqua vir eruditissimus in Philosophia admisit contra artis Ratiocinandi praecepta . Haec ex triplici sente , ut viris oculatis videtur, proficiscuntur . I. Quod per omnes sectas vagatus , in Reademica conquievit, liberrimo sonte contentionum , & abstractarum idearum , quae judicandi aciem interdum retundunt. 2. Quod ingenti eruditione , qua erat ornatus, mentem animi obruerit potius , quam acuerit et quod viris multi jugae lectionis non semel usu venit . 3. Quod ex communi sententia aetatis extulerit utilitatem & uluin Plas rJ Confer. Ealtus Iesu ita Desens. PP. qui de Platonismo accusantur, Gallice . L. IIII. p. q88. seqq. qui locu Augustini adfert. faJ se Laudem imam , inquit, qua Platonem , PI ,, tonicos sive Academicos pbiIosopbos tantum extulerit , , , quantum iustios bomines non ostortuerit , ν on inmerito M,, bi displicui e , praesertim contra quorum errores magnor,, defendenda fit Cbristiana floctrina . Aug. Retractat.

g. I. c. I. Diuiliaso by Cooste

292쪽

I A r. I. LIBER TERTI Us. 267 Platonicae disciplinae . . Quae quidem hujusmodi sunt, ut quin hominem, quantumvis peracris juiuicii , transversum abripiant, fieri non possit. Sed haec , mea quidemiententia , quantus vir fuerit Augustinus , ostendunt e &potius in Augustini laude , quam vituperatione , ponenda sunt . Qui quidem etiamsi nonnullis praejudiciis teneretur , tamen si quis alius ingeniose , apte , sapientissime ratiocinatus est .: cujusque tot exstant , tamque singula ria in litteras, ct in Ecclesiam merita , ut inter magnos viros, quos ccclesia Catholica peperit, merito resere udus sic. VIIII. Augustino adjungimus Aeticium Minlium Torquatum Severinam Boethium Romanum , qui inito VI. faeculo ingenii , & eruditionis praestantia claruit . Deditis operam Eclecticae philosophiae sub Proclo , qui maxima cum laude Athenis docebat . Ex quo illud suum studium hausit, Platonis, & Stoicorum sententias cum Aristotelicis conjungendi u quod praesertim libro de Conflatione Philosopbiae praestitit et in quo diversarum sectarum dogmata collegit , & veluti obtorto collo ad aliorum sensus Pertraxit. si JScripsit Boethius de unitate O- Uno , de Musica, de AritFmetica, reliqua . Quaedam Dialectica ex Aristotele , Ic Porphyrio Latina secit : quaedam vero a Mario

Victorino conversa commentariis' inlustravit. Et quam quam Aristotelis amore adficeretur , tamen non eum e TAlexandri Aphrodisiensis disciplina s haec stricte & presso

pede Aristotelem sequebatur J sed ex Eclecticorum mente,

sii confer. Lib. III. α IIII. de Consolat.

293쪽

ratione , quam prae se tulit, perspicuum sit , eum ad Eclecticos jure referri debere. IJ Adeoque quid de Boethii philosophia iudicare .oporteat , lector oculatus nullo monente intelliget. Et hi sunt Doctores,qui usque ad UI.saeeulum a Philosophia nobiles habentur . Nam paullo post Philosophiae sudium extinctum est , ut jam ante demonstravimus . II De horum vero Philosophia cum eo loco dixerimus, in

Praesentia , ut brevitati consulamus , omitto iterum dieere

- , C A p u et III. De Arabibus , Scholasticis celebrioribus . GRaecos , dc Latinos doctores philosophi Arabes exci

piunt , uti suo loco diximus . s3J Haec gens tam multis abundat scriptoribus , qui Philosophiae , & Medicinae , dc Mathematicae , pro more illius aevi, vacarunt , ut eos vel enumerare velle infinitum esset . Legatur ex Arabibus Leo Africanus, sqJ ex Recentieribus vero Hottingerus , frJ qui ex ipsis Arabum monumentis catalogum clarorum hominum texit, qui apud Atabes seu Saracenos singulis Philosophiae partibus operam dederunt et nec id solum , sed etiam Geometriae , & Astronomiae , dc Astrologiae, re aliis partibus non invita Minerva vacarunt. Γ63

si J Vide misenium Uita Porphyrii c. I. P. IO. ad L. Le. Ir. I 3J L. I. e. cI. 43 De Viris Inlustribus Arabum .syJ Bibliotheca orientalis , praesertim c. a. Conferis etiam Herbelotius Bibliotneca orientalis .

confer. Vossius de Scient. Mathem. c. a I.

