장음표시 사용
281쪽
asso Q V AESTIONUM META, HYS.. σidius.quod sane verum non esset, nisi propolitio illa, Deus est, esset per se nota. Ratione quoque se idi , V Argentinae probatur,propositio per se nota ex tribus dignoscitur: primo, si praedicatum est de ratione subiecti, hoc autem in praedicta propositione re peritur. Secundo, ii talis est,ut clirecte negari non possit, quanuis non directe interdum negari soleat. Dico non directe , hoc est, significato vocum n5 plene intellecto, haec autem propositio,Deus est, a nemine negari potest, si rem significatam intelligat, ut docuit Anselmus. Tertio , si veritas propositionis ita manifcita est ut quilibet statim iudicet, esse veram, si intelligat, quid significer, sicut docuit Boetiim de hebdomadibus in libro, An omne, quod eff ,sit bonum e circa principium illius: quae conditio recidit in secundam ac proinde eodem modo conueniet propositioni, Deus est. Addunt nihilominus Alberi. id. oe Thomao de Argentina, eam propositionem esse per se notam non quidem omnibus,sed sapientibus, ct sanae mentis, qui percipiunt vocum significatum: nam ut docet Boetius eo loco, Communis animi conceptio dupliciter potest esse per se nota primum omnibus absque ullo citia crimine hominibus , deinde solum sapientibus.
282쪽
Communis , & verior sententia, in qua
caeteri scholastici conueniunt, assirmat,eam propositionem, Deus est, non et se viatoribus nominibus per se notam : non dico, non esse per se notam absolute , sed solum viatoribus: in hoc enim reliqui omnes scholastici consentiunt. An vero absolute sit per se nota, variant inter se. Hanc sententiam sic explicatam tradide
runt , S. Thom. in hoc arti . V r. contra gentes, C. Io. V it. ει Ferrarien. ibidem. Ricardus in i . dist. S. articia. r. quaeu.2. Ocam quaesi. . oIn medium. Durandus quaesi. 3. Gabriel quae si . . articul.a. Sc tas in t . di tinctione a. quaestion. g. Ex h:s ad qua Ilionem. Gregorius quaestione i. artiι uis a. Basolis quaesi. a. Capreolus quaen. r. articul. a. conclusione 3. Henricus in summa articul. 22. quaestione a. Oretanus, ae recentiores Theologi in hunc M iculum; in ea tamen confirmanda non consentiunt
Doctores citati, variant enim in definienda propositione per se nota. In primis autem sanctus Thomas in confirmationem huiu s. sententiae praemittit, propo-fitionem per se notam eam esIe , in qua P dicatum est de ratione subiem : quam definitionem , ut minus suffcientem impugnant Scot. Gregor. V Aureolas; nam sicut propositio.
in qua prima passio de dissinitione primi, &
283쪽
adaequati subiecti praedicatur, est propos tio medio vacans , & prima sic etiam erit per se nota; id quod iugenue fatentur Cato
titum Thomam. quod ille hoc loco non tradide-xit definitionem propositionis per se notae, sed solum dixerit , tunc quidem esse propΟ-sitionem , cum praedicatum est de ratione sibiecti, in quo veranti, & sufficientem causam, non autem adaequatam , & propriam propositionis per se notae assignauit: Omnis enim propositio , in qua praedicatum est de ratione subiecti, est per se nota, non contra. Quod si alibi hoc eodem modo definita esth B. Thoma propositio per Ie nota , intelligi debet ea definitio , ut aamonent Caietanusta Terrar. addita particula, formaliter , vel virtualiter, Vel proxime , vel remote. Hoc dicunt propter propositione , in qua prima passo de definitione subiccti praedicatur,quae est de ratione ipsius salte virtualiter , vel remote. Hoc iacto fundamento docet S. Doctorarunc propositionem,Deus est,secundum se esse per se notam, eo quod praedicatum est de essentia subiecti: nobis tamen non esse per se notam propter defectum nostri intellectus; quia non cognoscimus de Deo, quid sit, ac proinde ratione aliqua ad assentum illius indigemus: quae alioqui persecte intelligenti esset per se
nota. Cum S. Nom. faciunt Capre. Caiet. Fem ra. V recentiores. Contra vero Scot. in ea quaeν g.
Zoniam scundum, affrmat, propositionem
284쪽
per se notam frustra distingui in eam, quae est Lcundum se , & nobis sed per se notam esse,
quae a quocunq; intellectu , perfecte cognitis terminis,per se vera iudicatur; atq: ita docet, hanc propositionem, Deus est: esse per se notam an lute; nobis tamen non esse per se notum , Deum esse, in quo ut dixi auctoribus
huius sententiae consentit: non tamen propterea distinctionem illam propositionis sequitur, quam proxime improbauerat et sed i inquit in nobis viatoribus , quibus non est per se notum, Deum esse,aliam esse propositionem,in qua esse .seu existentia de conceptu obiectivo, quem de Deo habemus, praedicatur ; aliam vero in beatis , quae ipsis est per se nota : quia perfecte & quid litatine termini sunt apprehensi.
