Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconis Eborensis Apparatus ad philosophiam et theologiam ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1751년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3as APp ARATUS AD PHIL. ET THEOL.

t igitur prohibet suspicari , fuisse collegia aliqua Essenorum,

qui maiori contentione meditationi legis vacaverint cum certo sciamus , Essenos non omnes iisdem artibus addictos suisse , tametsi communia praecepta ad unum

omnes servaverint i nec eodem tempore ortos, nec ab eodem Legislatore leges accepisse : sed sensim & pedetentim societates constituisse , quarum aliae aliis severioribus. legibus adstringi potuere . Quare sua veritas stat narrationi

Philonis . .

Hae sunt Iudaeorum seistae , quae sub Templo posteriori natae, altercationes gravissimas iustitarunt , totamque exercuerunt Iudaeorum gentem . Dogmata quae sue rint , vidistis et quod vero ad tradendi viam , disputandique pertinet , pauca dicenda sant . Ac primum nullis exstantibus antiquis monumentis , vix certo cognosci potest,

quo ordine & ratione disputarint. Unum superest , ut partim ex Sacris libris Sapientiae , & Ecclesiosici , qui post captivitatem Babyloniam conscripti fuere 3 DIJ partim ex fragmentis librorum Hillelis lenioris seu Babylonii , qui CXII. annos ante Chrissum natus est; ad quae habentur in Thal- i J Confer. Bartoloecius Biblioth. Magna Rabbini c. Tom. l. p. 683. seq. a J Sevior Hillel pater Simeonis illius , qui Christum Linis excepit, celebris doctor inter Iudaeos fuit : discipulum habuit Schammai doctum hominem. Ex his duplex di

Distina orta es , quarum altera cum . altera strenue decerta-Tit . Confer. Liber luchasin p. II. Taula utriusquefuit uua Izdaeos auctoritas , tit utriusque dicta licet sibi repugnantia zer o esse , immo tamquam divina oracula recipienda esse, dicant doctores ThaImudiei in Cod ic. Erubhim c.. I. Confer. Lai Ioloccius . l. c. Tom. I l. p. 787. seqq,

352쪽

ThaImude; 13 & ex scriptis Philonis Alexandrini qui sub

Caio , & Claudio imperatoribus floruit; ceterisque , qui haud multo post litteris operam dederunt, conjecturam faciamus . Cum enim Sapientia a Philone seniore, ut putant aliqui , vel ab alio sudaeo Graecis litteris erudito , eoque divinitus inspirato , ex Salomonis regis sententiis decerpta suerit; sad Iesu vero Siracidis abnepos Ecclesiasticum divinum librum in Aegypto invenerit, & ex Hebraeo Graecum fecerit ; s 3J omnino est verisimile , utrumque ex disciplina sui taculi scripsisse et eo magis, quod Sapientiae dicendi ratio Graecam , ut ait Hieronymus , eloquentiam redolet. Quod si praedictos libros pervolutamus , reperiemus , non modo scriptores Divinos, s J verum etiam doctores ceteros morales sententias allegorica

disputandi via exposuisse et quae consuetudo in Aegypto invaluerat, & Palaestina . Quare haud rinjuria suspicantur Viri docti, Iudaeos doctores reliquos eadem scribendi, legemque interpretandi ratione usos fuisse: syJ nisi quod non solum talem di-eendi viam admiserunt non nulli, sed etiam placita quae dana Philosophica , quae in Aegypto dominabantur , ad

quaedam Hillelis, quae ad doctrinam moralem pertinent . Confer. Abarbanet in Nachaloth Avoth. C. I. IJ Conferatur melius Demonstra tione Evang. P. 4.

3J Confer. Praefatio Ecclesiastici . 4J Legatis praeter anatasin praedictorum librorum , quam facit Grateson loro et t. libros i ossaeros Ecclesiastiei ,lis

Sapientiae.

rJ Confer quae de Elearare refert Aristeas la Histor. LXX. Interpret. , de Aristobulo refert Origenes Contra Celsum L. IIII. P.