294쪽

PART. I. LIBER TLRTI Us assLaudantur inter alios Athendi Nabet Ebn Κorra , Atisenna , E Debalii, AI-GaυI , Nophail, & , qui primus nominari debuit , Aben Ilois , seu Averroes , qui &priorum gloriam superavit, dc sectam de suo nomine reliquit : ex qua plurimi viri nobiles apud Saracenos exstit re . De horum vero scriptis singulatim judicium ferre longum esset , & supervacaneum : primum, quod de phil sophia Saraeenica, quae necessaria erant, jam primo libra docuimus et deinde,quod eadem sine ulla necessitate plurimis in locis repeteremus . Nam cum plerique omnes Saraceni philosophiae ex sententia Aristotelis , Medicinae vero ex Galeni, interdum vero Hippocratis; atque etiam Mathematicae operam dederint; quibus addebant plerique jus Canonicum, & Theologiam suam; qui unum noverit, omnes noverit. Iccirco de Λverroesio tantum

dicemus .

Maximo ingenio praeditum fuisse Averroesium nemo dubitabit , qui librorum , quos scripsit, catalogum lege-xit : si J cui eum aecesserit incredibilis discendi ardor, &adsidua exercitatio , mirum non est eum in Rhetorica , Musica, Logica , Physica, Ethica , solitica , Astronomica, Iurisprudentia, magnos progressus secisse et adeo ut Philosophiae nomine etiam apud Christianos in pretio sue Tit .Erant praeterea in eo virtutes plurimae I candor,mode si a , patientia , humanitas, liberalitas , animi magnitudo, sudium in viros doctos, pietas in patriam, ceteraeque virtutes Philosopho dignae : quae demotastrant, eum Philo Phiam non mera contemplatione finivisse , sed ad usum vi-1ae revoea sse: nec ulli philosopho Graeco concessisse vir tute . Sunt tamen quae In eo haud absque ratione: vitupera

295쪽

α7o APPARATUS AD ET THEOL. xi possint. I. Quod Aristoteli tanto surore operam dederit. ut ejus sententias, quasi divina oracula , summa veneratione admiserit, praedicaverit, di Aristotelem errare non posse audacter contenderit. sIJ 2. Quod linguae & Graecae , & Latinae , & Philosophicae hiitoriae expers , Versionibus malis innixus, iisque non ex Graeco , sed ex Syriaco factis, ad Aristotelem interpretandum animum adjunxerit et adeo ut Aristotelis mentem aliquando non sit adsecuia aus. 3. Quod plurima,quae Aristoteli ne per somnium quidem venerunt in mentem, tamquam Arithotelica vendi istarit lectori . q. Quod philosophorum Veterum sententias,

quas commemorat Aristoteles , turpiter depravaverit, mi seuerit: ut cum Anaxagoram, Democritum, Empedoclementia Mathematica pro principiis naturalibus posuisse putat e cum Empedoclem , & Democritum primos Physicos fui sse adfirmat: cum Pythagoreos ab Italicis secernit Anaxagoram jungit Italicis et cum Herculeorum sectam quamdam fingit e cum numeros,& sormas miscet:& hujusmodi sexcenta . sad

si I se Laudemus Deum, qui separavit hunc virum ,, s Aristotelem J ab aliis in perfectione , appropriavit-

,, que ei ultimam dignitatem bumanam , quam non omnis ,, bomo potes in quacumque aetate attingere . Averroes L. I. de Gener. Anim. Et alibi e ,, Aristotelis doctrina est

b, summa veritus , quoniam ejus intellectus fuit finis intel- ,, Iectus humani: quare bene dieitur de illo , quod ipse fuit ,, creatus , , datus nobis a divina providentia , ut nos ,, ignoremus, possibilia sciri. Idem in Destructorio L. Lai . I. saJ ,, At quam confidenter audet pronuntiare , hoc aut

,, illud ab eis s philosophis Graecis J diei; quod in-

296쪽

PΑΠΥ. I. LIBER TERTIUS, is. Praeterea Aristotelis errores omnes Metaphysico

'Theologicos, de aeternitate mundi, de intellectu universali , qui pars essentialis hominis non sit; de anima hominis inortali , & hujusmodi alia , vel ipsi Ista miti eae legi pugnantia , sua secit. s. Totque commentis Aristotelem oneravit, ut si non primus, in primis fuerit

qui ineptissimis commentariis, quae post viguere, cauta sim dederunt . Itaque tantum abest ut Aristotelem reiacte interpretatus sit, ut, quae ad eum explanandum n cessaria erant, ne fama acceperit quidem . uuare merito miraremur , Averroesium tanto in

pretio apud aliquos suisse , ut hoc dicere non dubitarint , eum solum Interpretis nomen mereri , & hoc magnificqtitulo eum mactarint; nisi certo sciremus , hujusmodi laudatores melioris commatis non esse . Ex hoc autem Arabum coryphaeo, quid de reliquis sperandum sit, judica

De Sebolasticis .

