Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconis Eborensis Apparatus ad philosophiam et theologiam ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1751년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

CAPUT I I I. Ostenditur germanam Sebolasticam longe distare ab argutiis Peripateticorum . HAEC suit germana scholasticae theologiae notio , cum illa novo consilio XII. saeculo in scholis Parisiensibus publice tradi coepit. Quod scripta Petri Lombardi , quem Scholastici omnes quasi parentem & conis

ditorem suum venerantur , declarant. Cum enim Lombardus ea aetate aliquid melius , quam Abaelardus , &Porretanus , aliique secerant, lucubrare, & edere sibi proposuisset juventutis commoditati; nihil aliud secit,

quam Patrum sententias ad certa capita revocare , ea Gque ordine certo explicare atque via r tametsi interdum

aliquid subtile & Metaphysicum , ut tempori serviret , adhiberet . Quare, qui post fuere, gravissimi Theologi , dum Scholasticam theologiam laudarunt , hoc laudarunt, Dogmata ordine ac via disputata, quod Magister secerat . Nam cum Scholastici plusquam tercentum id lique nobiles ac graves, per tria saecula ad finem usque saeculi XV. Lombardum commentariis suis exposuerint, Magorumque vocarint , & habuerint; perspicuum est , talem per id tempus opinionem inveterasse , Scholasticae germanam ideam ex Lombardi libris sumi debere . Quod ipsum concilium Oecumenicum Lateranense IIII. anno CIDCCXV. coactum probavit : in quo ad Lombardi ratio seribendi atque methodus vehementer laudata fuit . Quamquam vero haec ita se habuerint , tamen

si J Vide Bulaeum Hist. Univers. Parisiens Tom. II. in Catalog. Academic. sad Can. a.

472쪽

PART. II. LIBER SECUNDUS .

Scholastica docendi ratio vel a prima sui aetate , quorumdam vitio depravata est , uti antea demonstravimus . LII Nam cum plerique Theologi Peripateticae principiis occupati , Arabicam illam philolophandi subtilitatem . quae sub idem tempus obtinuerat, saJ ad Theologiam

adhiberent ; ut sunt homines novarum rerum cupidi, usque adeo ea delectati sunt , ut relicta paene Dogmatica theologia , in quaestionibus nullius momenti explicandis, quas ex Sacris dogmatibus ducebant , industriam omnem suam potuerunt et dogmata vero vix adtigerunt: s 3Iquod ex saeculi more putassent, subtilibus quaestionibus disputandis ingenii laudem praecipuam contineri . Hinc duplex nata est Scholasticae theologiae disciplina e quarum altera dogmata tradebat, addens non nihil ex humanis disciplinis e quamque Germanam schola sicam vocare solent . Altera quaestionibus acutis exco gitandis disputandisque detinebatur : quae ipsa Sebolastica Teripatetica, ne ex ambiguo dii putemus,nominari debet. Quae duo qui non animadvertit, alteramque ab altera Scholasticam non sejungit , numquam in concor diam revocabit Theologorum gravissimorum , & Conciliorum loca , in quibus Scholasticos aliquando laudant, aliquando Vituperant vehementer: s J immo ne ipsa quidem loca plane percipiet. Nempe cum eodem paene

sid Libro sper. c. 8. ad consule quae diximus Lib. sup. e. 8.

33 Confer , quae Libro superiori cap. 8. adduximus testimonia Stephani Tornacensis episcopi, Alexandri III. Tont. Max. qui duo haec vitia in Scholasticis illius temporis gravissimis verbis reprehendunt.

s J Consule quae Libro superiori e. R. dedimus Theologorum loca, in quibus abusum Dialectieae in Tbeologia

condemnant.