Postremo Gregor. q. in I. an. I. Gabr. quaest.
Ela 4. an. I. Ocam. ει Bassus locis attigatis dicunt , propositionem per se notam esse, ad cuius astensum sussicit notitia suorum terminorum, siue intuitiua, siue abstractiva: neque diuidunt in Der se notam, & secundum 1e , & nobis : sea per se notam dicunt ei esse, cui apprehendenti terminos illius intuitiue, vel abstractiue , absque alio nota est. Quare in eorum sententia propositio per se nota non dicitur absolute, sed relate ad cognoscente Addunt deinde significatum huius propositionis,Deus est, esse per se notum videnti ipsum, sed nobis abstractive cognoscentibus non esse: duas ςsse propositiones, alteram in
285쪽
a64 Q y AE S τ I N V Μ Μ ET A PHYS. mente videntis Deum , alteram in mente via
toris. Quare licet eadem res significata pos- st dici natura sua per se nota, nobis aute non ita ; non tamen eade propositio hoc modo distingui debet, cum non sit idem conceptus in
praedicato, & subiecto respectu videntis Deu,& respectu viatoris. Quod si intelligant de
ipsa connexione , & conceptu, quatenuS includit modum concipiendi, horum sententia, in qua etiam Scotus consentit mihi probatur.
De rebus igitur ipsis recte dici potest, quasdam esse natura sita per se notas , non autem nobis,alias vero etiam nobis esse per se notas: uemadmodum Ariuot. r. posteriorum, cap. a. ixit, quaedam esse notiora natura sua, quaedam nobis, inquit, natura sua: hoc est respectu intellectus sine imperfectione, ait autem, nobis : hoc est,intellectui cum imperfectione ex communicatione sensuum. Quocirca horum sententia , in qua etiam conuenit Hemmcus, ab opinione stacti Thomae, & aliorum reipsa non differt. Hac igitur omissa contentione, certum est, id non esse per se notum, quod non eX terminis suis,sed per aliud notu est. Quare,si Deum esse , per aliud nobis innotescit, non erit nobis per se notum. Nobis autem Innotescere per aliud ,probat Gabriel, primum, quoniam de propositione per se alicui nota, non potest ille . dubitare , sed nos possumus dubitare de hac propositione , Deus est, ergo nobis non est
286쪽
' philosoph, summopere laborant, ut probent, esse unum Deum, ergo id non eth viatoribus per se notum: quae enim sunt per se nota aut facile probantur,aut probatione no indigent. CAP. III. O in aratione praedictasententiaprobatur. ΡRaedictam sententiam censeo Veriorem, hactenus tamen non satis probatam esse. Primum enim ex eo, quod non habeamus co-ceptum Dei proprium,& quidditatiuum, non infertur, Deum non esse nobis per se notum.
Illud enim principium, quodli Dei est, vel non est: sub quo Angelus, Sc ipse Deus continetur, est nobis per se notum; ergo est etiam per
se notum , Deum esse , vel non esse , cum tamen Dei conceptum proprium non habeamus; simile est illud, omne incorporeum loco corporeo non commensuratur , & tamen rei in corporeae conceptum quid ditatiuum non habemus .Deinde prior ratio Gabrielis solum
probat, insipientibus , & male affectis per seno innotescere Deum esse. hi enim solum sunt, qui dubitare possunt; opposita autem opinio non affrinat omnibus,1ed sapientibus, 3c bene affectis osse per se notum. Neque quidquaobstat, quod aliqui dubitavcrint, vel etiam
opinati fuerint,plures esse Deos : nUnc enim non de unitate,sed de existentia Dei controuersia est. Quod si bene affectis,& dispositis R s aliquan-
287쪽
aliquado subrepat de hac re aliqua dubitatio,
non impedit.Deum illis esse per se notum hoc enim contingit, quia res a sensu remota est, si leui consideratione mens ipsa ei adhaereat , cutamen illam plene confiderat , cessat omnis dubitatio. Posterior autem ratio Gabrieli, ni
hil aliud probat: non enim dissicile est, demo-1trare Deum else, nisi insipientibus , & obfirmatis in malo. Vnica igitur ratio est, quae hans senten, tiam Optime comprobat is praemittendum autem est, Deum in se absolutum esse ab omnii relatione ad creaturas , ut disputat. ro . cap. 6. Ostendemus, a nobis tamen non cognosci nisi relate ad ipsas : quare omnia nomina Dei aliquod genus relationis , aut dominij, aut cau-ue , aut alterius rationis denotant ; ut inductione constat: quo fit, ut nulli possit pro seponi haec veritas , Deus est , ita absolute.quin significatum nominis , Deus , relate concipIata a Vniuersum , vel per modum Domini, vel Principis,&c. Sic ergo non solum Deum , sed