Averroesium , ut tempore , ita etiam doctrina pro xime sequuntur Scholastici, qui saeculo XI. nati tam-den ,, Themistium , is Nicolaum Damasenum et is, hos , ut v-m poret, versos in Arabicum perversissime, ac corruptus-s, me . Aristotelem vero quomodo legit non in sua originos, purum , integrum, non in laeunam Latinam derivatum,ss non enim potuit linruorum expers ; sed de Latino L Sy-s, riaco J in Arabis, ran asiatum . In qua confusione ens, Gr.ecis bonis factaesunt Latina non 'bona , ut ille dicit et , eN Latinis vero malis Arabiea pessima . Ludovic. Vives ς Caussis Corrupi. Art. L. V. p. x67. ubi errores Ne osu numerat is, eκaritate quem legere erit prςπ

297쪽

dem XIII. sectam aliquam condiderunt, ut antea diximus :I J ubi etiam tres Scholasticae aetates definivimus , & in singulis nominavimus scholasticos inlustriores . Et quamquam ex aetate, qua scripserunt, de eorum philolophandi via judicare quis possit I tamen quaedam sunt perstringenda , ut tirones de libris recte existimate distant .

Ex iis vero , qui prIina Seholasti eae aetate clari habiti sunt,jure meritoque nominandus est B. Anselmus Benedictinus , Lanifranci auditor , Cantuariensis episcopus , qui obiit anno cI cum I. Is plurima scripsit, quae partim ad theologiam Naturalem, partim ad Revelatam pertinent, de qua alio loco . Praecipua scripta sunt, MonoD-sium seu solitoquium , & Proslogium seu alloeutio: in quibus naturae rationibus de Deo , & proprietatibus divinis disputat e & utitur argumento desium to ab idea entis, quo nihil majus excogitari possit, ut eficiat, Deum esse equo postea Cartesius delectatus est . Eadem ratione disputat contra Insipientem , & libro Cur Deus homo , in quo adversum Infideles Christianam religionem defendit. Praeterea scripsit Dialogum de Grammatico , ubi Dialecticas aliquas , & Metaphysi eas quaestiones instituit , & disesolvit . In quatuor primis libris quanto acumine esset praeditus, quam accurate res meditaretur, quanta Dialecticae Peritia valeret , plane ostendit Λnselmus. Unum illud Tecentioribus doctoribus non omnino probatur , quod Dialecticis quaestionibus nimium indulget: talibusque notionibus argumentationes suas,ceteroquin perspicuas , reddit obscuriores . Verum haec facile doctissimo homini condonari poterunt, si mente reputaverimus, eum XI. saecu

298쪽

FART. I. LIBER TERTI Us. aTI Dialectieas tricas ex Stoicorum dileiplina sumtas in compitis crepabant: ut alia ratione beatissimus vir scribere non

potuerit.

Alter Scholasticae philosophiae conditor est Petrus Abaelardus Gallus , qui sub initium XII. taculi floruit. Adeo is acumine & memoria valuit, ta inque in Dialectica insignis exstitit, ut praeceptoris tui gloriam obscuraret . di eum Parisiis , & alibi doceret, innumeri ad eum a diendum confluebant auditores aeum ine inlecti, dc subtilitate disputationum . Quos inter doctissimi , ut iis tem poribus , Philosophi numerantur, Petrus Pictaviensis, Petrus Lombardus , Ioannes Sarisberiensis, Yvo Cardinalis , ceteri: qui a Dialestica , dc Metaphysica admodum

praedicantur.

