Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconis Eborensis Apparatus ad philosophiam et theologiam ad usum Lusitanorum adolescentium libri sex

발행: 1751년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

sa APPARAT Us AD PHIL. ET NE L. essentiae , bonitatis , & potentiae suae actione potest moverae omnia , vult ea movere , reδpie moventur . Intelligentiae inseriores , ad exemplar aeterni motoris , & ipsae modo ia-telligibili, oc ex desiderio moveatur, dc movent. si J Primus motor seu Deus est substantia nobilissima , aeterna , inmobilis, a sensilibus diversa , indivisibilia: item persectissima fruitur vita , quae in boe consistit, quod se ipsum intel Iigit, oc cum infinita contemplatione delectatur. Motores inferiores sunt itidem inmateriales, di aeterni, & Dii. Cetera, quae de daemoniis dicuntur , ad sabulas sunt reserenda . saJ' Itaque aeternus , secandum Aristotelem , est mundus, 32 aeterna materia, nee ab ullo genita aut producta . Primus autem & aeternus motor inextrieabili vinculo primo caelo conjunctus est : idque non libere , sed necessario movet . s J Nec aliquid aut velle, aut sacere potest, nis quod facit necessario, non propter alios , sed propter se . Sphaeras non alia ratione movet, quam primum mobile in aliqua machina, fabricationis lege, eum reliquis machinae partibus motum participat. Quae vero sub Luna sunt, a calidi universalis motu , vel intellige utiae universalis, quae in orbe terrae est, voluntate profici seuntur , vel casu . Hinc inmensus Deus non est, quia primo caelo est alligatus . Omnipotens, oc liber non est , propterea quod nec materiam , nec mundum eondidit, nee aliud facere potest, quam quod iacit; nimirum motum aeternum. Pro

si J Confer. Conringius Conringiana p. III. qui ait , id Apbrodiseo, et acutioribus Peripateticis placuisse .sa a confer. Mosiam. ad Cud orthi System. c. II.

3J Aristoteles credidit mundum ab aeterno exstitisse .

Conimbric. L. III. de Λnima c. I. liti. c.

s J Confer. Arist. de Caelo L. II. c. l.

Dissiliaco by Corali

92쪽

videns non est , quod nihil rebus sublunaribus , nihil humano generi aut tribuere potest, aut auferre , otiosus tantum sui contemplator . Colendus non est, quia nec bene pro ineritis capitur, nec ira tangi potest , nec mala punire , adeoque nec sacrificiis placari, nec ritu sacro coli debet a

Haec Arsoteles . Et quamquam interdum videatur ipse adfirmare , Deum aliquam mortalium gerere Curam . . id dicis gratia, & ad populi invidiam declinandam dictum esse , dubitabit nemo , qui Aristotelici sestematis nexum diligenter examina est . Quare ad Λtheos secundi ordinis Arsoteles est reserendus , eos nimirum , qui Deum nomine retinentes , tales illi proprietates adfingunt, quae naturam Dei funditus evertant. Quod jam viris doctis initio

superioris iaculi suboluit. id

3. Phy- IJ ,, Ari teles mundam aeternum docet. Deum ,, non essefactorem mundi, neque hominum , neque doctorem, , , qui communicet nobiscum vel in somno , vel in urgilia et nec ,, beatorum ante Di post mortem , quippe nobisecum nee babere,, potes commercium , nee curat, nec intelligit inferiora. ,, Item animas ba manas esse ramorum formas corruptibiles , unam vero universalem semper vivere , quia non est actus , corporiI . Proeterea idem Aristoteles negat praemia, is 1, parvus post mortem , unde Averroes scripsit contra tres le-M gr latores , Christum . Mosem , Mabometam . Praeterea, , Aristoteles tradit, Religionem esse inventionem politicam , a, non sutem natura consare: amplius negat, eMure daemo- ,, πυ, ungelos, nisi eos, qui affixi eati movent orbes. Thomas Campanella Dominicanus de Reductione Gentil. c. a.

