Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconis Eborensis Apparatus ad philosophiam et theologiam ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1751년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

quid amplius desiderari possit. Sed de his jam primo libro aliqua. Habetis hie, lemssimi Adolescentes, brevem Theologiae historiam ab Orbe condito ad nostra usque tempora: ex qua sicile cognoscetis, Sacram doctrinam a prima mundi aetate usque ad Christi tempora per quater mille annos, dc eo amplius veluti per gradus crevisse et qua aetate maturitatem suam adepta est ; Christo ea omnia tradente , &exponente. quae ad salutem erant necessaria . Ab eo tem rore eadem Theologia in Ecclesia duravit , & tradita est: nec nisi alia & alia ratione explicata fuit, pro varia disci-Plina & eonsuetudine populorum . Plura addere possemus, ex quibus ea , quae stricte percensuimus , abundaniatiorem lucem acciperent e sed haec praeterire consentaneum proposito nostro judieavimus. Et fortasse plura sunt dicta , quam instituti ratio postulabat. Quare, quae reliqua sunt, deinceps quam brevissime persequemur .

462쪽

LIBER SECUNDU S

I N Q-U o DE NATURA, ET USU THEOLOGIAECΛPUT I. Docet theologiae I meiat e notitiam esse necessariam omnibus, iis praesertim , qui vel Fideles docere , vel hostes religionis Carbolicae eonfutare sibi proponunt. tione laborent plerique omnes Fideles eorum , quae in Saeris bibliis se offerunt ρ quam rudem & confusam religionis habeant ideam , qui eorum institutioni vaca-xunt, viri gravissimi caepissime conquesti sunt . Atque non modo pueri, non seminae, non indocti, sed etiam

sacerdotes ipsi , & qui Theologi nominantur , frJ tan- E e 3 tat rJ ,, Multum falluntur, qui rerum inutilium stadiis

463쪽

438 APPARATUS AD PHIL. ET THEOL. ta interdum in ignoratione Sacrarum litterarum Versanis tur , etiam apud nationes cultissimas , ut credi vix possit . si J Ex quo infiniti errores nascuntur , quibus licmorum perversitas inducitur, & reipublicae tum Civilis tum Ecclesiasticae pernicies ac destructio . Quis enim umquam Uera pietate se munitum putet , nisi principia religionis nostrae penitus cognoscat, nisi divinae legis praestantiam habeat exploratam Quis sacros ritus , quis apparatum Christianae religionis externum cum veneratione eXcipiat, cum pietate meditetur , qui illorum interiorem cognitionem adsecutus non

fuerit 8 Contra , quis Catholicam doctrinam recte meditatus est , qui non sentiat se ad eam amandam , & praedicandam , vel invitum rapi Nolo , Λ dolescentes , existimetis , me , dum divinae legis perscrutationem , & meditationem singulis Fidelibus commendo , Velle, ut indo-εii quique absolutissimi Theologi evadant: quod nec mihi umquam venit in mentem , nec facile sperari potest . Hoe breviter dieci , eos , qui nec religionis nostrae historiam , nec praecepta recte cognoscunt, hos , inquam , levi aliqua pietatis notitia tinctos esse posse r aliquid egregium moliri non posse . Hoc ipsum Sacra scriptura commendat Fidelibus , eosque monet , ut in lege Domini sedulo exerceantur . saJ Quod ex iis, qui sudio Neologico per tot annos distinentur,

vanas , ne dicam ineptas , quaestiones non potius ver-

set animo , aut agitet infibolis , quam paseat mentem se lectione Scripturarum , quibus sedulam operam impense disse videtur Abi, eum horis sube vis in uniam aut alte-

rum castut oculos starum attentos conjecerit. Bernard.

Lamy Praefat. ad . par. Biblic. si J Vide Claudium Fleursum in Praefat. ad Catechi smum Historicum Gallic.

ad Psalm. I. a. Psalm. CXVIII. 2.