473쪽

448 APPARATUI AD PHIL. ET T,IEOL. tempore & Methodica theologia , seu germana Schola-stea , & Peripatetica orta sit , ac propagata ; Theologi autem gravissimi istam eo nomine reprobarim , quod ex ea insignes errores prosectos este cognoscerent; sIJ occasio sunt historiae Ecclesia ilicae inperitis , ut , vocum similitudine decepti, talia interdum obtrudant, quae sine risu audiri nequeunt. Quare operae pretium est penitus cognoscere , quid utraque disciplina sit , quantumque inter Peripateticam, & germanam Scholasticam intersit; ne aut judicando sallamur ipsi , aut alios inprudenter decipiamus . Iam vero si rem a principio ducere , atque germanae Scholasticae aetatem venari conamur , ejus vel primis Ecclesiae saeculis adumbratam imaginem inveniemus . Cum enim vera Scholasti ea nihil aliud sit nisi Sacra doctrina ordine pertractata , atque humanis disciplinis utens ad

dogmatum inlustrationem , desensionemque ; saJ cum que prisci illi ac sanctissimi Theologi eum Infidelibus , &Haereticis disputantes , haec patrassent; conficitur Sch lasticae vel a primis saeculis vim quamdam obtinuisse. Quis enim legens Clementis Alexandrini , Origenis Adamantii , Eusebii Caesariensis , Arnobii , Lactantii scripta aliqua e quis Augustini Hipponensis libros de Civitate Dei, Joannis Damasceni de Fide orthodoκa, cet

s1J Vide quae diximus Libro superiori. c. 8.faJ raeologiae Sebolasicae triplex secundum Melabiorem Canum munus es . Primum es , ex rebuέ a Deo reve latis vel scripto , vel voce , conclusiones in iis latenteFelicere , icti in aprico ponere . Alterum , Grisi On Ecclesiae doctrinam humanis dissiplinis inlustrare , aut etiam oufirmare . Tertium , Fidem nosram adversus Haereti coἔ, ceterosque adversarios defendere . consule eumdem

de Loeis Theologic. L. VII. c. a.

474쪽

PART. II. LIBER SEcUNDUs . 669rorumque commentaria , non animadvertat, gravissimos Theologos non solum dogmata disputasse , eaque ordine , ut iis temporibus , disposuisse ; sed etiam confirmasse humana Philosophia , ubi locus erat: atque ex ea adversarios perfregis. . Itaque dubitare nullo modo Possumus , veram Scholasticam aliquam omnibus Ecclesiae saeculis obtinuisse .

Sed talis Scholasticae aeceptio latissime patet , dc etiam theologiam Positivam comprehendit. Nam Tositiva theologia non in nuda dogmatum narratione ac eX-

positione , ut indocti plerique putant , consistit s sed

aliqua addit , quae ad disciplinam rationalem pertinent. Etenim nuda narratio rerum est historia dogmatum , non vero theologia Positiva et ad summum catechesis aliqua dici potest . si J Theologia enim est disciplina, quae

di principia divinitus tradita ponit, & ex iis , quid consequens , quid repugnans sit , argumentando concludit. Quare & historiam dogmatum complectitur, di ea addit , ex quibus disciplina rationalis componitur . Quemadmodum itaque historia Naturalis est illa quidem fundamentum Physicae , seu principia suppediditat, ex quibus Physica disciplina argumentando. Conclusones suas deducit, & rerum naturalium tradit eκ-plicationem ; Physica tamen nude ac simpliciter dici nequit: Ita historia, vel nuda expositio dogmatum, sine ulla argumentatione, non illa quidem theologia Positiva , sed fundamentum, & , ut ita dicam , basis The logiae dici debet et quatenus revelata decreta percensens , fundamenta ponit, in quibus Positiva theologia nititur .

si J uda dogmatum expositio, etsi ordine ac via conscripta, catechesis est , quae catecseses eo consito conduntur , ut Fideles instituantur . uuare ejusmodi enarratio non nisi in catechesibus nune temporis se offert.