353쪽

28 APPARATUS AD PHIL. ET THEOL .

miscuere domesticae eruditioni . Di J Testes sunt luculenti Therapeutae, qui symbolis S allegoriis sita docuerunt &tractarunt, legemque hac ratione interpretati sunt . Quem morem ab Aegypto ad Palaestinam pervenisse , testis est pravis auctor Josephus . saJ Id ipsum ostendunt scripta Philonis : in quibus vir doctus , dc ingenio Valens, pla cita quaedam Alexandrina cum lege conjungit, eamque ad allegoriam de more inflectit, idque plerumque sine ullo ordine . Addi his possunt, quo facilius Iudaeorum scribendi ratio cognoscatur tota , ceteri doctores Iudaei, qui paullo post eversionem secundi Templi floruere : ut Rabbi

Rhibba, auctor libri Ie irab , & Rabbi Schimeon BenJochai , qui librum Sohar scripsit , ceterique , qui de philosophia Cabbalistica copiose conscripserunt . Γ3J Sed praeter teteros codices, Thalmud, in quo di Veterum , dc Recentiorum traditiones e posivionesque continentur , plane ostendit , Judaeos allegorica scribendi ratione summe esse desectatos e itemque conciso & obscuro dicendi genere capita quaedam moralis doctrinae expotuiste, idque

si J Florente ecclesia Iudaeorum , Et bnicorum doctrina ab Itidaeis sedulo rejecta fuit: immo cum Hasmonaeorum aetatre quidam Iudaei Hellenistae, id est , qui apud Graecos vivetant , eoν umqtie lingua titebantur , Graecam philosophiam ediscerent; ne quid respublica eorum caperet detrimenti , cox diltim fuit ab Ssnagoga tale decretum: Maledictus sit quisquis filium suum docuerit sapientiam Graecam e ut ha- heitir in Gemara tria I. Hav. Kain. f. 8a. Sed paullo pos in- et aluιt malum , placita quaedam Graecorum , praesert im

eguriortim tib doctoribus Iudaeis admissa sunt , Alexan- ὰ, iae in Palaesina .sa J Antiquit. Jud Proemio P. 3. 3J Cover. Nossius Biblioth. Hebr. P. I. p. 9II.

354쪽

nullo ordine, exiguo judicio . IJ Sed haec nos a proposito longe ducerent, quod hoc tempore non est necesse . Satis enim est ea adtingere , ex quibus cognoscatur, qua

lis fuerit Sacram doctrinam tradendi ratio , tum publica , tum arcana , quam sequebantur Iudaei . saJUnum id Thalmud es eodex universae doctrinae , ac religionis Iudaeorum,. 2, imirum Esdras,ut veterem fanagogam in auraret diligenter perscrutatus es , quaenam fuerat majorum doctrina , germanamque ab aliisseparavit, Ox sapientioribus narraTit. At qui post fuere , cum ex ea quaedam argumentando deducerent, occasio fuere, cur inepta interpretationes fine ullo fine augerentur, , eadem exciperentur Teneratione , ac lex ias . Quare medium circiter secundum

saeculum Cbrisi Simeon Hacbadosb Tiberiensis eas , ne e memoria delerentur , litteris consignavit, is sex libris disposuit , quam vocant Mischna . Corpus hoc doctrinae primum doctores Hierorioismaxii exposuerunt copiosissime , idque circiter annum Chrisi CCC. quam expositionem vocant Gema ra. Deinde Iudaei Baistonii idem prae iterunt inito saeculo n. is ex Mischna , is Gemara constat Thalmud i uterque . Hierosismarii Thalmud exigua apud eos es auctoritas, obscuritas vero incredibilis . Contra Thalmud Baistonius summo in pretio es : in eo , qui litteris vacant , is Rabbi vocari amant, laborem is operam consumunt . Incredibiis dictu es , quot nugas , is ineptias contineat uterque Thalmud . Eum tamen mimonides vir doctus inter Iudaeos compendifecit, resecatis nugis is fabulis . Quo ipso ina gnum apud doctos homines sibi nomen fecit. saJ Cabbatam vocant Iudaei artem eruendi ex Sacris in dicibus Usticum is arcanum sensum et s allegoricum , tropo Iogicum , anagogicum , eosque reconditi mos J quae ars ore