464쪽

Quod si condemnandi sunt illi, qui vel publicis,

vel domesticis negotiis intenti, de religione persecte eo gnoscenda non cogitant; quid de illis dicemus , qui populis instituendis sunt constitus t Certe tanto perniciosior eorum erit ignorantia, quanta ipsi maiori diligentia alios instituere debent rudimentis Catholi eae doctrinae . Non hic ego, Λdolescentes , unum , aut alium nomine designo , sed omnes collectim excito , ut & ipsi recte instituantur , & ceteros, pro eo ac debent , germana doctrina recte erudiant . Nos ipsi , qui in sortem Domini vocati sumus, ae divino ministerio mancipati , nos maiori diligentia, quam ceteri , haec praestare debemus . Nostrum est in Sacras litteras incumbere, ut alios recte erudire sciamus . Qui si nobiseum reputaremus , quam gra ve onus suscepimus Ecclesiastici muneris, profecto daremus operam, ut legem Domini dies ae noctes meditaremur et nosque non verbo tenus , sed reapse doctores di dispensatores praestaremus verbi divini. s 1J Certe Paullus eum, qui velit esse Episcopus , do ctorem esse jubet , qui scilieet aut ab infantia saeras litteras didicerit, aut in lege domini die ae nocte meditetur:sa Iut potens sit Fideles exhortare in doctrina sana,'eos , quieontra dicunt, arguere. s3J Nihil enim Saeris scripturis ad id consequendum accommodatius reperiri potest . sqJPresbyteros autem tales esse cupit, qui digne Episcopis queant opitulari , & una cum iis administrare Ecelesiasticam rempublieam . Quod sine rerum divinarum notitia

efficere quis potest i E e 4 lamsi J I. Corint. IIII. I. ad Titum I. I. a J II. Timoth. III. II.s3J Ad Titum I. s. vi se Omnis Scriptura dioinitus ἰ pirata utiIis est

ad docendum , ad arguendum . ad corripiendum , a

is erudiendum iv justitia . Paullus II. Timoth. III. I

465쪽

ηήo A PARATUs AD PHIL. ET THEOL. Iam vero Haereticos refutare quis umquam sanus ab omni memoria non dico potuit , sed ne sibi quidem in animo proposuit, qui non interiori , ac vastissima Saerarum litterarum cognitione instructus esset Testes sunt tot libri Haerericorum , qui cum ex Scripturarum testimoniis contra nostros pugnent , non nisi iisdem armis prosterni po sunt & sunditus labefactari . Non illi ex tradita ore tenus doctrina , non ex Conciliorum, non ex Pontificum decretis sumunt argumenta et sed ex utriusque Foederis libris , ex historia eum Sacra , tum Profana , ratiocinationes suas compingunt. Quos propterea non nisi iisdem monumentis , eadem argumentandi ratione infirmare poteris &

cnervare .

Quid Iudaei nonne Veteris testamenti auctoritates in eorum libris utramque faciunt paginam Hos vero quomodo resutare , & redarguere poterimus , nisi ex iisdem libris, ex quibus ipsi sumunt argumenta Quare fixum& ratum sit, utriusque Testamenti notitiam , eamque non vulgarem , sed interiorem , ct reconditam , Theologo penitus esse necessariam , si non nomine tenus gravissimae disciplinae doctor, sed Theologiae Iaude cupit esse per-

CAPUT II. Una tantum est vet elata theologia, sed pro varia mei bodo tradendi Φel Positiva , vel Scholastica nominatur . IAM cum Revelata theologia prinei piis a Deo traditis nitatur, Γ IJ Deus autem non alia S alia dogmata, sed certa & invariabilia vel voce , vel scripto tradiderit Ecelesiae ς a J Tbeologia Naturalis de Deo , de proprietatibus Da zizi1 , de religione Naturali agit: ubi etiam verita

466쪽

PART. II. DBER sTCUNDus . 44rclesiae I consequens est , ex iisdem fontibus esse hauriendum quidquid Theologia nominatur . omnino autem duo sunt fontes , ex quibus revelatio omnis ducitur, Scriptura, is, Traditior id est, quidquid Deus Ecclesiae manifestavit, id vel scriptis continetur, vel voce . Et rursum in alios derivantur rivulos , ex quibus Theologus promit argumenta ad dogmata confirmanda e quibus alia addi possunt, quae argumenta suppeditant ad refellendos adversarios . Quare si omnes communes locos perceniemus , ex quibus omnis argumentatio inventis tur , sive ad confirmandum , sive ad refellendum , decem omnino a Theologis numerantur . I. Auctoritas Sacrae scripturae, quae libris canonicis continetur . II. Auctoritas traditionum Christi , &Apostolorum , quae quoniam scripta non sunt, sed de

