Gabrielis Vazquez Societatis Iesu Disputationes metaphysicae desumptae ex varijs locis suorum operum

발행: 1618년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

xso QN AESTION UM METAPH vs.chini sint epiteta aliorum duorum. Macharius enim non est substantivum , sed adiectivum. quod Latine beatum significat, quod cum interdum sit nomen proprium,3c substantivum, id fuit causa interpreti huius erroriS. Idem etiam Eusebius lib. . evit. 2s. ω Hieri sumus in libris de scriptoribus Ecclesiasticis hunc Melitonem mirifice laudant, & inter alia i sius Opera reeensent librum , cui titulus est de Deo corporato, eiusmodi tamen errorem illi non tribuunt; immo addit Hieronymus testimo 11ivin Tertulliani in libris aduersus Ecclesiam pro Montano, qui dicebat, hunc Melitonem a plerisque prophetam putaria Praeterea idem Theodoretus loco allegato de Audianorum errore tractans , nullam de Melia sone mentionem facit: & quod caput est, optimeque Sinus notauit verba Theodoreti in iliam quaestionem in Genesim zo. in Graecis exempla-xibus omendatis longe aliter habent, quam, . uae in Codicibus Latinis translata , & paulo antea rec Uta sunt: quibus insimatur, scri Isisse librum de Deo corporato , ut ex Eumio, S Hieroη'mo proxime retulimus: & The aoretus non dicit Melitonem id docuisse , sed alios , quorum sententiam ipse scriptam reli inquit , & impugnzruit. Quarta errauit interpres Theodoreti, cum conuertit: Quibus aia ferit, Deum ccrporeum esse : haec enim ver-ha ad ipsum Mestonem referri videntur, ac

Propterea praedicius eator illi falso adscn-

312쪽

DISPUTATIO X v. 29r

In eodem errore fuisse Tertullianum, censet Aurustinus lib. Io. de Genesi ad litteram , cap. as. tametsi eum excuset M. de haeresbus c. 6. quod Deum corpus esse dixerit, non tale, cuius partes aliae maiores, aliae minores valeant,vel de beant cogitari, qualia sunt omnia ό quae pro

prie dicimus corpora: sed potuit, laquit Am fustinus. propterea Deum corpus dicere, quia

non est nihil, non est inanitas:hoc nodo cor-Pus non pro eo, quod extentionem Iabet, sed pro veritate, quae umbrae opponitur, Vsurpari posset. In que sensum Paulus ad Colostnses i. inquit, in Chrise habitare omnem plenitusnem iuitiis nisatis corporaliter, hoc est, non figurate, sed te ipsa. Verum ubi docuerit Tertullianus,- sinus non refert: sed capite illo as . solun aduer tit, mertullianum sibi contraria docuisse, si Deum corpus esse putauit: nam in 9.de anima cap. 8 in sine, dixit, omne corporem passibile esse,&ρad verius,Deum esse copus. Credi bile autem non est , inquit Augutarus, Terruia Linum sensisse,Deum passibilem ese. Ego tamen in eolo. inuentae nca potui, ubi

dicat, Deum esse corporeum, ne August. vetvecentiores.qui hune errorem tribunt Tertulli. Ann. aliquern alium locum allegan; Id aute ita. videtur docuisse lib. a. aduersius a tionem c. 36-

ut mea sententia nullo modo exasari possit: nam postquam dixit inDeo non ste membra tametsi eoru nomina de ipso dicntur, subdictatione his verbis: Qtlanta erit daersitas diui

Di corporis,&humani, sub eisdin nominibus

313쪽

membrorum tanta erit diuersitas , & animi diuini, & humani differentia, sub eisdem licet vocabulis sensuum: ubi cum plane asserati, Deum corpore, & animo costare,solum contendit, membra corporis humani in Deo non reperiri, quod corpus ipsius alterius sit omnino rationis & naturae. Posset atquis nobis obscere, eundem Temtulturnum m. de Trinitate ι.ε. N . ubi fusius Ostendit, Deum esse spiritualem, & ubique, atque metaptiorice duntaxat ei membra conuenire. Verim liber ille non est Tertulliani , sed Nouatiani. Vt optime probat Panselim in princidito illius ibi autem probat Nouatianus, ideo in scriptua Deo membra tribui, quod per haec sensilitia quacunque ratione ipsum concipiamus Cum tamen exacte exprimere ipsum non posimus. Immo addit, si spiritum Deum dicamus , 'vin fatis esse , quia omnis spiritusereatura est In quo Nouatianum errash putat Pamelim, annotatione 33. quod Spiritu sanctum creatiram esse putauerit. At Nouatianmnon certe is tertia Persona Trinitatis , sed de spiritu ,proiere, aut vento loquutus est ideoque optimedixit, ad exprimendam Dei subistilitatem, mn satis esse, si1 ipsum spiritum apis

pellemus,n mine ex creatis ad diuina translato e nullum mim nomen a rebus creatis de

sumptum ex,rimere valet,quid sit Deus.

