Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconis Eborensis Apparatus ad philosophiam et theologiam ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1751년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

controversia est, an ad id , quod Theologia sibi vindicat , nempe ad dogmata intuli randa , & adversarios re-- sutandos , subtiles illae disputatiunculae accommodata

sint . Cui quaestioni non ego , sed gravissimi Scholastini ,

quique aetatem hoc disputationum genere contriUerunt, respondent , non modo accommodatas non esse , verum etiam detrimentum adferre non miniinum Dogmaticae theologiae .

Possum ego in medium proferre , Adolescentes, ex Domini canis Melchio rem Canum, Santem Pagninum , Contenionum , Gottium cardinalem ; ex Franciscanis Ludovicum de Carvajal, A l usum a Castro, Christophorum a Capite Fontium; ex Augustinianis Laurentium a Villavicentio, Bertium ; ex Jesu itis Salmeronum , Naidonatum , Possevinum , Elietaldum , Petavium s ce teros s e X Saeculari autem clero Hamelium , Tourne-lyum , Witassium, doctissimos homines , & re Theologica perbelle eruditos, qui plane fatentur , Scholasticorum contortas subtilitates,quas ex Peripatetica philosophia desumunt,adTheologiam nostram inlustrandam aptas non esse : multo minus ad Haereticos refutandos habere momen

tum . Sed cum plerorumque testimonia supra in Theologiae historia exscripserimus , DIJ praetereundum Puto. Unum dicam, nullos Theologos luculentius & accuratius demonstrasse, quam perniciosa sit subtilium quaestiuncularum multitudo dogmatibus Catholicis defendendis, Haereticisque confringendis , quam Scholasticos theologos, praesertim Canum, & Maldonatum , & Carvajalium : qui tres concilii Tridentini tempore, id est , multo antequam Cartesius, & Gasiendus, ct Nemtonus , ceterique Recentiores nova ratione tractarent graviores' disci

492쪽

disciplinas, Schol alticorum theologorum vitia diligenter persecuti sunt. Quod eorum causa monitum volumus , qui dum audiunt , vulgarium Scholasticorum errores a gravissimis Theologis reprehendi, inepte, confidenterque reponunt, ejusmodi reprehensionem non nisi ex Haereticorum , philosophorumque Recentiorum fontibus. hae duae classes secundum eos vix aut nullo modo differunt δ esse desum- tam . Qua certe calumnia temperarent, si historia Litteraria vel mediocriter essent eruditi. Sed haec vetera , usitata, quotidiana sunt, ut qui disciplinae, quam tractant, historiam ne a limine quidem salutarunt, ceteros,

qui ea penitus imbuti sunt, gravi supercilio , & veluti ex tripode reprehendant. In quo qui alios rubore susefundere sibi persuadent, ipsi ludibrio & caehinnis doctissimorum hominum objiciuntur .. Verum haec Obiter et redeo ad institutum.

Sed etsi gravissimos Scholasticos , quique hujus generis quaestionibus disputandis operam, industriam , ac

aetatem consumserunt, auctores non haberemus , vel ipsa

praedictorum librorum lectio fatis superque conficeret , ejusmodi disputationes , quae ex Peripatetica philo.

phia sumuntur , nec ad dogmata inlustranda utiles , nec ad Haereticorum argumenta dissolvenda esse accommodatas . Nam si Verum est, quod prosecto verum est , Revelatam theologiam non ex humana ratione , sed ex divina declaratione proficisci; IJ nullus prosecto dubitabit , Metaphysicarum subtilitatum adjumento dogmata G g a nos 13 nes boc loco disputatio de theologia Natura.

Ii , quae argumentatione naturae nititur e sed de Revelatatbeologia, divinitussique tνadita vel in Veteri, ac Rivo testamento, vel Traditione divina .

493쪽

468 APPARAT Us AD PHIL. ET THEOL. nostra nee dilucidari posse , nec defendi. Sed haec exemplis inlustrare non alienum puto .