tenus , ut aiunt, tradita fuit sub sambolis i non omnibus Iu

355쪽

33ci AppΛRAT Us An PHIL. Er THEOL. Unum praetereuntes monemus, Iudaeos ante Christum natum nullum aliud Theologiae compendium , praeter Decalogum , habuisse e nec animum induxisse , ut dogmata , quae credebant , certo ordine ac ratione consigna

daeis , sed doctioribus . Hanc veteres Iudaei praesertim Pba risei ante Cbristum sequebantur , elique plerumque constat Nalmud . Recentiores post conditum Nalmad aliavi addidere Cabbatae speciem , quae tota occupatur in reperiendism1steriis in ipsis litteris alphabeti, quae tu Bibliis occurrunt , bae , illa ratione conjunctis. separatis r baec tota es nugatoris . Utraque tamen usque ad hoe tempus miri ce delectantur ipsi. Tertium Cabbatae genus , quod morbo dium curationem , incantationes , miracula , ilia jactat , a mugia non aestert , adeoque execrandum est . Uide Morinum Exercit. Bibl. L. II. Exerc. II. e. s. De Cabba ta agunt Arebangelus Burgo vovensis Minorita Interpretationes in te lectiora Cabbalistarum dogmata , is Reuebit nus de Arte Cabbalistica . Ex Reeentioribκs Henricus Morus, is Christianus Κπorrius a v*σrobi luculenter de Cabbata di putarunt: ii qui dem nou fine cura legendi . 13 Primus . qui dogmata Judaica ordine conscripsit,on ad certa evita revocavit . fuit Saa ias Gaon , qui De culo Christi X. librum Arabice feri t b r. Sepher Haae munah , seu Liber de Fide , cujus compendium fecit Hottinaerus in Biblioth. Id imum condidit seculo XII. Maimonices , im ceteri deluceps : sed praeter ceteros Maimonides suorum plausum habuit : isque auctor fuit Iudaeis , ut Ar ι - orelleum pbilosopbandi genus amplecterentur .

356쪽

C A P U T V. De Neologia Christianorum usque ad III. saeculi finem.

ΡΕrvenimus ad Theologiae firmam aetatem , sei licet ad tempora Iesu Christi, in quibus ipsa incrementum

omne, quod habitura erat , obtinuit et immo quamdam maturitatem adepta est , in qua usque ad ii nom mundi divino praesidio duratura est . Erat enim Christus veteris legis scopus praecipuus et cui operi praeluserat Deus per quater mille annos & amplius , mirifico apparatu excitans Fideles ad illius contemplationem . Omnia enim , quae con tingebant Hebraeis, venturi Messiae erant figura et omnia ad Christum reserebantur, quem vetus ecclesia sperabat,& Nova conditorem habitura erat. Qui quidem non legem Mosis abrogare venit , sed adimplere a e qua jota

unum, aut unus apex non praeteriit.

Et quidem Spiritus S. beneficio omnia Fidei dogmata uno eodemque tempore Apostolis tradita fuere , & explicata e ut divina mysteria intelligerent ipsε , eamdemque doctrinam Ecclesiae traderent. Nullum deinceps novum dogma , quod latuisset Apostatos, faciendum erat is omnia provisia erant & constituta . Unum promiserat Deus , nimirum Ecclesiae suae mirabili modo opitulari, eamque moderari , ne aliam , quam divinitus traditam doruinam , amplecteretur ipsa , ceterisque instillaret . si JQuamquam vero dogmata omnia summa religione in Ecclesia servata fuerint, tamen non eodem tempore snec eadem explicandi ratione& claritate Fidelibus manifestata sunt: sed pro varia occasione , mature alia alia serius s quaedam aperte , alia subobscure tradita sunt . Ex

quis i

357쪽

3 3z ApDARAT Us AD P II L. ΕΤ ΤΗΕ L. quo varietas haec exsistit , quae historiam Theologicam sa-cit . Quare de hac historiae parte disputabimus hoc loco,

si primum monuerimus , non de natura Theologiae , quae invariata permanet , sed de vario usu , ac ratione explicandi Sacram scientiam futurum eta sermonem . Sed ad rem ipsam veniamus. ''

