Gabrielis Vazquez Societatis Iesu Disputationes metaphysicae desumptae ex varijs locis suorum operum

발행: 1618년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

tiam ; cum igitur suppositum , & persona eo istium differant, quod persona est in naturaxationali, suppostum autem in natura irrationali, eodem modo dicendum est . suppositum seu hypostasim este substantiam incommunicabilem. Quocirca si subsistentia capiatur pro toto ipso compotito , quod quidem primaria huius vocis significatione denotatur, ut diximus I .part. di p. tu. n. 33 subsistentia etiam erit

substatia incommunicabili f.; si vero usurpetur modo scholasticorum , ut ibidem obseruabimus , pro ipso ultimo complemento suppositi, quod vocant personalitatem, seu supposita litatem, eodem modo ad illam perti ebit ra tio incommunicabilis : quod igitur superest. videndum eis, quae sit haec ratio incommunicabilis, quam Omnes fatentur , esse de ratione personae , i seu suppositi, dc personalitatis ,seu lappositalitatis. Notant igitur praedicti Theologi , varijs modis dici aliquid incommunicabile , sicut Contra etiam communicatio variis modis capi solet, quos hic enumerare, superuacaneum esJe tu di caui. hoc autem solum nosse oporteb, sex eorum sententia, de ratione suppositi inte-pri . & completi, esse illud genus incommu- nicabilitatis.quq negat omnem modum com municationis secundum rem, & secundum rationem, quia neque contrahi, & determinari amplius potest, neque communicari aΙ--lcri supposito , aut naturae , aut subiecto , etiam ut pars iquod enim in se recipiat accita dentiai

212쪽

dentia & illis communicetur per modum subiecti, non obest incommunicabilitati, quam diximus esse de ratione suppositi, ideo quod his accidentibus non communicatur pr-ime suppossitum, sed natura suppositi, & ita manent Cum natura in alieno supposito, destructo proprio, ut in Christo. Ρraeterea non obstat,quod duae aquae,quq separatae inuicem erant integra supposita, per continuationem fiant una aqua , & Vnum suppositum ; cum enim dicimus , suppositum elle quouis modo

incommunicabile,intelligimus, ita ut maneat suppositum , & communicetur; nam sit deinstruatur, ut fit per Continuationem, non dicitur suppositum communicari, immo ut egoctiam exiitimo , neq; dicuntur supposita ipsa

continuari, sed naturae,ex quarum continuatione resultat unum suppossitum, ubi antea erant duo: nam si utraque aqua unita esset hv-

postatice verbo,sicut fieri poterat, non essent duo supposita, sed .duae naturae. & illae continuarentur : ergo supposita, ut supposita, non continuantur; quod si dicas, etiam subsistentias continuari, quia ex illis fiat una, falsum est,quoniam ut patebit ex ijs, quae inferius dicemus , cum substantia sit modus per se exi stendi, & in ea parte aquae , quae antea per se exiitebat, post unionem non maneat modullper se, dici non potest, duas illas subsistentias continuari inter se , sed illas corrumpi, & ex

continuatione naturae media quantitate resultare vitam integram subsistentiam, hoc ofha. unum

213쪽

unum modum existendi per se totius substantiae. Eodem etiam modo philosophantur de subsistentia ,.quae dicitur modus, & complementum integri suppositi ;inam cum suppostum compleatur secundum rationem suppositi per iubsistςntiam acceptam in ea significatione , ae proinde per illam reddatur incommunicabile, sequitur ipsam subsistentiam esse primam rationem huius perfectae , & absolutae incommunicabilitatis , quam diximus

Caeterum , ii sermo sit de subsistentia, α

subsistente in uniuersum, non tantum ut Conuenit integro sipposito , sed etiam partibus, quae dicuntur in ipso toto subsistere, aliud genus incommunieabilitatis est de ratione illius , neque ad hanc subsistentiam requiritur quodvis genus incomunicabilitatis,sed quanuis aliud communicetur per modum partis, sitamen non possit communicari per modum inhaerentis , dieitur subsistere in toto. sola e nim communicatio per modum inhaerentis alteri, tanquam sustentati, tollit rationem

subsistentiae,& subsistentis partis: nam & pa tes integrantes subsistentiam habent in toto partialem, & materia similiter. Hac doctrina,& fundamento praemisso, e firmari potest praedicta sententia, primo quidem subsistentiam integram rerum naturalium constare subsistentijs, quae sint par-

res integrantes ipsius , patet, quoniam partes integrantes naturae materialis partialitex