475쪽

Et certe quidem si Patrum seripta , in quibus

theologia Positiva praecipue continetur , per-lutamus, reperiemus eos non dogmata mere eXponere , ut catechissae nostri faciunt; sed omni argumentorum genere ex Scripturis, & Traditione sumtorum confirmare: tum etiam ex ratione naturae, ubi necesse est , pugnare con tra Infideles et atque ex vera Dialectica contraria argumenta infirmare.

Exemplo rem inlustrabimus. Qui eredit Deum esese unam naturam , & tres personas , is quidem Fidem habet , quod auctoritate Dei dicentis nititur et non Theologiam , propterea quia ex revelatis nihil deducit. Qui vero declarat, Trinitatem esse unam naturam, &tres personas , Catholicum dogma tantum exponit . Quod si rem minutatim persequitur, ac enarrat , quo tempore hoc decretum in suo lumine positum sit , qua que de caussa in concilio Nicaeno , aliisque confirmatum di declaratum ; is historiam dogmatis texite sed non dum hic Theologias vestigium . Contra , qui ex Scripturis, in quibus hoe mysterium non tam diserte tradebatur, perpetua traditione ab Christo deducta , aliud ex alio colligendo , ostendit , Deum esse unam naturam , dc tres personas reapse diuinctas 3 item quaedam praedicata personis , quaedam natu-Tae tantum convenire 3 hic quidem theologiam Positivam profitetur e nam ct principia a Deo manifestata ponit , & inde eas conclusiones per argumentationem deducit , quae in illis Vere continebantur. Ex his autem duo manifeste inseruntur et Alterum , Positivam theologiam , quae singulis Ecclesiae saeculis obtinuit , non in mera dogmatum historia, & expositi ne consistere ; sed reapse esse disciplinam per argumentationem adquisitam, seu , ut Schola vocat, Scienιiam . Ait

476쪽

PART. II. LIBER SECUNDUI. AyIAlterum , eamdem Positivam lata significatione appellari posse Seho sicam , stricta non posse . Quod si Sebolasticae vocabulum presse ae stricte ac-eipimus , pro iacultate , quae & dogmata omnia complectitur, & ea ordine ponit, explanat, confirmat humanis disciplinis , idque Scholae ritu; non nisi sate uis Io XII. nata videtur , uti suo loco demonstravimus . Nam tametsi Patres , qui ante praedictum iaculum scripserunt, dogmata quaedam ordine exponerent, confirmarentque saecularibus disciplinis a tamen cum sere omnes non ad otium consumendum , sed ad Haereticos profligandos , scriberent ; non ea ratione tradidere

Theologiam , qua saeculo XII. tradita est . Quare si origenem excipias, scriptorem III. saeculi , & Damaste-

num saeculi VIII. qui dogmata ad ordinem aliquem re-Vocarunt 3 nullum reperiemus , qui Theologicae doctri- . me corpus perfectum reliquerit . Quamquam hi duo inpolitas epitomas & rudes lucubrarunt . . At saeculo XII. Theologiae epitomae aliquot con ditae sunt multo illis antiquioribus accuratius et ut illa erat Lombardi , Pulli, aliorumque , in quibus dogmata omnia faciliori ordine scripta sunt , rationibusque

confirmata z tum Contrariae rationes plane ac perspicue

diluuntur , non id quidem fuse ac oratorie, sed stricte ac presse , arque ad artis Syllogisticae regulas accommodate . IJ Haec germana fuit Scholastica , quae progressu temporis praesertim a tempore concilii Tridentini persectionem suam adepta est , magno Catholicae reipu

blicae commodo .

Quare s ut rem istam omnem iterum , sub uno

adspectu ponamus J si germanam Sebolasicam eum Poti F s a tivas 13 Lege , quaescripta reliquimus Libro superiori capite 8.

