Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconis Eborensis Apparatus ad philosophiam et theologiam ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1751년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ass APPARAT Us AD PHIL. ET THEOL. plurima in aedificat. I. Ad haec ex nimio Metaphysicarum , ct Mathematicarum notionum usu , ad abstractas ideas vel nullo inpellente descendit, quibus argumentationes &ingenio te & subtiliter excogitatas inquinat , involvit, obscurat; ut non ab eodem homine, qui ceteris viam sternit ratiocinandi, prosectae videantur . Supersedeo ceteris , quae illi vituperatores objiciunt et vel quod ea non credam, vel quod a proposito nostro sint aliena . Nobis vel haec satis sunt ut effetamus, Leibnietium , in tanta virtutum multitudine , naevis insignibus non caruita .

Philosophiae systema ex omni parte persectum non reliquit Leibnietius: sed lucubratiunculas & dissertationes alio & alio tempore in Dbemeridibus Litterariis emisit in lucem: si J in quibus singularia argumenta tractantur. Praeterea edidit Neodiceam , saJ quo libro Metaphysica ejus continetur . Exstant etiam uisolae , quas diligentiae Kortholti debemus . Quare qui , illius systema quale sit ,

cognoscere havet , oportet Theodiceam cum teterjs scriptis comparet. Γ3J Quod qui non iaciunt , vix illius mentem S sensum animo comprehendent. Porro Leibnietii sectatores multi nominantur e seiuperpauci illius opiniones sine ulla mutatione sunt ample

diati . Inlustriores sunt , Michael Gortlieb Hausebius in libro , quem inscripsit, Me itatio Philosopbica de unione mentis , corporis fecundum principia Le.bnietii : s Jcui junxit Theoremata Metaplasica . Deinde edidit Principias IJ Las diligenter enumerat Ludovicius Hist. Philos. Wolfanae. Lipsiae i 737. 8. quin etiam promisit eas uno

fasce doctorum commodo edere .

a J Hujus I nos habes in Ephemeridibus Lipsiensi

322쪽

PAR T. I. LIBER TERTI Us. am pia Philosopbiae more Geometrico demons ata . 13 Altae est cir sianus Molfius, qui tametsi non omnes Leibnizii hypotheses admiserit , tamen praecipuas secit suas , & j num philosophiae Leibniaianae corpus condidit. De cujus philosophandi ratione in Logicae historia non nihil dix mus . Etiam Bybsverus aedidit Harmoniam Mentis , Omorporis ex mente Leibnicii, dilucide , & ordine conscriptam . Numisius autem molfi scripta compendiseeit: &Bau mei sterus Logicam , & Metaprificam secundum methodum Molfii eonscripsit. Alios percensere non est necesse: qui vero Gallice scripserunt , in Ephemeridιbus Gallicis sunt perquirendi . III. Christantis Nomasius Lipsiensis . Hie in iis habitus est viris, qui labente superiore saeculo ad Philosophiam exornandam animum adtulerunt praejudieiis liberum , eique incredibilem operam navarunt . Nimirum inerat Nomasis ingenium excellens , & ad omnia factum . eruditio exquisita , & limatum judicium: quibus adjumentis disciplinarum naevos , & docentium errores penitus cognovit: cumque magno animo esset praeditus , exstitit, ut bibere , quae sentiebat, sine metu , sne spe , dicere non dubitaris . Ex quo illi malorum ilias nata est . Nam cum per id tempus Peripatetica philosophia in Protestantium Academiis inveterasset , ut sunt sectarii Philosophi doctrinae a majoribus traditae tenacissimi custodes , eoruna vero, qui in nullius jurant verba magistri , hostes inplacabiles inexpiabilesque ; ad eas artes confugerunt, ad quas, qui pessimam caussam defendunt, solent confugere , nimirum ad caltamniam , & potentiam . Itaque pedibus manibulque effecerunt , ut senatus & Civilis , dc Ecclesiallici deereto Nomasus tacere cogeretur e eum que de majestate , de religione , de atheismo, & quid non