214쪽

. D PVπATIO NON A Us subsistunt, iuxta praediistam definitionem eouod non communicantur alteri per mo-um inhaerentis , subsistentia autem integra totius extensa est per singulas partes, ergo integra subsistentia constat partialibus subsistenths, quae sint integrantes partes ipsius. Secundo , subsistentiam aliarum rerum materialium , praeter hominem , non constare partialibus subsistentijs , quae sint partes es- 1entiales ipsius , probatur : nam quanuis illa conster duobus modis , altero materiae , altero formae: tamen in illis rebus sola materia subsistit partialiter, forma autem non subsistit, eo quod sola materia est , quae non potest communicari per modum inhaerentis alteri, tanquam sustentanti; forma autem communicatur materiae hoc modo, quod est contra rationem subsistentis ; ideo autem dicitur Communicari materiae , tanquam sustentanti,& per modum inhaerentis quia ab ea pendeat in tuo esse , tam ut fiat, quam ut conseruetur et partialis igitur modus formae substatialis coris

ruptibilis non est subsistentia, sed potius m9dus inhaerendi materiae, & ita licet stibsistentia totius constet ex illo modo, & ex modo materiae , tamen non dicitur, constare ex duabus subsistentijs partialibus, tanquam ex partibus essentialibus , sed ex una subsistentia partiali, ex altero modo. . Tertio subsistentiam integram ipsius hominis costare ox duabus subsistentijs partialibus, tanquam ex partibus essentialibus, ex eodem N a fun-

215쪽

s σ cis AESTIO N'v M M ET A P v et g. fundamento colligitur. constat enim , in homine non tantum materiam subsiliere partialiter, sed etiam animam ipsam rationalem ; Z sane de anima rationali id probari potest, pr mum exsantho Thyma t. pancru tione Ps artis .a. ubi Exprelle docet , animam ratibnalem in corporc ulla per se subsistentem; idemque a firmat ad i.Ua .cum tamen art. s. doceat, an mas brutorum animantium non esse porses sebi utentes; quam Iententiam sequi videtur

rra, cap 68. deinde probatur,quia anima ratio natis itu cit in eo ore ut ab eo non pendeat, neque ei tanquani sustentanti inhaereat, ergo per se sithssistit, ac proinde habet propriam subsilientiam partialem. Deinde, quia am in rationalis creatur,ereari autem conuenit solis subsilientibus, ut alis ans vi Nomm r.parr. fart. Postremo denique,quia anima in' Christo fuit proxime,& ratione lui uni 1 Verbo , hoe autem fieri non poterat, nisi ipsi secundum Rconueniret propria aliqua subsistentia, in cuius locum subrogaretur subsistentia diuinae per aer quanuis autem hi auctores probent , definitionem illam subsistentiae partia lis quam tribuunt animae rationali ebc eo quod in mytteris Incarnationis anima secundum se proxime terminata fuerit per hypostasin douinam tamen omnia quae hactenus retulimus. de partialibus subsistentijs, ideo ita ipsi docet, ut in nab sterio Incarnationis contra communem

216쪽

nem sententiam peculiarem ordinem constituant inter ipsarum partivim totius a sum, ptionem. Haec est re evi/orum opinio hoc ζmpore, iunioribus non parum p ausibilis: iam vero sequenti pondere ratio nis eam refellamus Mquerimam, & antiqWam

Erantiqua , lia peruulgata sententia in . I scholis hacteos huit subsistentiam cuius

uis compossiti cilc ipsam personalitatem, aut suppositalitatem,seu rerminum ultimum, quo completur natura ad rationem persona', aut

suppositi,tametsi inter scholaiticos non parua dissensio fuerit circa natura; & ratione bulus 'coiriplementi , ut praecedenti di utatione vidI-m S ; nomen autem partialis subsistentiae, &compositionis integrae subsistentiae, pluribus partialibus subia frontiis , ad Mevsque tempora inauditum fuit; fateor nihilominus

D noentiae,quam hactenus retulimus , occasionem aliquam praebere potuisse Antisiodorensem . eo quo d. Vt inis dicernus , dixerit, duas juc assumptiones in Christo , alteram ani . mxi, alteram vero materiae; ex quo collistere' aliquis poterit, duas esse partiales subsistcntias : ille tamen neque dixit, tam materiam,

quam formam habere propriam subsistentisam . Ν 3- partia-

217쪽

xs8 ατ AE S T I S N UΜ META PHYS. partialem , neque ex Vtraque unam integrari componi. Quocirca contra praecedentem opinionem, utpote nouiter excogitatam , non

possumus aliquos proferre scriptores, qui expresse dixerint, non esse illas partiales subsistentias, quas praedicta sententia adstruit Vc Mex illis non componi unam integram subsistentiam totius, iicut nostra opinio fert. Uerum huic nostrael sententiae manifeste adsit-pulari debent auctores, qui asserunt, animam Christi non fui sie proxime assuinptam , ut quod, a Verbo diuino , nectue materiam , sed , totam ipsam humanitarem proxime re note

autem partes ipsas, eos lautem allegabimus ram radi iis 39. ev. i 'φι 'bi υ ., Ratione igitun hanc' nostram sententiam confirmantes, optositam refutemus. Est autem sententia , nihil esse in toto composito, cui nomen partiui ς subsistentiae iuiae conue-Mire possit, ac proinde unam tantum esse subias stentiam totius compositi nullo modo eae aliis subsistentijs partialibus compositis .Funiadamentum vero nutus sententiae unicum est, firmissimum tamen, utpote auctoritate veterum Patrum confirmatum; nam vetosim Ostendimus 1 pari. di ratione ia . se primaria significatio huius Latinae vocis ἰς subsistentia, prout ab Eccletiasticis scriptoribus iam diu usurpata est, idem est, quod Gricce hvpostasis , oc quanuis antiquitus fuerit contro- 'uersia de ea voce GCeca, utrum essentiam, ω maturam rei, an suppositum denotaret, tamem y . Polica