Illud inprimis occurrit reprehendendum , quod Ari- , , soteles posuit, mandam , ejusque materiam primam inter

is nam s

is aet

93쪽

3. Physicam partitur in generalem , & particularem. Illa generales notiones priticipiorum, haec res singulas seorsum persequitur. Principio Philosophorum principia Physiea rejicit, & ait, principia esse tria , materiam , se

mam , privationem . Veterum opinio erat, materiam ex

particulis alia & alia ratione motis & copulatis constare τformas vero vel inesse particulis ; vel, ut Platoni placuit,

esse ideas seu essentias universales, aeternas, a Deo manantes , quae materiae adjicerentur. .Aristoteles contra ait, materiam omnis qualitatis , & quantitatis esse expertem ,

ideoque non eorpus; s1J sed esse subjectum ex quo sormae

educerentur, die ui inprimerentur. Revera tamen Pythagorae , d Platonis materiam admittebat. saJ

Natura est principium motus, & quietis , in eo in quo est . Natura inest omnibus substantiis materialibus, &constat materia , & forma : sed magis est Arma . Γ3J Quid

vero reapso sit haec natura materialis , non explicat, sed Μeta physiea notione contentus est . Nam materia non est eEM num , primum motorem suprem modo obaerae medio cir- ., culo in sentem , libertatis expertem . nibit aliud aptum ,, intelligere , notae ipsum : nee aliud incere , quam motums, aeternum.proinde nee mundum, nec aliud qui iam ex nibilo,, creare posse. Itemque de reliquis intelligentiis, quarum in ,, mam videtur facere intellectum agentem , ἐν animam unam is communem toti speciei humanae, unde eonfurgit innume- , , rabilium errorum feres. Claudius Berigardus Praefat. ad Circulos Pisanos : quo nemo melius instietatem Aristote-

Iis in suo lumine collocavit. Confer. Conringius Conrii, giana p. Ia seqq. rJ Aris. Metaph. I. e. s. Confer. Mo emius ad Cud morthi System. Intelle'. c. v. s. a. s. a T. DJ Physicor. L. II. c. I.

94쪽

PAR Τ. I. LIBER PRIMUS . 6sessiciens : forma vero , ut cum materia con ungatur , eia

sectore opus habet. Non inepte aliqui viri docti cum Aver-roeso suspicantur , nomine naturae intellexisse eum , necessarium in xum inferioris intelligentiae , quo formae in materiam inducuntur , ct motus naturalis excitatur , ex quo producuntur omnia . Post haec de quatuor caussarum generibus agit: & fortunam , & casum inter caussas effectrices rcfert. Tum de motu , in sinito , loco , vacuo, tempore per ideas abstractas disputat. Quidquid movetur ab alio movetur e processiis infinitus est inpossibilis: igitur sit primus motor necesse est , inmobilis , aeternus , quia ab aeterno tempore movet. Nam si motus incepisset, primus motor non potuisset movere , nec tempus emet aeternum . IJ Quatuor sunt Ele menta e caelum vero est quinta substantia nobilioris naturae . Unicus est mundus, & aeternus , adeoque nec gigni

nec corrumpi potest. IJ Quod ex systemate Aristotelis

Metaphysico fluit, in quo mundus primi motoris necessa rius vel effectus , vel subjectum est . Cetera , quae de stellis , motu caeli, elementis, addit, praetereunda sunt. De Anima peculiaria dogmata sibi fecit Aristoteles rin quibus, si usquam alibi , obscurus est . Anima est, prima entelechia corporis organici. Quid autem si prima enteirebia , nec ipse videtur intellexisse , nec interpretes ulla industria explicare potuerunt. Verisimile est , Λristotelem

ea designa me principium sentiendi , dc intelligendi , quid-

E quid

id Confer. Zabarella de Inventione aeterni motoris. a J De Gelo L. I. e. ra. Confer. Thomasius de Exustione Mundi Stoica . Di T. q. Merito a viris doctis rejiciuntur qui dum Aristotelis Interpretes, qui bujus capitis verba, in quibus rum clare Aristoteles ait, aeternum , is, ingenerabilem a Deo

esse Mundum , ut nihil supra ; ad Catholicum sensum obtorto collo flectere conantur.