alia etiam creata concipinquorum Deum , Dominum agnoscit. Ex hoc fundamento prς dicta sententia mo- stratur si enim, audita hac propositione. Deus est absolute, Sc sine ulla relatione ad creaturas, Deus a nobis cognosceretur , non esse nobis is per se notum Deum esse, non solum euidenter
sed neque probabiliter . sicut quintam primae Opiniones probabiles esse solent. Id quod satis manifestu est. Cu veroDeus relatς ad creaturas semper
288쪽
semper apprehendatur, etiam ii absque labore,& assidua disciplinae exercitatione statim aD sentiamur & tuaicemus,Deu esse,non propterea Deus est nobis per se notus; ex ipsis naque creaturis, per ordinem ad quas Deus cognoscitur, subita quadam ratiocinatione, praedicta propositioni assensum praebemus. Quocirca, sicut impossibile est,Deu a nobis cogitari pro hoc statu, nisi relate ad creaturas, sic etiam fieri nequit,ut per se,& no per alia nobis innotescat .Hςcergo uniuersi machina haec coeloni moles,& amplitudo subito quodam cliscursu, nos ducit in cognitionem alicuius omniu Imperatoris.& Gubernatoris: quam sane notitia ideo Epicurus appellauit anticipationem quandam sine doctrina animis hominu Deo impressam: Hieron'mus autem Damascenus, et Eliaι naturaliter insitam: met aiset enus denique naturali ratione homines edoctos , & imbutos esse dixit quod talis notio non indigeat assiduo labore disciplinae,sicut aliae Veritates , sed. illi eo ipso naturae lumine en rebus creatis colis ligatur Verum quia Damascenus duplicem Dei notionem videtur assignare, quandam naturaliter nobis insitam, quandam vero ex ipsarum creaturarum Conseruatione, & gubernatione deductam; nos autem priorem illam etiam cxcreaturis collectam afferimus, Operae pretium erit admonere, quot modis notitia illius propositionis,Deus est , habeatur , ex quo etiam
289쪽
Tribus igitur modis naturaliter Deus nobilnotus est. Primus est per humanam fidem,qua parentum doctrina a pueritia didicimus;quae
ita animo haeret,ut viaeatur nobis per se notu, Deum esse; quod a pueritia ex communi hominum sententia notitia illa corroborata norbiscum incrementa susceperit; cum tamen revera non sit nobis per se notum , sed ex aliorum auctoritate creditum. Secundo cognoscimus Deum non ex aliorum auctoritate.sed quia visa hac rerum uniuersitatς,absque ulla alia laboriosa ratiocinatione statim apparet Deum esse, si non euidetersaltem summa probabilitate: ut sicut inter
homines videmus in domo, aut ciuitate , aut Regno esse supremum aliquem Gubernatore, ita statim in hoc uniuerso credamus esse aliquem omnium Principem. Haec autem notitia non caret omni ratiociuatione, sed adeo facili consequentia colligitur, ut quasi naturaliter
indita videatur. Tertio denique modo ex conseruatione, &gubernatione creaturarum exactiori consideratione,& discursu a posteriori, non tantum
probabiliter, sed etiam euidenter probamus, quantum naturali Philosopho fas est, Deum esse . Duos posteriores modos recensuit Damasicenm, & priorem , qui secundus in ordine est, dixit esse naturaliter inditum ob rationem proxime assignato m. Posteriorem vero , quitertio loco postus est, a priori distinxit; quia
quamuis uterque per ratiocinationem eX creaturis
290쪽
turis habeatur, prior tamen ita facili negotio comparatur,ut absque discursu esse habeatur. IdcIrco Metransnus oratione 3.quae est scunda de Theologia,aliquantum a principio , cuius verba sequenti disputatione referemus, asserit, lege naturali nos omnes edoceri , Deum esse , dum ex rebus asperuit subieetis, ac recto ordine col- Iocatis, ratio colligit, auctorem earum esse, quam sane collectionem uno ex duobus illis:
modis fieri, necesse est , sed nullo modo propositio illa per se nota dici potest. C A P. IIII. Diluuntur argumenta prioris sententiae. REliquum est , ut prioris sententiae argumenta diluamus. Ad omnia autem testimonia praeter Anselm . praecedenti capite satis dictum est. Ad Anselmum vero primum respondeo,etiamsi non possit Deus a nobis non cogitari, si semel concipiamus rem significatam per nomen,id tamen no prouenire ex eo,quod sit per se nota propositio,Deus est, sed quia ex rebus creatis statim tam euidenter aut mobabiliter apparet Deum esse,ut non sit in nostra potestate illud negare: fateor nihilominus,
Anselmum quasi per hyperbolem dixisse a nemine negari posse Deum, nisi ab eo, qui solum
Vocem, non autem significatum nominis per
cipit, id quod eodem sensu dixit,quo dicemus quot. I .artic. a. in eo, qui peccat, semper