218쪽

D is P v T A T I Q NONA. ' st sypostea lis,& contentio composita fuit, & nomen Graecum hipostasis pro supp0sito ipso, non pro natura usurpatum fuit, quod quidem priores, santiguiores Patres, vi Hiero m. UAugustinus Latine substantiam, non subs stentiam transferebant, postea tamen Concilia L tina, Ofal Patres subsidientiam reddiderunt, ita ut ide esset Latinis stibillhetia quod Grscis hv- postasis & utruq; supposita stignificaret. In hae autem significatione ad scholasticoriim usque tepora nomen subsistentiae perseuerauit Patre; igitur non utebantur eo nomine pro comple mento δε ratione ultima suppositi, sed pro toto ipso composito co crete, ut schola loquitur. verum scholastici. aut ipsam vina vocis lyn armies.quod notione prs se ferret alicuius abstraueti, aut quod subtiliter de rebus disputates indigerent aliquo nomine, quo ratio ipse,& c6plementum suppositi abstracte denotaret, nomen, subsit stentia, pro ipsa ratione,& complemento suppositi usurparunt: cu tamen nomentivpoliasis, quod Graece ide omnino est,in sua a0tiqua significatione, qua denotat totum ipsum suppositum, reliquerint, eo'; passim ut antur in ea significatione qua personam, & suppositum significat ; quantiis autem scholastici non retinuerint antiqua significatione huius nominis, sublistentia; quae concrete suppositum denotabat, eam tamen cbnuenienter satis mutarunt in abi tractum ipsius suppositi, ut idem esset in schola, quod suppositalizas, quae

sane non videtur magna vocis mutatio.

219쪽

Mmfundamento praecedens sententia refellitur, confirmatur.

EX hoc principio, quod me quidem iudi

ce,viro Theologo certissimum esse debet. ut satis superque eo loco probatum est, falsitatem praecedentis opinionis, & veritatem sententiae nostrae,quam superini capite pronun-xiauimus, suo ordine demonstrabo: primum quiδem, nihil esie in toto composito, cui nomen subsistentiae partialis uouenire possit probatur ; si enim antiquam significatIonem vocis subsistentiae retineamus , quae siicut etiam

Graecum nomen , hypostasiis , suppositum ipsum concrete denotadat, ut nihil est incom- , posito,quod Graece dici possit hypostasis partialis , neque Latine suppositum partiale, ita etiam nihil erit, quod 1hbsistentia partialis .

. Voeari queat; quare sicut nemo recte dicere , .

potest, in homine esse duas postases parti les , sicut neque duo supposita partialia, aut duas personas partiales,ita etiam neque recte quis aicere poterit esse duas subsistentias par tiales. Porro autem duas hypostases partiales. aut duo partialia supposita nemo hactenus

pronuntiare ausus est, parum autem refert, ex partibus integrantibus , quas vocant quantitatiuas seu extensionis & ex partibus essentialibus,nempe,ex materia,& forma,ut proinde dicamus,sqppositum creatum ex duobus sup- Φ τ . positis

220쪽

positis partialibus componi: nam & homo Copositus est,& partes utroque modo habet,& tamen non dicimus . composirem esse ex ' hominibus partialibus, sed ex pluribus partibus quae non dicuntur homines, aut supposta partialia composita, siue homogenea , Ut arquam dicimus componi ex partibus, quae nomine totius nuncupari possunt , addita voce, partialis , & ita dicimus , aquam ex pluribus aquis partialibus componi,tanquam eX partubus integrantibus , secundum extensionem. Cum autem modum loquendi non tribuimus partibus essentialibus,ut materiae,& formae. Sh vero recentiorem significatione es nominis subsistentiae sequamur, qui scholastici denotare solent complementum suppositi, neminpe suppositalitatem , seu personalitarem Idem facile ostendere possumus: sicut enim Gr ce dicere non licet, in uno supposito osset duas formas , seu rationes hvpoliaticas partiales ἐν aut Latine, esse duas personalitates, aut suppositalitates partiales : ita etiam dicere non licebit esse duas subsistentias partia Ics : si quidem nomen , subsistentia, a 1 cholasticis usurpatum est pro complemento sup - positi, quod in quavis natura dici solet alio nomine suppositalitas , seu forma hvpostati-

. Ca:in natura vero rationali dicitur personali tas. Porro autem manifestum omnibus effinon posse recte dici , esse in homme partia-Ies formas hvpostaticas. aut partiales suppositalitates . seu personalitates: nam qua nuix

SEARCH

MENU NAVIGATION