aure in aurem ad nos pervenerunt , Uivae vocis oracula

rectissime dixeris. III. Auctoritas ecclesiae Catholicae . IIII. Auctoritas Conciliorum praesertim Generalium, in quibus ecclesiae Catholicae auctoritas residet. V. Auctoritas ecclesiae Romanae, quae divina inmunitate dc est, & vocatur Apostolica . VI. Auctoritas Sanctorum veterum . VII. Auctoritas Theologorum , quibus adjungi possunt juris Pontificii interpretes e nam Iuris hujus doctrina quasi ex altera parte Theologiae respondet . VIII. Ratio naturalis , quae per omnes scientias Naturae lumine inventas latissime patet. VIIII. Auctoritas Philosorem Christavae religionis demoustrat : id est argumenta

expendit, quibus movemur ut credamus , religionem n seram a Deo traditam esse e quae Schola vocat motiva credibilitatis . Haec naturae rationibus omnia conficiuntur .

me autem loco de illa raeologia es di putatio , quae Fidem sequitur , , divina auctoritate fundatur , ac Reve

467쪽

44a Ap PARATUS AD PHIL. ET THEOL. losophorum , qui naturam ducem sequuntur et in quibus sunt etiam Caesarci juris Consulti, qui veram & ipsi Philosophiam profitentur. X. Humanae auctoritas hi soriae , sive per auctores fide dignos scriptae, sive de gente in gentem traditae, gravi constantique ratione . st JHorum quidam proprii Theologorum sunt, quidam extranei. Proprii sunt, auctoritas Scripturae , &Traditionis: ad quos quinque alii reseruntur , Auctoritas ecclesiae Catholicae , conciliorum Generalium, pontificum Romanorum , omnium SS. Patrum , & omnium Theologorum in una aliqua re ad Fidem spectante concorditer , ac perpetuo consentientium . Ex his enim argumenta Theologorum propria sumuntur , propterea quia Theologus ex auctoritate seu revelata doctrina , uti diximus , potissimum argumentatur . Extranei sunt, Ratio naturalis, auctoritas Philosophorum , auctoritas Historicoruin . Haec enim propria Philosophorum sunt elis tamen commode utitur Theologus , eum ei per argumenti naturam uti non licet propriis : velut in resa tatione adversariorum e in expendendis rationibus , quae nos movent in hane magis, quam in illam sententiam :& hujus generis aliis. Quare cum principia Theologorum propria snt ,

Scriptura , & Traditio, quae in omni Theologiae par te dominantur; inepte sentiunt , qui plures Theologiae disciplinas prorsus disserentes faciunt . Ex his enim principiis una tantum & germana nascitur disciplina, una Theologia , quae divina auctoritate continetur to ta . Id ipsum historia Theologiae demonstrat e nam omnibus Ecclesiae sarculis ad Scripturam , & Traditionem confugerunt Theologi , vel ut dogmata Catholica in

IJ Confule Melebiorem Canum de Locis Theologicis

468쪽

PARΤ. II. LIBsR SECUNDUs. 44s Conciliis firmarent definirentque , & a prava doctrina secernerent; vel ut Haereticos labefactarent . Non illi ex aliis , & aliis principiis argumentationes suas promebant et sed ex certis , ex invariabilibus sontibus , ex verbo Dei vel ore tenus Prophetis , & Apostolis tradito, vel monumentis mandato, disciplinam suam Theologi eam hauserunt. Una fides ecclesiam Catholicam occupavit : una Theologia , quae fide Catholica , id est , iis decretis, quae Catholica ecclesia tenet, nititur , & ex his argumentando conclusiones suas deducit , Omni tempore rexit Fideles . Verum postea quam ab XII. saeculo nominis Christiani Theologica dogmata in scholis novo ordine disputari coeperunt, alio & alio nomine , pro diversa ratione tradendi, Theologia, uti diximus , vocata est . Nam eum prisci illi Theologi non omnia complecterentur , quae ad idem argumentum pertinent i, nec ea ipsa , quae persequebantur , ordine scriberent; sed pro varia occasione Haereticos consutandi, dogmata inlustrarent , librosque fuse conderent & copiose et contra Theologi juniores inmensam dogmatum multitudinem ad certa capita revocarent, stricte presseque dissererent ; adversa riorum autem rationes ordine ponerent, & singulas evestigio dissolverent ; idque plerumque Syllogisti ea methodo , quae ratio ac via in scholis Philosophorum vigebat ; exstitit ut Theologia , quod in scholis hac methodo traderetur , Seboiastica sit nominata . Et quamquam progressu temporis Scholasti ea theologia, Theologorum vulgarium vitio , in meram Sophisticen abierit; tamen eum praedicta methodus multum adserat adjumenti ad disciplinas inlustrandas, Seholasticae vocabulum summo semper fuit in pretio .