Ipse autem cupiditate incensus ostentandi acumen& ingenium, omnes ad aciem evocabat: IJ tota enim illius aevi Philosophia erat contentio , dc acumen . Dum se intra Dialecti eae suae cancellos continuit, laudem habuit Abaelardus : at vero eum Dialecticas argutias & tricas ad dogmata Fidei applicavit, in gravissimos errores lapsus est , ut plerique omnes, qui ea aetate Dialectica intempe rantius usi sunt et de quibus alio loco commemoravi

s mus.s 3 Quoniam Dialecticarum rationum armaturam o

D mnibus Pbilosophiae documentis praetuli , bis armis Aias, comm iuvi , tropaeis bellorum conflictus praetuli di uta- ,, tionum . Proinde diversas disputando perambulans ρro M vi'cias , ubicumque bujus artis vi ere studia n au Ii m bom , Peripateticorum aemulator factus sum . Perveni tumdem Parisios , ubi jam maxime disciplina baec fores, re consueverat, ad Gulielmum stilicet Campellensem . M praeceptorem meum , in boo tum musro re o fama prae- ,, cipuum . Abae lardus Hist. calamit.it. suar. c.

299쪽

inus . IJ Quare vel ab hoc praeceptore, quid de ceterorum Philosophia , qui Leeulo Xll. nobiles praedicabantur , judicare oporteat , conjicere potestis . Duos excipio , Gulielmum de Conchis, & Joannem Sarisberiensem , qui& multo ceteris politius locuti sunt ; & in Morali . ae Naturali philosophia operam posuere ; & non nihil etiam de Orientalibus linguis delibarunt. Verbo dicam , supra aetatis suae homines sapuerunt. III. medium circiter XIII. saeculum elarus est habitus Albertus Matous Germanus , qui diem suum obiit anno clPCCLXXX, cum annum ageret LXX xv I I. IJ Is in-eredibili secunditate ingenii , & multa lectione excultus , di scriptioni praeter modum deditus , cum Artitotelem interpretandum sibi sumeret, ingentia in eum volumina scripsit; in quibus non modo Aristotelis libros Dialecticos, ct Metaphysicos, sed etiam Ethicos , & Physicos expo-

nit. Erat enim Albertus naturae investigationi mavi me deditus ; cumque Mathematicas artes , raro exemplo ,

cognoiceret; plurima st praeclara de Metallorum natura , de Chemia , & similibus scripsit quae frustra apud alios ejusdem aetatis quaesiveris : si Michaelem Scotum , α Rogerum Baconum ab hac classe sejungamus , qui non nihil temporis his studiis dederunt. Ferunt, Albertum aliquot ante obitum annis omia esse oblitum ἱ sed fabula eli , Quid vero de Philosophica investigatione Alberti judicandum sit , vel ipsa voluminum multitudo, & moles declarat. Γ3J In Dialςcticis quidem de more suae aetatis

De iis mentionem fecimus . L. I. c. I 2.

s ad Trithemius in Annalib. Hirsaugiensibus Tom. I.

3J Exstant Alberti opera omnia XXI Tom. DL edita Luz uni i 6 II, cura Petri Isim .

300쪽

subtilitetr disputat : & dillinctiones , abstractiones, dc hujusmodi alia plerumque adhibet. Cumque eas ad Theologica dogmata explicanda applicaverit , vel ipsis aequalibus displicuit . DIJ Aristotelem haud recte interpretatus est et erat enim G taece indoctus , ac hiitoriae Philosophicae inperitus : sine quibus adjumentis frustra ad Aristotele

inlustrandum accedas . Praeterea nullo ordine nullo criterio icribit et ut omittam obscuram , & inconcinnam dictionem et quae erant illius aevi Lagitia . Quod vero Aristotelem Parisiis , postea quam P. M. ejus lectione Parisiensibus interdixerat , explicavit , iacile exculari potest, si reputaverimus , Pontificis interdictuis eo tempore, ob contrariam consuetudinem , abrogatum fuisse : qua de caussa iterum , & tertio eodem saeculo renovatum fuit . Eo magis , quod Λlbertus de hoc argumento plura Col ,-niae lucubravit , ubi Pontificium interdictum non obtinebat IIII. Praeeeptoris famam longe superavit eodem saeculo B. Thomas Aquinas , vir ingenio , industria . eru ditione , pietate magnus e qui vitam cum morte mutavit quinquagenarius anno CIDCCLXXII H. Hic cum ab Alberto M. Coloniae Perip teticae philosophiae gustum acce Pisist , eumque Parisiis confirmasset, tamdem Bononiae, Pisis , Romae Aristotelem est interpretatus, in eumque commentarios conscripsit .

Varia de hac disputandi ratione Aquinatis sunt doctorum hominum judicia : quae nos copiole persequi nolumus hoc loco et aliqua tamen tangemus, a istorici munere fungamur . sad Vitio ei dant, quod Graecae linguae S a igna-

sIJ Taullus Langius Monaebus Oetensis in Chronico ad

id Launtius de Fortun. Arist. c. X. quaedam contra Tho

SEARCH

MENU NAVIGATION