95쪽

quid illud st. Anima movetur ab alio . Tres habet saeultates , nutrientem, sentientem, rationalem . Praeter sensus externos datur sensus aliquis communis , qui ab intellectu differt. Phantasia differt a sensu , & intellectu . Ex sensu phantasia , ex hac cogitatio mentis oritur . Ex phantasia memoria , quae a cerebri constitutione pendet. Duplex est intellectus , patiens , & agens . Patiens omnium rerum sormas recipite agens est potentia , quae cognoscit , & inlustrat phantasimata , ac intellectum patientem . Agens est inmortalis, aeternus , expers passionis,& a corpore separari potest et patiens est mortalis . Duplex est actio intellectus, a prehensio , & judicium, in quod veritas , & salsitas cadit . Intellectus vel est speculativus, qui rem contemplatur ; vel practicus, qui voluntatem movet :hic intellectus, una cum appetitu motus localis est principium . Voluntas sequitur judicium rationis: appetitus sensitivus sensui,& phantasiae obtemperat. Vita hominis est animae cum calore conjunctio: caloris autem principium est in corde , quo extincto, extinguitur animans . Rem igitur in pauca conserendo constat, ex Aristotelis sententia intellectum patientem , quae est hominis sor-ma , esse mortalem : agentem vero inmortalem . IJ Dein inde intellectum agentem , qui separari potest a corpore , corpori humano advenire. saJ Et quamquam, periculi declinandi caussa, non explicarit, ex quo sonte intellectus inmittitur in corpus et item , an unus intellectus agens in

IJ ,, Separatus vero D agens J is es solum quod es ,

is atque id solum ess inmortute perpetuumque is Intellectus mero passivus eΝtinguitur , is, sine hoe nibit in-

is relligit s intellectus agens & separatus J Aristotel. de

Anima L. III. c. I

saJ De Gener. Animal. L. II. C. 3. Confer. Nazianet. Orat. de Spir. S.

96쪽

PART. I. LIBER PRIMUs .

in omnibus, an singulis hominibus singuli tribuantur item an sit informans , an ad sens a tamen ex systemate Physiologico ejus plane deducitur , hunc mentium sontem esse ultimam intelligentiam aeternam , quae dum hominum phantasiae conjungitur , ut ad sens , constituit de eomponit plures animas rationales . Ex quo consequitur , animam hominis esse mortalem . Nam etsi intellectus ille universalis sit inmortalis,tamen cum ipse solum sit animus hominis, dum conjungitur phantasiae, & animae moriali , seu intellectui patienti fit consequens , ubi ab eo separ tur, & ei amplius non adsistit , desinere animum hominis .

ut animus est.

Hanc de anima mortali , ct intellectu universali sententiam plerique PP. Aristoteli tribuerunt: st J hane Dieaearchus , hanc Alexander Aphrodisiensis , hanc Aver-roesius , & post eum Pomponatius , Cremoninus, Caelat pinus , & plerique Peripatetici germanam praeceptoris

mentem esse dixerunt. Tantum Alexander , Averroes . Tabarella putarunt, hunc intellectum universalem esse primam intelligentiam et eum tamen ultima esse videatur . Huic nos sententiae ante annos plures ex ipsa Aristotelis lectione adsedi si eramus : sed in eadem nos confirmavit judicium Bruckeri . saJ . Et hi eam Aristoteles libris ad Viromaebum , dc Magnoram Moralium , & in libro de Hrtutibus exposuit . Sed eam falsis Metaphysicae , & Physicae notionibus depravavit . Hujus autem summa est. Felicitatem & bonum consistere in actione animi, & operatione secundum virtu E a temetsi J Loea P P. adfert Baltus Iesulta lugement des SS. PP. sur la Μorale de la Philoc Pay. c. II. Ex meteribus

vero Eusebius Praepar. Evang. L. XV. c. s. confeρ. Lauvo ius de Fortuna Aristotelis . c. I.

ad Vide Brucher. in Λtist.