Duplex adversariorum Catholicae doctrinae genus est , Iudaei , ct Haeretici e Illi eosdem errores una omnium consensione defendunt: hi in multipliei differentia sunt, atque in plures rivulos , ut ita dicam, deducti. Quare de illis primum , quod ad id , quod quaerimus , magis sunt accommodati, dicemus . Iudaeorum igitur una est nobiscum & gravissima controversa de Christi adventu r id est, an Christus filius

Dei , quem Patriarchae , & Prophetae tanto ante ventu -xum nuntiarant, certo tempore venerit in mundum . Negant illi e nos almus , atque omni contentio

ne animi fidem nostram defendimus . Eos itaque ut penitus labefactemus, & plane of ndamus , quanta illi

in caecitate versentur, Omni argumentorum genere rem ipsam oportet efficiamus et eaque diluamus , quae eX Contrario objici solent: atque effugia , ad quae se recipere solent, omnia praecludamus . Quare primum ostendere oportet, Patriarcharum , ct Prophetarum vaticiniis Christi Jesu vitae disciplinam , ceteraque adjuncta persecte respondisse: quod & Herodis regis genus , ct epocham regni ejus, & epocham nativitatis , ac mortis Christi: verbo dieam, totam Christ ihistoriam Criticam complectitur . Cumque Artaxerxis regni epocha , atque legis , quam Judaeorum gratia san- civit, annus certus ad inlustrandas confirmandasque Danielis vatis hebdomadas , penitus sit necessarius; de iis luculente est disputandum . Deinde contortae Rabbinorum interpretationes diluendae sunt infringendaeque . Nullum etiam facit ad dogmatis nostri declarationem

testimonium Flavii Iosephi hominis Hebraei, qui sub Vespasianis floruit: quare de eo est pertractandum, &ab omni suspicione salsitatis liberandum . Nec id solum,

494쪽

PAR r. II. LIBI:R reUNDUs . A sed etiam Gentilium testimoniis confirmanda sunt facta, quae narramus ζ ut omnem Iudaeis tergiversandi occasionem adimamus . Tum demum Gentilium dubitandi rationes omnino sunt disssolvendae. Quae omnia dc Graecae,& Hebraeae linguae, dc historiae tum Sacrae , tum Prosa nae non levem , sed reconditam notitiam requirunt. Et haec contra Judaeos , & Gentiles .

Proximi his sunt Haeretici plerique, qui cum Christiani audire velint , nihil minus sunt quam Christiani , propterea quia Christo Domino vel a prima Ecclesiae aetate aperte bellum intentarunt. Horum quidam verum Christi corpus negarunt, sed vel aereum ac umbratile tribuerunt , vel ex aethere ae Elementis compactum et ut

Basilides , Saturninus , Valentinus e item Marcion , Apelles, ceteri. Nii Christi corpus suisse natura incoris ruptibile dixere, ut Aphthariodocitae. Non nulli rationalem animam denegarunt , ut Apollinaristae et alii naturali voluntate spoliarunt Christum Jesum , ut Monothelitae

omnes. Sunt qui divinam ab eo naturam removerunt, relinquentes humanam: ut Ebionitae, & proxima aetate Sociniani . Sunt qui dixere , in Christo Iesu duas esse personas, divinam , & humanam et cujusmodi fuere Nestoriani . Alii e contrario non modo unam personam , sed etiam unam tantum naturam in Christo posuerunt. ut Eutyches. Tum demum alii intemeratae Virginis integritatem denegarunt, tametsi alii alio modo : ut Ebion, Cerinthus , Carpocrates;quibus addi potest Helvidius , ceteri. Reliquas haereses praetereo minoris momenti. Quare ut dogma nostrum pro merito dilucidemus , Primum adversariorum errores eκ Ecesesiastica historia aperte atque ordine sunt exponendi: deinde ex tradita doctrina, atque Scripturarum testimonio iis occurrendum est et omniaque , quae ex adverso opponi solent, labefa8anda . Cumque non nulli veteres Episcopi quae-