477쪽

4sa APPARATUS AD ET THEOL. riva conserimus , non nisi modo tradendi differunt. II-la presse id saeit , haee fusius . Eadem tamen principia , iidem sontes , idem scopus . eadem partitio est utriuiaque et tum demum ex utraque eaedem Conclusiones pePratiocinationem inseruntur . Ex quo essicitur , utramque reapse consentire , modo Vero , ct accidentaliter,

uti vocant Scholastiet , differre inter se. Quod si germanam istam sebolasticam cum sebo&fiea Peripatetica comparamus , toto caelo inter se differre nullo negotio intelligemus . Quod vel ipsa aliorum eum aliis Scholasticis comparatio sine ullis argumentationibus facit manifestum . Nam si Summam Lombardicum iis , qui eum exposuerunt, conserimus , reperiemus longo intervallo distare . Ille enim sententias Patrum ordine ponit , & argumentis confirmat: temperans sibi , quantum per consuetudinem poterat, a vo eabulis Dialecticis , ae Metaphysicis , & rationibus Philosophicis . Contra hi Dogmata , Patrumque sententias

vix aut nullo modo expotaunt, vel in transcursu tangunt e ae in quaestionibus Dialecticis, dc Metaphysicis disputandis intelligentiam suam ponunt, ac ingenium ostentant 3 idque tam libere ac copiose , ut Dialecticam,di Neta physicam diceres , non Theologiam . Nempe Lombardi interpretes sere omnes eum sibi persuaderent , se se, nisi sinus omnes di oras quaestionum pervestigarent, dc aliquid novum dc inauditum es- funderent , interpretis ossicio non desungi ; non hoc sibi proposuerunt , ut scriptoris , quem sibi sumserant

explanandum, sententiam plane exponerent, ae inlustrarent, resectis inutilibus rebus , quae ad propositum non faciunt; quod erat boni interpretis et Illud cura-xunt , ut ingenium suum ostentarent, excogitandis no vis di subtilibus quaestiunculis in argumento sacro , quaS more Dialecticorum expediebant. Cumque disputatio

nutu Di ii iam by Corale

478쪽

IiAB T. II. LIBER 'EcUNDUs. Αys num , atque acuminum modus nullus esset; Is autem Praecipue praedicaretur , qui nova fundere ac subtilia in

re Theologica posset; exstitit, ut relictis utilibus &necessariis disputationibus , quae dogmata declararent , quasque germani Scholastici persequebantur 3 in rebus nullius momenti otium Theologi isti adscripticii consumserint. Ex quo commentaria illa vastissima nata sunt, quam scholasticam Peripateticam nominant, uti superiori libro fusius demonstravimus . Parum haec essent , si hic consisteret eorum studium e Verum ulterius progressi , commentaria ipsa novis commentariis eXplanare in animo proposuerunt . Nam cum B. Thomas Aquinas circiter medium XIII. saeculum , ut aliquam medicinam adferret tanto malo,s id non modo Lombardi libros sapientissime explicaret,

verum etiam Summam Theologicam conscriberet , atque ederet, in qua mediam quamdam viam insistens , non meram theologiam Methodicam tractavit , sed aliqua etiam addidit ex se hol allica illa Peripatetica , quae do minabatur 3 ut si qua esset alios aliis conciliandi via tentaret; Theologi tamen , qui post fuere, non intelligentes nec Perpendentes tanti viri sapiens consilium ,

tam vastae molis commentarios in eum ediderunt, ut

ferri vix possint. Quaeque sanctissimus Thomas non nisi

,, novitios in bis , quae a diversis conseripta sunt , pluri mam impediri . Partim quidem promer multiplicatio D nem inutilium quaestionum , articulorum , is argumen torum . . . . Haec igitur 9 alia hujusmodi evitare flu- dentes , tentabimus eum considentia divini anxilii, ea, quae ad Sacram doctrinam pertinent, breviter , di- Iucide exponere. B. Thomas Aquinas Proser. in Prim. Partem Sammae raeologicae .