. Christus Liberator noster docturus Iudaeos ea , quae in Veteri ecolesia praefigurata erant , ea dii putandi ratione usus est ἱ quae apud Judaeos , & Orientales inveteraverat . srJ Nimirum non solum cum apud rudiores loqueretur , saJ sed etiam cum ad discipulos de rebus divinis diceret, parabolis & similitudi nibus utebatur. Tametsi

interdum plane atque aperte , quae necessaria erant, .X- poneret. s3J ' . t

Certe praeceptor noster, qui ad 'populorum intellectum se accommodare volebat , non alia ratione emcere

id debuit, quam quae ipsis ent cognita & usitata . Iccirco divino & sapientissimo consilio dogmata sua non ordine ac via exposuit , nec systematica methodo texere voluit :propterea quia haec disputandi ratio ea aetate non nisi quibusdam Graecis philosophis erat explorata e Iudaeis vero tam erat incognita , ut qui eadem apud eoS uteretur , intelligi omnino non possiet. Ut illud mittam. Judaeos ς rebus sensilibus, & mundanis occupatos , tantam lucem fer

s II Confer. Tetr. Daniel melius De Origine fabularum Romanensium e. p. a 3. seqq. a J se Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad tur-- bas et fine parabolis non loquebatur eis . Matth. C.XIII. v. 34. 3J 'Ibidem . v. 36. seqq. ubi is metaphoras propo vii ,

explicat discipulis . ,. Haec in proverbiis locutus sium Tobis . Venit hora eum iam non in proverbiis loquar vobis ,

,, sed palam de Patre anantiabo vobis Joann.C. XVI. U. a I.

358쪽

re non potuisse , ut illis Christi decreta iacili sermone Possent explicari. Adeoque parabolarum velo doctrina illadi Uina erat Occultanda , ut paullatim iis adsueti , di quasi e tenebris per gradus ad lucem perducti, verum Scripturarum sensum animo perciperent e Christum Dominum , cujus exspectatione tenebantur , agnoscerent, di ipsius dictis essent audientes . Praeceptoris decreta Apostoli voce populis nuntiarunt . Neque enim Christus doctrinam suam , id est leges,& consilia , monumentis mandavit et nec discipulis injunxit , ut scriptis consignaretur. Illud voluit , ut eam voce populis instillarent . IJ Erat enim doctrina Christi divini numinis beneficio Fidelium animis inpressa et atque eodem dirigente , ct animos praeparante , apud innumeras gentes invecta suit di propagata , ante quam scriptis consigna retur . Quod animadvertentes Apostoli, & Discipuli, non illi quidem de hoc cogitarunt, ut doctrinam Christi tum quae dogmata , tum quae mores spectat, ordine scribe rent: sed ut eamdem publice praedicarent, atque Prophetarum vaticiniis inlustrarent e tum miraculis conficerent esse veram , & sanguine fuso confirmarent et cetera Deo reliquerunt. ad Ipsi , qui Evangelia conseripserunt, non eo consilio secerunt quod putarent , sine scripto religionem .nostram consistere non posse ; sed ut morem gererent populis , qui aliquid tale scriptum habere desiderabant. Matiboeus , qui IJ ,, Euntes in Mundum universum praedιcate Euan ,, gelium omni creaturae. Marci C. XVI. v. II. Euntes D ergo docete omnes gentes . . . . docentes eos ser Sares, omnia quaecumque mandavi vobis . Matth. C. XXVII l.

fa J Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incresis mentum dedit. Paullus I. corintis. III. 6.