495쪽

TO APPARATUS AD PHIL. ET THEOL. dam scripta reliquerint, ex quibus argumentationes aliquae compingi solent , praesertim de Nestoriana haeresi ;diligenter investigandum , quaenam suerit eorum germa na sententia et & quantum fieri potest , ab omni suspicione vel minimi erroris liberandi. Quod ipsum sine exquisita ae interiori historiae Ecclesiasticae notitia, & vero etiam

sine Graecae linguae cognitione, essici non potest . Praeterea cum ex mirabili illa unione utriusque naturae illud proficiscatur , ut eidem Christo , & personae , quae Dei, atque Hominis sunt, proprietates ad tribuantur 3 exstitit ut homines non nulli non animadvertentes , quae naturis , & quae personae tribui deberent, inprudentes aberraverint . Quidam itaque inmensitatem , &Omnipotentiam humanae naturae Christi tribuerunt: ut

Ubiquetarii, & Lutherani aliqui eum Brentio, & Ioanne Andrea . Quidam in Christo ut homine posuerunt alieni filii adoptionem sensu Nestoriano , ut Felix , & Elipandus . Alii novas theses incommode pronuntiantes, praesertim de una in Trinitate persona cruci sussixa. ut Monachi quidam Acremete , & Scythae et vel de Christo sacerdote secundum ordinem Μelchisedech , ut Novatores , Koer- herus , Rungius, RiVetus , Tarnovius , reliqui; gravissimas dissensiones apud Fideles commoverunt . Quare opexae pretium est diligenter constituere, quo sensu certa quaedam praedicata de Christo enuntiari possint, vel non possint ; ne vel sermonem demus Haereticis , vel in e

rum errores inprudentes incurramus .

Iam vero Incarnati verbi maximum benescium est hominum redemptio ς id est , quod is Deo plane satisfecerit pro peccatis hominum, sanguinem redemptionis pretium effundens . Id tamen nobis tollere conantur in pudentissimi quidam homines, quos a Fausto Socino , Soavinianos vocant, qui negant, Christum fuisse vere re

496쪽

PART. II. LIBER SE UNDUS. 67 demptorem , & Metaphoricam redemptionem tantum ad mittunt . Quare huic pesti late grassanti oceurrendum est , essiciendumque, Christum vere & proprie satisfecisse Deo , nosque eidem morte sua reconciliasse et tum omnia Socinianorum sophismata contorta ea quidem & intriis cata solvenda ac diluenda sunt. Cumque non desuerint, qui Christi beneficium resecare voluerint.defenderintque, eum non pro omnibus , sed pro solis electis mortuum fuisse. tit v. saeculo Praedestinatiani: VIIII. vero Gotthesealcus,& proxima ac praecedenti aetate Calvini ani, & Iauseniani; alii autem audacter pronuntiaverint, Christum pro malleribus mortuum non esse , quod proximo saeculo sanaticus quidam nomine Horatius Plata singulari libro proba re initituit ; probandum est , & gravi oratione demonstrandum, Christum Iesum pro omiabus omnino viris .ae mulieribus mortem subiisse. Praeterea alii fuere , qui in contrarium incidentes,Christum etiam pro daemoniis , immo etiam pro astris L ea non nulli veteres ex animo rationali , & corpore constare putabant I mortuum existimarent , ut Origenes, ejusque adsectae r qui proinde omni aut mi contentione , atque eruditionis copia sunt x sutandi . Haec itaque ut essiciant theologi Catholici , atque disputationes singulas , quas tetigimus , & exponant , &argumentorum copia confirment; eosque , qui repugnant , funditus lal efactent non leVi aliqua vel Scripturae , vel Historiae , vel linguarum , vel critices notitia tincti esse debeat ; sed singula habere explorata , eaque Pe nitus notitia comprehendere. Quod qui non faciunt, sed praedictae eruditionis expertes , bellum committere nou recusant , ne illi palam inscitiam , dc arrogantiam ostendunt in disputando suam AHabetis, Adoles tentes, ordinem disputationum , quae ad inlustrandum vel unum Incarnati verbi dogma