323쪽

asi 8 APPARATUS AD PHIL. ET THEOL. postularunt: tum abire secerunt e patriis laribus t tum ejus domesticam supellectilem retinuerunt et tum omni - contumeliarum genere adfecerunt, dc inprecati sunt ei viam perpetuam . Scilicet licebat adversariis , Thomasium strategemate opprimere , idque non alia de caussa , quam quod Eelectieam philosophiam in Germaniam inducere conatus esset: Nomasio vero non licebat, ut a se tantam injuriam depelleret adversiariorum arteS perUicaciam, inscientiam patefacere . Ita occaecant animos praejudicia lNimirum haec magnis viris , qui disciplinas emendare apud cives suos sibi proposuerunt, usu venit frequenter, ut qui ei vi de patria bene merito monumentum ponere deberent, eidem , tamquam reipublicae hosti , ac pietatis olori , nullum non malum intentcnt : dc cogant ut procul a patria clarus fiat, atque ab e X teris gentibus eum hono rem habeat, quem ipsi denegant cives sui. Quod Thomasio nostro evenit . Tamdem Halam concedens , auctor fuit Electori Brandeburgico , ut Fridericianam academiam excitaret anno CIOIDCXC ILLI.

Atque Princeps munificus , qui viros doctos non ex calumniatorum accusationibus, sed ex propriis scriptis metiebatur, non modo Tbomasium antecesi rem Iuris in eadem Academia designavit , sed ejus Praesidem dc Dirediorem , uti vocant , tum Consiliarium suum esse jussit. Documento , quo pacto Reges , & Dynastae maledicentissimorum hominum vituperationes possint confringere . Obiit Iraomasius Halae anno CIDI DCC xxv III. Multa lucubravit Thomasias , quibus homines exeitaret, ut in simgulis eruditionis partibus Etlectice philosopharentur . Exstant scripta Logi ea , in quibus & historiam Sectarum narra Vit , dc carum errores patefecit . sIJ-- Tum

fi J Introductio in Philosophiam Aulicam , seu primae lineae libri de prudentia cogitandi , & ratiocinandi . Ubi

324쪽

PART. I. LIBI R. TERTI Us. assaeum ex Veterum , & Recentiorum scriptis , quae magis ad finem propositum accommodate dicta videbantur , exincerpsit, noVa forma composuit , plurima addidit, & Logicam omni ex parte Eclecticam adornavit , si I ejusque usum ostendit. ad Deinde Physicam , dc Pneumato logiam emendare adortus est , edita lucubratione, in qua emcere est conatus , Physicam sine Pneumatologia non posse consistere . f3J Tum Ethicam s4J expolivit, & Peripateticorum cavillationibus denudatam edidit. Praeterea de Garacteribus adsectionum animi egregie disputavit .syJ Praeterea iurisprudentiam Naturalem mirandum in modum perfecit , tum in Iuris rudentia Divina, tum in Fundamentis Iuris Naturae, im Gentium . Item prudentiam Politicam inlustravit in libro , Primae lineae de Iurisconsultorum prudentia Consultatoris . LM In cujus parte alte

ostenditur media inter praejudicia Cartesianorum , & ineptias Peripateticorum veritatem inveniendi via. Lipsiae 1688. II. 1J Introductio in Philosophiam Rationalem, in qua omnibus hominibus via plana dc facilis panditur, sine Syllogisti ea , verum, verisimile , & salsum discernendi, novasque veritates inveniendi I 6s I. I a. a J Praxis Philos . Rationalis Halae I sv I. II.s3J Tentamen de Natura & E ssentia Spiritus Isss.s J Introductio in Philos. Moralem. Issa. a. o Pars Practica Moralis Philos. Iss6. I .ssJ Scientia recens inventa arcana ment is hominum etiam invitorum ex consuetudine quotidiana dignoscendi

6J Halae i7o s. 8. Fars altera sequenti anno Iacem ti-dit b t. Specimen prudentiae judicialis ex s. Naturae, dc Gentiumi negotiis dc controversiis , quibus sparsim inmi-

325쪽

ra argumentis consecit , iurisperitos Et hi ea , Politica . Historia , Mathematica , ceterisque disciplinis excultos esse debere . Ad haec alia opuscula Vulgavit , in quibus easdem disciplinas inlustrat et quae ex conditoribus hiltoriae