359쪽

334 APPARATUI AD PHIL. ET THE L. qui primus Evangelium composuit, Iudaeorum caussa , qui ad Fidem venerant, id seeit, & Palaestinorum lingua conscripsit. Marcus Romanorum fidelium gratia scripsit videtur. Lucas initio Evangelii fatetur, se ea de cauma Eva ngelium lucubrasse , quia cognoverat , plurimos Christi historiam parum feliciter esse aggressos . Atque non modo Theophili gratia , viri inlustris , Evangelium condidit , sed etiam Acta Apostolorum . Ioannes vero , tametsi vitam bene Iongam docendo consumeret, tamen non nisi postremis vitae suae temporibus , idque ut morem gereret Episcopis Λὶe , Evangelium mandavit scriptis et ut haberent quae opponerent inpudentiae Ebionis , Cerinthi , Nicolaitarum, qui perversas opiniones de natura Christi

praedicabant . si JCeteri Apostoli Evangelium non scripserunt e qui

vero epistolas aliquas dederunt, de iis tantum dogmatibus disputarunt, quae scire eos oportebat , ad quos scribebant : vel contentionum, quae in Ecclesia identidem instituebantur, ratio postulabat . Nusquam compendia Theologica dedita opera condiderunt e sed voce, idque saeili oratione, sine ulla sarma disciplinae Philosophicae , dogmata exposuerunt et quod ipsum Paullus profitetur .

saJ Et quamquam sanctissimus doctor quodam loco 3J

s i J Confer. S. Hieronymus de Scriptori b. Eccles.saJ ,, Et ego eum venissem ad vos, fratres , veni non ,, in sublimitate sermonis , aut sapientiae , annuntians vo- is bis resimonium Christi . I. Corinth. ΙΙ I. & C. III. a. M Lae vobis potum dedi , non escam e non dum enιm pote- ,, ratis , sed ne nunc quidem potestis . In quem locum ait Clemens Alexandrinus se Catechi vi vor , h. e. per audi- ,, rum in Cbristo institutos liet is, per se naturali istimento di, spirituali . L. I. Paedagog. c. 6. P. 98.s3J Ad Hebraeos VI. I.

360쪽

PΛΩΤ. II. LIlιER PRIΜUs. 33 'praecipua capita nostrae religionis enarret, tamen non 3usium compendium fecit et nec ut id efficerent beatissimi homines animum induxerunt et immo nec aliter potuere , propterea quia eorum vita fuit perpetua contentio , &dimicatio cum adversariis Christianae doctrinae . sad Sed & ,Apo olorum Ombolum , sad in quo praecipua

- IJ Quadruplicis generis fuere illi , quibuscum Apostoli dijceptando contenderunt: Gentiles, Iudaei non dum conversi, Judaei Neophyti , Haeretici . Cum Erbnicis di-Dutabant: An esse possit aliqua felicitas aeterna: , si possit, an Apostoli ad eam consequendam viam certam munirent . Confer. Actor. XIII. II. ad Ephes. II. I. ad Thessalos ic. I. s. I . . Iudaeorum vero cum Apostolis haec erat corar o Persa : An Iesus et laetarenus sit verus Messias : id es , . an felicitas aeterna hominis ex legis Mosaicae observatione ,

an ex chrim lege sit speranda . Et quoniam Neophstis Iu

daeis quibusdam erat persuasum , legem veterem non esse repudiandam , exstitit altera quaestio : utrum Iudaeorum risus eum doctrina Christi sint conjungendi, an ea solas ficiat :quam quaesionem vebementer Paullus urget contra Aseudoapostolos , praesertim Galatas, is Philippenses . Haereticorum autem , ut plurimi erant errores , ita quaestiones diver se natae sunt: ut illa inmenaei, bi Phileti et II. Timoth. II. I7. 18. item P jeolaitarum Apocal. I l. 6. I s. Simonianorum, Cerintbianorum, ceterorum . Praecipuae huc redeunt : Disputabant de emanationibus rerum a prima caussa , seu de mundi ereatione , de Chrisi natura divina , decuitu Angelorum , de mortuorum corporum in aurasione ,

is bis similibus. Confer. Epiphanius , Irenaeus libris

vulgatis.

23 Symbolum non seriptis consignatum, sed memoriaemgndatum luisse , veterum fuit opinio . Imbolum , in quit

SEARCH

MENU NAVIGATION