497쪽

47a APPARATUs AD PHIL. ET TAEOL. necessariae Theologis omnibus, qui rem accurate ex minant , esse videntur . Ex his aliae quaestiones historicae haud magni ponderis duci possunt, quas nos brevitatis gratia praetermisimus . His aliquae rursum subtiles & non necessariae disputationes adjungi solent a Theologis nonnullis . e. g. virum unio Bpostatica sit in natura , vel in persona . An Sancti mereri potuerint Incarnationis substantiam , vel circumstantias . 'An pura creatura satisfacere pro peccato . Cur Filius carnem sumserit , non Angelicam

naturam . An venisset Christus , si Adam non peccasset. An et exisset ,s essent solum peccata actualia . Praeterea demerito Christi quaerunt: An fuerit merendi eapax: O quando mereri coeperit. An merita Chrisi sint p=etii ins niti . An sint diversa merita in Chrso . An Christus Parentem orans, interdum exauditus non fuerit e ceteraque generis ejusmodi . Horum tamen quae aliquid disputa tionis habent, jam satis explicata sunt in refutatione hae-Tesum, quas antea memoravimus et ex iisque proxime &directe sine ulla argumentatione veluti corollaria consequuntur. Quae vero curiositatis, atque exercitationis

caussa tantum sunt institutae , possunt eae quidem , salva dogmatis , ut ita vocem , substantia , vel omitti , vel in aliud tempus reservari: & tum demum disputari, eum jam nulla amplius inlustrandi dogmatis nostri , illudque defendendi contra perduelles adversarios occasio supexerit.

Hactenus, Adolescentes , quid sacere debeat Theo- rogiae candidatus , ut Theologi muneri pro dignitate is tisfaciat , demonstravimus. Hi ne quale judicium de ii hris , qui hujusmodi argumentum tractant, facere debeatis , sine labore intelligetis . Qui enim hanc viam non insistunt, sed missis necessariis i disputationibus , atqud

Vero Theologo dignis , tempus omne atque operam suam in controversias conserunt minime necessarias 3 atqu magna

498쪽

I ART. II. LIBER s EeUNDUs . 473 magna vocis , & laterum contentione defendunt, eas exquisitae Theologiae speciem prae se ferre 3 ii quidem maximo eum labore , atque temporis dispendIo maximas nugas agunt: seque doctorum hominum reprehensionibus opponunt. Quis enim non rideret eum , qui eum hostium c pias per ejus possessiones grassantes , easque funditus devastantes, di, ut quidque obvium erat, lacerantes videret ; ipse tamen cum servis suis de lana caprina magna voce altercaretur: atque se hac via inmanissimos hostes sugaturum , suasque possessiones defensurum eta existimaret 8 Atque hoc illi faciunt, qui cum nullam prΟ-sigandi Haereticos partem adtingant, sed disputationibus

nullius momenti terant aetatem 3 nihilominus persuade, re aliis conantur, 'se Theologos esse omnibus numeris

absolutos . Hi enim dum hereditatem Christi, id est Catholicam doctrinam , Haereticis diripiendam, lacerandamque relinquunt, longis arundinibus f inanibus argumentis 3 levibus armis puerorum decertant inter se et sequo hac ratione idoneos fieri , qui hostibus & fortissimis, &exercitatissimis oecurrere possint , arroganter contendunt . Quasi vero Theologi munus sit , acumen incredi-hile sophismatis excogitandis ostentare , non vero Cath licam fidem gravissimarum rationum copia ab illorum in- Pugnatione defendere. Haee si recte intelligeretis, Adolescentes , supervacaneum esset, alios cum aliis scriptores conferre et atque ,

quid theologi Polemici , quid scholastici Peripatetici faciant , singulatim examinare. Nemo enim est qui nori Videat, eos , qui contrariam viam sequuntur , oleum &operam perdere et nemo , qui, quid vulgares Peripatetici faciant, quibusque disputationibus referciant scrip ta sua , ut ut in eorum scriptis non multum versatus sit ,