Litterariae cognosci possunt . si JQuae Nomasio praecipuae laudi tribui solent haee sunt. I. Quod animo praejudiciis vacuo ad philosophandum venit .& projecto jugo servitutis Philosophicae . non modo in Physiea , quod alii secerant in Anglia , dc Gallia ; sed etiam in Logica, Metaphysica , lurii prudentia , docuit Germanos sine praejudiciis ratiocinari , & proprio uti judicio . sad a. Quod inperterrito animo , tametsi undique contumeliis, & molestiis gravissimis esset vexatus, rem plenam laboris & periculi susceperit , & ad finem perduxerit . Nam ab eo tempore Germani Eclecticam philosophiam valde excoluerunt . 3. Quod non acumine modo &ingenio, sed judicio limato valens , & plurima ac interiori eruditione politus , disciplinarum errores acute vidit , notavit, patefecit. 4. Quod Logicae , & jurii prudentiae Naturali tum veteri, tum recentiori , & Phila sophi eae, ceterarumque disciplinarum historiae plurimam lucem adtulit. s. Quod systemata ingeniose excogitavit. 6. Quod errores suos & agnovit , & emendavit , & incredibili magnitudine animi lateri non dubitavit . T. His addi possunt

virtutes aliae , industria , diligentia in docendo , mores integri, fides in amicitia , hutnanitas depos , iacetiae. gratus animus, cetera . Quare inter eos, qui nomen sibi lucu

scentur, genuina principia definiendi praetensiones inlu--stres. 8.

326쪽

I ART. I. LIBER TERTIUS. Io Ibrationibus Philosophi eis secerunt, Litterariae historiae conditores reserre Thomasium non dubitarunt Adeo ut iidem , qui eum vi Uum momorderunt , mortuum pro concione laudarint. Sed homo erat Nomassus , id est . humani animi Infirmitatibus obnoxius . Quare in quosdam errores incidit , quos nollem tali Philosopho excidisse . Eos nos. in transtu tangemus , ut intolligatis , Adolescentes , nihil in hoc mundo omnibus numeris esse per sectum . I. Reprehenditur hoc nomine , quod dieax cum esset , dc ad la tyricum scribendi genus paene sa-ctiis , adversarios, quos est nactus , semel lacessitus in odium. & risum adducere numquam cessarit . Tametsi aetate progressus , hoc scribendi genus publico seripto sue rit detestatus et eaussas , cur id fecerit, exponens. a. Quod in historia Philosophica non nulla errata admisit. 3. Quod Pol reti somniis deceptus, rejecta physica Mechanica &Experimentali , aliam Mosaicam, Cabbalisticam , & Chrisianam physicam , quod Neosopbicum systema vocant, inducere adortus est et in quo dc scepti eismum Physicum valde roborat e & ex paralogismis , quibus inaedificat , planum secit, sibi non esse exploratum , qua via ad Naturae adyta pervenire possemus . Itaque de Physica , do Pneumatologia male meritus est .

4. Quod hypotheses suas non semel mutavit,praesertim in jurisprudentia Naturali: ubi non solum Iuris N. principia nova posuit , sed etiam naturae humanae aliam ideam formavit. sad s. Quod eas hypotheses sibi finxerit,ex qui bus s IJ Illius laudes Iete apud I. M. Fabricium, Hist. Biblioth. suae . Tom. IIII. p. I a. saJ Consule Thomasii Cautelas Circa praecognita Iuris Prudentiae , ubi, quae mutavit , exponit: item Fundam eu

ta l. N.