97쪽

68 APPARAT Us AD PHIL. ET THEOL. tem:&in ea persectam voluptatem contineri. Externa bona , ut amicorum copia , divitiae, honores , nobilitas , puleritudo , sunt instrumenta ad res secundum virtutem agendas . Virtutes vel sunt practicae , quae ad voluntatem evel theoreticae , quae ad mentem spectant '. quarum utram que esassem ipse persequitur . Virtus moralis in mediocritate omnium adsectuum consistit :& ad eam odium , S. ira

revocatur . IJ Virtus consilio & voluntate fit, & spontanea est actio, cujus principium in nobis est . faJ Neque

enim Deus, inquit ille , rerum humanarum curam habet , sed omnia casu , fortuna , consilio reguntur . virtus cum amicitia est conjuncta : cujus finis est vitae societas . Beatitudo altera est contemplativa, quae contemplatione rerum continetur e altera activa , quae in actionibus virtuti eonsentaneis posita est: tertia beatitudo est ex bonis externis . Prima persectior secunda est : haec tertia e tertia vero ad secundam requiritur . Ex his perspicuum fit, Aristotelem vera principia Moralis philosophiae ignorasse . Nam praecepta sua non ex honestatis sontibus duxit, neque actiones internas ad honestatis regulas consormavit: sed virtutem ei vili selieitate definivit, di hominem instituit, qui in aula ad fortunae apicem adspirare ,& selicitatem civilem consequi possit . Quare non hominem pium , non probum facit: sed bonum Politicum, qui ad Regis actiones mores Componere , eique placere sciat ,& his praesidiis sortunae humanae fastigium

obtinere possit. s J Quare Ethica illius est pars Civilis philosophiae, ut ipse Aristoteles diserte fassus est. Γ yJInfiJ Moral. L. II. C. I. 8. s. saJ Ibid. L. III. C. s. 3J Compend. Mor. habes apud Stobaeum Eclog. Phys ct Ethic. L. II. p. I 8q. seq.s J Confer. Chr. Nomasius Hist. Iuris Natura: C. II II

98쪽

IΦΑRT. I. LIBER PRIMU In Politica , dc oeconomica ea tradit, quae potius suae aetatis Principibus , & Graecorum moribus , quam RO manorum , aut earum gentium , quae horum institutis reguntur , sint accommodata . Quamquam non est negan dum , Aristotelem , Virum doctum & acutum , quique cum Regibus,eorumque consiliariis diu multumque versa tus erat, & Politicorum artes penitus cognoverat ἱ mul ta egregia dixisse non solum in Ethicorum libris, seu parte generali Politices , verum etiam in iis , quos paullo ante nominavimus , quae ad vitam cum publicam, tum priva tam moderandam perquam utilia sunt, dc accommodata .

si J Haec de libris , nam de philosophandi ratione tertio libro dicemus . saJ XU. Docuit post Aristotelem in Lyceo Neophrastus

auditor , patria Eressus , vir excellentis ingenii , dc copio sae eruditionis , isque eloquentissimus : 'qui per Stratonem Lampsacenum , aliosque usque ad Diodorum Aristotelicam doctrinam dc philosophandi viam transmisit . f3J Vi Xit Diodorus Catonis censoris aetate , & post et id est, Rommana republica florente . Scripsit multa , ex quibus super sunt libri quidam de Physica , mutili , & depravati . f J Et hoc Philosopho Peripatetica schola finem fecit : tametsi non nulli post ea tempora ex eadem disciplina philosophati sunt, dc Julii Caelaris aetate floruerunt: velut Andronicus Rhodius, Tyrannio Amisenus Grammaticus, alii . sJ

E 3 Unum

siJ Confer. Conringius Introd. in Ph. Arist. a J Confer. Gassendus in Exercitationibus Paradoxis

adversus Aristotelicos , ubi Aristotelis errores dilucide exponit . f3J Confer. Clem. Alexaudr. L. I. Strorn. p. IOI. J Fabricius Biblioth. Gr. Tom. II. p. 26 I. eos re

censet .sti Peripatetitarum flictum texit praeter ceteros λFabricius a. c. P. a a.