499쪽

4T APPARATUS AII PHIL. ET THE L. dico eos, qui usque ad finem XVI. saeculi scripserunt, sed qui proximo , & praesenti saeculo , vel apud exteros , vel apud nostros de hoc argumento aliquid ediderunt; tum demum cognoscetis , nos in iis , quae adfirmamus , falsos non esse . Quae si ego, Adolescentes, vellem in praesentia citatis eorum locis conficere, di in aprico ponere , possem, idque nullo negotio , prosecto . Producerem siquidem atque in medium adferrem recentissimum quemque Peripateticum , seduloque collectis di lutationibus , quae utramque in iis faciunt paginam , quam multis iitque subtilibus , nec nisi ad otium terendum , & acumen ostentandum excogitatis , abundent, sole clarius demonstrarem. Sed nolo in aliorum erratis colligendis multus videri et nolo ulli nostratium litem intentare et qui, ut audio , moleste ferunt , si quis de eorum scriptis libero judicio, tametsi vere ac modeste, pronuntiet. Nolo exa gitare homines de Christiana republica optime meritos , qui non libere atque sponte , sed vel consuetudine aetatis abrepti, vel domestica disciplina coacti, aliquid non commode lucubrarunt, ac ediderunt. Haec aequitas atque humanitas postulare videntur . Quaedam tamen addam ,

quae satis sint, ut ea , quae strictim diximus , & clarius intelligatis, & facilius vitare possitis . Tria mihi in lucubrationibus suis Theologicis scholastici Peripatetici peccare videntur: quae tametsi

alii alio modo , tamen communia eorum sunt vitia .

Unum est, quod quaestiones de posisbili plurimas instituunt, & sine ullo fine persequuntur . Alterum est , quod controversias disputant nimis multas innixas Peripatetieae philosophiae : id est , sormis substantiali, & aecidentali , di id eis abstractis Metaphysicorum . Tertium est , quod si quando de aliquo dogmate sunt disputaturi, non id Scripturarum locis , & perpetua Ecclesiae traditione, ut opus erat, essiciunt a sed unum vel alterum Scripturae,

500쪽

PART. II. LIBER SECUNDUs . 7ν Patrumve locum adserunt: & quasi rem omnibus explo- Tatam tangunt potius , quam exponunt. Prioris generis sunt illa: virum lumine naturae possis evidenter eognosci Incarnationem dari de facto . virum Dearnatio saltim ut

so bilis, possis evidenter is naturaliter eos nosti. Utrum Itim probabiliter possis naturaliter eognosti possbilitas I

carnationis . virum humanitas cir i mereri potuerit Incarnationem . virum sit possUilis erratara , quae tamquam caussa instrumentaIis possis ex natura sua producere unionem h postarieam . Utrum Deus possis elevare quamcumque creaturam, ut instrumentaliter producat unionem ispo ricam . An possis ereatasubsistentia aIienam terminare naturam . An natura divina praecisa a suis relationibus immediate ne per se passis uniri humanitati. virum si dare-rur in Deo ab lata subsistentia post humanitati immedia

te conjungi . An Verbum Divinum personam seminis adsumere potuerit . An Verbum adsumserit naturam univer salem ab omnibus individuis abstractam . An adsumere po tuerit irrationalem . An Patre , Spiritus adsitimere potuerit eamdem carnem raristi. Posterioris generis sunt et

An actio productiva humanitatis sit indisincta ab tinione B- postatica . virum humanitas , unio Bpostatiea proaucta sint per eamaeem indivisibilam actionem . Qualis fit for

malis terminus incarnationis activae . An unio bypostatica distinguatiar realiter ab extremis . An detur duplex unio salia ex parte Verbi, alia ex parte humanitatis. An unio fit incorruptaiIis r an composita vel simplex : an perfectio anima , vel angelis . An Verbum mutetur per unionem s an non . Et hujus generis alia , quae passim se offerunt . Quod ad primas adtinet,perspicuum est ad inlustrandum , confirmandumque Incarnationis dogma nihil eas adferre momenti: ita enim pleraeque sunt comparatae , ut

salva fide, qua Catholici sumus, disputari in utramque Partem possint. Utilius autem fuerit, ct ad nostrum inititutum

SEARCH

MENU NAVIGATION