479쪽

4 s4 APPARATUs AD PHIL. ET THEOL. ut tempori serviret , & veluti coactus secerat, ut ali

quid subtile & Philosophicum adhiberet Theologicis

decretis ; ea illi tamquam sibi praecepta accipientes , eX una quaestione tot alias deduxerunt inanes & non nece sarias, easque tam suis subtiliterque persecuti sunt, ut qui cum iis Beatissimi Thomae Summam conserat , Sch lasticum eum esse non putet . In iis enim methodus illa Scholastica , quae in Lombardo , & Thoma laudata suerat, quaeque dogmata breviter eX ponebat & certo ordine , omnino des deratur. Rara enim dogmata ab iis tractantur di explicantur e sed incredibili acumine ac subtilitate innumerae quaestiunculae disputantur sine ullo fine . Ex quo infinita quaestiuncula ruin Philosophicarum seges , quae scholasticam istam Teripateticam constituit . Hoc ipsum a XIIII. saeculo magis magisque inveteravit , posteaquam Durandus , & Occamus, Scholasticorum coryphaei, auctores suere ceteris , ut sine ullo duce philosopharentur , & nova ac ingeniosa systemata excogitarent , quo facilius ingenii & acuminis laudem consequerentur. Quare mirandum non est , si Theologi nimis multi, qui per ea saecula floruerunt, talia scripta reliquerunt, quae germanae Theologiae amplificandae nullo modo idonea videbantur . Cum enim magis magisque a mente Lombardi, Bonaventurae, & Thomae declinarent 3 nec secum reputarent, gravissimos illos Theol gos non aliqua subtilia admiscuisse , ut ea sine ullo sine amplificarent; sed ut iis scite uterentur, & pedetentim , inanibus omissis , Theologiam ad Veterum exemplar exigerent 3 veramque , & Methodicam theologiam illam instaurarent, ac diligenti ssime disputarent, in qua reipublicae Christianae salus ac desensio continetur; ea, inquam, cum non animadverterent, fieri non potuit quin tales disputationes lucubrarent , quae ad sinem , quem si bi proponere debent Theologi , nullo modo accommo data

480쪽

PART. II. LIBER IECUNDUS . Asydata esse , ipsi gravissimi Scholastici, qui regnante acumine Seholasti eorum floruerunt , sine ulla ambiguitate testati sunt. si JCum igitur ex testimonio gravissimorum Scholasticorum , qui non modo praedictis saeculis , verum etiam XUI. saeculo saJ doctrina ac prudentia valuerunt, Constet , scholasticos Peripateticos aliam viam institisse, ac illa erat, quam germani Scholastici sequebantur; consequens fit, scolasticam illam Peripateticam , quae subtilibus & inanibus quaestionibus ex Aristotelis philosophia sumtis potissimum constat, longe distare a vera a utiliori Scholastica . CAPuT I I I I. Doret germanam Sebolasticam esse necessariam ad Iudaeos , O Haereticos confutandos. ΙΑΜ vero bonam, & sinceram Scholasticam non modo

accommodatam , verum etiam necessariam esse ad Iudaeorum , ac Haereticorum inpudentiam perfringendam , eorumque errores patefaciendos , & infirmandos , nemo

in Catholicorum theologorum scriptis vel mediocriter versatus dubitare potest . Hoc ipsum nobis Theologi doctoris munus persuadere videtur. Etenim Theologiae doctor est , qui germanam Christi doctrinam penitus cognoscit; adeo ut dc filios Ecclesiae docere , dc inimicos ae hostes arguere possit, dc consulare . s3J Cum enim pluri-

st J muti Gerso , Clemauis, aliique NeoIogi XV. secuti, uti proximo libro ostendimus. a J Horum Ioea protuli nus Libro superiori c. g. s3J is Θρrtet Episcopum amplecti eum, qui secundumis δε-

SEARCH

MENU NAVIGATION