99쪽

o Ap PARATUI AD PRIL. ET THE L. Unum monere' necessiarium judicamus , nempe hos Philosophos nomine magis, quam re , Aristotelicos fuisse . Caussia haec suit. Aristoteles cum dissiculter libros suos ederet, praecipuos Theophrasto successori tradidit: qui moriens una cum suis legavit testamento Neleo Seepso. &ab eo Scepsin lati suere . Neleus utriusque Philosophi scripta reliquit heredibus: qui, eum intelligerent Pergamenos reges , cujus imperio obtemperabant, libros omni ex parte perquirere, ad augendam Pergami bibliothecam ; in

subterranea sema eos occultarunt, ubi C xxx. annos cla eo amplius latuere . Inde extracti carie paene consecti , venduntur Apelliconi Teio docto homini, qui Philosophorum libros anxie conquirebat, & instructissimam bibliotheeam Athenis erexerat in Piraeeo . Qui eum libros describendos euramet, lacunas vel ex suo , vel aliorum ingenio , qui omnino inpares erant Aristoteli emendando, inperite supplevit, & emendavit. Paullo post L. Sulla re

ceptis, & expilatis Athenis, ζ1J Apelliconis bibliothecam Romam deserri curavit . Hie primum Tyrannio Amisenus , qui gratia apud Sullam valebat, facta sibi potessate , codices , quos voluit, deseripsit, praesertim Λristotelis , & Theophralli. Id cum cognosceret Andronicus Rhodius , dc ipse Aristotelis studiosissimus , rogavit Tyrannionem , ut copiam sibi faceret exemplarium : quos cum nactus erit, libros mutilos , di depravatos faJ ex conjemira supplevit , in ordinem redegit , dc ca vulgavit exempla , quae sunt in manibus . s3J Cumque inperita li

100쪽

PART. I. LIBER PRIMUS. Ididerunt. IJ Cumque ii, qui Theophrasto successerunt a Aristotelei non ex autographis, sed libellis, qui circum serebantur , & ex conjectura magistri sententias inlustra xent 3 ab eo dissentientes multa in illius Philosophia turbaverunt . faJ

Cur UT VII. De altero Graecae Philosopbiae fonte , secta Italica que ad Christum .

Secta P thagorica .

I. A L ter philosophiae Graecae parens & conditor fuit A latbagoras Samius : f3J qui a Pherecyde ex insula Syro fhic Pherecydes in Aegypto , & Phoenicia sapientiam didicerat earum gentium nugis depravatam Jinstitutus , & ad Philosophiam traductus est . Qua Olymp. natus sit, magna lis est . s J Id certum est , floruisse

eum IOL. annos ante Chrillum . Quot ineptias , & tabulas de eo scripserint lamblichus , Porphyrius , Philostratus , ct alii Pythagorei credi vix potest , narrari certe non de bet . Ferunt,cum communi suae aetatis praejudicio occupas tum , nimirum sapientiam apud Orientales vigere , petii se Aegyptum, adiisse Magos , Indos , Gymnotophistas , Occidentales etiam sapientes , a quibus bene eruditum ad suos tamdem revertisse . Uerum haec viris emunctae na

IJ Confer Frane. Patricium Discuis. Peripat. Tom. I. l. ι o. qui erudite de bae re dciputat, si bis. omnem absolvit . a J Patricius ibid. p. sf34 yostpbus L. II. contra Apion. P. Ios I. I J Confer. Bibliotheq. Cholite Tom. X. p. 81.seqq-

SEARCH

MENU NAVIGATION