314쪽

C a P. II. Catholica veritas Scripturae; & Patrum auctoritate Irmata:

CAtholica doctrina , quae Deum esse om'

nino incorporeum , & spiritualem amrmat , ita fuit semper in Eccletia Dei indubitata,atque communi sensu & traditione fidelium probata, ut alicuius concilij expressa definitione ad sui confirmationem Opus modo

non habeat. Esto autem expressia ad Roma nos 1. ubi dicitiar: Inuistilia Dei, &c. & ad Timotheum t. Regi autem seculorum immortali, Uinuisibili, &c. 8d Aa inis Deusspiritus est. Ex quibus locis aliqui putant, non satis probari, nisi communis sententia Patrum, Sc Ecclesia in eum usum praedictos locos interpretarenis. tur : nam & Angeli multorum Patrum sentenistia sunt corporati, dicuntur tamen ab eis in uisibiles, & spirituaIes, quod subtiliora quaedam corpora habetint, quae spiritui, hoc est, vento assimilentur , & sub aspectum non cadant. Infra tamen di0. I78. manifeste ostendemus , Angelos esse incorporeos , idque ex phrasi scripturae optime deduci : Potiori igitur rationejdem de Deo ex eadem scriptura colligi, censendum est.

Quocirca Patres omnes commemorati A Gdianora m sententiam haereticam esse merito putarunt, contra quam ex recentioribus disputat Alphonsus de Castro , verbo, Deus, haeresi a. .. T 3 atque

315쪽

as Q AEST IONVM METAPHES. atque ex Dei Immensitate, quam scriptura tradit, probat ipsum non esse corporeum, aut e n1m esset corpus finitum, aut infinitum : infinitum corpus supra hoc uniuersum fateri, sine fundamento est, & ut multis placet, impossibilla : finitum autem esse nequit: nam aliquo loco natura sua concluderetur, Contra id,

quod passim clamat scriptura Dei maiestatem

nec caelo, nec toto uniuerso contineri: superest ergo spiritum esse, qui in toto mundo, &in quavis illins parte ita sit,ut natura sua, neu circunscribatur, nec definiatur uniuerso, quia in alijs, si plura essent, existere posset,ut diff.a9. videbimus.

Si autem pro Audianis aliquod argumentum quidqua valeret, illud esset quod in scriptura laomo dicitur factus ad imaginem,&similitudinem Dei, & Deo plura membra tribuuntur, Vt Ocul 1,manus, &c. Hoc tame ridiculum est: primum,omnes Patres interpretantur imaginem .similitudinem Dei in homine secundum animam : id quod late prose,

quuntur Epiphanius loco citato,ta Theodoretus quast. illa 2o. in Genesim. alterum vero, si vim aliquam haberet, probaret etiam , Deum esse leonem, & habere alas, immo vero este monstrum ex varijs animatibus compactum , cum varia et membra non tantum honsnis , sed a liorum quoq; animantium scriptura tribuat. Ea igitur omnia per metaphoram intelligenda esse , optime docent, Nouatianus libro de Trinitate cap. 6. U T. Augustinus lib. de vera,

316쪽

Bis P v TATIO XV. . 29ς falsa resibone cap. so. U Epistola IIa .pon medium, V in lib. de essentia diuinitatis aliquantum a principio. Hieronymus, cae Anselmus in opusculo de hac

re. Gregorius ι . Mora sum inst. 22. in illud r ormiam filios uteri mei: Damasienus r. de fide c. I U 1s. Uidorus lib. 3. Bimolog. extat quoque in nono remo Hieronymi epistola quaedam, in ordine I s. quae explicat singula, quae Deo in scriptura trIbuuntur. Idem argumentum tractae. sanctus Pagninus Dn IRoge adsecras lite 3 cap. 3. CAP. III. Rationes eiusdem sententia.

I Ametsi communisPhilosophorum sententia

semper fuerit, verum Deum immaterialem , & incorporeum esse , nihilominus ratione Philosophica hoc ipsum demonstrare de-oreui, simulque ostendere,Deu non esse compositum et quod sanctus Thomas in art. a. Pro Dare contendit. Omissis vero multis aris rationibus, hac unica suaderi potest Si Deus est Corporeus, vςl est copositus, vel omnino sim-Pl ,neutro modo potest esse, ergo debet esse spiritualis, 3c incorporeus. Ρrimum , si esset Compositus , necessario duabus partibus , ve

minimum, constaret, quarum altera esset potentia, altera vero actus , alioqui non esset v-

num simpliciter, quod Deo repugnat: atqui non pol si esse in Deo una pars potentia, altitera Uro actus: pars enim in actu no esset res