Duplex igitur ab eo tempore Theologiae disciplina , & , ut ita dicam, iacies exstitit. Λltera Patrum

469쪽

44 APPARATUS AD PHIL. ΕΤ ΤΗΕoL. scriptis continebatur, vel eorum qui ex iisdem PP. rationes , dc ordinem hauserant e qui Dogmata exponebant fusiori stilo ae plane Historico , & eodem modo Contrarias rationes infirmabant. Haec vocata est Positiva , hoc nomine, quod sundamenta ponat, ex quibus Theologi argumenta desumunt . Altera stricte ac breviter id faciebat, idque se holarum methodo illa, quam diximus.

Haec est Scholastica, quam gravissimi viri laudant &extollunt . si JQuare si rem ipsam consideramus, & Theologiae

naturam, una tantum est Theologia e sin modum con-sderamus , quo illa vel ad Veterum disputandi formam exigitur , vel Recentiorum ritu explicatur ἱ duplex pro secto est , Positiva , & Scholastica . Quae duae modo tradendi variant , re ipsa consentiunt. Ne ergo existimetis , Adolescentes , Theologos nostros hisce nominibus diversias reapse disciplinas significare: sed diversam disputandi, explicandique viam.

Quod quia non nulli non advertunt, miras ineptias sundunt, albumque ab atro secernere nequeunt. Neque

vero id solum , sed etiam aliis & aliis nominibus tum Positiva , tum Scholastica disputandi ratio significari solet,

si I ,, Scholastica vero sic hodie dicta , quod in sobolis

,, tradatur, atque disiatur , eadem es in re , idemque ,, praestat uc Positiva, diverso tamen modo , ab Scholae ,, magistris successu temporis inducto , maiori .idelicet di, cum metbodo , boc est, accuratius , subtilius , Oue ad D artis Bllogisticae regulas acommodatiustisasque eonclu- ,, fiones interdum , O' per accidens , extraneis confirmans,, es' illustrans argumentis et ut sic facilius iis , qui de fo- ,, ris sunt, Catholicam persuadeant fidem et Ore omni po- ,, senti de ea , quae in nobis est, fide , rationem reddat. Annatus Apparatus ad Testivam Neolog. Tom. I. art. I.

470쪽

PART. Ir. LIBER SECUNDUs . A sut alio loco demonstravimus. Nam si sensum Sacrorum codicum unaquaeque investigat, Vocatur theologia Hermeneutica , seu Interpretativa . Sin hostes religionis Catholicae confutandos sibi sumit, vocatur Polemica , quasi dicas bellatrix . Sin ea persequitur , ex quibus morum institutio sumitur , nominatur Moralis . Postremo si viam sternit, ut in virtute magis magisque proficiamus ,& adsectus nostros ad Deum amandum reseramuS , Asce

tica nuncupatur .

Non quod alia , & alia snt principia , alius & alius

finis earum I nam omnes argumenta sua ex Sacris libris desumunt, & etiam ex ratione naturae , ubi locus est 2 Omnes ad Deum tamquam finem reseruntur: si J sed quod alia, & alia ratione Sacra doctrina exponatur et ex quo multiplex illa nascitur disciplina explicandi ratione dumtaxat diversia . Itaque quemadmodum qui In statuam aliquam oculos convertens , primum e regione , tum a

latere , tum a tergo , alio & alio situ & positione , videt ille quidem semper eamdem statuam, sed alio & alio modo , ita ut diversas quasi figuras adspiciat: Ita qui Theologiae doctrinam alia & alia methodo tractatam animadvertit, diversias quasi disciplinas videre sibi persuadet: cum tamen reapse sit una , quae, si rem fuse persequitur, Testiva: sin autem Presse , Scholasti nominatur . saJ

- Q Ex principiis iisdem , atque eodem fine , identitatem frientiae desumi, vulgatum est apud PeripateticoI.

sad Libro super. c. 8,

SEARCH

MENU NAVIGATION