327쪽

hus cones usiones perniciosae , fallim ex vocabulorum insolentia, dc obscuritate , elici possint . 6. Quod magis ex Iocis extrinsecis, quam intrinsecis, fuerit ratiocinatus . T. Etiam ei vitio dant , quod scientiarum naevos aliquando magis indicarit, quam absterserit , di emendarit . Cetera, quae de Religione , de Naturalismo ei eXprobant adversarii, praetermitto , Et de Tbomasio Hactenus . Porro autem Thomasii exemplo , & scriptis excitati homines Germani, hoc saeculo praesertim , id sibi negotii proposuerunt, ut in singulis eruditionis humanae partibus Eclectice philosopharentur , atque ea excogitarent, di seligerent, quae verisimilis legibus essent consentanea : tum eo ordine seu methodo scriberent , quae ad rem facilius percipiendam magis idonea esse videatur . Quorum primipilos , ut ita dicam , vobis hoc loco nominare inoportunum non erit. Ex quorum sontibus ii, qui judicio valent, dc omnibus praesidiis muniti sunt , haurire possint. In Logica prae ceteris praedicantur , Ioannes Franciscus Bitddeus , Gortlieb Gerardus Titius , Ioacbimus Lanatus , Ephraim Gerardus , Nicolaus Hieroumus GundIingius , Ioannes Iacobus Drbius , Andreas Rodige rus , Hei neeeius . In Physica , Ioannes rarisophorus Sturm ius , tametsi hic ad Cprtesium interdum accedat, & idem Budin deus . In Pneumatica , Buddeu . In Iurisprud. Naturae praedicti Buddeus , Gundliuius , mineccius, Rudigerus ,

Hoc tamen , Λdolescentes , vos monitos volumus , hujusmodi Philosophos, etiamsi tales ediderint lucubrationes , ex quibus ad emendationem Philosophiae utilissima multa sumi possunt; tamen interdum addere quaedam , quae viris limati judieii non probantur . Nam primum nonnulli systemata nova condendi amore capti , talia excogi sant, quae vel experientiae, vel rationi consentanea non sunt . Deinde hypotheses infirmas aliquas amplectuntur ,

328쪽

PART. I. LIBER TERTIUS 3o ex iisque labiles conclusiones deducunt. Usque adeo difficile eit rectam viam philosophandi tenere, ut ii etiam, qui eam sunt ingressi , aliquando aberrent. Quare non caeco obsequio eorum placita Philosophica sunt osculanda , sed accurate & cum judicio legenda . Moderatiores tamen sunt Drbius , & Badseus , ct multo ceteris accuratius

ratiocinantur .

Ex eadem Eclecti ea disciplina disputant viri docti , qui in ceteris Europae regnis cultissimis litterarum,& Philosophiae gloriam pulcre sullinent . Ex Batavis Iacobus Ode , Insilui ιones PBAeas per quam elegantes edidit. Ev I talis , Soria distitutiones Logicas divulgavit, itemque Theologiam Naturalem . Cri velius de Clericis Regularibus S. Paulli, & Petrus de Martina Iustitutiones PBHas

accurate conscriptas emiterunt. Item Eduardus Corfinius de Clericis Regularibus Scholarum Piarum , dc Fortuna tus a Brixia , Franciscanus Reformatus , uti voeant, singulas Philosophiae partes ex Recentiorum disciplina inlustrarunt . Qui tametsi non in omnibus punctum tulerint,

vobis tamen adjumento erunt, ut meliora Cogitetis. Eo

magis , quod hi omnes, si primum excipias , Catholici sunt. Ceteris Philosophis percensendis, qui Ecleeticam philosophiam persequuntur , supersedeo et neque enim ad vestrum palatum sunt accommodati et nec omnia dilaeidare neeesse est . Atque haud scio an Eclecticorum, quos superiori sectione seu paragrapho nominavi, vobis usus concedi possit , etiamsi per Ecclesiam liceat a sine cujus saeuitate nullus eos Catholicus audeat adtingere. Nam cum plerique omnes Heterodoxi sint , quaedam in iis se offerunt, quae explicari nollem adolescentibus, qui in Theologia ad plenum eruditi non sunt. Sed de his vide

rint praeceptores & eruditi , & pii.

330쪽

ALoYSII ANTONII VERNE II

AD PHILOSOPHIAM, ET THEOLOGIAM .

DE HISTORIA THEOLOGIAE

CAPUT LDe Theolagia generatim disseritur . Ntequam de Theologiae historia dicamus , quid ipsa Theologia sit, quae illius partes,

quibusque nominibus distinguatur , dicendum esse videtur et ne, his incognitis , tirones nostri ea , de quibus disputaturi sumus , ignorent. Theologia est, rerum divinarum , earumque ,

suae adsupernam hominis felicitatem pertinent, disciplina . v Haec

SEARCH

MENU NAVIGATION