317쪽

perfectisssima, quae esse posset, neque esset Deus , Ut perspicue apparet: ergo neque a se habere esse , neque unionem cum actu , sed ab alio perfectiori, quod vel esset Deus,vel aliquid sub Deo,haberet esse, & unionem cum actu e ergo praeter illam partem, quae esset potentia, esset aliquid, quod esset Deus , a quo ipsa penderet,ac proen de de essentra esse non Fosset. Ax dicat aliquis, illam quidem ab alio pedere perfectiori, scilicet, a toto scomposito, cuius est pars : quocirca non sequitur, praeter eam esse Deum , ad cuius constitutionem, &compositionem ipsa requiratur.Verii haec obiectio facile reqcitur, nam parteS componen

tes totum, non possunt in tuo esse, aut unione qua ad compotitionem coueniunt a toto ipso

pendere: sunt enim naturae priores ipso com' posito :Jrius autem a posteriori non pendet. Quare u pars illa ab aliquo , quod est Deus pendet, ad compositione illius pertinere non potest: qua ratione Antifodorensislib. I. sum .c. T. p a. colligit, si Deus esset compositus, aliquid esset ipso prius, Na anet nus aute orat. 36. qua estsecunda de Theygia, non longe a principio, comis positionem in Deo non esse , probat his ver- Dis et compositio quippe pugnae initium est, pugna autem dissiciij, dissidium solutionis,solutio porro nullo modo in Deum, ac prima illam natura cadit: immo inde cita colligit rumet anet enus : Deu non esse corpus: sentire namque videtur, omne corpus compositu esse, &corruptionis capax, quod sane licet demon-

. . . s strari

318쪽

strari non possit.mihi tamen probabilissimum

est atque si de corruptione loquamur, scriptu freto, & Patrum doctrinae admodum consentaneum videtur.

Caeterum, cum sint nonnulli, qui putent, lese aliquod corpus omnino simpleX, alia r

tione monstrandum est,Deum non esse corpus hoc modo. aut enim esset omnino sine

sensu , & cognitione, aut cognoscens : prius dici non potest: e siet enim corpus multo ignobilius plerisque rebus, ac proinde Deus no Esset: poiterius etiam ad Dei persectionem non sufficit: nam ii cognitio esset in corporς, non esset tota in toto, & tota in quavis parte: quocirca corpus illud non aeque sentiret perfecte ex omni parte : indigeret enim seni exteriori quo perciperet sensibilia, quae non poLsent aeque persecte applicari, ut cognoscerentur quare deficeret in rerum conseruatione,& gubernatione. Tum etiam, cum esset virtus illa cogni tionis in corpore , non posset non fatigari,& operationem aliquando remittere, id quod tantae imperfectionis est,ut Deo co- uenire non possit

Si vero quis respondeat, corpus illud es ena perseetiam,vi expers sit laboris , & lassitudinis: hoc fine sicut gratis dicitur,& sine fundamento,sic etiam absque alio reqcitur. Qua- 'uis enim sit genus aliquod corporis,lassitudinis minime capax, quale est caelum Vivens tamen, & cognoscens nullus esse potest huiuscemodi, nisi ut dixi, gratis,& sine fundameto

T ue aliquis

319쪽

aliquis huiusmodi corpus comminis atur. Philosophica igitur ratio melius praescribit.fatigationem corpori ita esse propriam,vt alteri conuenire nequeat: materia item, dc corpo Te vacare omne illud, quod cogitatione, & discursu non fatigatur. , De principio vero indiuiduationis, de quo in hoc articulo tractari solet, circa solutionem ttriij omissis plurimis opinionibus infra pum alione i8I. non nihil dicemus.

. . . .

DISPUTATIO XVI. An Deus sit in aliquo genere cum rebus

creatis C A p. I. Status controuersiae. C A p . II. Deum in praedicamento lucari Nominales aserunt. πC A p. III. Vt riorsententia sex aliorum rationi bus probatur. , C A P. IIII Prior ratio esto praecedentis se

tentiae.

C A p. V. Posterior ratio. C A P. UI. Ratio praecedens Patrum doctrina con firmatur. C A P. VII. Respondetur aeuumentias prioris sententis.

320쪽

CAP. I. Status controuersiae.

CVm manifestum sit, unum solum Deum

esse, Vt quaestione ii. ex professb probanducit controuersia praesens non erit, an Deus in aliquo genere tibi &alijs Dbs communis collocetur:vbi enim pluralitas esse, aut cXCogitari nequit, non potest intellectus rationem aliquam genericam inuenire,vel praedicamenti seriem ordinare,Vt perspicue patet. Est igitur quaestio de genere, aut praedicamento Deo, oc creaturis communi .an,Videlicet Deus sub aliquo huiusmodi possit collocari Erit autem difficilius Deum extra omne genus constituere, si stipponamus id, quod ego

puto verissimum, & inferius disput. ρι8. cap. Compertum erit, nimirum seriem Omnem aliis cuius praedic amenti no esse rerum, neque rationum formalium distinctarum ex natura rei, sed conceptuum ordinationem,ex eo quod in rebus, quas videmus, maiori, aut minori inspecta conuenientia per effectus,& alia signa, Concipimus rationem aliquam ipsis Commu-Dem. aliam vero magis communem, usque ad supremum gradum generis,& conuenientiae, quae sane conuenientia ex ipsa natura re-

rima per intellectum desumitur non quia in re-hus sit aliquid re ipsa commune, vel distinctu ex natura rei a singularibus. Quid enim obesse potest

SEARCH

MENU NAVIGATION